장음표시 사용
81쪽
electo sibi Populo certas Leges, certosque Ritus. dc Sacrificia imposuit. Inter haec tria suere praecipua : rehcausa videlicet; Pacifica ; &Proitiatoria; & haec quidem Sacrificia in eo consistebant . ut vivum. Mundumque animal coederetur, ejusque sanguis ad placandum Deum , eique debitum honorem tribuendum effunderetur. Quae omnia Sacrificium , quod peragendum erat in Calvaria. & Chri lii sanguinem in Cruce pro Redemptione humani generis effundendum adumbrabant. Perperam igitur temerarii quidam aut Novatores, aut Critici Hol eaustorum originem ab Ethnicis , & AEgyptiis derivant. Rem enim accuratius indaganti certo patebit, conti r. vata serie a primis Patriarchis ad Morsen usque sacrificandi morem extitisse, atque Ethnicos potius
ab his, quam hos ab illis Ritum immolandi adoptasse; licet apud
veteres Patres incorruptus semper permanserit, a Gentibus vero insana superstitione in nefandas Idolorum adorationes detortus fuerit . Αntiquissimus omnium, qui supersit, codex id nobis testatur: videlicet Moysis Creationis, & Populi Israelitici Historia; idque etiam ipsa Ethnicorum , licet sabulis involuta , scripta confirmant. Sed ad Canonem redeamus, in quo gravi inter Doctores contentioni occasionem praebent verba illa . sanetum Sacrificium, immaculatam Hstam , utrum scilicet ea ad Missae Sacrificium , an ad Sacrifieium Melchisedechi referenda sint p Hoc postremum pluribus probae Le Brun ; primum affirmat Pouget; Nos vero cum SuareΣ dicimus, utrumvis intelligas , bonum iis verbis sensum contineri. De Melchisedecho plures olim haereticae opiniones circumsere hantur, ut apud D. Hieronymum , & Epiphanium videre licet. De quibus quidquid sit, nos modo indubitatum tenemus, eum fuisse gente Cananaeum . Salem . seu Hierosolymae Regem, & Sacerdotem , qui juxta Apostolum ad Hebr. 7. Christum repraesentavit; nam secundum ejus, non vero secundum Aaronis ordinem Christus sacerdotium exer-euit ἔ idque , vel quia Aaronis Sacrificia cruenta suere, Melchisedechi ero incruenta . vel quia Aaronis Sacerdotium ad multos sibi invicem succedentes delatum est; Melchisedecho , cujus nulla invenitur genealogia , nemo successit, quod Christi Sacerdotium egregie exprimit, ut explicat Tridentina Synodus. Fuit itaque Melchisedech Sacerdos, ac panem . & vinum obtulit,& quidem in Sacrificium, ut adnotat causalis enim in textu Gen. I 4. erat enim Sacerdos cte. Quamquam autem Lutherani, & Calvin illae obganniant , ab Hebraeo textu abesse particulam , enim , & adesse Conjunctivam . Et, seu autem ; Hebraicae tamen linguae periti testantur , particulam, Et, vel autem saepissime apud Hebraeos vim causalis habere . Quapropter venerandi primorum etiam Ecclesiae saeculorum Patres M. Cyprianus, Hieronymus, & Augustinus in hoc Melchisede
82쪽
ehi saerificio expressam Sacrificii nostri figuram nobis proposuerunt Verborum deinde , sanctum Sacrificium , immaculatam Hostiam, pia nissimus, & maxime proprius est sensus , si ad Novae Legis Sacrificium reserantur ; siquidem de hoc Sacrificio , juxta Iustinum Martyrem , Irenaeum , & Tridentinam Synodum , Malachias loquitur , ubi ait: in
omni loco sacrificatur, G stertur nomini meo oblatio munda , quia magnum es nomen metim in gentibus, dicit Dominas exercituum. In Missa enim
id omne fit, quod ad essentiam pertinet Sacrificii; & docent Theol gi . Sacrificium esse oblationem rei sens bilis cum ejus destructione,
