Iulii Caesaris Cordarae e Societate Iesu de profectione Pii 6. p. m. ad aulam Viennensem eiusque causis atque exitu commentarii nunc primum in lucem editi a Iosepho Boero eiusdem Societatis

발행: 1855년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

100 BE PROPEcTIONE PII VI P. M.tionis venetae, huc eo studio delati ut pastorum Pastori ob sequium profiterentur, eiusque comitibus se adiunxere, quibus singulis Pius ore nutu atque omni significatione se mire gratum ac benevolum praebui L Per aestuarium, quod erat naviculis prope innumeris coopertum, ad insulam S. Georgii in AIga eontento remigio deportatus esti Ibi venientem praestolabatur Dux serenissimus Paulus Rhinerius cum praeeipuis magistratibus ac toto senatu. Et vix exseensionem secerat, cum stegurrens obviam in genua proeumbebat, quem tamen sustinuit Pontifex atque arete eomplecti maIuiti Secuta sunt verba hinc observantiae inde amoris et ossicii plena , qualia inter filium reverentissimum et amantissimurn patrem opinari fas est. Ambo inde sacram aedem ingressi, scamnis separatis stragulo coopertis stexere genua, atque expositam inter Iumina divinam Hostiam adoravere. Cumque interim eS- set in promptu navis splendidissima serico villoso rubri coloris intecta aureisque distincta taeniis, in eam prior rogalia Dueis introiit Pontifex, tum ipse Dux ac post eum duo patriarchae Ioanneltus venetus ac Maruccius constantinopolitanus, duo deinde nuncii apostolici, Garam pus et nauueeius. postremo archiepiscopus Athenarum Contessiuius et si qui e proceribus alii. Quod erat ex amplissimo comitatu reliquum, partini inter dromonem de quo dictum supra , partim denique inter proprias euiusque cymbas divisum est. His autem Oi dinate sequentibus, naves primae remulco trahi per aestuarium coepere, donec post duo sere passuum millia in eanalem invectae sunt lati alvei Zueccam voeanti qui longe procurrens minores insulas ab urbe dirimit. Iu eius aditu dispositae triremes erant septem ac plura diversae formae navigia. quae transeuntem Pontificem crebris bombardarnm explo-

102쪽

Sionibus salutavere. simul ex omnibus urbis turribus omnia Bera campana consensu personabant. Sed nihil aeque mirandum ac laetitia populi, qui susus in omnes partes e naviculis e ripis e senestris atque adeo e tectis domorum Ponti fiet fausta comprecabatur, ea animi atque oris hilaritate, plane ut gestire gandio videretur. Ita multLm cum processisSentCaves, ut tota canalibus intercisa ea urbs est, deflexere inde in eanalem appellatione magnum, qui totam sere urbem vario suxu percurrit. Et vere magnus est atque ab aedificiorum quae circumstant magnificentia visendus, unico tamen lapideo ponte admirandi operis iungitur. Quem praetervectae naves atque alios inter se eommunicantes canales ingressae, In diu progrossae sunt donee ad coenobium dominican rum, cui a SS. Ioanne et Paulo est nomen thic enim Pontifex hospitari deereverat) sub noctem appulere. Praesto suere ad ripam famuli quatuor et viginti, pari omnes atque eleganti vestitu, ardentes e eera taedas gestantes manu, et iam totum coenobium innumeris eiusdem materiae facibus eoilucebati Applicitis idque diverso loco navibus, exstensio laeta ret. Postremus exscendit Pontifex, eumque Dux cum cetero comitatu in amplam eoenobii aulam honoris eansa deduxit ae r novata salutatione discessit. Die postero rediit eodem Dux eum senatu Solemne gratulationis ossicium expleturus. Id autem cum insigni caeremonia peractum. Sedebat eminenti in solio Pontifex. Lauta episcoporum corona et erant omnino viginti duo numero circumsistebat praeter praesntes ipsius familiares. Dux ut assuit, primo ad imum solii gradum eonstitit, ae pauca ossicii verba prolocutus est: mox eonscendit atque ad Pontificis laevam consedit. Post multa inter se ultro eitroque iactata, descend

