Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

'L I B. IX. C A P. VI. Wsmo, haeresis, & multo magis apostalia a Fide , saltem eum quis in illam relapsus, aut in ea pertinax est, Cap. Ad abolendam, Praesenti, Cap. Excommunicamus, I. g. Damnati, de haereticis , Cap. Quoniam, &Cap. Super eo, eod. in o. Inter haereticos vero magis adhuc specialiter actuali degradatione puniendi decernuntur negantes mysterium Sanctissimae Trinitatis, vel Christi Domini conceptionem opera solius Spiritus Sancti , seu intactam Dei parae virginitatem , aut ejusdem Christi Domini mortem, juxta Constitutionem Pauli IU. isnovatam a Clemente VII LConsit. ρ' Bullar. rem. 3. Secundo falsificatio litterarum Apostolicarum. Cap. Ad falsariorum, T. de crimine fas, & Cv. Novimus, 27. de υerb. 'ni'. Tertio, gravis contumelia, vel calumnia proprio Episcopo illa. ta, seu structae eidem insidiae, dc in ejus necem conspiratio, Can. Si quisia r. quaest. I. Quia tamen plerique Auctores, ac praesertim Glossa incit. Novimus, veta. Tradatur, Panormitanus in Cap. At s Cisrici, de judiciis, num. 37. & Sylvester veta. Degradatio num. 4. docent, non posse Clericum ob ejusmodi crimen degradari , nisi suerit incorrigibilis , si eorum doctrina admittatur , non poterit illud recenseri inter specialia delicta,

quae in praesens enumeramus e nam , ut ad rem advertit Uliva de foro Ecesinastico pari. a. quast Ia . num. I . quaecumque alia enormia Clerico

rum sagitia poterunt actuali degradatione animadverti, si in illis Clerici obstinate perseverent, quod paulo inserius declarabitur. Quartum est. quod vulgari nomine dicimus assassinium , Cap. I. de homicidio , in o.

Quintum est nefandam erimen , frequentatum , hoe est non semel tantum commissum, ex Constitutione 9s. S. Pii V. quae incipit Horrendum, ram. q. parν. 3. Bullar. pag. 33. Sextum est solicitatio ad turpia in Con. sessiona saeramentali z si enim eam aggravent peculiares quaedam circumstantiae , Saeerdos illius reus degradari permittitur in Constitutione 34. Gregorii XV. Buuari tom. g. Notandum tamen, quod ab eo tempore , quo haec Constitutio edita fuit , nullum exemplum reperire datum est, quo hujusmodi solicitationis , eum circumstantiis etiam quantumcumque aggravantibus , reus, degradatione punitus , di foro seculari traditus suerit' quod etiam observat Cardinalis Albitius is cit. Tractatu de Inconstantia in Fide pari. I. c. I S. num. I 3. Unde Constitutio ipsa ad teris rorem praecipue incutiendum facta sui sse videtur. Septimum est celebra. tio Missae, aut exceptio Consessionis sacramentalis, temere praesumpta ab eo , qui saero Presbyteratus Ordine non est initiatus ex Constitutioni obus Clementis VIII. atque Urbani VIII. a nobis innovatis in nostra Constitutione 97. nostri Euliar. tom. I. pag. 342. Οἱ avum est fabricatio ,

tonsio , aut adulteratio monetae aureae vel argenteat , ejusque adulteram

tae erogatio, vel expositio in regnis , provinciis, Sc civitatibus Italiae , ex Constitutione Urbani VIII. quae incipit is suprema , Busiar. rom. 4.Nonum est sacrilegum , 3c exmrabile surtum sanctissimae Eueharistiae . sve cum sacra Pyxide , sive sne illa , quis sacram Hostiam surripiat , Disiligod by Corale

502쪽

4 6 DE STNODO DIOECE SANA

& apud se retinere , aut alio transferre praesumat , juxta Constituti nes Innocentii XI. & Alexandri VIII. a nobis confirmatas in nostra Constitutione 93. nostri Bullar. tom. I. pag. 3I4. Decimum est illius eri. men, qui ortum scelus animati vel per te, vel per alium procurat . effectu sequente , ex Constitutione Sixti V. quae incipit Efenatam. Diximus autem scelus animati , licet Sixtus pari jure habendum statue. eit inanimati . ae animati laetus abortum, quia Gregorius XIV. per a. ltim suam Constitutionem, quae incipit Sedes Apostolica, Sixtinam praeis dictam moderando, illius sanctionem ad abortum scelus animati restrinis xit - & hoc etiam casu facultatem absolvendi ab incursa excommunieaatione , quam Sixtus Apostolicae Sedi reservaverat , locorum ordinariis

concessit.

