장음표시 사용
61쪽
licem in Christianos declamans, eos eorumdem scelerum participes columniabatur dic. : cui Octavius solide hune in modum respondit: sienos. quod invidetis, Fratres vocamus, ut unius Dei Parentis homines ; ut consortes fidei, & spei Cohaeredes. De quo erudite tradi antem lege Κortoldium in opere : De calumniis Paganorum in Veteres Chri
De Secretis . sex t. 9. I. a. e. 7. SAcerdos, dicto Amen, subdit Oremus, ac recitat orationes secretas, quae ita appellantur, quia submissa voce dicendae sunt, ita ram n ut ipsemet Sacerdos se audiat, ct a circumsantibus non audiatur ; Verba sunt Rubricae Missalis. In quibusdam Missalibus secretae dicuntur orationes suppr oblata ; &Bossuetus scripsit vocem sterata idem esse ae Secretio. Verum id suspiacando magis, quam asserendo, attulit. Unde perperam Novatores ad versus Concilii Tridentini Decretum statuerunt: Secretas. & Canonem elata voce esse recitanda . Quae sit Eeclesiae mens in his orationibus, declaratur in secreta Misse Dominicae quintae post Pentecostem hisce verbis: Propitiare, Domine . ρpplicationibus ηsris , ct has oblationes famulorum tuorum benignus assume, ut quod singuli Obtularunt, ad honorem nominis tui cunctis proficiat ad salutem . Sacerdos vero, ubi ad postremae secretae finem pervenit, dicit Per Omnia saeuia saeularum; quae clausula ad Orationes recitatas pertiisnet , & elata voce dicitur , ut Populus respondens Amen , eas confirmet. bene id post Hierologum observante Card. Bellarmino .
De Ptasatione . sex t. 9. I. a. c. 7. P Rae satio apud Durandum , di Menardum ita dicitur, quod sacro praeeat Canoni, ac praepxratio quaedam sit ad Sacrificium . Illatio a Mogarabibux , & eοηtesatio in Sacramentario Gallicano apud Mabillonium appellatur; nam Sacerdos ex Fidelium verbis inseri, ac contes 1-tur , dignum & justum esse , Deo gratias agere, eumque collaudare ; ut advertit Card. Bona. Uvalfridus Strabo fatetur , ignotum sibi esse Praefationis Aucto. rem; in libro rem Pontificali haec oratio S. Gelasio I. tribuitur . Sed cum in Liturgia S. Iacobi, & in aliis monumentis S. Gelasio antiquioribus
62쪽
bus reperiatur. Gavantus, Meratus, Bona, Ac alii putaverunt, eam vel Apostolis . vel Apostolicorum temporum viris esse adjudicandam. Gelasiumque quasdam solum voces adjecisse . Incipit Praefatio ex Salutatione Dominus vobiscum; neque tamea Sacerdos se ad Populum convertit,vel quia eum quodammodo dimiserit, cum dixit Orate Fratres, vel quia iuxta Liturgias Ss. Jacobi, Basilii.& Chrysostomi Sanctuarium ante Praelationem clauderetur , & circum Altare velum duceretur, adeoque Sacerdos Populum videre non potuerit , ut observat Le Brun . Novem numerantur Praefationes juxta ea , quae Pelagius II. P. M.