103쪽

re ambo coniunctim, ac tam frequenti splendidoque praeeu te episcoporum ac senatorum agmine, tu aedem mox ituam Ss. Ioannis et Pauli commigravere. Aedes alioqui ampla tres in partes divisa septis erat. Primam, quae arae maximae propior, Dux et Pontifex intravere ae separatis Scamuis in genua procubuere. Alteram Soli episeopi, SenatoreS, equites aurali. S. Marci proeuratores patriciique veneti tu sua quisque toga eupavere. In tertiam nobiles lautum admissae seminae. Quod extra septa vaeuum , exterae nobilitati aut viris reclesiastici ordinis servabatur. Ponti sex ut apparuit, continuo auditi eantores mustei qui Ecce Sacerdos m nus solemni more concine: eui. Ut vero Suo quisque constitere Ioeo, hymnus ambrosia uus praecinente patitarcha ad numeros decantari coeptus est tam plena clamor aque symphonia, nihil ut addi posse videretur. Νumerus instrumentorum ad ceninm excessisse dicitur. Eo demum peracto, Dux et senatus Pontificem in coenobium quo venerant ordine reduxere. Ceterum eo die Pontifex domi se eontinuit, ita tamen ut vix ullam quietem eaperet. Horis autemeridianis intra sua cubieula, quae magnificum sane in modum reipublicae Sumptu ornata suerant, marchionem Duragium et marchionem Squillaeensem, illum Caesaris hunc regis Hispaniae oratorem, ae ceteros legatos principum exterorum ad colloquium admisit. Post meridiem reversus in aulam de qua supra dicebam, omnes visitim S Marci proeuratores et equites auratos et urbis magistratus, demum quotquot e patricio ordine salutandi venerandi quis cauSa Ventitabant, excepit, qui numerus excessisse dieitur ad

septingentos. Saepius etiam intra diem, motus populi pietate, qui e Genobii cavaedio pontificiam benedietionem supplieiter exposcebat, eidem e senestra perquam benevole bened

104쪽

CONUENTARII 103xR. Horas demum vespertinas inter Boncompagnum et Co velium cardinales Abundiumque ReZZOnicum Senatorem urbis Romae privatim divisiti

Postridie cupido eum cum incessisset visendae urbis orbe toto nominatissimae, assuere ad eius uuium rates elega tioris formae tres, atque uua praecipue amplior ac tota auro perlita in eius usum. In hanc ingressus, ad latera conside

cibus hinis quos saepe dixi procuratoribus S. Marci Maniuio et Coutareuo, recta ad armamentarium devectus est. Νihil in eo genere magni sicentius visum est usquam aut fingi potest. Magnam urbis partem ambitu colligiti operae perpetuo ine tunt ad duo millia , essormandis aut reficiendis omne genus armamentis intenta. Quidquid machinarum aut torment Tum praesertim in usum belli maritimi est opus, ibi semper

conveetum et paratum est. Materiae lanta vis, tanta navalis rei experientia, ut hora una navim maioris alvei, si res P Stulat, ex integro eo truant. Pius Per omnia circumductus, omnia duas continenter horas curiosissime observavit. Et prius quain abiret, praesente se coeptam eximiae magnit dinis anchoram celoriterque consectam vidit. Discessit prO- ,

inde laetus, nec erga operarios liberalitate principe digna abstinuiti Iude ut votis occurreret Ioannetii patriarchae, simul ut quanti eum saceret publico documento comprobaret, ad aedem patriarctalem deportari voluiti Venientem excepit v nerabuadus ad lares patriarcha, utque Pontifieis norat benignitatem et mire erga se propensum sciebat, eum non intemplum modo sed proprias etiam in aedes introduxit, ubi ut suae mairi primum, vetulae pientissimae, deinde ut universo eius ecclesiae clero pedem oscuIandum praeberet, tacite impetrariL Dum hinc Pius digreditur. rediit in mentem gentis