VIII. Undecimum ab aliquibus recensetur maleficium , seu sorti leolum,

ex suo unius , aut plurium perso arum mors sequuta comprobetur e nutu Lmodi enim maleficii, seu sortilegii reus , etiam primo lapsu , Curiae secularie radendus decernitur in Constitutione 46. Gregorii XV. data die eto. Majiroa . quae incipit Omnipotentis Dei, Bullan rom. 3. Verum haec Constitutio de Clericorum degradatione non loquitur, ut observat ,& probat Cardina. lis Albitius in dicto Tractatu de inconss. in Fide pari. I. c. 32. num. IS . Nos autem hic agimus de Clerici degradatione, ejusque traditione brachio seculari . Duodecimum pariter ab aliquibus numeratur polygamia , cum quis nimirum, falsum professus nomen, & cognomen, uxore vivente, ainliam dueit: quem scilicet Urbanus VIII. per suam Constitutionem, quae incipit Magnum, die aio. Iunii I 637. editam, Curiae seculari tradendum sanxit. Sed, cum nec in ea Constitutione degradationis mentio ulla fiar, evidens est, Clericos in ipsa comprehensos non esse. Praeterea diei potest, hane etiam Constitutionem ad terrorem potissimum editam fuisse; siquidem Congregatio S. officii anno I 647. nimirum vix annis decem ab illius proin mulgatione elapsis, ab Archiepiscopo Beneventano interrogata , qua poena puniendus esset polygamus , ita respondit e Polingamorum poena , si Diasos reses ad suum liberum statum comprobandum non induxerint , pos ab jurationem de vebementi, solet esse damnatio ad triremes per quinquennium s vero induxerint , per j tennium . Fals tines ipsi quoque damnantur ad triremes per quinquennium , aut brevius tempus , pro delicti sui qualis

tate

IX. Praeter praemissa igitur nominatim exeepta, alia etsi aeque gravia, aut etiam graviora Clericorum scelera, tum demum actuali degradatione vindieari permittit Coelestinus III. sis cit. Cap. Cum non ab homine , de judieiis, cum Clericus , depositionis , & excommunicationis poenis antea

coercitus , non resipiscit , sed in profundum malorum veniens contemnis

tune quippe s uti textus loquitur, ) cum Ecclesia non babeat ultra quid faciat, ne possit esse Hira perditio plurimorum . per feetilarem comprimendus es potestatem . At nihilominus plures Doctores ita hane Decretalem in.

503쪽

L I B. IX. C A P. VI. 477terpretantur, ut per eam minime prohiberi opinentur, ne Clericus pararicidii , homicidii insidiosi, aut sacrilegii, vel alterius atrocissimi criminis reus , praedictis poenarum gradibus non servatis , statim tradi possie

Curiae seculari. Ita ad praed. Cap. docuere Ancharanus num. Io. Alcia intus num. 22. Martinus det Rio Disqui . magica r. lib. s. sedi. I 6. squaeras quid Iudicι ιiceat , aliique relati a Farinaceio Prax. crim. quas.

X. Verum eommunis Doctorum sententia indubitanter assirmat , ad actualem Cleri ei, cujuscumque criminis rei , degradationem , Praeter numeratos casus, a Jure speciatim expressos, non posse procedi , nisi ille sit incorrigibilis, hoe est. vii a Coelestino audivimus, nisi Ecelesiae monita, sibique gradatim inflictas canonicas depositionis , & excommunicationis poenas, pervicaciter contempserit; superfluum quippe fuisset , in quaedam peculiaria Clericorum flagitia degradationis poenam nominatim decernere, si haec potuisset cuicumque Clerico flagitioso statim irr gari. Neque ad rem facit, immanius scelus esse parricidium, quam sorte sit aliquod ex iis exceptis , ob quod Clericus , nulla praemissa ea no- Nicarum poenarum gradatione, permittitur statim tradi Curiae seculari. etenim leges poenales non complectuntur delicta , quae non exprimunt, etiamsi sint expressis graviora ; quod argumento Cap. in monis , de regul. buri in o. probant Castro de lege paenali tib. I. cap. 7. doctis. 3. & Sua reZ lib. o. de legis. eap. g. num. s. Quare Innocentius III. qui statim post Caelestinum III. Fontificatum tenuit, interrogatus ab Episcopo Lomdinens, quid agendum foret de Clericis in latro e in iis, aliisque magnis