scripsit ad Episcopos Germaniae , & Galliat. Prima de Nativitate Domini ; secunda de Epiphania; tertia de Quadragesima; quarta de Cruce ;quinta de Pastitate ; sexta de Ascensione ; septi a de Pentecoste ; om-va de ss. Trinitate; nona de Apostolis. Quibus Urbanus II. aliam addidit in Concilio Placentino , quae est de B. Virgine. Et licet de praefatae Pelagii II. Epistolae sinceritate complures eruditissimi viri vehementer dubitent, illud tamen certissimum est, in Missalibus post annum
Ia oo. editis novem illas dumtaxat in Decreto Pelagii u recensitas Praefationes reperiri ; quibus dein addita est Praefatio communis , quae vel a Gelasio, vel a Gregorio M. originem suam trahit. Undecim itaque Praefationibus Ecclesia Rom. utitur : Graeci una tantum . Moeta rabes, & Ambrosiani plurimas Festivitatibus Eeelesiae suae adaptatas habent; quarum ultimas emendati jusserunt s. Carolus. fc Fridericus Cardinales Borromae i. Eae omnes incipiunt his verbis , Sursum tarda ; quibus respondet Minister Habemus ad Dominum . Et hoc quidem antiquissima consuetudine; ut ex Liturgiis SS, Iacobi, Basilii, & Chrysostomi. atque ex SS. Augustino , Cypriano, & Cyrillo colligitur . Calumniantur quidam Haeretici, mentis elevationem, quae per hanc Orationem declaratur. in Eccles a Romana . mutatam esse in Hostiae. & Calicis elevationem ;Sed quam injuriose, perperamque id nobis oggerant, facile patet. Nam etiamnunc per formulam Sursum tarda, Fidelibus, ut antea. inculiacatur , ut suam ad Deum mentem elevent; cujus vadimonium praestant omnes Auctores Catholici, qui de Missa scripserunt. Cunctit prorsus Praesationes in Hymnum desinunt Sanctus die. quem Graeci triumphalem . nos ex Isaiae vI. Angelicum appellamus. Et ex Matth. xxi. adduntur verba Bened/ctus, qui venit M. Hymnus hic a Trisagio Sanctus Deus , Sanetus sortis , Sanctus immortalis differt. Primus enim in omnibus habetur Liturgiis G taecis, & Latinis: Tris gium vero a G cis quidem quotidie, sed in principio Liturgiae cantiatur ; a Latinis vero solum Feria 6. in Parasceve . Sacerdos ea verba Sanctus ere. junctis manibus profert; ad illa
63쪽
s6 SYNOPIIS DOCTR. BENEDICTI XIV. P. . M.
vero Benedictiis, qui venit m. se a fronte ad pectus Cruce signat . Dum autem Sanctui M. dicitur, Minister Campanulam pulsat, idque Ma-
erus ait fieri per abusum: immerito tamen; adhibetur enim ad excitandos adstantium animos ad devotionem ς ac licet ejus origo incomperta sit, retinendus tamen est, ubi viget.
CA non idem prorsus exprimit quod Regula . eaque voce Ecclesia
utitur. ut significet Canonem esse Regulam , juxta quam novi Testamenti Sacrificium sit celebrandum . Hunc S. Gregorius Precem appellat , Vigilius Textum Canonica Precis . S. Cyprianus orationem . Uvalfridus, & alii Actionem; quod in eo Sacramenta Domini conficiantur: quamobrem orationi Communicantes titulus inscribitur : infra Actionem, seu intra Actionem . Infra enim , & rntra aput scriptores ejus aevi, idiotismo quodam Barbaro, sepe confunduntur. & ad eandem
Canonis initium ab Oratione te igitur edie. sumitur, & usque ad orationem Dominicalem submissa voce recitatur . Magna vero inter Doctores disceptatione quaeritur. quo ejus origo referri debeat nonnulli Gelasium I. . a Iii Musaeum Massiliensem Presbyteru n , alii voco nium Episcopum Castellanensem in Mauritania, alii S. Clementem Ale- andrinum ejus Auctorem existimant . S. Gregorius autem illum a Scholastico quodam fuisse compositum asterit. Ad quam dubitationem dilucidandam, novam , duplicemque a I iam eruditi movere disputationem . Utrum videlicet S. Gregorius per Sinuasi cum proprium alicujus viri nomen, an vero hominem ingeniivi. doctrina . & eruditione clarum , ut passim a Sanctis Scriptoribus epithe tum Sch usici adhibetur . intellexerit Dein utrum s. Gregorius Scholastico huic totum Canonem , an aliquim solum ejus . partem ad struxerit ρ De quibus controversis quidquid sit, nos iis non ulterius inhaerebimus, verum litem ex Sacra Tridentina Synodo dirimemus, quae Ses. aa. Cap. 4. De Sacrificio MisIae - - ita loquitur: Ecclesia Catholica. Sacrum Cauonem multis ante sectilis insiluit, i a ab omni errore purum; ut nihil in eo contineatur , quia non maxime Sanctitatem, o pietatem quandam redoleat, mentesque Gerentium in Deum erigat. Is enim eonsat eum ex ipsis Domini Uerbis, itim ex ApsoIorum traditionibus , ac Sanctorum quo
que Pontificum piis insitutionibus . Quibus Coneilii verbis innixi haec duo affirmamus: Canonem hunc, & eise vetuli issimum , & complures h
64쪽
bere Auctores. Primum ex Vigilii Papae . qui S. Gregorio antiquior est . Epistola ad Eucherium, seu Profuturum , comprobatur ἔ confimmatur deinde ex S. Ambrosio lib. 4. de Sac. c. f., ubi pars illa Can nis r auam oblationem tu Deus M. & illa, qui pridie ere. , di illa, supra quapropitis diserte occurrit. Quibus adde eruditissimam adnotationem Sanctissimi Domini Nostri BENEDICTI XIV. I. I. De Canoniz. c. s. ubi
observat: in nostro Canone commemorationem fieri dumtaxat Apost lorum, & Martyrum , non vero Consessorum , unde argute inseri, Ca-nonem esse saeculo Iv. priorem , Cum cultus Martyribus tantum , non dum vero Consessoribus tribuebatur .
