Sanctissimi domini nostri Benedicti papae 14. De synodo dioecesana libri tredecim in duos tomos distributi. Tomus primus secundus

발행: 1775년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

IX. Deinde, cum haec controversi a non versetur circa ius , sed circa factum: nemo quippe Catholicorum dubitat, potuisse Pontificem facultatem, de qua agitur, Episcopis adimere, sed solum disputant, an re ipsa ademerit: non est ex meris praesumptionibus , & conjecturis colligenda voluntas summorum Pontificum, quam ipsi met diserte explicuerunt. Etenim S. Pius U. & Gregorius XII l. de hac re interrogati , indubitanterret ponderunt, nulli, praeter Papam, hodie integrum esse, quemquam absolvere ab haere si , etiam occultissima ' eo quod Papa, per Bullam Caenae, ejusmodi facultatem sibi reservet: scuti totidem verbis refert Navarius man. cap. 27. nu. VIS. addens, ab iisdem Pontificibus ne Cardinali quidem summo Poenitentiario fuisse talem facultatem tributam, nisi multis limitationibus circumscriptam . Praeterea in Vita S. Francisci sale sit, deis scripta a Petro Hyacintho Gallitia lib. 2. cap. 32. atque in alia alterius Auctoris, relata a Gobat Theolog. experim. ιν es. 7. eas. 8. nu. 37o. l gitur, eum ad Episcopatum promotum, coram Clemente VIII. examen subiisse , promovendis ad Episcopatum ab eodem Pontifice indictum, alisque inter quaestiones eidem propositas de hac fuisse a Pontifice interrogatum : Possent ne Episcopi ab heres ab Disere Τ Respondit Salesius Posse

viriste facultatis i dem factae a Tridentino. At , aliam sibi mentem , aliam esse voluntatem, mox subjecit Pontifex. Ad quod Salesius: Siquiadem haec es mens Sanctitatis vestrae, eidem acquiesco, atque e mea sententia recedo. Idem, nec semel . decisum est a sacris Urbis Congregationibus, quarum ministerio solent Pontifices mentem suam manifestare. Ita quippe declaratum a sacra Congregatione S. Ossicii testantur Penia, Romanae R tae Auditor, in notis ad Eymericum 3. pari. quaest. 91. comment. I I. Equiἡem, Sc Cardinalis Albitius, qui ejusdem Congregationis Assessoris

munus obierat, in suo Tract. de Incons. in Fide cap. 23. num. 4. σ seq. idemque responsum datum a saera Congregatione Concilii, narrant Fa-gnanus in Cap. suoniam, num. 29. de Consitutionibus , Si in Cap. Dil estis, num. 3α de tempor. Ordinat. ac Cardinalis Petra in comment. ad Constit. I 8. Innocentii ιV. om. g. nu. Ist. γ seq. Quocirca Suareet , qui in tract. de censuris di p. a I. sect. 3. nu. s. probabilem censuerat opinionem, Episcopis favorabilem. cum postea diligentius expenderit allegata summorum Pontificum, saerarumque Congregationum relponsa, e priori sententia recessit, & in tract. de Fide disp. 2I. sem Φ. num. I 3. sperte docuit, nulla probabili ratione posse hodie astrui Episcopis potestatem absolὐendi ab haeresi . Et Cardinalis de Lugo eis. sect. 3. h. I. num. 46. post quaestionem in utramque partem versa tam , eadem respiciens decreta, concludit: Mibi moraliter certa es Pontimis mens , sensus Romana Curiae, in qua omnes Pontificis miud ri pro certo supponunt, singulis annis denuo eam famitatem Episcopis auferri. σ ea solum de causa, ad eumquesnem addita esse in Bulla Cime verba illa , quibus reiscantur facultates concesse etiam per c uisis Concilii decreta. Ac denique Fagnanus in cit.

