Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

L I R. IX. C P. III. AssVIII. Quare, si aliquis Antistes, ob nimiam suae dioecesis ab Ut

distantiam, aliamve legitimam causam, nee essariam sibi reputet auctoritatem dispensandi in uno , aut pluribus impedimentis matrimonium dirimentibus , eam exposcat a Romano Pontifice , qui eam petentibus

impertiri non renuit, nunc magis, nunc minus amplam , pro tem p rum, & locorum varietate.

De Ponti auctora alis laesione in eo, quod pertiaet a dispen aιiones Matrimoniales inter unam partem se Catholicam , m alteram Haereticam . ΙLlicita esse ea matrimonia, quae inter paries contrahuntur, quarum altera Catholica sit, altera hs resim profiteatur, dictum in superioribus a nobis est: neque tamen praetermissum, tales interdum circumstantias occurrere , quibus hujusmodi etiam matrimonia licita esse possint. Idem hoc loco asserimus , pariterque confirmamus. Et quidem, quod, pertinet ad primam partem,s aliquis Fidelis eum haretica baptistata matrimonium contrabit, v rum es matrimonium, quamvis peccet contra bendo , se sciat eam haereticam et

Aut peccaret, s cum excommunicata contraheret: non tamen, propter boc, maιrimoniam dir mmeretur. Ita S. Thomasis 4. sentent. dissιnct. 39. quaest. I. r. I. Ad quἰntum . Cum autem quaeritur quaenam sint eae circumstantiae,

quae licita reddant hujusmodi matrimonia, non desunt, qur ea permissa esse eontendant in iis locis, in quibus notabilis populi pars ex haereticis consti-lluitur, dummodo a Catholica parte perversionis periculum absit ,& gravis aliqua vel privata, vel publica eausa intercedat : cujusmodi ab eis reputa. tur publicae pacis conservandae studium, si ea turbari posse prospiciatur intestino aliquo bello, inter Catholicos, & haereticos excitando, ubi illi aut .mum alienum ostenderent a contrahendis matrimoniis cum haereticis. II. Alii prsterea haec matrimonia, de quibus agimus , pluribus in locis licita sore asserunt in vim consuetudinis , quam summis Pontificibus notam, neque ab eisdem sui ipsi ajunt) improbatam, verae dispensationi aequivalere , affirmant. Alii demum considerantes, ut hujusmodi matrimonia licita sint, Ecclesiasticae auctoritatis interventu opus esse, ne vel penes simplicem Pa- Ochum , vel penes ipsos, quorum perfici negotium interest, arbitrium sit iudicandi de sufficientia illius e ausae, quae contrahentem ad ineundum m Metrimonium indurat, Superioris Ecclesiastici nomine localem etiam Episco. Pum comprehendunt: idque etiam in quibusdam Episcopalibus ordinati nibus insertum reperitur. At vero , si interdictum , quo fit, ut matrimonia

482쪽

hae illicita sint, ex Concilii Generalis Chalcedonensis lege , aliisque eonistrariis sacrorum Canonum sanctionibus originem habet; iis insistendo regulis, quas supra posuimus. faelli negotio perspicere est, hujuscemodi matri.

monia licita aliter evadere non posse, praeterquam in vim dispensationis a Romano Pontifice obtentae, ex lusis Episcopis, nisi a Ponti flee saeuitatem acceperint, ut super iisdem dispensare possint: uti suis demonstrat Hen. ricus a S. Ignatio in pere, eui titulus Ethica amoris, seu Theologia San. Porum , rom. 3. lib. 8. pari. a. cap. 36. num. 295. Neque est , ut, hae in re, Contraria ulla consuetudo opponatur, quoties non adsit positiva Pontificia dispensatio , quae sane ex sola Pontificum Romanorum scientia, ae toleran. tia deduci nullo pacto potest . Ita firmat Natalis Alexander Theologia δεν maticae or moralis tom. a. art. 8. ἐνε regulis ad pranim Dectantibus regul. Io.Qua de re cum olim in Congregatione S. Oificii disceptatum suerit, ea inter Consultores, & Cardinales Inquisitores sententia vicit, quae pro Pon-rificia steterat auctoritate: super quo videndus Cardinalis Albi ius-ria. Batu de Inconsantia ia Fide cap. 36. num. I 64. seq. ac praecipue num. 2 4.