Quod autem ad complurium in eo conficiendo operam spectat . disseremus inserius. Pauca nune de S. Gregorii auctoritate dicenda sunt, quae nostrae Sententiae sane non ossicit. Is enim Schola ei nomen , vel juxta receptum apud Sacros Scriptores dicendi modum pro viro docto.& erudito usurpat, vel pro proprio alicujus hominis nomine; si primum ; nihil obest, quin dicamus Canonem ab Apostolis , eorumque proximis successoribus suisse compositum ; eum & isti hoe nomine insigniri mereantur. Si secundum; tune S. Ponti sex ita eli explicandus , ut Seholastico suo Orationem dumtaxat aliquam . non integrum Canonem tribuere contendat, veluti integra facti series insinuat: seribit enim S. Gregorius, se jussisse. Fater uiner . post Canonem recitari, quum i dignum sibi visum fuerit, Orationem a Scholasti eo compositam ante communionem recitari, Orationem vero Dominicalem non dici supra
Accedimus modo ad illas disquisitiones, quae circa Canonis verba,& circa ea, quae SS. Pontifices instituerunt, versantur . Multa Concilium Tridentinum , tamquam a Domino prolata, innuit, quae tamen in Evangeliis nequaquam inveniuntur. Sic in Consecratione Calicis inter verba Christi, irrepserunt verba , Maserium Fidei; item , novi Tes menti , ct aeterni, ac in Consecratione Panis dicitur, Christum oculos ad Cadum sustulisse, quae cuneta in Evangelio non Ieguntur . Minvent haec aliquam dissicultatem: At respondet Innocentius III., complura Iesu Christi verba , factaque ab Evangelistis suisse omissa, quae ab Apostolis, vel verbo suppleta, vel facto expressa suerunt,ac dein observat vocem aterni cum Evangelio probe congruere, cum in Evangelio legatur: diui manducat meam Carnem, ct bibit meum Sanguinem . habet viaram aeternam . Recte quoque dici. Maserium FiLi, eum aliud ibidem
Credatur, quam cernatur, & aliud cernatur, quam eredatur ' De et tione oculorum D. Thomas 3. p. q. 83. ar. 4. ait, eam ab Apostolica traditione acceptam: Rationabile enim videtur, ut qui in Susicitatione Laza
65쪽
y. . & Mirci 6.: Oculas is uti as Patrem. in hujus Sacramenti institistione ramo magis hγe fecerit, tamqnam in re potiori . Eacidat pollea binas lia, difficultates in qui en : quia ante dicatur ma ducate , ct non, eomedite iam dissori quantum a d sensum oci qκod autem aditur, omnes; intelligitur in orebis Evangelii . licet non exprimatur; quia ipse dixerat Ioannis 6. Nis inausucaviritis carnem Filii baminis, non habebitis sitam in υνbis . Ad Sanctorum Pontificum institutiones quod attinet. S. Leo in Canone addidit verba . Sanctum Sacrificium , immaculatam resiam, non vero Orationem, in qua ea reperiuntur. Nam SS. Augustinus, & Ambrosius, Leone utique antiquiores, orationis, supra qua propitio, meminerunt . ut advertit Pagius. S. Gregorius, teste Joanne Diacono, ad-jeeit . diesque nostros. usque ad , grege numerari. & innuente Adalberto Episcopo , nomina Ss. Agathae . Luciae, Agnetis, Ceciliae , & Anasta-sae secunde Canonis parti inseruit, cum animadvertisset, nullius S. viris ginis ibi mentionem fieri. Post S. Gregorium nullus Ponti lex quidquam Canoni inseruit, aut in eo immutavit, ut observant Card. Bona , di Thiers. G egorius III quidem jussit . in Missis, quae in Oratorio omnium Sanctorum a se existructo celebrarentur . nonnulla in Canone adii; sed ad kertit Uvalfrudus . id fuisse particulare . N ad hoc sacellum restrictum privilegium , non legem generalem . Ex hoc vero, quod in lib. Pontificali de Alexandro I dicatur. He Passonem Domani miscuit in precatione neredditum. quando Missa relebrantur , inserunt nonnulli, eum orationem, unde . ct memores cte. introduxisse ἔ de cujus orationis sermula quidquid sit . id tamen certum est . commemorationem passionis Domini ei neutiqu1m tribuendam : eum eam esse institutionis Divinae, ipse Apostolus declaret x. ad Corinthios c. II. scribens : Gotiescumque manducabitis panem hune . o Calicem Domini bibetis, mortem Domini annuntiabitis , donee
De prima Canonis Oratione: sex t. 9. l. a. e. 23.