sceleribus deprehensis; eos deponendos quidem , seu verba liter tantum degradandos, non tamen Curiae seculari tradendos, rescripsit in Cap. Tuae, o. de Poenis.' Ad istud, quod a nobis tertio requirat , qualiter Clerici in atrociniis, vel aliis magnis sceleribus deprehens , puniri debeanις responde mus , quod a suis ordinibus degradati detrudi debeant in arctis monasse. riis ad paenitentiam peνagendam . Et Boni iacius VIII. in Cap. Felicis, eod. xii. in o. etsi hostiliter insectantes, aut pere utientes S. R. E. Cardinalem, reos declaret criminis laeta majestatis, & veluti tales infames, atque intestabiles pronunciet, variisque poenis addicat, non tamen , si fuerint Cleri ei , actuali degradatione plectendos statuit. XI. Instar igitur regulae fit , neminem Cleri eorum . quantumvis flagitiosum, posse ab Episcopo actu degradati, & Curiae seculari tradi , nisi

post ei inflictas alias poenas in cit. Cam Ctim ab bomine praescriptas, de prehensus fuerit inemendabilis; aut nisi fit reus alicuius ex enumeratis criminibus, a Iure communi , veI a Pontificiis sanctionibus nominatim expressis: quemadmodum docent Ostiensis in Cap. I. num. 2. de homicidis Berojas in Cap. μι β Clerici, nu. 38I . de judiciis, verb. Mihi autem ,

Couarta lib. 2. var. cap. zo. na. 7. Farinaccius cit. Prax. eriminat. quae s. S. nu. 8 I. Fagnacius in cit Cap. cum non ab homine, num. 6. Pi Mate

504쪽

ή 8 DE SINODO DIOEC E SANA

Ius tom. 7. consuli. 33. nu. 2s. o seq. aliique apud Rayaaldum ad Eoa mi menta Bonon. cap. 5. 3. I. a nu. Is . Ab hac regula, communi usu recepta, non recedat Episcopus, neque ad compescenda scelera , quae fre.

ruenter a suae dioecess Clericis sorte perpetrantur, fas sibi esse putet, inua Synodo, solemnis, & actualis degradationis poenam in illorum sontes

decernere: id quippe cum sit contra canones , unice pertinet ad Roma.

num Pontificem, cujus certe supremam jurisdictionem invadit , qui sua auctoritate maleficis Clericis eamdem paenam irrogare praesumit. Quods alicubi tanta se alicujus enormis criminis frequentia , & experientia compertum jam sit, alias poenas haud sufficientes esse ad Clericos ab illo deterrendos I poterit Episcopus summum Pontificem rogare , ut in Clericos, vel semel illud deinceps perpetrantes , decernat actualis degrada. tionis sententiam , eamque alsummo Pontifice latam, in sua Synodo, ad

omnium terrorem , promulgare : si cuti faciendum monent Farinaceiussit. quae s. 8. Sc Pani moll. decis. I 4. adnot. I. num. 23.

CAPUT SEPTIMUM.

De Lesane iurium .sostolicae Sedis in aenione beneficiorum , qua Seminaris

D ab Episcopis in vim Decreti Concilii Tridentini Cap. XVIIL

Sess. XXIII. de Resormatione .