105쪽

Retronicae ac nominatim Clementis XIII decessoris sui, e ius beneficio honorem quaesturae erat adeptus ac tantam deinde ad fortunam pervenerati Cumque intelIigeret esse ita coenobio S. Catharinae duas eius ex fratre neptes, Meratas Deo virgines religiosissimas atque unam ex iis ceterarum antistitem, illuc divertendum grati animi causa censuit, ibique omnes exorsus ab antistite ad osculum pudis admisit. Ab hac demum circuitione reversus ad habitationem suam, cum nonnihil cessandum ac respirandum erat, sacrarium templi

reperit nobilibus oppletum feminis, quae pedem pontisseium

osculari percupiebant, itemque oppletum coenobii cavaedium populo qui benedictionem avide expectabat. Utque ec his nihil euipiam denegandum existimabat, quanquam h0ra ultra meridiem processerat, primo intulit se in saerarium ac feminis pedem osculandum e parata Sella porrexit, deinde ad senestram progressus populum benedictione donatum dimisit Post prandium redire amplam in aulam de qua supra dic bam, atque adventantibus ossicit eausa sive nobilibus sive religiosis viris aures accommodare ac pedem praebere coaetuSest; quibus ipse siugulis eum aliquid verborum assabiliter ut se dabat occasio reponeret, ea res totam sere diem tenuit. Sub Vesperam sua se recepit in cubicula, ibique duos quos dixi cardinales, Boneompagnum ae Cornelium, Abundiumque Bezzonicum longo ae familiari sermone detinuit. Rediit redeunte die eupido visendae urbis, seu crevit potius. Assuere itaquΘ eaedem mane rates, iisdemque e0mitibus basilicam S. Marci, angustae maiestatis templum nec mola minus quam antiquitate visendum, primo petiit. Plenum id erat populo templum, ac totum luminibus ut in celebriore anni sesto coruscabat. Pontifex post piam preea: ionem amata

106쪽

accurate perspexit tum speris musivi tum alterius generis ornamenta, nec ultra quam opus erat moratus, per adiacentem aream retulit se suam in navim, atque ad eoenobium S. Georgii, quem maiorem vocant, traiecit. Sedet id coenobium parva in insula quae urbi ad meridiem obiacet, benedicti ni cassinatenses incolunt; et eum ampla per se monachorum habitat ο, tum quod adhaeret templum ab edificii structura picturarumque elegantia plurimum commendatur. Pius omnibus accurate perlustratis rebus, eam spectabilium religiosorum familiam ad pedis Oseulum eIementer admisit, atque inde ad inspieiendam aedem, quam a Redemptore denominant, transiit. Cursum regebant scilieet assidentes duo S. Marci proeuratores et notabiliora Pontifici commonstrabant. Et porro in

aede cum marmoris copiam et picturarum Venustatem Edvenarum plerique mirentur, Pius pietatem et munificentiam reipublicae, citius impensa suit ex voti religione condita, praecipue laudavit; et permisso fratribus cappucinis, eam qui pro- rant, pedis osculo, hinc ut Contareno gratificaretur ad BB Gervasti et Protasti, quippe eius aedem curialem, divertiti Eaque similiter inspeeta, ad sodalitium sancti R hi postremo loco traductus esti Aedes ibi est elegans, cui insignes Tinci reti picturae eelebritatem laeere. Singulas obiit adspectavitque diligenter Pius, utpote istarum rerum intelligens. Dum inde gratulans magnoque opere viso delectatus abscedit, quadam repente sublata tabula eius loco praefixa, statim apparuit incisa marmori inscriptio, in qua erat de Pio VI Pontifice eam aedem perhumaniter invisente, deque perpetuo extitura eius beneficii apud sodalitatem memoria et gratia. Quae rin eo gratior quo minus expectata intuenti actissiti Aetis