III. Pontificiar ergo auctoritati injuria fit ab iis, qui illius interventu opus non esse contendunt, ut matrimonia inter partes, alteram Catholicam, &alteram haereticam, lieite contrahantur: sed non minus graviter eamdem auctoritatem ab illis laedi dicendum est, qui aliquo ab hine tempore asse. rere, & jactare coeperunt, dispensationes hujusmodi a Romano Pontifice munime concedi posse, etiam si gravis eausa concurrat, atque omne perversio. nis periculum absit; ea scilice e ratione ducti, quod, dum pars Catholica Cum haeretica parte matrimonio conjungitur, illa Sacramentum huic ad munistret; quod est contra Iegem Divinam, quae vetat, Sacramenta indignis administrari, atque iis, qui in lethalis peccati stata versantur, di peccatores notorii dici debent. Hoe modo Gamachaeus de matrimonio cap. 28. ratioei natur, cujus sententiam studiose tuetur Sa in lebeuve tom. a. casuum

conscisntiae, ac post ipsum Pontas in vexb. Dispensatio matrimonii casu 33. Sane in Collationibus Ecclesiastis is Parisiensibus collat. a. de matrimantioram. 3. lib. I. pluribus hae super re disputatis, hac denique ratione res tota concluditur, quod, quemadmodum Moyses, dum Iudaeorum duritie viactus, libellum repudii eisdem permisit, non peccavit, nec actum illi. citum commisit; ita omnis expers culpae summus Pontifex dicendus sit, qui gravibus causis adductus, omnique adhibita cautione, ut perversionis Periculum removeatur, Catholicum, dispensando, habilem redit ad matrimonium eum haeretico contrahendum.

IV. Verum hujusmodi temperamentum non satis tollit difficultatem tanta ratiocinationum mole propositam . Etenim , quemadmodum non desunt, qui affrment , Moysis permissione non obstante, Iudaeum illum nihilomunus peecauisse , qui libeIIo repudii utebatur' ita facile quispiam existere posset, qui non obstante Pontificia dispensatione, ad exemplum Moysis

483쪽

indulta, matrimonium Catholici cum haeretico peccaminosum esse conteriis deret. Quare, ad dissicultatem illam de medio tollendam, alia via insistendum est. Pontius, gravis Theologus, in appenssice ad tractatum de matrimonio Catholici eum haeretico, temerarium appellat eum , qui in dubium revocat, an matrimonium Catholici cum haereti eo licitum sit, ubi praeis cesserit Ponti sieta dispensatio, in circumstantiis supra memoratis concessa ; ut videre est ibi cap. 8. num. 7. Temerιtate non carere eum , qui in da. bium revocaverit, an licite illud maιrimonium possit eonιrabr. Et Cardina. lis . de Lugo in Dactatu de Sacramentis disp. 8. ses. Iq. ad idem coni. probandum plura persequitur. V. Nobis prosecto propos tum hoc loco non est scholasti eam illam quaestionem attingere , utrum matrimonium unicum Sacramentum sit, an vero in eodem partialia duo Sacramenta interveniant, adeoque utrum diei possist, quod, ubi matrimonium, praevia dispensatione, inter partem Catho. licam Sacramenti capacem ,& partem haereticam, quae ejusdem incaeax est, contrahitur, ipsum in persona quidem Catholica Saeramentum si, in alte.

ra autem contractus mere civilis; quemadmodum docent Frassen in Goto Academico tom. I 2. tra I. 3. disput. 2. art. I. quaese. a. g. Quaeres primo , Hen ricus a S. Ignatio in Ethica amoris eis. som. 3. lib. 8. pari. a. cap. 8. TOur.

nely de mιrimonio pag. 93. editionis Parisiensis anni I go. Sed ipsam rei naturam expendentes, hoc assirmandum habemus, quod, ubi exclusum sta Fideli perversonis periculum, quod semper excludendum non ambigitur, cuique rei per conditiones in dispensationibus apponendas consulitur, ubi etiam opportune cautum si, ut sancta Religio in liberis sive maribus, sive Deminis ex eo matrimonio suscipiendis servetur, suscepto item a Catholica Persena onere curandi, ut haereticam partem ad orthodoxam Religionem amplectendam perducat, iis rationibus adhibitis, quas aptiores ,&Oppo tuniores existimaverit, ac praeterea intercedente gravi aliqua, ac plerum rue publica causa, quae si deficiat, licet ceterae supra memoratae adsint conisitiones , dispensatio nequaquam impertiri solet; ut colligere licet ex Cimmentis XI. responso ad Episcopum Herbipotensem, qui pro dispensatione ad contrahendum matrimonium inter partes, alteram Catholi eam, & ab teram haereticam, eidem Ponti fiet supplicabat: Nos itaque , es pro magnitudine spiritualis hujusmodi perieuli s de perversionis periculo loquitur,