DIximus, Canonem primum incipere a. te igitur Clementissime Pater, adjungimus nunc eum usque ad , hanc igitur oblatiovem . prolueti ;adeoque ejus partes esse memensa , & eommunicantes, ut ex clausula Pereumdem die. Colligitur, qua omnes Orationes absolvuntur: quin etiam verba, Cainmunicantes, omni sensu carerent , nisi cum praecedentibus conjungerentur . de quo vide Bellarminum . Ast eum multa in hac oratione occurrant, quae accuratiorem explicationem merentur, non abs re erit, paulisper subsistere, & hic
66쪽
lingularia quaedam Canonis verba pertractare, sequenti vero capite do vivorum commemoratione quaedam adferre. Dirigitur itaque oratio principaliter ad Deum Patrem, non vero ad SS. Trinitatem , cujus suis pra rationem reddidimus. Dicuntur verba: Sancta Sacrificia. illibata . quae Innocentius III. explicat: immaculata, qua me macula Cordis, ct Corporis oportet serri.
Majorem difficultatem facessunt in semento ctrc. verba illa pro quibus tibi osserimus . vel qui tibi osserunt, in quibus duo nobis perpendenda occurrunt : quo videlicet sensu adstantes sacrificium offerre dicantur & quam vim particula, vel, obtineat pQuoad primum, crediderunt aliqui, Laicos, etiam absente Sacerdote, consecrare posse. his Tertulliani de exhortatione castit. c. 7. innixi verbis : Nonne ct Laici. Sacerdotes sumus . . . Ubi Ecclesiasici Ord vis non es consessus, ct sera, er tingis: cui addunt ex Theodoreto: Frumentium quemdam Laicum Alexandria ad Indos prosectum,nonnullos ad Fidem convertita; deficientibus vero Episcopis. & Presbyteris,
jussisse eos in unum convenire . resque sacras more in Romano Imperio recepto celebrare. Responderunt ad haec egregie Petavius. & Alba inaeus, qui luculenter demonstrarunt, vocem erre , non semper significare , Consecrare; nec verosimile esse, Τertullianum ignorata suae aetatis discipliinam mittendi Sacerdotes ad Christianos in Carcere detentos , ut his Eucharistiam ministrarent; quod certe supervacaneum sultat. si Laicis aliquando Missam celebrare licuisset. Conjicere itaque non imis merito possumus, Tertullianum per ea verba declarare voluisse antia quum illum usum, quo Christianis licitum fuit, Saeram Eucharistiam domi etiam quandoque habere, eamque Omerre, id est sumere. Quod
vero ad Frumentium pertinet, adnotant: aut inter Romanos Mercatores , quos secum Socios habuerat, quosdam fuisse Sacerdotes , aut a Frumentio eos convocatos suisse , non ad Eucharistiam conficiendam . sed , ad preces . more Christianorum , Deo exhibendas; ut ex Rufinoeolligitur. De his praeter supra laudatos . legi potest novissimus Scriptor Herminier.