vel immutatione saetam , & mystice consecratam Deo in recognitionem ejus supremi dominii. Hae autem conditiones omnes in Missa implentur. Nam Missa etiam in Sanctorum honorem celebrata, non illis , sed soli Deo offertur, ut monet Concilium Tridentinum , & juxta Apostolum ad Hebr. s. a solo Sacerdote peragitur , ac mystico ritu Celebratur, eoque modo, quo in incruento Sacrificio fieri potest, victima destruitur : vel quia Sacramentales species consumuntur ἔ vel quia per Consecrationem Corpus, Sanguis, Anima ,& Divinitas Christi . substantiae panis, & vini substituuntur , quod ad victimae in Sacrificio incruento destructionem abunde sufficit; vel quia licet in Missa Christus, qui est victima , non destruatur , quoad s. Fieiter, ut lo
quuntur Theologi, destruitur tamen quoad esse sacramentiae . Claudit demum hane orationem Sacerdos , petendo a Deo , ut jubeat. per manus Angeli insublime Altare Dum . in eoηθι tu Divina Ma-jsatis flua Obla a perferri m. Quae postrema verba intellectu disseilia
esse, affirmat Florus, & cum eo Innocentius III.; qui tamen ea sic explicae , ut Deus jubeat vota, & preces Fidelium in conspectum Divinae Majestatis ministerio Angelorum perferri, ut eorumdem intercessione Deo gratae sint. Quam explicationem Theologi omnes cum S. Thoma amplectuntur, qui etiam nomine Angeli Iesum intelligit, utpote vocatum magni Consilii Angelum . Videantur Bellarminus, Suareet , & Le Brun. In postrema hac quartae Orationis parte Sacerdos profunde se inclinat ; quod supplicanti optime convenit, & vetustissimo more receptum est; cum ejus jam meminerint Amalarius , & Micrologus . Iunc tas etiam Sacerdos tenet manus; & olim in pluribus Galliae , &Germaniae Ecclesiis in Crucem decussitas, ut nunc Carthusiani, Dominicam , & Carmelitae usurpant: demum osculatur Altare, ac super
Hostiam . Calicem. & se ipsum Crucis signum ducit, ad reducenda videlicet sibi in memoriam salutiferae Passionis mysteria. Qui horum
Symbolicas rationes cupit, adeat Innocentium III., Durandum , &D. Bonaventuram .
83쪽
De quinta Canonis Oratione, ubi de Comme ratine Mρrtuorum.
HRe oratio incipit. Idemento etiam Domine, ubi oratur pro D
functis. Nonnulli ob vocem illam , etiam, aliud peculiare M mento praecessisse ; alii eam redundare existimarunt. Verum utrorumisque opinio curiosa magis, quam solida est , cum facile videamus. Memento istud Mortuorum tamquam continuationem memoriae Vimis rum considerari debere. Praeter ea, quae supra ex libris Machabaeorum attulimus , Lituriagiae antiquissimae. Tertullianus. Augustinus. Chrysostomus. aliique Sancti Patres suffieientia nobis suppeditant testimonia. quae suadeant, Mortuorum in Missae sacrificio commemorationem ab Apostolicis . aut iis proximis temporibus originem ducere . Orat autem Sacerdos praecipue pro animabus . pro quibus hoc Sacrifieium specialiter offert . deinde pro omnibus in Purgatorio detentia , ut Deus illis tribuat Deum refrigerii, ut scilicet ab igne liberentur , locum lucis, ut e tenebris eruantur , locum pacis. ut a mentis anxietate respirent .
Porro aliquando ex earitate, interdum ex justitia tenemur pro Defunctis orare. ut ostendit Gilbertus Grimaud. Nanquam vero pro damnatis Sacrificium est offerendum ; quod si ob ignorantiam , quam de rebus istis habemus . vel pro damnatis , vel pro beatis offerri conti gat ς tunc ejus fructus in Ecclesiae Thesauro remanet , quem Deus iis dispertit animabus . quibus levamen aliquod vult afferre ; de quare S. Augustinus in Enchiridio. Appellatur haec oratio in vetustis monumentis oratio super Dip. tycha , quia Mortuorum olim nomina , ut Ac vivorum . alta voce recitabantur, ut superius explicuimus; Episcopi etiam . qui Ecclesiam rexerant, aliique aliarum Dioecesium nominibantur . si tamen in C tholica Fide. &eommunione obiissent; Haereseos enim . di crimiaum enormium rei e Sacris Diptychis expungebantur .