492쪽

p. Dilectus, num. 3I. postquam indicatam retulit declarationem editam a sacra Congregatione Concilii , ait: Unde frustra nonnulli ex recentiora. bus Theologis hune articulum in controisolam adducunt , cum habeamus claram determinationem sacrae Congregationis . . X. Sed majorem adhue firmitatem huic sententiae adjecit Alexandee VII. eum die 24. Septembris I 66s. hane inter ceteras propositionem proscripsit .' Sententia asserens , Bulum Caenae solum probuere ab1olutionem haereses, Or aliorum crιminum , quando publica Iunt , m id non derogare facultati Tradentini, in qua de occultis eriminibus sermo es , anno Io2ς. 18. Iulii in ConsItorio sacrae Congregationis Eminentissimorum Cardina/ιiam visa, er tolerata est. Fatemur equidem, damnationis telum non directe confodere opinionem afferentem Episcopis auctoritatem absolvendi ab hae. resi occulta, sed solum directe perstringere quorumdam audaciam ,&iminposturam, qui, ut eamdem opinionem validissima fulcirent auctoritate . In vulgus jactabant, eam, a sacra Congregatione examinatam, omnem evasisse eensuram; uti advertunt Salmanticenses in Cursu moralι rom. tradi. I 8. de privilegiis cap. q. f. I. uum. I 63. & Milante exercit. 3. in tertiam propositionem damnatam ab Alexandro VII. pag. I9. At nihilomionus nemo facile inficiabitur, damnationis ictum grave vulnus in directe inflixisse etiam opinioni, quam sui Auctores praedicta impostura tutabanis tur: parum enim solieitus fuisset Pontifex de praeeipuo evertendo arguinmento, quo ea sulciebatur opinio , si illam quoquo modo probabilem, ac tolerabilem reputasset; quemadmodum ratiocinatur nominicus viva .n eamdem tertiam propositionem Alexandri VII. recte inde inserens, praefatam opinionem e sua probabilitate, si quam antea haberet, plurimum saltem suisse deturbatam.

Ita mertuntur argumenta , quibus speetatim s. tti nonnulli Auctores Gallicani, facultatem absolvindi ab haeres , quam alus ablatam haud dissculteν admittunt, in sua nationis Episcopis

intactam perseverare, asseverant.

ΡΟtestatem, de qua hactenus disseruimus, aliis innixi argumentis, suae

gentis Episcopis vindieare eonantur plures Doctores Galli , quos sequuntur Tournely, seu, verius, Continuator Theolor morat. ejusdem rom. a. tradi. g. de censuris paνt. I. pag. 67I. edit. Venet. & Pontas verb. Casus resemati eas. 4. Aliqui enim, teste Thomassino devet. er nov. Eceles diasco. pari. I. lib. 2. cap. Ig. num. 8. g. Accessi, eam in Galliarum Praeinsules derivatam volunt a consuetudine, tacito Romani Pontificis consensu roborata, quae jamdiu obtinuit, ut Episcopi oeculeos haereticos in se. ro Sacramentali absolvant . DI ut eamen ab baeres ait Thomassiis Disiligod by Corale

493쪽

L 1 B. IX. C A P. V. 467

ius ) Epscopi Galliarum non contradicente , adeoque , ut ex regulis furis ipsi interpretantur, consentiente Pontifice. Alii vero , cum Gihert in suo tract. de usis Ecclesae Gallicauae in materia eensurarum tit. I7. ideo per Bullam Coenae non revocatam de sendunt Gallicanis Episcopis auctorita.

tem absolvendi ab haeresi occulta, iisdem concessam a Tridentino , quia praefata Bulla, ut ipsi aiunt, & pluribus suadere conatur Giberi , nun quam fuit in Galliis recepta. II. Verum neque ejusmodi argumenta tantae sunt efficacitatis, ut illud evincant, quod praedicti Auctores contendunt: etenim, quod spectat ad non acceptationem Bullae Coenae, mirum est, non vidisse Gibertum , eis jusmodi argumentum in ipsum retorquerit nam, scuti in Galliis, uti Gibertus, ejusque asse lae ajunt , neque promulgata, neque usu recepta unquam fuit Bulla Coenae , ita pariter, iisdem asserentibus , nee publicatum, nee receptum ibidem fuit Concilium Tridentinum quoad decreta respicientia di lci pli nam e Episcopi illarum regionum, in quibus Concilium

Tridentinum adhuc receptum non es, non possunt uti hac facultate concessa

in hoc decreto, scilicet cap. s. seg. 24. de quo disputabatur, rescripsit ita. era Congregatio Concilii, apud Cardinalem de Lugo cit. disp. 23. sect.