SA crum Tridentinum Coneilium inter alia adjumenta , quae Episcopis

attulit, ut Clericorum Seminaria, prout vehementer optabat, susten-

rari possent, saeuitatem ipsis concessit uniendi Seminario Eenefleta at quo plicia, cujuscumque qualitatis oe dignitatis fuerint oec. etiam arae vacationem, sene cultus Dιυixi, oe illa obtinentium praejudicio me. quod Deum babeaν, etiamsi Beneficaa snt reservata , veι assecta il uti legitur in cap. I 8. seg. 23. de reform. Siquidem compertum est omnibus . aliqua existere Beneficia Ecclesiastiea, quorum collatio reservata semper est Romano Pontifici aut in corpore Iuris eommunis, uti videre est in Cap. Liacet , & in Cap. Statutum, de praebend. in o. aut in Extravagantibus comis munibus, ut in Cap. In octa, tit. de electione, in Extravaganti Execrabis iis, de praebendis, o riguitatibus, in Extravaganti m regimen, eod. tinaut in Bullis S. Pii V. Gregorii XIII. aliorumque Romanorum Pontio ficum , aut in Regulis Caneellariae , inter quas celebris est regula menissum reservatoria , in qua sbi reservat Ponti sex collationem omnium Beneficiorum, quaecumque per octo anni menses vacare contigerit, quourum deinde mensum duos Episcopis in residentia praemium remittit, quae omnia efficit in vim plenariae suae auctoritatis; ut videre est apud Auctores, qui materiam hane plene cumulateque pertractant.. H. Neeessarium quidem non est, ut Benefletorum Seminario uniones in S3nodo fiant: quin immo satius videtur, ut, si faciendae sint, extra SN

505쪽

LIB. IX. C A P. VII. ς' Synodum expleantur eum consilio quatuor Seminarii Deputatorum , da quibus alibi.verba iacimus; quorum quidem consilium a Tridentina Syn. do in unionibus hujusmodi pro forma , ut dici solet , requiritur, ut oboservat Lotterius de re beneficiaria lib. I. qu.M. 29. num. 6o. & ut resolutum fuit a Congregatione ejusdem Concilii Interprete in causa Gen. nen. I 4. Februarii I sqq. lib. 8. Decretori pag. I . Sacra oeci censuit, ae niones factas Seminaris absque consito eorum quatuor , quos jubet Concilium adbiberi, minime valeret & in alia Ferrarien. g. Martii ejusdem anni . eod. Iib. R. Decretori pag. Ies a tergo : Sacra me. censuit , in unionibus Beneficiorum faciendis Seminario, saris esse, servare formam traditam a Co iis cuia eap. I S. sus 23. de reform nec requiri consilium Capituli . Verum,

quia aliquando in Synodis actum vidimus de unionibus Benefletorum Seminario factis, aut siciendis, ad hoc ut Clerus Episcopalem hae etiam in re solicitudinem agnosceret , ideo opportunum existimamus , aliquid hie de unionibus Beneficiorum Seminario factis, aut faciendis, atting re, ne eas invalide fieri contingat, neque Apostolieae Sed is jura ex uis mione Beneficiorum affectorum, aut ipsi reservatorum aliquid detrimenti

capiant.

III. Porro, ut Seminarii sustentationi provideatue , initium minime dueendum est a Beneficiis Eeelesiameis ipsi uniendis . sed dismembratio

prius fieri debet, seu detractio aliqua portionis fructuum tum mensae E. piscopalis, tum mensae Capitularis, ac Dignitatum , Canonicatuum , de Benficiorum , etiamsi de jurepatronatus existant e Eae fructibus integrumense Discopalis , m Capituli, i quarumcumque Dignitatum , Persona.

tuum , .ciorum , Praebendarum oec. Eenesicrorum quorumcumque , et

eam Regularium, et amfi iurispatronatus cujuscumque fuerint a verba sunt Conei lii Ioe. eit. eaque dismembratio vulgo dieitur rixa. Et quidem reeitata Cone illi verba satis indieant, Seminarium jam erectum p rq suppo ni, scilicet paratam jam domum, Praeeeptores conductos, De putatos e lectos, designatosque Consultores ad Taxam statuendam .' ex quo sequi tur, unionem Beneficiorum , quae fieret Seminario, non adhue , uti suis pra dictum est , erecto, sed erigendo , irritam fore . juxta resolutionem Congregationis Concilii in causa item Gιennen. Is 88. quae a Sixto V. Pontifice confirmata fuit per litteras in sorma.Brevis datas die 29. Oct

bris ejusdem anni, ut videre est apud Garciam de Benem. p. n. 12. eam α. num. I93. Praeterea Concilium faciendam deeernit Seminario unionem

simplicium aliquot Beneficiorum: neenon Beneficia aliquot fimplicta. Hinc est, quod Episcopi non omnia Beneficia, nec majorem i plorum partem Seminario unire possunt. Cumque aliquis id efficere praesumpserit, & i pse reprehensus est, & uniones abrogatae fuerunt, ut patet ex monumen iis fideliter a Rigantio eollectis, relatisque m lom. a. ad Regulas CanoceIIaν. & speetatim regu . t 3. num. 88. IN.