Quae disciplina juxta Martene. ad xii. usque saeculum viguit. eamque obsoletam Card. Antonius de Crequy Episcopus Ambianensis M. Is 4. in sua Ecclesia revocavit; & etiam nunc in Ecclesia Parisiensi quaedam illius vestigia supersunt. EXER-
84쪽
De sexta Canonis oratione. υκ t. s. I. a. e. I 8. SExta, & ultima Canonis Oratio incipit. Ποbis quoque pereatoribus, quae verba elata paululum voce dicuntur . & inconsuetam clausu Iam . Per omnia saecula cte. , respondente Populo Amen, desinit. F ria tamen sexta Parasceves neque haec, neque quinque praecedentes C nonis Orationes recitantur . sed ablutionem manuum statim orati Dominicalia sequitur. Porro in hac sexta oratione Sacerdos Deum precatur, ut se . de Adstantes, quorum nomine Sacrificium offert . in Sanctorum Conso tium non aestimator meriti, sed venia largitor admittat . Novit quippe Ecclesia, ad illud obtinendum necessariam esse gratiam, di veniam Peccatorum . quae sine nostris meritis datur per Christum Dominum nostrum. Aliam Hugo Merardus vocis meriti affert interpretationem . qui illam idem ac demeritum , & peccatum significarie aesserit . juxta illud Augustini. de eura pra mortuis, Cap. I. . quorum tam mala sum
Distinctorum deinde ordinum Sanctos sacerdos invocat. diverses tamen omnes ab illis , qui in Cancine an is Consecrationem dicto commemorati fuere . Hi secundum Martyrii tempus asseruntur : &sunt: Ioannes Evangelista ; stephanus Diaconus; Matthias Apostolus; Birnabas Discipulus; Ignatius Episcopus; Alexander Pontifex; Marcellinus Presbyter ; Petrus Exorcista; quibus adjunguntur duae Sanctae Matronae: Felicitas: & Perpetua ; & quinque Virgines: Agatha . Lu-tia, Agnes, Caecilia, & Anastasia . Reperimus quidem in quibusdam Liturgiis . alia quoque Samctorum, ac praecipue Consessorum nomina adjici; verum cum antiis qui tus non alterius , quam Martyris in Mittae Sacrificio meminisse concessum fuerit , specialis haec quarundam Ecclesiarum disciplina
nos minime movere debet, veterique totius Ecclesiae eonsuetudini firmiter est inhaerendum . Cum autem duplex Sanetorum fiat commemoratio: una ante, altera post Consecrationem; observandum est, per illam nos posta lare , ut eorum obtineamus suffragia, Communionem consequamur , virtutes, & gratias, quas nobis ex Saneto Sacrificio possumus polliceri . adipiscamur. Per hanc vero Deum oramus. ut in Sanctorum coetum nos admittere dignetur . veluti considerat Gilbertus Grimaud. In hac Missae parte olim novi fructus, legumina , mel, Carnes .