3. g. I. num. 34. Equidem cum facultas absolvendi ab haeresi occulta , unice ex Concilio Tridentino, in Episcopos dimanaverit, non potuit illam participare, qui Tridentino aditum in suam dioecesim occlusit; neque aequum est, ut id eommodi ex Concilio reportent, qui ejus onera lubire detrectant: quemadmodum cum eodem de Lugo ad rem prosequuntur Doctores congesti a Sanchre eis. lib. 2. in Decalogum cap. II. atque a Barbosa ad citi cap. 6. sess. 2 . n. 3. III. Quod vero attinet ad conuietudinem , tacito Romani Pontificis consensu approbatam , quam in plerisque Galliarum dioecesibus jamdudum obtinuisse , ajebat Thomassinus, ut earumdem Praesules passim ab haeresis erimine suos subditos absolvant e Thomassinum confundere suo

spicamur haeresim occultam, de qua est quaestio, eum haeresi ad Episcopi sorum iam deducta , a qua , jam praemonuimus , jus esse euilibet Episcopo resipiscentem reum in utroque soro absolvendi . Hanc porro suspicionem nobis injiciunt Comitia Cleri Gallieani , anni Is 8s. ab eo.

dem Thomassino indicata, quae, teste du Taix , communi suffragio rogandum statuerunt Pontificem, ut Episcopis, eorumque officialibus veniam daret absolvendi haereti eos ad Ecclesiae Catholicae gremium redeuntes: necessarium etenim non suisset, hane iacultatem pro omnibus Regni Episcopis a Pontifice efflagitare , si jam plerique illam consuetudine, aliove modo a se acquis tam ibiὸem exercuissent. Idem privilegium, quod omnibus concedi exoptarunt Cleri Comitia , non diu antea sbi fieri curaverant Patres Coneiliorum Provincialium Rotomagensis , anni 1, 8 I. & Turonenss, anni Is 83. Primi siquidem , postquam decretum

ediderant , quo astruebatur Episcopis potestas absolvendi ab haeresi , ii l.

494쪽

463 DE SI NODO DIOECE SANA

dem a Tridentino tributa, re melius considerata, eam potestatem , post Bullam Coenae, dubiam saltem , atque incertam agnoverunt, ac proindesbi fieri a Pontifice postularunt , ita ad Gregorium XIII. lambentes . Circa decretum de castas resema/is, ubi dicituν ex Concilio Tridenνino, Gpiscopos abso era ab haeres, videtuν eontra Bullam de Caena Domina , Grreservationem factam peν Dominos Pios Quartum, er Duintum. Sed plures potius manebunt in haeres , quam propter eam mutam ad Sedem Aposolι. cam et & interea , dum mittitur, ρο expectatur absolutro , multae modere possunt tentationes, or mutationes . Ideo humillime sunticant Episcopi , dignetur stia Sanctitas rilis pMessalem ex decrmo Tridentino concedere. Hiis sce vero precibus indulgendum censuit Pontifex , ted solum ad tempus, rescribens: Pro necestate proviseia concedetur ad tempus haec facultas abis solvendi , iuxta deeretum Concilιi Tradentini, cui magis visum fuerit. tom. IO. Collectionis Harduini col. I 265. Patres autem Turonenses eodem tom. Io. col. in Synodi prooemio cap. 2. sanxere : sua Sanctitate ,

cuius judicio, er censurae omnia in praesenti Comilio saueita , or definita subjiciuntur, supplex lanodus , quam potes effagitat obnixe , tit Episcopis Provincia, eorumque Vicaν is, Obscialibus , er Paenitentiariis fatulia, rem ab hares absolυendi, ae hareticos Ecclesiae res tuendi ἐιs inter ιctam, concedere dignetvν οῦ quo facilius μνesis ιabe infecti , eadem eiurata , ad Ecclesia Carbolicae gremium ν errantων. Habemus igitur viginti Patres Gallos, septem videlicet, qui Concilio Rotomagensi, & tredecim, qui T xonensi , vel per se, vel per suos Procuratores interfuere, praeter plures Abbates , & Procuratores Capitulorum , qui eorumdem Conciliorum deiseretis subscripsere, quibus persuasum fuit , virtute Bullae Caenae , vetitietum sibi esse uti facultate Episcopis facta a Tridentino , & occultos haeis reticos, sine speciali Pontificis venia , Ecclesiae restituere . Idem univeris sentiunt aliarum nationum Episcopi, qui non audent haereticos a cenis iurarum nexu absolvere sine speciali privilegio summi Pontificis, a quo illud & petere,& impetrare solent: quod de Episcopis Germaniae testan. - ωbat Theologis experim. tract. eas. 8. num. 3 72. & Reiffensi uessa cit. yit. 7. lib. s. Deeνetal. num. 397. de Episcopis vero degentibus in Anglia , Hibernia , & Hollandia , refert Arsdehi a Theolog. ivariis. tom.