quod tamen , propitio Deo , averti posse confidimus, intime commoveamur ; m joris tamen momenti esse, existimamus , Ecclesia Dei, vinolicae Sedis, Pνι decessorum nostroraem , ac sacroram Canonum , a Catbolicorum cum bareticis fugio abborrentium , regulas, ni id totius Chrisiana rei pubiicae bonum exposcat '. ut in stom. I. Brevium ejusdem Pontificis pag. 32I. habetur. Cumque in dispensatione ooneedenda neque Divinum, neque naturale Ius ulla. thnus laedatur, sed Eeelesiasti eo Iuri tantummodo derogetur' nullam sane v usam, vel rationem reperire est . cur matrimonium, in vim huiusmodi

Pensationis eontractum. pro illicito, aut peccaminoso habendum sit: ut ap-

484쪽

apposte animadvertit Sylvius in 3. pari. S. Tbοms tom. q. quest. 59. qussit. 2.art. I. q. Cettium. Et licet objiciatur, partem Catholicam haereti eae parti oceasionem praebere profanandi Sacramentum, facile respondebitur, quod

profanatio hujusmodi per accidens, & praeter Catholicae partis intentionem contingit: haec enim jure suo utens, quoad se , nihil aliud agit ,

quam quod ad proprias rationes pertrahit voluntatem partis haereticae, cui paratus iam ac certu& animus est, ut matrimonium in statu peceati contrahat, & contra legis praescriptum , cum illud idem licite, & fructuose

praesare posset, si vel ante nuptias, vel dum eas contrahit , in Ecclesiae gremium se se reciperet. Ita respondent Tournely loco citato pag. Io7. Isam. herius de Matrimonio pag. 393. n. 7 Harminier in Tractam de Sacνamenistis tom. 3. tit. Cultus divaritas His non obseantibus, Maurus in Cursut beologico rom. 3. lib. I S. quaest. 82. nu n. q. qui ad rem nostram ita scribit e thesicus miniurans Sacramentum , facit actionem ex se indisserentem . Nam

post alleae conjux conserti ad Fidem , m per eontritionem jus eari, σHe pere Sacramentum digne . Quod si proe vero habendum esset, contra Ius Divinum facere Catholicum illum, qui, etiam remoto perversionis periculo, matrimonium cum haeretico contrahit, eiusque peccatum in eo consistere , quod personae indignae Sacramentum ministret; dicendum esset squod hactenus a nemine affirmatum est , J sanctas illas Mulieres Catholicas pee. casse , quae nedum cum haereticis, sed cum infidelibus matrimonium eo iraxerunt: uti factum constat tum a S. Monica D. Augustini Matre eum Patritio Ethnico, a S. Anastas a cum Publio Idololatra, a S. Caecilia eum Valeriano nondum ad Christianam Fidem converso, atque ab aliis pluri-hus. Nec replicare iuvat, impedimentum disparitatis tutius temporibus it. lis nondum introductum fuisse,' nam vicissim reponere in promptu est, in. praedictorum Auctorum sensu obstitisse semper Divini Iuris impedimentum ,. ne Sacramenta indignis ministrarentur: Nee Sanctos , qui eum infidelibus contraxerunt, naturae legem, Iusque Diυinum violasse, in perpetua fornia Orione vixisse putandum ess : ut optime disserit Natalis Alexander in Theolo.