IV. Sed jam ad jurium Apostoli eorum laesionem gradum saetamus,

quae

506쪽

quae aliquoties in hisce unionibus contingit , quaeque euilibet Episeopo effugienda omnino est. Retroactis temporibus Epilcoporum aliquis Bene. ficium affectum , aut Apostolicae Sedi reservatum , Seminario univit , postquam illud jam vacaverat , & qui de eo ab Apostoliea Sede provi. deri meruerat, jam expediverat Bullas, aut Beneficii possessionem nactus fuerat. Id quidem, ut par erat, minime tolerandum visum fuit; ae propterea Congregatio Concilii jure ac merito decrevit, ut ab Episcopis Be. neficia hujul modi ante illorum vacationem Seminario unirentur. Ita ipla

respondit 4nno I 386. mense Augusto, ut videre est M. 4. Decretor. pag. 169. a terg. σ seq. in causa Caputaquen. sequentibus verbis propolita :Seminarium Caputaque e bumiliter Petit , sibi declarari, postquam Episeo. pus auctoritate Concιlii Tridentinι mis unire Seminario Beneficia sinpIicia cujubcumque qualitatis, an Episcopus, vet ejus Vicarius , potuerit unire dicto Seminario Beneficia smplicia, quae vacarunt in mense Pontiscis. Responsum

vero fuit: Sacra e. censuit, uniri posse , modo uniantur ante vacaιionem . Huie alia concors est resolutio in causa Palentina Is 88. mense Iunio, lib. s. Decretor. pag. ISO. Sacra σc. censuit, unιones de Benesichs vacanti. hus in mense reservato non esse vati x , cum factae fuerint pose eorum υacatio.

nem , m provisos a Sede Apostolica debere mitti in pristipanem Beneficioriam reui sequens etiam addi potest edita in causa Elboren, gr. Augusti Iocio.

lib. 9. Decretor. pag. IO24 a terg. Sacra me. censuit, si hujusmodi bene cia, quo tempore vac runt , eranν resemata , vel assecta , minime potuisse

post vacationem ab Arebiepiscvo Seminariis unιri , m proυisos Amsolicos in eorumdem Beneficiorum pobsessionem esse mittendas. U. Hoc itaque constituto, & latis ubique cognito, quod Beneficia affectioni , & reservationi subjecta, antequam vacarent, Seminario uni enada essent, aliquid ulterius excogitari coepit , quod in Apostolicorum jurium detrimentum cedere inventum est . Quaedam existunt affectione , quae beneficiatorum personas comitantur, quocumque mense, & quocumque loeo decedant I uti est, exempli gratia, alicujus Cardinalis familia. ritas. Nonnulli Episeopi in Beneficia sic affecta potissimum oeulos inisjicientes, eaque , antequam vacarem , Seminario unientes , certum Datariae Apostolicae damnum inserebant, quae , eveniente eorum vacatione,

de ipsis, utpote jam Seminario unitis, disponere non poterat. Hanc jurium Apostolicorum perturbationem recte animadvertit Congregatio Conisellii ; atque idcirco censuit . viam aliquam arcendis in posterum fraudibus excogitandam esse: uti legitur lib. 9. Decretori pag. IIT. a tero die 26. Februarii Ioci I. Sacra σα eensuit , de ceum ad obviandum fraudiabus . oportere decerni , My non possut etiam ante vacaιionem uniri Semiaa. ris Beneficia, qua obtineant personae , qua vel ob famιliaritatem Cariuna lium , vel aliam rat/onem , tales sint, Μι, quocumque mense decedant , cer-ιum sit . ea fore affecta Sedi inviolica . Ceteriam in praeteritum nihil δε tuendam , sinendumque , ut caUa suo marte decurrat. Consilium hoc a Cle.