Auctore S. Eutychiatio . benedici ad Altare eo sueverant; cujus Benedicti
85쪽
dictionis plura Marte ne monumenta refert. Arbitrantur nonnulli. Benedictionem hanc poli verba, largitor admitte cte, factam suisse , atque sic sequentia , per quem haec omnia, Domine . semper bona creas He., aut solum ad fructus , carnes , aliasque res Benedictioni oblatas. aut
ad Eueharistiam simul. & fructus referri debere . verum dubitat de hoe Brunus , cum in aliquibus Ecclesiis frugum Benedictio ante Consecrationem , & peculiari quidem Oratione adhibita fieri consueverit . De hoe quidquid sit, illud exploratum habemus, ejusmodi Benedictionem . neque olim in qualibet Missa usurpatam suisse , neque nunc in hae Misi e parte fieri; verba vero , Per quem die. ; semper dici ; quapropter eadem optime explicari poterunt, nulla frugum, & unica Eucharistiae habita ratione. S. Bonavantura, SuareZ, & alii hanc nobis offerunt interpretationem , ut scilicet dicatur : Per quem hae omnia, Domine, semper bona creat ; quia Deus Pater omnia per Chrillum creavit. & jugiterrenovat; Sauetificas: qui 1 in Christo dona ad Altare oblata, fiunt Sacra . & ab usu communi remota; Viviscas ; quia Deus per Jesum panem , re vinum vivificat convertens in verum illius Corpus. & Sanguinem et benedicis, ct prasas nobis : quia Deus coelestes super eadem Benedictiones dissundit; atque sic benedicta nobis in veram vitam largitur ; per ipsum: Christus enim Deus . & Homo est verus Dei. &Hominum mediator; ct eum ipse: Deus enim est Deo aequalis; er in ipse : cum Patri sit consubitantialis ; es tibi Deo Patri Omnipotenti in unitate Spiritus Sancti Omnis honor , ct gloria : Deo enim Patri per Filium . cum Filio, & in Filio , & in unitate Spiritus sancti est omnis honor. di gloria. S1cerdos ad verba, sanctificas, vicificas, benedicis, tria Crucis signa super Hostiam , di Calicem ducit; eaque juxta S. Thomam tres illas Christi in Cruee Orationes, Pater ignosce illis; & Deus meus; ut
quid dereliqusi me item , Pa er . in manus itias commendo spiritum meum . nobis ob oculos ponere potant. Pergit Sacerdos. & Hostiam pollice . di indice tenens tria rursum ab una ad alteram Calicis oram
Crucis signa iacit dicens , per ipsum , eum ipse , ct in ipse : Ubi juxta
Meratum recordari poterit ejus, quod Christus passus sit in corpore , in anima, & in honore; inde Sacerdos Hostiam adhuc tenens alia duo inter se, & Calicem Crucis signa ducit ad verba : es tibi Deo Patri nipotenti , in unitate Spirittis Sancti . His vero signis extra Calicem factis Meratus nos instrui cupit, nequaquam dici posse Patrem , aut Spiritum Sanctum passum fuisse ; S. Thomas addit dici posse , tot Crucis signa indicare , hu)us Sacrificii consecrationem , acceptationem, &fructum , e virtute Crucis Christi manare. Tandem Sacerdos Hostiam super Calicem tenens, dicit innis ,
86쪽
nor. ct gloria, & utrumque paululum elevat, non tamen pluiquam quaternos digitos, nec Populo Sacra Mysteria ostendit. Tunc thure adolendi Eucharistiam consuetudo in quibusdam Ecclesis invaluit, in aliquibus vero campanam pulsandi mos obtinuit, ut videre licet apud Mahilton , & Le Brun . Haec elevatio longe vetustior est prima illa Consecrationis elevatione, & ante xv. saeculum ad haec verba omnis honor, er gloria , fiebat, ad quae Corpus Christi simul eum Calice Populo circumstanti adorandum proponebatur . Introducta autem secunda , posterior haec elevatio ad hodiernum morem reducta est.
De Oratione Tominica ex t. 9. I. a. c. I9. Nonnulli putant. Orationem Dominicalem partem Canonis esse , sed verior opinio apud Bellarminum sextam orationem pro C nonis termino statuit. Orationi Dominicali Sacerdos verba praemittit: Oremus, Praeceptis Salutaribus moniti ere.. quae vetustissima sunt. ut ex D. Hieronymo colligitur, eodemque sere modo Graeci , Mar nitae , Mozarabes . & Ambrosani pie praefantur. Ipsis Apostolorum temporibus Dominicam orationem in Missae Saerificio recitatam simul cum aliis precibus suisse , jam superius abunde contra Novatores quosdam . & Haereticos demonstravimus . Nihil igitur nobis superes . quam ut ritum , qui circa illam serva
Recitat eam Sacerdos elata voce , ut vel eo pacto . adstruente Belleio . adhortetur , qui in fraterno sunt odio, er ad eoηeordiam diserardes excitentur antequam communicent. At potiorem fortasse rationem
suppeditat Arcani disciplina, juxta quam neque Symbolum . neque Oratio Dominica dicebatur, ubi essent .Infideles, aut Catechumeni, hi enim neutrum docebantur , antequam in Competentium classem commigrassent. Quapropter in Horis Canonieis Oratio Dominica submissa recitatur voce, quia iis Infideles . & Catechumeni adesse poterant ; elata vero dicitur voce in Missa , quia ab hac Missae parte ii abesse cogebantur, ut alibi diximus. In Missa Graecorum tam solemni , quam privata oratio eadem nedum a Sacerdote, sed ab universo etiam populo, S. Gregorio M. teste , recitari consueverat, ut ex vita s. Joannis Eleemosinarii Episcopi Alexandrini colligitur, & late ostendit Marte ne . Quod etiam in Ecclesia Gallicana aliquando observatum fuisse , ex Miraculis S. Martini apud Gregorium Turonensem eruitur . In . fine Orationis Dominicae
87쪽
Sacerdos submissa voce dicit Amen. quo verbo oratio eadem apud Evanis gelistas clauditur. Abest tamen a Sacramentario S. Gregorii, quod edidie Mea dus. sortasse. quia oratio illa veluti continuatur per subsequentem orationem Libera nos, cui Minister addit Antan .