Aia dogmatica Er morali lib. 2. de Sacramento matrimonii art. 8. de culturae paritate. Improvida etiam ratione quod asserere temerarium esset in a citato magno Chalcedonensi Concilio, iam usque a quinto Ecclesiae seculo, statutum suisset, quod legitur in ejusdem Concilii canone decimo quarto,

ne stilicet Catholicus matrimonio jungatur eum, parte haeretica, Iudaea, aut Ethnica , ns forte persona orthodoxa copulanda promittar , se ad ortorixam Fidem transferre .. Etenim hic etiam diei posset . a parte Catholica Sacra. mentum contrahenti indigno administrari, dum matrimonium eo tempore eontrahit, quo altera pars meram Catholicae Religionis amplectendae pro missionem emisit; nemo autem ex hoe tantummodo Sacramenti pereipiendi dignus evadit, quod se perfidiam: abjuraturum, aut sanctam Fidem amplexurum promittat; sed tune solum , cum, ejuratis re ipsa erroribus, ita sanctae Ecclesiae gremium fidellaea ingreditur . Dicendum denique esset, Ca

485쪽

tholi eos Principes, eorumque Consiliarios, necnon Romanos Pontifices,&Congregationes ab eis deputatas pro examinandis eorum instantiis, qui diaspen lationes petunt ad contrahendum matrimonium cum parte haeretiea, non obstante impedimento gradus, &sine clausula, abiurara prius hares , intervenientibus tamen aliis iupra memoratis conditionibus, eos inquam omnes&irrationabilia postulasse Sc postulata non recte expendisse , & quae petebantur, perperam indulsisse; nulla ratione habita gravissimi reatus, quo se obstrinxere tam ii , qui dispensationes concesserunt , quam , qui easdem obtinuerunt: quod sane affirmare nimiae audaciae esset, quemadmodum Gurnely, Herminier locis supra citatis. & Chardon tom. 6. Hi

floriae Sacramentorum cap. I 3. pag. 4 2. probe animadvertunt.

VI. Quae hactenus dicta sunt, eo spectant solummodo , ut Apostoli eae Sed is jura integra inviolataque serventur; minime vero , ut facilior aperiatur via concedendis Apostolicis dispensationibus ad contrahenda matrimonia inter Catholicos, & haereticos : circa quos opera pretium erit nostram Constitutionem consulere , cujus initium Magnae nobis , quaeque legi tuetom. a. nostri Bullarii num. s r. in qua scilicet rectae disciplinae regula indicatur, cui Apostoli ea Sedes constanter insistit, quoties hujusmodi di. spensationes ab ea requiruntur.

CAPUT QUARTUM.

Examen instituitur senodalis constitutisnis , adscribentis Ep.-Icopo facultatem absolυendi ab baeres , quae, ni

solicae Seris. IN nonnullis antiquis Synodis indubitanter adjudieatur Eoiscopo saeui. tas absolvendi ab haerest. Ita quippe diserte statutum legimus in Syn. odis Andegavensibus annorum I 2I6. & I 93. atque in Synodo Ambianensi anni I II. apud Pontas υerb. Casus reserυati eas. 4 Eamque saeuitatem nullo posteriori jure esse Episcopis ademptam, declarasse Ca dinalem Gasparem Qui rogam , Arehiepiscopum Toletanum , atque in Hispaniarum Regno supremum Inquisitorem , in sua Synodo Toletana anni Is 83. reserunt Hurtadus de Fide disp. 8 . ses. 2.3. I i. Cardinalis de

Lugo de virtute Fidei di p. 23.ses. 3. I. num. 44. & novissime Milante exerueitat. 3. in tertiam propositionem damnatam ab Alexandro VII. pag. 2 . II. Verum, ne hisce, aliarumque plurium Synodorum vetustis exemplisse abduci patiantur Episcopi, eamque sibi vindicent iurisdictionem , qua rent ; priusquam quidquam de hac re in suis Synodis statuant, oportet, ut

cerae

486쪽

cerra ab interiis secernant, rerumque, ac temporum varietatem ae curate

dispiciant: potestas quippe absolvendi a crimine haereseos, quae olim indi. scriminatim omnibus competebat Ecclesiarum Pastoribus , neque hodie illis denegatur in aliquibus circumstantiis : in aliis tamen communi iere ensetur summo Pontifici nune reservata. Omnia singulatim expendamus. III. Inter praecipuas Pastoralis muneris curas est, solerter invigilare, ne ullus ontra orthodoxam doctrinam error in suam dioecesim irrepat: quod luculenter expressit Apostolus I. ad Timotheum cap. 3. mad Titum cap. I. Hi ne nemo dubitat, quin ad Episcopum potissimum pertineat , in haereisticos inquirere, atque in illos, quos in suis erroribus pertinaces compere. rit ea nonicis poenis severe animadvertere. Hanc Episcoporum oblisatio.