507쪽

L I B. I x. C P. VII. O tClemente VIII. Pontifice approbatum fuit, ut videre I; e et apud Fagna

num in cap. Sicut Mnι re, num . VI. de excessibus Praetatorum . Iamque id

jus obtinet, ut Beneficii affecti unio, ne quidem ante illius vacationem, per Epi Icopum Seminario fieri valeat , quando amchio stabilis est, eo nisvinua, atque immutabilis, cujusmodi est illa Familia tum Pontificis , &Cardinalium, Proto notariorum, aliorumque Apostolicae Sed is ossi ei alium: relicta tamen ei facultate Beneficium affectum affectione non continua. sed fortuita, qualis est illa mensis, aut loci, ante vacationem uniendi ignoratur enim, dum unio fit, ubi, aut quo mense beneficiatus obitu. rus st. VI. Cujus legis ratio cum in eo posita se , ut supra attigimus , ne fraus fiat Apostolicae Datariae juribus; consequens est, ut nec illa quidem unio sullineatur , quam Epit copus Seminario secerit de Beneficio non ira constanter affecto , dc nondum vacante , si appareat , expectatum ad id Liisse tempus , quo beneficiatus aegrotans proximus erat obeiandae morti, quam re ipsa in mense reservato obiit; sicuti nee illae sustineantur, quas fecerit Episcopus aliquis , quem constet nullum unquam Beneficium ex his, quae in suo mense vacarunt, Seminario uni visse , sed ad illa dumtaxat unienda animum intendisse, quae in mense Apostolico vacare poterant. Haec omnia accuratissime exposta sunt a Rigantio Ioc. eit. num. Do.

seq. cujus quidem Scriptoris auctoritate libenter utimur, quod & ipse, dum vixit, nos omni amici hominis ossicio est prosequutus , & nos testes sumus incredibilis illius laboris, ae diligentiae in colligendis, & diiss cutiendis iis omnibus, quae suis operibus inseruit.

VII. Refert praeterea idem Auctor ad praedictam regulam I 3. num. IIT.

seq. controveritam exortam post Clementis VIII. decretum : cum scilicet dubitatum fuit, utrum S. R. E. Cardinales , aliique, qui Indulta habent conserendi Beneficia Apostolicae Sedi reservata & affecta, possent haec , licet non eventuali dumtaxat, & variabili relervationi Oh noxia , sed fixa & immutabili affectione reservata . Seminario unire. In sauciis rem squidem Cardinalium dicebatur, quod, cum ipsi in deereto Clementis VIII. expresse nominati non fuerint, illius lege minime tenebantur. Pro omnibus autem induliariis illud in genere afferebatur , quod nempe , sublata per Indultum reservatione , libera in ipsis reviviscebat auisitoritas ordinaria, qua poterant, iuxta Tridentini praescriptum Beneficia quaecumque, licet antea Apostoli eis reservationibus Sc affectionibus subjecta, Seminario unire. De hac quaestione in Congregatione Concilii disputatum est: & quidem Cardinalis Ubaldinus prolixo suffragio edito, quod , suppresso illius nomine , refert Fagnanus in cit. Cap. Sicut unire, a num. 38. ad M. de excessibus Praelaiorum , intentioni Cardinalis Lanistes tunc Episcopi Tudertini adstipulatus , reliquos Collegas, ta ea causa judicantes , in suam sententiam pertraxit; ut colligitur ex resolutione ejusdem Congregationis in Tudertina ti nionis et O. Ianuarii Io 22. lib. Tom. I. H h la.

508쪽

I 2. Decretor. pag. 88. ubi sic legitur.' an Cardinalis D seopus , habens

Indultum , ptist, non obstante decreto san. memor. Clementis VIII. tinire Semi. .ario ante vacationem ea Beneficia, quae , si eodem Cardinali vivente Da. carent , non obseantibus reser tionibus , vel assectionibus Apostolicis , ad suam collationem pertinerent. Sacra c. censiuit , posse . Cum tamen non

eadem semper fuerit dictae Congregationis opinio, ac etiam in tribunali Rotae aliqua suerit super hoc sententiarum varietas , summus Pontifex Urbanus VIII. in sua Constitutione I 5 s. quae incipit Pliamυis fit. ree. Clemens Papa VIII. confirmato prius Clementino decreto , declaravit in illo non solum Patriarchas, Metropolitanos, Archiepiscopos , & Episcopos, verum etiam S. R. E. Cardinales comprehensos suisse, & esse; neque illis in vim Indultorum Apostoli eorum licuisse, aut licere Beneficia, tempore unionis affecta, & reservata, Seminario unire, nisi ad formam decretorum ejusdem Clementis VIII. uti copiosus legitur in dicta Constitutione, relata etiam per extensum ab eodem Fagnano in e t. Cap. SLevi unire , num. 49. σ3 . de excess. Praelator.