D. oratione Libera nos. sext. 9. t. a. c. I9.
IN hae oratione Sacerdos Dominum precatur, ut nos liberet ama lis praeteritis, idest pecatis ; praesentibus , scilicet tentationibus ad peccandum impellentibus ἰ futuris, quae sunt poenae precatis debitae. Item ut nobis pacem largiatur; nam cum peccato vera pax esse nequit. Et quia mala, a quibus liberari petimus, diserte recensentur , idcirco a Ritualistis haec oratio graece Embuimus appellatur . Inde eonfugimus ad B. M. Virginem . Apostolos Petrum, Ze Andream . Ac omnes sanctoa. Et olim juxta Micrologum licebat Sacerdoti quoslibet alios Sanehos aditiscere . In Co sic e Tιliano post S. Andream. SS. Gervasius. Ac Protasus, de ab Ambrosi inis S. Ambrosius nominantur . Porro S. Andreas hie ideo nominatur. quod primus ad Apostola tum vocatus fuerit. Et quamquam SS. Cyprianus, di Gregorius hune primatum S. Petro tribuant, id tamen non de tempore vocationis. sed de dignitate est intelligendum. Iuxta antiquum ordinem Romanum xI. apud Mabillonium olim Feilum S. Andreae nou secus ac solemnitas B. Petri 1 Romano Pontifice celebrabitur. de ossicium partim ad altare S. --dreae . partim ad S. Petri recitabatur. In Commentariis Pij II. exile praeclara oratio ab eodem habita. cum S. Andreae Caput sibi ex Ach ja missum excepit.
Ad hane orationem in Missa privata sacerdos patenam . quae sub Corporali jacebat, accipit; in Missis vero solemni bas subdiaconus illam
ab Oisertorio usque ad finem orationis Dominicae velo involutam tenet . & mox evolutam Sacerdoti super Altare tradit;quam Caeremoniam
in Parisiensi Ecclesia Aeolythus peragit; in aliis Eeesesiis Diaconus patenam populo ostendit, antequam super Altare illam ponat, idque putat Pouget idei reo fieri,quod ad Communicationem populus invitetur . Sacerdos ad ea verba, ct omnibus Sanctis. patena se signo Crucis signat; nam per Crucem Christus ea omnia disjecit, quibus pax nostra
perturbabatur. Tum eam ad verba in diebus uosm,osculaturiquia patenZinstrumentum est pacis, & vas, ubi Sacra ponitur Eucharistia, quae Christianorum est pax. Inde patenae Hostiam superimponit, quo facilius frangendam tollere possit. Natalis Alexander ritum hunc putat ad pium Saninarum mulie
88쪽
DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. 3I
rum ossicium referri, quae emerint aromata. in . . . ungerent... Iesum . . . . in dicebant . . . Aurs revomet lapidem ab osio monumenti patenam
autem hujus lapidis esse symbolum . Per illud Crucis signum, ait, anis nunciari. per Cracem . & per hoc Sacrificium pacata esse omnia in Caelo . & in terris : per osculum vero ostendi, Christum desiderio satisse- eis. Sanctarum Mulierum , quibus obviam occurrit, & quas salutavit
m parte Missa inter is erisη- Hsia, o Communionem Sacerdotis .