nem agnovit, & inculcavit Auctor epistolae ad Episcopos in Galliis, at . que in Hispaniis consistentes, quam Lucio Papae adscripsit Isdorus, ita Episcopos alloquens: Ideo, Fratres, hortor dile tionem vestram , obtesor , re moneo, ut qua debetis , m potestis solicitudine, vigiletis ad inυesidia. dos haereticos, m inimicos sanctae Ecelesiae, m a sanis mentibus, ne pessis

his latius di laetur, ρυeritate, qua potestis, pro viribus extirpetis : tom. I. Collectionis Harduini coI. I O. Quamquam porro hoc Lucii testimonium credatur adulterinum, adulterinum certe non est decretum Concilii Remen. sis anni cla s. vel 53Ο. quod can. Φ. tom. 3. Collectionis Harduini col. s a.

ab Ecelesiarum Pastoribus haereticos diligenter perquiri, Sc ad Fidem Catho.

licam pro viribus revocari, mandavit. Et, ne inutiliter tempus teramus in re exornanda apud omnes indubitata, satis abunde erit, unam allegare

sanctionem Innocentii III. in Concilio Generali Lateranensi IU. anni I 2Is. in cujus cap. 3. de haereticis , jubentur Episcopi singulis annis vel per se, vel per Archidiaconos, suas circumire dioeceses, & sedulo indagare, an ullus in ea latitet haeretica contagione insectus: socordes vero, & negligentes , in expurganda concredita sibi dioecesi ab haeretica lue , veluti gra

vis flagitii reos, & Pastorali ministerio indignos, e gradu dejici, ibidem

deeernitur,tom. 7. Collectionis Harduini eoI. 22. Volumus igitur,oemandamus, ct in virtute obedientiae dis ricte praecipimus, ut ad haec efficaciter exeis

quenda Episcopi per diaereses suas diligenter inυgilant, si eanonicam spvere voluerint ultionem. Si quis enim Episcopas super expurgando da flua Haeresbaereticae pravitatis fermento negligens fuerit, vel remissus , eum id cretis inisinetis apparuerit, , ab Episcopali osscio deponatur, , in locum ipsus alteν substituatur idoneus, qui velis, m pessi haereticam confundere pravitatem . Neque per hoc , quod a Sede Apostolica institutum fuerit Inquisitionis tribunal, cujus initium ad ejusdem seculix in I. initium , post tamen absolutum Concilium Lateranen se iv. in quo certe nulla de Inquisitoribus a Sede Ap stolica delegatis occurrit mentio, resert Ludovicus a Paramo de Origine sacrae Inquistionis lib. E. tis. I. cap. 2. non est sinquam) per hoc Episcopis subductum onus , aut adempta saeuitas in haereticos inquirendi sieuti dile te declaravit Bonifacius VIII. in Cap. ID de bereticis, in o. Per hoc quod

487쪽

n Ot um baretica praυitatis alicui, vel aliquibus ab Apostolica Sede geri paliter in aliqua provincia, ciυitate, vel dioecesi delegatur, dioecesanis Diis

scopis , quin m ipsi auctoritate ordinaria . vel delegata si habent) in eodem

procedere valeant, nolumus derogari: sed possunt, & debent , perinde aeantea, Omnem suam operam impendere , ut eamdem pestem, e sua quilibet dioecesi, eliminent; solumque cavere, ne delegatos ab Apostolica Seis de Fidei Quaesitores, ubi sunt constituti, a suo munere obeundo impediant, sed pari studio, animorumque concordia , debent in opus adeo salutare incumbere, juxta modum praescriptum ἰn eodem p. μν boc, atque in Clementina I. eod. tit. & in Extrav. Benedicti XI. Cap. I. de haereticis . Iam vero tam Inquisitor, quam Episcopus potest res piscentem haereticum , aut sponte coram se comparentem , aut ad suum forum quoquo modo deductum, Ecclesae reconciliare,& pro utroque soro absolvere a censura, inquam propter haeresim incidit: quod pluribus ostendunt Cardinalis Albi.