VIII. Haec itaque statuta, ac definita habentur, pro eo quod pertinet ad unienda Seminariis Beneficia Ecclesiastica Apostolicae Sedi reservata, aut affectat nec aliud quidquam hic addere necesse esset, nisi se Lre c. Pontifex Benedictus XIII. pro Episcopis Italiae, & Insularum adjacentium , Constitutionem edidisset , quae incipit Creditae nobis , quaeque ordine 27. extat in Appendice ad Concilium Romanum ab ipso habitum in Basilica Lateranensi anno I72s. Per eam siquidem Constitutione in praedictis Episcopis jus tribuit uniendi Seminario Beneficia I plicia cujuscumque qualitatis , o dignitatis fuerint, etιam iuri patronatus Eecle si- et , veι quomodocumque affecta , . dispostioni Sedis Apinolicae reservata

me. fel. rec. Clementis VIII. ac Urbani pariter VIII. necnon aliorum qu rumcumque Romanorum Pontificum PDedecessorum nostrorum Constitutionibus wι Deeretis, in contrarium facientibus , non obstantibus me. Quae verba

nonnullis Italiae Episcopis ansam dederunt, ut sbi tributam putarent f eultatem uniendi Seminario quaelibet Beneficia simplicia nondum vacantia, licet quocumque modo Sedi Apostolicae affecta , & reservata; sublatis nimirum de medio per verba superius recitata , contrariis Clementis VIII. & Urbani VIII. decretis, in supra ei tatis eorum Constitutionibus

contentis . Verum advertendum est , praefatum Benedictum Pontificem in Eadem Constitutione Creditae nobis, decrevisse , ut antequam ad Beneficiorum unionem proeedatur , non solum statuta & imposita esse debeat Taxa a Concilio Tridentino praescripta , & quidem ad rationem sal

tem trium annuorum scutorum pro quolibet centenario fructuum ' verum etiam , si haec ad Seminarii , & Clericorum in eo alendorum sustentationem satis non si, ut eadem laxa usque ad summana quinque scutorum augeatur,' & quidem eum approbatione Congregationis ab ipso

Pontifice super Seminariis iustitutae. Q iod si in aliqua dioeces, compu

509쪽

L I B. IX. C P. VIII. tatis omni hus Seminarii proventibus, etiam illis, qui ex Beneficiis antea

unitis, aliisque reditibus eidem applicatis obveniunt, nec non ipsa Taxa ad praedictam rationem aucta, non adhuc ejusdem Seminarii , & Alumnorum necessariae sustentationi lassicienter provisum esse constiterit tunc, Cr eo casu, ac in subsium tantum , praedicta Beneficia assecta, di Sedis Apostoli eae dispositioni reservata, non tamen jam vacantia, Seminario uniantur. Ex quibus simul sumptis clare patet, Episcopos Italiae ,

& adjacentium Insularum , qui Benedicti nam Constitutionem exequi , ac privilegio sibi per eam elargito uti velint , id agere minime posse, nisi cetera superius indicata praecesserint: quod & ex ipsa Constitutione colligitur, & clarius etiam ex Edicto, ipsius Pontificis jussu publicato , & ad locorum ordinarios transmisso per organum Cardinalis Corradini tunc Pro-Datarii, quod per extensum legi potest apud Rigantium loe.

CAPUT OCTAVUM.

Quomodo se gerere debeant D sevi erga Apostolicam Serim , si quam sorte

Pontisciam consitutionem de aliquo disciplinae capite pro Iuis Diaece us minus opportunam esse censeant.

IN superioribus capitibus dem stravimus, nihil ab Episcopis in Synodis statuendum esse, quod Apostolicae Sed is juribus, ac praerogativis adversetur: ex quo sequitur , ut debita illius Constitutionibus obedientia praestari debat etiam in iis, quae ad disciplinam pertinent. Verum, quia disciplina varia est pro locorum, & temporum ratione, ac fieri potest, ut aliqua Constitutio. licet plerisque Orόis Christiani Dioecesibus utilis, alicui tamen provinciae, aut peculiari dioecesi minus opportuna dignosca.tur; idcirco operae pretium duximus hic explicare, qua ratione te gerere debeant Episcopi , qui aliquam Pontificiam Constitutionem dioecesis