IV. Iudicent nune alii Antistites, an ipsi valeant. sine temeritatis nota , tot illustrium & amplissimorum Praesulum exemplis contraire , eam. que auctoritatem sibi arrogare, atque etiam in Synodo ostentare , quam primae Sedi reservatam sacrae Urbis Constregationes , ae ipsi met summi Pontifices non se me, declararunt , omnesque sere Theologi , sacrorum Canonum Periti, paucis quibusdam exceptis, Episcopis per Bullam Cc Nae ablatam docent. Neque quoad hoc postpostos se credunt Inquisitoriis bus, sicuti nonnullos Episeopos conqueri audivimus, quasi Inquisitoriis

hus illa delut facultas quae ipso denegatur. Etenim uti iam praenotis

495쪽

L I B. IX. C P. r. 469vimus, aut sermo est de haeretico ad forum judiciale deducto, sive t ponte suum delictum ad idem serum deserente ;& tam Episcopus , quam Inquistoe potest illum pro utroque soro absolvere, & in Ecclesiae gremium reci. perer aut sermo est de haeretico occulto ;& istum neque Episcopus, neque Inquisitor potest solvere a vinculo excommunicationis, qua coram Deo, atque in . sero conscientiae est innodatus.' ac propterea Cardinalis Albitius et . cap. 2 s. n. I 6. Opportune, & sortasse ad praedictam praeoecupandam Episcoporum querimoniam, scripsit e suod dictum vi de Episcopis, idem diseη- dum es de Inquisitoribus, qui nullo modo babent facultatem absomendi haereti. eos in foro conscientiae: idemque animadvertit Cardinalis Petra loc. eis. num. 28. tom. 3. pag. I 8O. inquiense suamvis autem Inqui tores ab Meresi in foro iudieiali absolυere possint, oe talis absolutio pro utroque foro sussagetur . titi dixi, in foro tamen conment Le eiusnodi facultatem nec babent, nee exispessit, ut babeant. Equidem non ignoramus, quod refert Pallavicinus imhs. Concit. Trident. lib. 23. eap. Io. num. 4. optasse nimirum Oratores

Hilpanos, & Lusitanos, ut in eo ipso decreto cap. 6. θδ. 24. quo data est Episcopis potestas absolvendi ab haeresi oeculta , prohiberemur iidem hac potestate uti in regnis, & locis , ubi est tribunal Inquisitionis: ex quo plerique conjiciunt, Inquisitoribus Hispaniae, & Lusitaniae idem ius jam antea fuisse, quod a Tridentino fuit etiam Episcopis concessum: secus quippe sa junt nulla suisset ratio, eur praefati oratores vellent, a decreto excipi loea, in quibus viget tribunal Inquisitionis. Scimus prae

terea, nonnullos Doctores, congestos a Diana in erit. coord. rom. s. tractis

8. resolu . I9. ΣΟ. opinari, eamdem facultatem in iisdem Inquisitoribus etiamnum perseverare. Verum, quidquid sit, an Inquisitores, praesertim Hispaniae, & Lusitaniae, auctoritatem unquam habuerint absolvendi iaforo Sacramentali ab haeresi occulta, quod pmbabilius negat Thomas dei Bene de inc. S. Inqui t. pari. I. dub. s . num. II. ω seq. certum est, eam per Bullam Ccens esse revocatam , nee posse ab iisdem usurpari . nisi speetale privilegium obtineant a Sede Apostolicar quemadmodum ex ' iis, quae de Episcopis diximus, plane deducitur, aliisque allegatis dorent Barbosa de ossie. , potes. Disci aIlegar. 4 . num. 28. det Bene num. ra. ρο sep ac Cardinalis Petra cit. Dc. uum. 29

496쪽

Eadem jura Romani Pontificis laeduntur etiam ρον Sinnodalem consktutionem , insigentem degradationis poenam

clericis quorumdam atrociorum criminum reis .