tius de Inconsantia in Fide cap. 25. num. 3 s. o seq. Farinaceius de haeres quaest. 92. f. q. num. 32. Cardinalis de Lugo de υirtute Fidei disp. 23. sem3. I. num. 32. Thomas det Bene de osse. S. Inquisitionis pari. I. dubitat. s7. & Cardinalis Petra tom. 3. ad Constit. I 8. Innocentia IV. num. 27. seq. in immo uterque potest p enitentem haereticum, postquam suos ejura. Vit errores, ad simplicem Consessarium remittere, ut ab eo absolvatur:

eamque ablolutionem , licet a Consessario datam in foro Sacramentali , prodesse etiam pro foro externo, a cujus jurisdict ione promanat , recte observat idem det Bene . Plura de ordinaria potestate Episcoporum inoquirendi in haereticos, eosque Ecclesiae reconciliandi, eongesta sunt ab Al. te serra de Iurisdict. Ecclesias. I b. . cap. 3. & novissime a P. Ioanne Anto. nio Blanchi de pstestate Ecclesiae tom. g. lib. I. h. I . num. Σ. γ 3. Plura itidem ad rem facientia legi possunt in Colloquiis Andegavensibus me nisss Maji r 7I3. quaest. q. pag. IIO. IV. Haee eerta sunt. Communiter quoque Doctores non tantum Episcopo , verum etiam euilibet simplici Consessario facultatem concedunt absolvendi ab haeresi pure interna, & mentali, nullo exteriori signo manifestata: absolutio quippe ab haeresi est summo Pontifici reservata solum ratione censurae. eidem haeresi annexae; Ecclesia autem, sicuti non potest per se, directe ,& immediate praecipere, aut prohibere actum mere interis

num, iuxta communem Theologorum sententiam, quam eum S. Thoma I. a. quaesi. 9 I. art. q. oe quaesi. IOO. art. 9. docet Suareet lib. g. de legibus cost. I 2. per tor. ita non potest haeresim, quae in exteriorem actum non prodit, censura perstringere: uti ad rem tradunt NavarruSman. p. 27. n.

so. Suareet de censuris disp. 4. se R. a. oe disp. 2I. se I. 2. Sanchez ιib. a. in Decalogum cap. 8. num. I. seq. Bona cina de censuris in Bulla ciens contentis d D. I. quaesi. a. punct. a. num. 2. oe 3. Barbosa de ine. o p sest. Episcopi paνt. 2. allet. 4o. num. 6. Ur num. 9. 3c in Collectan. ad cap. sus. 24. Concit. Trident. num. So. σ SI. Censuram pari et evaderet,

488쪽

possetque pro soro conscientiae ab Episcopo , aliove smplici Consessario absolvi, qui exterius verbo, vel facto, aliquem negaret Fidei articulum, retento tamen interiori assensa circa illum' nam ille, etsi graviter conistra Fidem peccaret, non tamen esset sermaliter haereticus, ac propterea non irretiretur centuris in haereticos inflictis; quod bene perpendunt Lessus de juss. iur. cap. 43. dub. 2. num. II. Suaret de Fide disp. 14. sed .ult. num. 3. & Sanchez cit. lib. 2. cap. 7. num. 8. In sero autem externo es.set puniendus tamquam haereticus , nec ei crederetur asserenti , se in te. riori assensu firmiter adhaesisse veritati , cui visus est exterius dissentiore et uti prosequuntur Si manca de Cat bolis. Instit. rit. I 3. num. Is . Rojastrast de Haeret. I. pari. num. 3O4.σ seq. & Farina ccius de haeres quaest. I7sia

V. Sed dissicultas unice circa eum versatur , qui interius Fidei articulo dissentitur, suumque dissensum aliquo exteriori sgno pandit, quia tamen idcirco fuerit ad forum judiciale deductus : de hoc quippe, quem haereticum esse , censurisque in haereticos latis innodatum , nemo dubiistat; controvertitur, an, quamdiu ejus delictum occultum est , possit ab Episcopo pro soro conscientiae absolvi . Dissicultatem faciunt Tridenti-xum, & Constitutio Apostoli ea, quae singulis annis in die Coenae Domini promulgatur. Etenim ex una parte Tridentinum sect. 24. eap. 6. de reform. facultatem tribuit Episcopis dispensandi in qualibet irregularitate