D Ictis se perioribus precibus , Sacerdos genuflexione facta . sumi tΗostiam , ac super Calicem frangit dicens . per eumdem M. : tum Hostiae fragmento terna Crucis signa super Calicem ducit pronunciam haec verba : Pax Domini sit semper vobiseum ; ac fragmentum ipsum in Calicem immittit , addens: Hae commixtio, ct Consecratis Corporis , est Mettiinis Domini cte. In suadam ex formulis ritus Ambrosiani legitur : Corpus tuum sta ritur , Chrse. Cum vero Fides Catholica nos edoceat, integrum Christi Corpus esse in quolibet Hostiae fragmento . integrumque a Fidelibus sumi, idcirco nonnulli ea verba e Canone Ambrosiano expungenda eL
His restitit Ioseph Antonius saxius Ambrosianae Bibliothecae Praeis sectas Epistola Mediolani edita M. 173 I. Atque ex veteribus E esia sticis monumentis erudite probavit . eam loquendi se am in Proseiasionis Catholice formula reperiri, quam ab Humberto Cardinali praescriptam Berengarius in Concilio an. II sq. habito. Praesidente Nicolao II., recitavit; & ex hac, verba illa Canonis Ambrosiani desumpta esse contendit . Ad cujus sententiae confirmationem etiam iacit . quod simili quoque loquendi modo juxta Pontificale Romanum utatur Epis.copus in Benedictione patenae . Porro saeta Consecratione, remanent panis, & vini quantitas , color . & sapor. quae Aceldentia, in Concilio Constantiensi ; & species. in Tridentino appellantur; iisque accidentibus subest Corpus. Sanguis, Anima. & Divinitas Christi; Et lidis, ait S. Thomas , ipsum Corpus Christi non sta itur . nis secundum speciem Sacramentalem . Et hoc modo intelligenda es Confessis Berengarii, ut fractio . . . referatur iaspeciem Sacra mentalem, sub qua vere es Corpus Christ. Accidentia itaque , seu species, non Corpus Christi utpote incorruptibile, & impassibile, frangi possunt; adeoqne si accurate. & Theologice loquamur, non est dicendum : stan-
89쪽
titur Corpus Chrisi, sed fra reguntur sepecies : quamquam Theologice etiam diei possit: frangitur Corpus Christi, propter communicationem idi matum , cui etiam in Eucharistia locus datur ; uti post Iuveni num idem
Saxius advertit. Atque in hunc modum praedicta Ambrosianae Liturgiae verba sunt explicanda. Nonnulli naturam corporis ponunt in extemsione, neque admittunt vera, & absoluta accidentia distincta a materia ; verum juxta Catholicam Fidem fatentur, post Consecrationem in Eucharistia non remanere panis, & vini substantiam ; sed species. Contendunt autem , Deum per se , & proxime in nostros sensus agere .& coram Pane Eucharistico easdem modificationes in anima nostra , &impressiones excitare, quas panis ante Consecrationem operabatur .
Sed hi quomodo fractionem praedictam recte explicare possint , vix
Quidquid de hoe sit , ejusmodi fractionis ipse Christus Auctor fuit in Eucharilliae institutione , qui accepit panem . fregit cte. Husdemque
mentio fit in Aetis Apost. cap. a. . & I. ad Corinth. Io. , & in omni Li- turgia Holliae fractura praetcribitur. Graeci Hostiam in partes quatuor dividunt, quarum unam sumit Sacerdos; altera distribuitur Populo; tertia reservatur infirmis ; qua ta in Calicem immittitur, & eum Christi miteriis nomen imponant , primam , Incarnationem vocant ; secundam , P a imitatem; tertiam . Circumcisionem ; quartam , Transfigurationem; quintam , Passonem ; sextam . Ortem ἰ septimam . Resurrectionem ; octavam , Gloriam Chrisi in Cati ; nonam , Chrisi 'Ecgnum , cum veniet judicaturus Orbem . Latini, Hostiam in tres partes frangunt. quarum unam in Calicem injectam Sacerdos cum Sanguine , reliquas seorsiin a Sanguine sumit. olim vero una in Calicem immissa , altera a Sacerdote sumpta, tertia in plures tangebatur Particulas, quae adflantibus , vel infirmis reserva
hantur. Quaedam hujusmodi ritus in Missa Solemni Summi Pontificis . di in Missa. quae eelebratur in Consecratione Episcopi. vestigia supersunt; Pontifex enim altera sumpta, immis Ia in Calicem altera , tertiam in duas partes dissectam Diacono , & Subdiacono praebet. Episcopus
vero Consecrator unam immittit in Calicem , altera ipse se . tertia Episcopum, qui consecratur, communicat. Plures apud S. Bonaventuram , Hugonem a S. Victore , di alios sunt mysticae rationes . cur Hostia in tres partes frangatur . Satis verost ea asser re, quae S. Thomas secutus Can. Trisorine , de Consecr. dist.