TAm in antiquis, quam in nuperis Synodis, quo magis Cleriei a d

lictis deterreantur, recensentur poenae canonicae in delinquentes infligendae, & fit specialis mentio degradationis , cui fiunt obnoxii quorum. dam atrociorum criminum rei. Haec prudenter sane , & laudabiliter in Syn. odos inseruntur : sed iterum periculum hic est, ne Episcopus , cum dein gradationem Clericis hujus, aut illius delicti sontibus comminatur, suae potestatis terminos praetergrediatur, & jura invadat Romani Pontificis; quod qua ratione contingere queat , paucis ostendimus. II. Adeo indecens semper, & probrosum visum est, sacris addici mini. steriis hominem non integrae famae, ut, qui grave scelus admisit, in ceterorum Fidelium offensionem incurrens, si lateus adhuc st, juxta vetusti Lsmas, & sanctissimas Ecclesiae leges, in perpetuum arceri debeat a saeris suscipiendis ordinibus: si vero iam suerit inter Clericos cooptatus, sit e Clelieali gradu dejiciendus. Primum ex Apostolo Paulo tradit Augustinus tras.

4I .i Ioanu. n. IO. tom. 3. Operi pari. z. col. 37s. ubi, praemissa distinctio. ne, inter leviores culpas, quas peccata vocat ,&graviora flagitia, quq criamina appellat, ea si Nulatim enumerat, quorum Apostolus prorsus insontes esse voluit sacris initiandos ordinibus: poseolus Paulus, quando elegit oris dinandos vel Presbyteros, wι Diaconos, quicumque ordinandus es ad prae posituram Ecclesiae, non ait., se quis. Me peccato es hoe enim s diceret , omnis bomo reprobaretur , nullus ordinaretur/sed ait, se quis sene erimine est, fetiti es homicidium . adulterium , aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus , sacriIegium , , cetera hujusmodi- Alterum praescribunt innumeri canones, e quibus paucos exhibemus. Canon as. ex Apostolicis, ex recensione Cotelerit, statuit: Episcopus, aut Presbyter, aut Diaconus, qui in forni

catione , aut periurio, aut furto captus es, deponatur non tamen communi

ne pνιυetur.' Sc Canon 3o. Si quis Episcopus, aut Presbter, aut Diaconus per pecunias banc obtinuerit dignisatem, dejiciatur m ipse , o ordinator ejus , m a communione modis omnibus abscindatur. S. Basilius epis . ad . pbιiochium de Canonibus can. 3. tom. 3. Operi pag. 27 I. Diaconus pose Diacona rum fornicatus, Diaconatu ejicietuν quidem , sed in laicorum detrusus locum a communione non arcebitur. Conei lium Aurelianense III. anni s38. can. T. Si quis adulterasse aut confessus fuerit , vel conυictus p depositus ab incis

communione concessa , in monasseris toto vitae sua 'tempore retrudatur e tom. M

Collectionis Harduini ιοι. a as. Et ibidem can. 8. Si quis Clericus furtum,

497쪽

isue fassitarem admiseris , quia capitalia oe ipsa sunt eνimina, eommanio concessa, ab Ordine degradetur. Ex his, aliisque hujus generis multis, quae in antiquis Synodis passim occurrunt, non solum erimina addiscimus, propter quae Clerici e gradu deturbabantur , sed etiam colligimus, ejectionem

e Clericali gradu minorem fuisse poenam, quam esset segregatio e consortio Fidelium , seu exeommunieatio.' aliquos enim audivimus e grada deponendos, qui re tamen idcirco essent communione privandi ' quod adishue elarius liquet ex can. 2st. Apostolorum , ubi Clericus ordinis ministerium exercere praesumens, a quo esset depositus, veluti gravioris criminis reus, severiori anathematis paena plecti jubetur: Si quis Episcopus , aue Presbter , aut Diaeonus depositus jusse suster certis eriminibus , ausus fueritat ire Iare minisserium dudum sebi commisiam , his ab Ecclesia penitus absei datur. Placuit autem id Obiter animadvertere, ut vel ex hoc appareat, quam gravis poena sit excommunicatio, quae majores nostri longe leviorem existimarunt ejectionem e gradu, atque hane regulariter illi praemuserunt, ut delinquentes Clericos eorrigerent. neque laciles suerunt in s renda anathematis sententia , quam plerique nostri temporis Aniis ires in Synodalium decretorum transgressores immoderate quandoque decernunt,