proveniente ex delicto occulto, ea tantum excepta , quae oritur ex homicidio voluntario, & insupem ablatuendi in soro conscientiae a quibuscumisque casibus occultis, etiam Sedi Apostolicae reservatis , non lotum non excepto, sed nominatim expresso etiam crimine haeresis: Liceat Episcopis .... in quibuscumque casibus occultis sunt verba Tridentini J , etiam Sedi Apostolicae reservatis, delinquentes quoscumque Gi subditos, in dioecesi sua, per se ipsos , aut Vicarium ad id specialiter deputandum, in foro com scientiae gratιs absolυere, imposita paenitentia salutari . Idem oe in baeresiscrimine, in eodem foro conscientiae, eis tantum, non eorum Vicariis, fit pedimusum . Ex alia vero parte summus Ponti sex in praedicta Constitutione , postquam anathemate perculit omnes haereticos, sibi uni facultatem rese uat eos absolvendi . Hinc vero oritur controversia , an per huiusmodi Constitutionem, quotannis renovatam, censeatur derogari praefato decreto Tridentini ia Enimvero extra controversam est , per illam ademptum esse Regularibus , aliisve privilegium , si quod antea habuerint, quempiam ablat vendi ab haeresis erimine e quin immo, quamvis ab ipsemet summo Pontifice, tempore Iubilaei, cuilibet Confessario , ex approbatis a locorum ordinariis , amplissima concedatur potestas omnia remittendi facinora, atque in foro Sacramentali quaslibet relaxandi censuras, sibi quomodocumque , etiam virtute Bullae Coenae, reservatam , per eam tamen, alias vesimiles concessiones , nunquam collatam censeri auctoritatem absolvendia erimine hγresis, nisi hoe fuerit speei aliter, & nominatim pressum,

489쪽

declaravit Alexander VII. in suo decreto , a nobis relato , & accurate expenso in nostra Insis. 4. quod est hujusmodi, Sanctissimus Do mnus nos ν Alexander Papa VII. sub die 23. Martii I 636. tubaerendo declaratio. nibus alias a Praedecesseribus suis factis , ad removendam omnem dubitandi oeea nem, oe ne circa id in posterum ullo tempore bis sitari contingat , cum erimen baeresis, prae ceteris gravissimum . speciali nota dignum si, decreυιt, facultatem absoisendi ab haeresi, injubilaeis, vel aliis smilibus eoncessionibus, non eenseri comprebensam, nis expressis υerbu concedatur facultas ab .soIυendi ab heres . Et si quidem haec facultas non exprimitur in Bulla Cruciatae, idcirco Gregorius XIII. jam antea edixerat, neminem posse, illius tantum obtentu , sol vi a censura , in quam propter haeresim incidit: quod videre est apud Emmanuelem Rodericum in addit. ad inullam C clara g. st . num. 56.

UI. Sed nihilominus specialis est ratio dubitandi , num per eandem Bullam Coenae sit ablata etiam Episcopis potestas absolvendi ab haeresi occulta, iisdem tributa a Concilio Tridentino e huic quippe existimant

plerique cum SancheZ de Matrim. lib. 3. disp. 26. num. 7. circa medium , non derogari, sine expressa ejusdem mentione, qualis in Bulla Coenae nota occurrit. Aecedit, incredibile videri, Pium IV. qui decreta Concilii Tridentini approbavit , omnemque adhibuit operam , ut per omnes orbis Christiani provincias promulgarentur, eodem ipso anno, quo hoc neg tium urgebat, atque eorumdem decretorum acceptationem, & religiosam observationem impense commendabat , in Bulla Coenae , quam consueto more evulgavit, voluisse derogare praefato decreto Episcopis favorabili:

indignati enim suissent Episcopi, si audivissent, se eompelli ad subeunda

onera sibi a Tridentino imposita, eo ipso tempore, quo privabantur privilegio sibimet ipsis ab eodem Tridentino indulto . Cum autem Bulla Coenae etiam tum munita esset iisdem clausulis derogatoriis, quibus nunc est reserta, praesumendum est , per istas voluisse, & velle Pontifices revocare dumtaxat iacultates absolvendi ab haeres, a suis Antecessoribus conoeessas , non Vero illam, qua justis de causis sunt Episcopi a Concilio Tridentino donati. Ita ratiocinatur Bannes in z. Σ. quaest. II. an. 3. Aragonius ibid. art. I. estI. Io. Hurtadus disp. 8 . sem a. Gutierrra Canonicari suaes. lib. I. cap. I 3. FagundeZ in a. praeceptum Ecelestae lib. 8. cap. 8. num. 33. Campegius in additione ad Zanchinum δε haeresi eap. 34. Bossius deJubilaeo ΡαI. cap. IO. q. s. Leander pari. 4. tract. a. disp. I7. quaest. 43. aliique, quos reserunt Sanchez lib. 2. in Decalogum cap. II. num. ult. & Diana I .part. tract. de absolutione ab haeres resolui. Σ. VII. Verum utrumque argumentum nullo labore resellunt Auctores contrarii, quos ei tant, & sequuntur Sanehez lib. 2. moraI. disp. 3. q. 2. n. 22. Garcias de Benes pari. II. eap. 9. n. I 2I. Barbosa ad dιct.c p. 6.