Sed quod ad Canonis Orationem pertinet, ideo ergo i ut eum Innocentio III. loquamur :) dicitur, Omerimur, quia non flum offerunt Sacem dotes , sed etiam universi Fideles . Quamquam enim solius Sacerdotis siteelebrare, id tamen aliquo sensu ad Laicum etiam , qui dona ad Altaris sustentationem offert. pertinet; Sacerdos quippe , juxta S. Hilarium, actione sua, Offerens autem per ejus asstionem, cui eleemosinam contulit, ad Sacrificium concurrit . Quo sensu in oratione: Orate Fr tres . Sacerdos dicit: ut meum, ae vestrum Sacrificium ere. Imo ipsa verba: Missam celebrare, saepius apud medii aevi Scriptores nihil aliud expria munt , quam per Sacerdotem Mistam offerri curare: Sic Missas celabrase
67쪽
6o sYNops Is D TR. BENEDICTI XIV. P. . .
se dicuntur Adula nobilis Matrona in vita S. Gel trudis Ni vellesis apud Bollandi stas; alia mulier apud S. Gregorium Turonensem; de Siqebaldus Angliae Rex apud Mabillonium . Ita, ut Theologi doceant a tribus Sacrificium offerri; a Christo videlicet, utpote , qui illud & instituerit ,& etiamnunc Sacerdotis ministerio offerat; a Sacerdote , tum quod virtute Chris i Sacramentum conficiat tum quod ex personi Christi
eonsecrationis verba pronunciet ἰ a Laicis demum, vel quod per Sacerdotes offerant. vel quod suam cum eorum intentione conjungant,
vel quod externum aliquid ad Missim exhibeant. vide Sylvium 3. p. q.
Nunc ad particulam, NeI, progredimur; eam Menardus seripsit ense conjunctivam , quod adnotarunt etiam Gothos redus , Petrus de Mare et . aliique viri diati apud Le Brun. Quo illud evertitur . quod Georgius Ma)or Heterodoxus objicit apud Bellarminum . iis nempe verbis . pro quibus tibi osserimur, vel qui tibi osserunt, correctionem quamdam contineri; sed orationis expeditus apparet secisus : Deo enim non δε- Ium peculiares perionae , di circumstantes commendantur; sed ii etiam .
pro quibus offertur Sacrificium, ac reliqui omnes, qui quoquo modo
Neque ossicit illa Micrologi ani nadversio Gentis . ea verba: pro quibus tib erimus, ab hac oratione qu 3nd1m abfuisse; nec plus nos serit, ea in antiquo Ordine Romano . & in pluribus vetustis Missalibus, teste Mabillonio apud Pouget. deesse; cum abunde nobis suficiat. ea demum a Sancta Matre Ecclesia . & introducta , & confirmata fuisse . Unde vanam illorum asserimus conjecturam , qui ea ratione ducti, quod iaaliquibus Missilibus antiquis jam verba , qui tibi sterunt. jam . pro qῬbus tibi osserimus, ex is ant, opinantur, idcirco utramque lectionem invectam esse , addita particula, vel, ut Sacerdos utram eis dicere possit; praesertim, quod particula,wl, in quibusdam Missalibus scripta sit Rubrica. V rum Pouget, & optionem ill im,dc consuetudinem lcribendi particulam, vel, Rubrica , merito rejicit; nam si alterutrum omittatur, verba suble-quentia omni sensia destituuntur . Plura de hae Oratione scribit Innocentius III. explicans etiam , eur Missae Sacrificium hic dicatur Sacrificium laudis. Quia vero no a s lum vocatur Saerificium laudis; sed quidpiam amplius in se continet. observabimus ex Concilio Tridentino Seis a a. De Sacris Mita c. 3. illud esse ex opere operato , non modo Latreuticum , dc Eucharisticum, sed
etiam propitiatorium , ac impetratorium .