de quo abusu plura suo loco. III. Quamquam porro insequenti aetate nonnihil remissa suerit antiquae disciplinae severitas, non tamen exolevit degradationis poena. sed etiam. nuru viget, & sertur in Clericos aut cujusdam atrocioris eriminis reos , aut inemendabiles. Hane paenam Theologi morales , & Canon istae saepe confundunt eum simplici depositione: sed revera, licet sortasse antiquiori-hus Ecelesae seculis nullum intere eret inter utramque discrimen, attamen illud aut induxit, aut jam inductum agnovit Clemens III. sive uti

habetur in Collectione, qua utimur) Coelestinus III. in Cap. Cum non ab

homine, io. de iudiciis , ubi Clericum homicidii, surti, perjurii, seu alterius gravis criminis legitime eonvictum , primo jubet deponi, deinde

excommunicat, &, crescentae contumacia, anathematis, hoe est solemni oris excommunicationi Si, cum me eratione , mucrone seriri: ac demum ,

si in profundum malorum venerit, degradari, seu Curiae seculari punien . dum tradi, praecipit. Differentia vero inter simplicem depositionem, Scdegradationem, in hoc sita est, ut scilicet per simplicem depositionem Clericus perpetuo quidem removeatur aut a suseepti ordinis exercitio, aut ab ossicio, & Ecclesiasticae iurisdictionis usu , aut a Benefieio, au denique ab ordine simul, offeto , & Bene fieto; non tamen spolietur privilegio ea nonis, & sori, sed remaneat subjectus foro Eeelesiastico, ne que ulla ratione subjietatur iurisdictioni lateali r quod ex modo cit. Capis

Cum non adi homine, inserunt Abbas an Cap. At s Clerici, 4. De Mul. His , num . a. de iudiciis , Suarez de censuris disp. 3 . sin. I. num. 8- Engelia 1it. 37. Iib. s. Decretal. nam. II. Wiesiner ibide- num. 73. Schmarim ber num. I 33. nec obscure etiam inde colligitur, quod Clerici depositi ,

498쪽

plerumque a sacris canonibus jubeamur detrudi in arctum monasterium scuti de Sacerdote revelante peccatum , sibi in sacramentali Consessio ne manifestatum , statuit Innocentius III. in Cap. Omnis utriusque sexus, de plenit. o remus nemo enim facile credet , Sacerdotem in Monaste rium detrusum . esse extra forum Ecclesiasticum , di lateali jurisdictioni obnoxium . At per veram degradationem Clericus non solum arcetur in perpetuum ab omni Ecclesiastico ministerio , omnique privatur EG clesiastico ossicio, & Beneficio, verum etiam exuitur privilegio seri,

. S subjicitur potestati seculari , a qua post degradationem judicari , in careeres detrudi, secundum leges civiles puniri , & condemnari potest ,

perinde ae si esset laicus. Ante degradationem tamen realem, & actua. Iem retinet privilegium canonis, ita ut injiciens violentas manus in Cle. Alcum , solum verbal teν degradatum , & nondum actu traditu ni Curiae Reulari, incidat in excommunicationem Can. o quis suadente, I T. quas. q. quod docent Glossa in Cap. Degradario, verb. μιυilegio, de paenis, in E. Panorm. in Cap. abolendam, num. II. de hareticis , Barbosa iacit. Cap. Degradatio, num. 9. Wiestner ad cit. tis. 37. lib. s. DecretaI.

num. 78.