itaque Sodalitati gratiis et eunetis ad unum sodalibus ad

107쪽

osculum pedis admissis, abscessiti Atque hunc denique in m dum absumpta magna diei parte rediit domum. Ubi Irequens

cum esset de more populus in cavaedio, ei confestim e seo stra benedictionem impertiit. Maminius eo die alter ex assidentibus procuratoribus carmen ad musicos contractum modos nobilitati dedit in suis aedibus, in quo, sive libelli verba

sive SImphouiae venustatem sive eantorum cantatriciumque praestantiam Seu demum totius apparatus magnificentiam

spectes, fieri nihil poterat tu honorem Pontificis excellentius

et sumptuosius. Pius tamen eauSatus gravioris momenti curas, non intersuit. Deliberatum quoque fuerat inter patres do publica decursione cymbarum certatim remigio iacienda, quod speetaculum Veneliis est magni clamoris, et magno cum Epparatu sumptuque dari populo solet in honorem magnorum hospitum. Sed qui seminas scitissime conciuentes noIuit audire, muIto minus remum viriliter agentes aspicere animum induxit. Novum enim vero speetaculum ac multo veneta pietate dignius populo datum est die postero. Nam eum in eum sorte diem incideret solemne sestum pentecostes, patriarchae edixerat Pontifex, placere sibi ut eo die in aede Ioannis et Pauli augustiore ritu operaretur. Se euim propalam operanti adstiturum, quo prorsus modo Romae Pontifices solent, ae deinde populo pontificiam benedictionem cum maiori indulgentia exodito elargiturum. Qua cognita re. Dux etiam serenissimus cum senatu eidem sacro sibi publice assistendum censuit, quo nempe iuncta maiestati maiestas speciem ac pompam divinae religionis augereti Principio igitur Pius missae saetiscium privatim in aede, quam dixi, consedit. Post in eoen hium reversus, expectavit dum celebrioris sacrifieii tempus

108쪽

CONMENTA 1I 107 adesset. Hora condicta egressus e palatio Dux eum senatu.

navibus usitatis, in eoenobium venit lutulitque se recta in aulam, ubi Pontifex episcoporum turba circumseptus Sedebati Qui Ducem ut vidit subeuntem, e solio delapsus ei se adiunxit cum eoque, ceteris praeeuntibus, in hac rarium descendit. Ibi eardinues aderant in purpureis paludamentis duo Boncompagnus et Cornelius, qui Pontilicem sacris vestibus induerunt et thiaram pontificiam imposuerunti Bisque mox stipantibus latera, sublimi praelata eruce, Sequentibus ritu supplicantium episcopis viginti et octo, senatu ac Duco eo tantibus, ad aram templi maximam ventum est. Pontifex ab imo gradu, stante ad dexteram patriareia, ad laevam nixo genibus Duce, prooemium missae, ut mos, ac consesSionemreeitavit. Inde ipse ad solium eminens quod erat ex evang Iii parte Iocatum, Dux ad alterum haud ita magnum e regione positum transiit. Disposita erant ex utraque parte subsellia quadratam in formam exeuntia. Hinc episcopi, inde Senatores consedere: cardinales parvulis in Mamnis Pontifici a sidebant, duo episeopi cum legendum erat Iibrum et eand tam ministrabaot. Atque hoc demum in augusto consessu patriarcha, in reliquum templi spatium eoutracta nobilitate . sacrifieii solemnia inter laetos symphoniacorum chor perstingit. At enim venetos nihiI aeque deIectavit ac secuta Ponti-fieis henedictio. Extructum in id fuerat ad coenobii latus opere subitario pegma sublime, amplum atque ornatissimum

ad apsidem desinens, ad quam per duas hinc inde Scalas

ascendebatur. Et quia obiacens area videbatur angustior quam ut capere populum concurrentem possol, totus Secun dum coenobii longitudinem procurreus canalis palis a Meribusque fuerat probe contabulatus. Eo in opere fabri liguarii