490쪽

quas . I. cap. I s. u. 7. Duard. in Bullam Carnae lib. 3. 2. quaest. II. n. 43. Clericatus de Paenit. decis. 4s. n. 4. Oseq. Anactetus Reissenst uel tib. s. Deis

cretat. tit. 7. h. 7. n. 33 I. ter seq. aliique quam plurimi. Meliori sane, & ue. riori iudicio contendunt isti , facultatem , de qua loquimur , esse Epio scopis per Bullam Coenae ademptam, & Romano Pontifici reservatam;

nee multum negotii ipsis facessunt argumenta in contrarium adducta.

Ad primum quippe a junt, sussicienter derogari Concilio Tridentino me

illam generalem clausulam , in Bulla Coenae contentam : Non obstantiis bus Constitutionibus Apostolicis , σ cujusυis Conci ii decretis : etenim , cum nullum , praeter Tridentinum , reperiatur Concilium , a quo data sit Episcopis potestas absolvendi ab haeres , allegata verba, quibus Pontifex eamdem potestatem sibi deinceps reservat , unice alludere queunt ad enuntiatum Tridentini decretum, cui in hae parte se derogare declarat . Ad haec , ut Papa deroget Concilio Tridentino , non est necesse, ut expressam faciat ejusdem mentionem, sed satis est, ut aliquid statuat, quod Tridentini decretis adversetur r squidem , eum ipsim et Tridentini Patres cap. uti. fect. 2 s. de reform. sua decreta subiecerint judicio, & voluntati summi Ponti scis : Omnia , m Iingula , sub quibuscumque clausu.lis , ω υerbis, quae in Me sacro Concilio saluta sunt, declarat, iιa decreta fuisse , ut in his salva sempeν auctoritas Sedis Apostolicae oe sit, o esse intelligatur: ideirco Pontifex aliquid edicens eontra aliquam Tria

dentini sanctionem , non operatur contra mentem ejusdem Concilii, neque illam exerit supremam auctoritatem , sibi a Christo Domino colla. tam, relaxandi , & immutandi , cum opus suerit, quamcumque legem Ecclesiasticam ' sed potius eo utitur arbitrio . a cuius nutu voluit idem Tridentinum suarum sanctionum firmitatem pendere: quod apposite exinpendunt Garcias de Benefici para. q. cap. s. n. 32. 33. Gonzaleet ad regia. 8. Cancell. gloss. 6. n. I 2Ο. Bonacina de censur. in Eulla Caeaae disp. i. quaesi. 2. punct. a. num. 8. & Fagnanus in Cap. Nulla, arum. M. de concess. Pr

hendae.

VIII. Alterum, quod proserunt argumentum, ut aliquid haberet rci boris, in primis probandum esset, quod gratis assumitur, nimirum Bullam Coenae, a Pici IV. de more promulgatam, iisdem suisse munitam clausulis, quae leguntur in similibus Constitutionibus , a posterioribus Pontificibus

editis . Enimvero enuntiata verba : Non obstantιbas e uois Concilii δε- eretis: non leguntur in Bulla Caenae promulgata a Martino U. quae resertura S. Antonino g. para. tit. 2 .ev. 72. neque in Bulla Coenae promulgata a Paulo III. quae est Io. inter Constitutiones ejusdem Pontificis Bullar. rom. I.

quin immo Cardinalis de Lugo de υistute Fidei cit. disp. 23. se I. I.

n. 8. testatur, se ea verba non invenisse in ulla Bulla Coenae ante Gregorium XIII. ex quo conjicit , neque a Pio IU. fuisse adhibita οῦ ac proinde corruit potissimum argumentum, cui plurimum fidunt Auctores stantes pro contraria Opinione.

SEARCH

MENU NAVIGATION