IV. Enimvero duplicem degradationem distinguit Bonisaeius VIII. sucit. Cap. Degradatio I unam vocat verbalem Sc est ipsa prolatio sentenistiae, per quam Iudex Ecclesiasticus Clericum ejicit e gradu,& soro laucali addicit e aliam nominat actuatim , seu realem , & est actus ipse, seu solemnis caeremonia, qua Episcopus Clericum, verbali sententia an. xea degradatum , sacris spoliat insignibus , & re ipsa tradit Curiae secul xi . Degradatio verbalis olim fiebat in Provincialibus Episcoporum Synodis , ad quas Presbyterorum , aliorumque Ecclesiae Ministrorum erimiis

nates caulae reserebantur, ut ibidem discuterentur, & deciderentur, iuxta canonem quintum Nicaenum. Verum, . cum haud faciliter, & quotiescum. que opus erat, ejusmodi Synodi congregarentur, propterea , ne Clericorum enormia facinora diu manerent impunita, in Concilio Carthaginienis si II. anni 39o. ean. Io. relato a Gratiano Can. q. I s. quaes. 7. statutum est, uti in posterum quaecumque Clericorum causae etiam extra Synodum agitari, & terminari possent' hae tamen adjecta limitatione, ut, si age. regur de delicto exauctorationis sententiam merente, haec in Episcopum, Mnnisi a duodecim, in Presbyterum a sex, in Diaconum a tribus simul congregatis Episcopis ferri posset e quem eanonem renovavit Concilium Carthaginiense III. anni 3ρ7. ean. 8. relato eadem Musa, . quaest. Can. s. ae proinde Concilium Hispalense II. anni 6I9.tan. o. relato pariter a Gratiano cit, lac. n. 7. aire Episcopus Sacerdotibus , ac Miniseris solus bonorem dare potes, auferre solus non potin . Statutum a priscis canonibus Episcoporum numerum, ad verbalem degradationem Clericorum maiorum ordinum, praeseripsit etiam Bonifacius VIII. in cit. Cap. Degradatio; sciis

499쪽

Z I B. IX. C A P. VI. 473

seopi sententia exauctorari. At, quoniam nonnulli maledici Ecclesiam eaolumniabantur , quasi tot Episcopos ad degradationis lententiam requite- ret, quod haud facile possent eongregari, ut tali pacto majoribus Cleri eis, quocumque enormi flagitio eonspurcatis, impunitatem daret, quod videre

est apud Boel, merum Jur. Eccles. Proresantium tom. s. tit. 37. de poenis num. D8.eumque insuper ea de re conquesti essent etiam Principes Germaniae, qui inter tentum gravamina , quibus levamen , & remedium afferri ab Hadriano VI. summo Pontifice postulaverant, hoc ara. Iz. exposuerant: Et tandem , ut in peccatis, malesciisque perpetrandis magis adhuc Disan. tur , praeteν omnem aequitatis rarionem, ahquatenus interdictum es inrebimiis scopis, Episcopis, ne malefactores hos publice eriminalι judicio reos age. νε ρομιηι, nis prius degradatord 3d quod rantis sumptibus, tantaque pom. pa celebraνi oportet, ut propterea perquam rarisimum uncta illi malefactores merata plectantuν poena : idcirco Tridentini Patres sus I 3. cap. q. de reform. ad obstruendum os malignantium, s. nxere, ut deinceps liceret Episcopo per se, vel per I uum Vicarium Generalem , ad verbalem Clerici degra. dationem in casibus , in qu/ous aliorum Episcopoνum praesentia in numero a canonibus desiniso requiariιur, etiam absque illis procedere ' adhibitis tamen ,

o in hoe Ῥι assimηιibus rotιdem Abbatibus , usum Mitra , o Baculi expriυ legio ia poseolico habentιbus , s in eiυitate , aut diae ce si reperiri , σcom node interesse possent οῦ alioquin aliis personis in Ecelesasica Esenitate consitutis, quae aetate graves, ac Iuris scientra commendabiles exsant. Ejusis modi porro sive Abbates , sive alias personas in Ecclesiastica dignitate constitutas , non adhiberi tamquam meros consaliarios , sed esse Iudices assessores, quibus competit suffragium decisivum, recte docent Suareet decensuris dis o. fodi. I. num. 2 . & Barbosa ad eis. cap. Tridentini num. 8.sunt enim suffcti in locum Episcoporum , quos veros fuisse Iudices, coninstat ex allegatis iuribus, & adhuc clarius ex Cap. 3. de sententia, Er re iudicata , ubi dicitur e Non potess quemquam a Sacerdotali gradu nisi jussis ex causis in concors Sacerdotum sententia submovere e quin immo ex, hoe textu in serri arbitrantur Maranta de ordin. Iudici pari. 4. diu. II. num. 7i. Barbosa de osse. oe potes. Disc. allegat. Do. num. 28. Reif- senst uel ad eis. tit. de paenis num. 44. SchmalEgrueber ibidem num. I 45. aliique ab his citati, necesse esse, ut in degradationem Presbyteri, Diaconi , vel Subdiaconi, omnes praedicti , Episcopo assidentes , unanimiter

consentiant. .