Nominatur igitur Latreutimis, & Eucharificum, idest Sacrifieium laudis. & gratiarum actionis; cum excellentiori modo proprietates contineat Sacrificiorum veteris Legis, quae in Dei honorem, & laudem, quaeque in gratiarum actionem Offerebantur, veluti docet S. Th
68쪽
mas , neque inficiantur Lutherus , & Calvinus apud Bellarminum. Dicitur Propitiatorium , quo nimirum peccata expiantur . ut innuit
Apostolus ad Hae,. ς. . & post ipsum S. Cyprianus, & S. Augustinus . Adnotandum tamen hie est, peccatorum remissionem quantum ad culpam . diversimode ex hoc Sacrificio. ac ex Baptismo. & Poenitentia proficisci: in his nempe peccata remittuntur gratiae habituaIis, seu sanctificantis infusione; in Missae vero Sacrificio per poenitentiae donum,
seu peculiaris gratiae adjutorium, quo peccator ad contritionem excitatur , vel ad absolutionem in Sacramento poenitentiae digne consequendam adjuvatur . Poena vero, quae peccata, quo ad culpam abolita, sequitur, immediate per Sacrificium remittitur, ea tamen mensura, quam
Divina miserieordia definivit. Ita plane docent S. Thomas, & Bellar- minus leodemque modo vim ,& essicaciam Sacrificii explicat Concilium
Denique Impetratorium appellatur. quod spiritualia, & temporalia bona nobis conciliet; ut ex perpetuo Fidelium consensu, & ex
SS. Patrum auctoritate constat. Si enim in veteri testamento hostiae V tivae ad beneficia impetranda offerebantur, ut ex a. Reg. ult. , ex A. Ma Chab. 3. , & ex I. Esdr. 6. novimus ; quis quaeso hanc virtutem Sacrificio nostro denegare audeat 3 optime vero de hoc Belluminus t. 3. eont. l. 6. de Milia . c. 3. ait: Si oblatio Eucharisia pro peceatis dimittendis valet, certe
etiam pro aliis necessetatibus , quae ex peccato Ilint, vatire d/bet. Et A Deus Ne Sacrificio placatus ingratiam eum inimicis suis redit, quanto facilius ob idem Sacrificium adducetur, ut amicis, ct reconciliatis bona temporalia tribuat Movit ei rea haec difficultatem vestroppelius Scriptor tempore Co ei lii Tridentini vivens, qui in tractatu suo de Missa quaestionem proponit, an M.flae omnes, seu boni, seu mali Sacerdotes celebrent, ejusdem sint efficaciae 3 Cui facile respondemus, si fructum Sacrificii ex opere operato a fructu ex opere operantis distinguamus. Triplex etenim est Sacrificii fructus; primus internus ex opere operato , qui semper sine imminutione obtinetur, dummodo nullum obstet impedimentum . Secundus ex universa oritur Ecclesia. quatenus Sacerdotum ministerio utitur; & hujus. modi fructus, qui est ex opere operantis . potest augeri, & minui pro majore , vel minore sanctitate eorum. a quibus constatur Ecclesia. Urtius itidem ex opere operantis est . qui a Sacerdote proficiscitur , adeoque ex ipsius meritis, vel demeritis major, vel minor, vel nullus esse intuitu suae personae potest; nihil tamen de fructu ex opere operara detrahit .
Procedimus ad verba Communicantes , is memoriam venerantes sec.
quae nonnulli putant, ad ea D. Pauli reserri . memoriis Sanctorum communicantes; sed verius Ecclesia per haee verba significare videtur unionem Sanctorum, qui in Coelo sunt, eum Fidelibus, qui in terris degunt, pro quibus Divino Numini Sanctorum virtutem, merita. N Oriam commemorat . Ante
69쪽
Ante omnes B. Virginis intercessio imploratur, utpote quae omnibus sanctior. juxta S. Ephrem . ct illarisor es. Deinde duodecim Apo- orum , qui Eeclesiae columnae sunt. fit commemoratio; his additur D Paulus, quem Ecclesia Romana a B. Petro numquam seiungit. qui. que a Christo Domino I. ad Corinth. II. hujus Sacrificii institutionem
Post hos mentio fit duodecim maximi nominis Martyrum , quI Omnes vel Romae, vel in locis Patriarchatui Romano subjectis passi sunt; adeoque Cosmas, & Damianus, qui in Canone memorantur , alii sunt ab iis, qui in Asia , di Arabia floruerunt. Utrum vero per Xistum Ponti sex hujus nominis primus , an secundus indigitetur, controversum est . Consessorum in Canone nulla occurrit mentio ; quod si in Ambrosiana, aut alia Liturgia commemorentur, id ex particulari emusque Ecclesiae consuetudine defluxit. Praecipuae Actiones. quae cum hac prima oratione conjunguntur. sunt; osculum Altaris: manus juncta; terna Crucis ad verba Eu d a se. super Hostiam , di Calicem signa . De veteri Altare osculandi disciplina loquuti sumus . Tria verti illa Crucis signa sunt vere benedictiones, quibus Dei invocatur omnipoten tia. ut oblata in Corpus, & Sanguinem Christi convertat. Fiunt autem signo Crucis. ut semper Redemptoris Passio noliris animis obversetur . Ter repetuntur , ut significetur maximum hoc Mysterium a SS. Trinita. te perhci, observante Merbesio.