109쪽

plus dueenti ex armamentario deducti laboraverant. In hane ergo apsidem per interiorem eoenobii viam cum eodem c mitatu Pontifex venit, ibique eum cardinalibus ac Duee solus in conspectu infinitae multitudinis constitit, susis per utramque scalam episcopis ae senatoribus. Cumque omnes ingenua procubuissent, Pontifex in vorato numine signum bene precantis ter ducta crucis in formam manu secit. Salutare signum excepit pia populi compunctio primum, dein laeti Sima aeelamatio, et eodem tempore mille bombardae ac mille aera campana urbe tota concrepuere. Ad laetitiae tumulum cardinales indulgentiam in utraque lingua, latina et italio, promulgavere. Quam quidem Pontifex singulari benignitate ad dies quindeeim protrahebat. Utque in hune modum consecti rem, eodem ordine ac comitatu reditum est in sacra- 'rium, ibique iterum mutatae vestes Pontificis. 0 em lamen Dux eum senatu in eoenobii cubicula redeuntem sequi, nec

prius dimittere quam ab ipso rogatus volui LAt eo ipso die deliberatum fixumque erat Pontisci abire

Venetiis. Nec enim ut diutius aliquanto moraretur exorari potuiti Sed nec abire prius voluit, quam sua in sede Ducem serenissimum salutasset Qua ergo hora discedere constituerat, iisdem exceptus eum suo comitatu navibus, Contareno de more Maninioque assectante, primum omnium ad ducale

palatium deportari se iussiti Vt sorte res suboluerat, inventeum Duce magistratus primoresque omnes Reipublieae. His eoram gratias prolixe egit Principi pro tot eius erga se merilis, in eandemque sententiam pro digni a te cloeutus, permitti sibi petiit ut e revire parumper aulas et insignes earum Picturas lieeret inspicere. Quo laeto et renovato urbanitatis DNsitio. cui summo cum honore verborum responSum est, Per

110쪽

cOMMENTARII 10sminorem quem voeant arcum retulit se ad naves ae solvit. Quamdiu per laeunam iter fuit, ix eredibisse quam multae circumsteterint naxiculae, quot undique exauditae acclaman tium ac fausta comprecantium voces. Ipse omnibus elata dextera benedicebat. Fusinam ut appulit, exscendentem excepere cum Ioannetio patriarcha plerique ditionis venetae episcopi cum eoque supremum venerationis ossicium peregere. Quibus ipse invicem amantissime benedicens , ultimum valedixit. Inde Suo conScenso curru, praecurrente equitum agmine, aliis atque aliis pone subsequentibus curribus, terrestri itinere Patavium contendit.' Urbem non alligit nisi primis tenebris, quas tamen accensae omnibus viis saces pIane dispuleranti Hospita um ut ante venit ad S. Iustinae. Venientem ad lares opperiebatur Iustinianus episeopus cum coenobiarcha ac tota coenobitarum familia. Prior tamen obviam processit eum

magna nobilium turba, quem alibi nominavi, Aloisius Moee-' nigus utpote qui urbem cum imperio obtinebat, cumque esset Pontifici mire addictus, praetoria utens potestate, miram in eius adventu edi significationem laetitiae infinitis aecensis luminibus iusserat Quare Pius in eoenobii euhicula introductuS, quanquam virorum nobilium plurimos ad osculum pedis excepit, nullam tamen mulierum nisi Polisenam Mocenigis0niugem, cui insuper precarios e pretioso lapillo globulos indulgentiis auctos ad animi sui ii moriam dono dedit.' Totam hane narrationem de adventu Pii VI ad urbem tenetorum principem, uti etiam alteram de eius solemni ingressu in sedem honoris sui, iam typis edidit eruditissimusvis Fran 'iseus caneellieri in nolis ad historiam, eui titulus

Dei solenni possessi de' Sommi Ponteiici ree. pag 432, 516

SEARCH

MENU NAVIGATION