suae rebus minime conducere arbitrantur . ne debito erga summos Ρontifices, & Apostoli eam Sedem obsequio desint . II. Non hic agimus de peculiaribus rescriptis, aut mandatis: in qu rum concessione , si ve expeditione , nihil facilius est , quam ut aliquando Pontifices decipiantur vel falsa rerum enarratione, vel occultatione albcu jus veritatis, quam si notam habuissent, nunquam ea concessissent, aut mandassent, quae alicujus vitii arguuntur. Verurn in hisce casibus, quidquid ab eis per subreptionem , aut per obreptionem impetratum est, ipsi haud inviti abrogant; uti apparet ex Cap. Super Iitteris , de rescriptis et

nec ullo modo aegre ferunt, si exequutores, quibus mandatum commis sum est, exequutionem suspendant, atque interim accuratas rei mittans notitias, quibus certiorem reddant Pontificem , cur illius mandatum non

510쪽

quando , de rescriptis, cujus haec sunt verba e Sicut vir providus, o pru. dens di cretus, qualιtatem negotii , pro quo tibi scribitur , diligenter

eonsiderans, aut mandatum nostrum reis enter adimpleas , any per litteras

ruas , quare adimplere non po is , sincienrem, oe rationabilem causam me. tendiis ' quia patιenter susimebimus , si non feceris , quod prava nobis De. stis iasinuatione Iuggestum. Congruit sententia alterius Decretalis , nimi rum Cap. Cum teneamur, de Praebendis , ubi sequentia leguntur verba. Si non potes ei sne scandalo provideri , aequanouiter susinemus, s pro eo mandatum nostrum non duxerιs exequendum. Non solum autem Episcopis id petentibus, sed aliis etiam quibuslibet, quoium intersit, & quorum res agatur, si damnum exponant aut jam obvenium, aut proxime obvenisturum ex Pontificio decreto, litteris etiam Apostolicis roborato, conce.

litur ut omnibus notum est j aperitio ori S , ut jura sua deducere pol. sint; quod alioquin ipsis interdictum esset , propter consuetas clausulas, ejusmodi litteris, dum nemini damnum inferri credebatur , adjectas. III. Multo minus hic agitur de Pontificiis Constitutionibus dogmatiis cis , quae ad Fidem pertinent; cum in his irreformabile sit Romani Pon. tificis judietum . Agitur itaque de Constitutionibus ad disciplinam perti.

nentibus; at non ad illam, quae sacros respicit ritus , caeremonias, Sacramenta, Clericorum vitam e namque isthaec omnia a Pontificia pariter auctoritate omnino pendent: ideoque Apostolicae Sed is decreta, quae ei risca ea prodire contingat, in seriorum judicio, & centura nullo modo sub.jecta esse dc bent: ut ipse etiam Petrus de Marca recte perpendit de Co cordia Sacerdotii I erii lib. 2. cap. 7. num. 8. Sed alia extat Ecclesia. sitae disciplinae pars, de qua aliquando a Romanis Pontificibus genera. litor statuitur. Verum nonnunquam experientia demonstrat, aliquod ex hujusmodi generalibus statutis, licet plerisque provinciis, ae dioecesibus utile atque proficuum, alicui tamen provinciae, aut dioecesi opportunum non esset id quod Legislatori compertum non erat, cum ipse peculiares omnes locorum res , atque rationes perspecta S habere nequeat I quemadmodum fatetur Ponti sex in Cap. I. de Consiturionibus , in sexto. In his itaque verum circumstantiis Episcopus intelligens, Apostolicae Sedis te. gem in dioecesi sua noxium aliquem effectu in producere posse, non mo do suas Romano Pontifici rationes repraesentare non prohibetur , quin potius ad id omnino tenetur.' ut copiose disserit Suareet lib. q. de legibus cap. 16. num. 7. & optime ad rem prosequitur Layman notab. I. in Cap. Si quando, de rescriptis. Neque Romani Pontifices unquam renuerunt inferiorum rationibus aurem praebere; &, quoties has satis validas esse agnoverunt, minime recusarunt aliquas provincias, aut dioecesses a generalium Constitutionum suarum lege , quoad disciplinae genus illud , de

quo nunc agimus , eximere r uti laudati Auctores prosequuntur. Aliquando etiam legum ipsarum rigorem generaliter moderantes, poenas a taversus illarum Irati ressores minuerunt . Horum exempla in hoc ipso

SEARCH

MENU NAVIGATION