Da commemo me rivorum . sext. 9. I a. c. 13. Explicitia praecipuis in Canone dissicultatibus , de commemoratione vivorum loquendum nobis restat. Exorditur Meerdos commemora tionem suam pro Ecclesia Catholica generatim Deum precando , dein pro summo Pontifice orationem landit, qui mos prci Papa Romano orandi tam in Orientali, quam in Occidentali Eeclesia fuit vetustilli. mus. Et quidem,quod ad Orientem spectat. narrat Niceph. l. I 6., pri. mum ausum esse Acacium Episcopum Constantinopolitanum nomen Feli. eis II. e Diptychis expungere . Unde patet , antiquissimum fuisse hu ius commemorationis usum . qui in omnibus etiam post Coni lamini Pogo. nati tempora scriptis Graecorum Liturgiis perpetuatus reperitur;donec haec per Photii Sehisma intermissa sit consuetudo; lieet pollea . cum de utraque Ecclesia concilianda actum fuit, semper eonvenerit. Summi Pontificis nomen esse in Canonem restituendum . Ouod ad occidentem pertinet, adeo vetus est orandi pro Papa in
70쪽
DE SACROSANCTO MISSAE SACRIFICIO. 63
Canone consuetudo, ut ipsa ejus origo indagationem nostram effugiat. Leges vero ostendi possunt. quibus ejus aut temporum Calamitate , aut
hominum malitia. in quibusdam Ecclesiis intermissa consuetudo , denuci relli tuti es : ut ex Concilii vasensis C. 4. . & ex S. Pelagii Papae ad Episcopos Etruriae increpatione , quae apud Cigobardum t. a. P. Φ9. extat. deducitur.
Mentio postea sit Episcopi, juxta praeceptum Apostoli ad Ilaebr. I 3. di in Orientali quidem Ecclesia Presbyter pro Episcopo, Episcopus pro
Archiepiscopo . hic pro Patriarcha orat; in Occidentali vero Sacerdos pro Episcopo et Episcopus. Archiepiscopus. & Cardinales, quam vix non sint Episcopi, pro se ipsis orant. Romae Sacerdotes omittunt θ -- tisite nosra. quia Papa est Urbis ordinarius . Regulares Superiorem Generalem , Clerus Praelatum suum . etsi jurisdictionem quasi Episcopalem habeat, loco Episcopi nominare prohibentur: nee licet Presbytero in aliena dioecesi celebranti Episcopi sui nomen in locum Episcopi illius
dioeeelis substituere , ut notant Pouget, di Meratus. In quibusdam locis iuxta Apotholicam traditionem x. ad Tim. a. oratur pro Rege, idque olim fieri consuevisse. testantur Tertullianus, Origenes. &Dionysius Alexandrinus apud Eusebium. Le Brun observat in Liturgiis post Constantinum semper expressium fuisse nomea Imper toris regnantis; atque addit, se in quibusdam manu scriptis poli pro Imperatore vespra Rege legisse notam ILL. quae opinione Holi et inii, & ali tum doctorum virorum eadem significatione, qua usitata nobis nota N. N. pollet. Denique Sacerdos orat pro omnibus Fidelibus: Et fimnibus Orthia xis cte. Haec desunt in antiquo ordine Romano. Ac in quibusdam vetustis monumentis; quamobrem Micrologus scribit, ea verba esse supervacanea, Cum paulo post Sacerdos oret pro famulis. Ae famulabus Dei.
Haeretici recentiores eadem redundare dicunt, quod paulo ante Sace
dos dixerit pro Ecclesia tua M. Ast mereticis respondet Bellarminus , quod cum generatim Pr Beelesia . deinde pro Papa. & pro aliis sigillatim preces susae fuerint.
decuerit sane reliquos Fideles commemorari. Micrologi autem ratio exilis est; nam licet in Memento proxime sequenti famulorum, famularumque mentio fiat . ii tamen tantum, eaeque intelliguntur, qui, aut quae dona altari offerunt . aut Sacrificio intersunt . Vide Bonam . Ie Brun . di Natalem Alexandrum. Prima haec oratio Canonis, ejusque praeser tim pars Memento in
Missalibus quibusdam manuscriptis appellatur. Oratio supra Dipucha. Porro Dip cha asseres quidam erant in tres partes divisi . & ita sibi juncti, ut complicari possent. In horum primum quorumdam Sanctorum, & praesertim B. Virginis, Apostolorum , & Martyrum in al