a. scripsi tmempe Hostiam in Calicem immissam significare in Caelo eum
Corpore , & Anima esse Christum . . . partem , quam sumit sacerdos , innuere ambulantes adhuc in terra , qui Sacramentis utuntur, & ita Pagyonibus eonteruntur, ut panis comesius dentibus atteritur; tertiam. quae pro infirmis reservabatur, denotare eos, quorum corpora usque
90쪽
DE SACROSANCTO MISSE SACRIFICIO. 83
ad judicii diem jacebunt in Sepulchro, animae vero , vel in Purgatorio, vel in Caelo detinentur . Similem explicationem tradit Innocentius III.
Addit S. Thomas, obsolevisse quidem aetate sua morem , tertiam Pa tem reservandi, sensum tamen mysticum propterea minime cessa isse.
Alii apud ipsum dixerunt; partem . quae in Calicem injicitur. fgnificare Viventes in terris; alteram, quae reservatur. Beatos, quoad ani mam . & corpus ea, quae Comeditur , Ceteros.
Populum salutat Sacerdos dicens : Pax Domini ere. , neque ad eum se vertit, quod in Hostiae, fractione sit occupatus, eique benedicit per Hostiae meritum , tria ducens super Calicem Crucis signa, quibus , vel juxta S. Thomam innuitur, Christum die tertia resurrexisse, vel juxta Innocentium III., Sanctissimam Trinitatem Christi Crucifixi animam corpori redidisse. Olim Sacerdos ante verba Pax Domini cte. , benedictionem dabat, quam Sacrorum Rituum Scriptores Episcopalem appellant, quod ad Episcopum pertineret, ut videre est apud Menardum . Apud Mozarabes etiam quisque Sacerdos celebrans fusinodi benedictionem Populo impertiebatur , qui mos ad Gallicanam Ecclesiam juxta Mabillonium permanavit; sed Concilium Toletanum IV. Can. 8. illum sustulit. Vetustissima est consuetudo partem Hostiae in Calicem immittendi. eaque praescribitur in Liturgia S. Iacobi, & in Concilio Arausicano an. 441. Olim Eucharistia ab una ad aliam Ecclesiam , & a Summo Pontibfice ad Suburbicarios Episcopos mittebatur. In duobus prioribus Romanis ordinibus legitur , Papae ad Altare proficiscenti, ut solemniter celebraret . Eucharissiam ab alio Sacerdote consectam , & in parvo ei-horio asservatam exhiberi consuevisse , quam ante Missam adorabat, ac postea in Missa ad verba Pax Domini sc., ejus Particulam in Calicem immittebat, deinde aliam Particulam Hostiae, quam ipse consecrasset. item in Calicem inbiciebat. Id ipsum servabat Episcopus Suburbicarius, cui Pontifex Eucharistiam , seu Fermentum misisset; idque factum putat Mabillonius in Comment. ad Ord. Rom. , ni Sacrificii unitas , atquennio Pontificis eum Sacerdote, qui sancta prius consecrasser, ct 0scopi cum
Neque vero actio haec particulam Hostiae in Calicem immittendi mysterio caret. Cum enim in Missa usque ad hanc partem Christi Pas.so . & mors per Consecrationem Corporis , & Sanguinis separatim factam repraesentata fuerit, reliquum erat . ut ejus resurrectio exprimeretur ; quod optime fit per ejus particulae in Calicem immissionem ;cum sic optime repraesentetur Corporis cum Sanguine conjunctio, uti Observarunt Micrologus, & Innocentius III, Hanc actionem Pouget, Auctor Catechismi Montispessulani, di Verius ortam putant ex ritu exhibendi populo communionem sub utra-