V. Post degradationem verbalem, si proeedendum sit ad realem , Cleoricus defradandus, sacris vestibus indutus, ae si celebrare, vel, si infra Sacerdotium sit constitutus , alium sui ordinis actum exercere deberet, adducitur ad Episcopum, praesentibus aliis Episcopis, seu Abbatibus, aliisve , qui degradationis' sententiam protulerunt , atque adstante etiam Iudice seculari ' Episcopus vero eum gradatim exuit singulis Ordinum inissgnibus, incipiens ab illo, quod eidem in Ordinatione ultimo loco tradi.

500쪽

tum est, ceterisque adhibitis caeremoniis, quae praescribuntur sa cit. 'Degradatio, & habentur in Pontificali Romano: quibus expletis, degradatum, tradit Iudici seculari, secu*dum laicorum leges , puniendum . sed simul eumdem Iudicem serio, atque ex animo rogat, ut tententiam moderari, atque a poena sanguinis abstinere velite sicuti habetur νn Cap. Novimus, 27. de verb.ignificat. Eaedem caeremoniae ,& lemnitates , juxta laudatam Decretalem: Bonifaci, VIII. & Pontificale Romanum , essent adhibendae in actuali degradatione Clerici minorum ordinum, aut etiam primae Tonsurae: sed multis saltem in locis, teste Van-Espen Iur. Eccles umυers pari. R. tit. II. cap. a. us m. 6 I. seq. quoad Clericos ejul modi nota sunt In usu. VI. Actualis degradationis, per quam Clerieus Saeerdotali, & Clericali dignitate quodammodo denudatur, di quasi redigitur ad laicalem conditio. nem , rudimenta habemus in Novella 83. ubi Iustiniinus Imperator ait rILDd palam es, fi reum esse putaverit eum, qui conmnitur, provincia Pra-μ, or paexa judicaverit dignum a prius hune spoliari a Deo amabili Epiis scopa cetaotati dignitate, . ita sub legum feri manu . Uerum Gothoire-dus ad Ieg. 39. tit. 2. ιib. I 6. Cod. TModa u.. Observat, Clericos exaucto. ratos non semper tum fuisse traditos Curiae seculari, ut afficerentur moriste, vel alia eapitali poena, uti nunc fit , sed ut jam dejecti ab Erele-sasti ei gradus honore, ae Clericalibus exuti praerogativis , addicerentur Curia, id est Collegio alicujus civitatis, in quo, perinde ac laici, subire

cogerentur officia, ad quae ceteri cives tenebantur: ipsis autem , utpote qui se indignos praebuerant Clericatu , & ob morum improbitatem sueorant ex Ecelesiae Ministrorum albo expuncti plerumquae demandabantur humiliora, nagisque abjecta Curiae ministeria , iisque in perpetuum addicebantur , ut tali pasto omnem amitterent spem pristinum recuperandi in Ecclesia gradum. Quare Honorius Imperator eam tulit legem , quam Gothosredus exornat ubi de Clericis ab osseio depostis in hune modum statuite suemeumque cieritorum indignam osseis suo Episcopus ju-

crae Religionis sponte dereliquerit, contanus sebi eum Curia vindicet ut Itaber illi ultra ad Ecelsam νeetissus esse non possι : . pro hominum qua- sitare quantitate purimonii, vel Ordini suo vel Cauegio citataris ariIungatur, modo ut, quibuscumque apti erunt, oblicis necessistibus obligem

VII. Sed, ut ut res tune se habuerit, hodie nullus Clericorum, soleis inniter degradatus re ipsa traditur Curiae seculari , nisi qui ob grandia delicta meretur poenam capitalem. Quin immo , non ob quodlibet erimen, cui est a legibus inflicta poena ultimi supplicii potest Clericus exauctorari , & seculari seri, subjiei ' is debet esse erimen , cui a Iure eommuni Ecelesiastico, aut a Pontificiis. sanctionibus sit expresse, & -- nati tra annexa degradatiociis poenaia Ejusmodi. autem crimina sunt: Pria

SEARCH

MENU NAVIGATION