장음표시 사용
71쪽
ius generis alia quae item Pontifex sibi videnda duxit; haee inquam missa laeto ne si diligentius exsequi velim singula,
dies me pariter ac verba deficianti Unam modo rem taeitus praeterire non possum, quae una civitatem universam iner dibili iucunditate perfudit. Dies erat dominica, sol nitidus, purumque ab omni prorsus nube caelum, cum Caesar post longam molestamque eurationem, oculorum de quo dixi vitio persanato, prodire primum domo ac dare se in publicum si tuit, non aliter tamen quam in consortio Pontificis maximi. Egressi ergo e palatio in eodem considentes curru duo summi Orbis terrarum principes, Iosephus Caesar ae Pius Pont
sex , inter infinitas populi acclamationes ad Augarinnum primo hoe appellant nomine viretum eelebre in suburbio Leopol stadiensi positum, quo convenire ad otiandum per dies praesertim sestos nobilitas solet , inde per longam et
amoenam ambulationem arboribus hinc inde consitam, regium suburbanum petiere, quod Sibi ipse nuper IoSephus extruxerati Ea re momento urbem pervagata, tota sere eivitas. Se in occursum eorum effudit, tanta frequentia, ut in reditu oppletas populo 1 ias invenerint, vix equis locus ad gradum promovendum relinqueretur. Plane instar immortalitatis ea dies Viennae suit. Sic duo sacerdotii et imperii capita, ut iungi corpore atque etiam amore potuere, mente quoque iudiciisque potuissent, nihilque inter utramque potestatem diss dii relictum reset. Sed iam proxime aderat, eum Pontifex, insectis utcumquorebus, sibi discedendum constituerat. Erant tum Vienna cardinales, uti dicebam, quatuor numero, quorum duo, Bathianus ae de Firmi an, nondum pileum cardinalitium solem uiesteremonia aeceperant uis ut Pontifex caritatem probaret
72쪽
snam, simul ut viennensibus speciem romani moris praeberet, iam tum utrique addere hoc amplissimae dignitatis insigne et ornamentum statuit. Edicto igitur in diem aprilis mensis undevigesimum publico consistorio, eo die in amplissima palatii auIa Migaratus et Hersanus ac post eos magno numero episcopi sacri collegii vicem supplentes consedere. Aderat spectator praeter frequentissimam procerum turbam ipse Caesar cum fratre Maximiliano. In eo consessu Pontifex pallio pontificali ac mitra spectandus apparuit conscendi que in sesium. E solio aceedentes hinc atque hinc episeopos ad eolloquium excepit; donee medii inter Migaretium et Her-gauum advenere alii duo eardinales, atque ad genua Pontificis accessere. Tum iis Pontifex solemnem pronuncillus gravissimae sententiae sormulam, rubrum maioris formae gal rum eapiti imposuit. Qui ut consurrexere, manum osculati Pontifieis, alios eardinales fraterno complexu appetiere ac iuxta eos locum in subselliis coepere. Suam post haec Pontifex utrique ecclesiam in urbe ut loquimur titularem attribuit. Ae Iosepho quidem Bathiano, quam nominant a S. Barpi Iemaeo in insula tiberina, Leopoldo autem de Firmi an, quae titulum gerit S. Petri in monte aureo. Ad extremum brevem ac elegantem orationem habuit, qua Caesaris erga se humanitatem experimento probatam, singularem in Deum devotionem, praestantiam ingenii summumque in rebus agendis
studium prolixe laudavit liacuit tamen debitam ecclesiae legibus obedientiam . simulque in laudes excurrit religionis ac pietatis quam in urbe Vienna atque inter populos sibi
ex itinere occurrentes perspexerat, ac concionem dimisit. Mi gratum inde est in sacellum aulicum; atque hymnus ambro sitan eum concentu peractus. Haec mane. Eodem in noctem
73쪽
proelinato die Pontifex ad eosdem eardinales suum unieuique galerum solemni more misit. Desectus ad id Comes Galeppius nobilis doctusque vir, qui de causis pontificiae Iegationis apud Garampum cognoscebat, tune in id ipsum adlectus inter sacellarios pontificios. GaIeros in lance argentea vexit unus e famulitio Pontificis medius inter duos, qui ardentes e temsaees manu gestabant: sequebatur curru veetus Galappius, eosque haud sine exquisito verborum omela eardinalibus o
Appetebat interea dies mensis vigesima secunda, quam sibi diem Pontifex ad discedendum praestituerat. Ε Iosephu RCaesar, quanquam de pontificia potestate perperam quippe pravis imbutus opinionibus sentiebat, hune tamen Pontificem propter candidos mores et naturae honitatem et egregiam erga se voluntatem, vel ut parentem alterum amabat observabatque, maiorem in modum in eius eredo verba iuraturus nisi mitiistri ex consiliarii obstitissent. Postea vero quam eidem mense integro consueverat iuncta usu tonsi r-mataque amicitia, talem ae tantum hospitem invitissimus dimittebat Multa iam ediderat nee dubitanda amoris erga eum sui et observantiae documenta. Praeter alia cudi iusserat maioris formae numisma. quod Pii VI eminem egregio
delineatam referret, huiusque plura ex auro argentoque exempla disperserat. At quiddam ad extremum sibi praestandum censuit notabilius, quod non tam Ponti fiet Maximo, quam huic nominatim Braschio lamiliaeque eius datum videretur Pridie itaque quam abiret per Prinei pem Collaredum, imperii, ut vocant, procaneellarium, misit ad eum diploma, quo Ludovicum Bonestium Brasehium , Pii ex sorore nepotem .
Sacri romani imperii principem appellabat, eum h0e vi ad
74쪽
omnes eiusdem gentis posteros ea dignitas et appellatio tran iret. Grato accepit animo donum Pontifex pro eoque gratias agi debitas iussit munifieo Caesari. At post paullo progressus
ipse ad Caesarem renovataque coram gratiarum actione, donum aperte recusavit et lausas recusandi protulit adeo pr
habiles, ut rem aequi bonique secerit sagax princeps ut guum sibi reddi diploma sine quereIa et oflansione permiseriti Sequutae sunt splendidae largitiones, tum Caesaris erga familiares Pontifieis tum splendidiores Pontificis erga familiares Caesaris: utque diversi ordine graduque erant, unius- euiusque habita ratio est. Postridie vero, quae dies erat prosectioni dicta ae pervulgata, quantam sui Ponti sex opinionem , quantum desiderium Viennae reliquerit evidenter apparuiti Vix urbe tota suit qui non discedentem videre it rum atque iterum de genu venerari sibique ab eo supremum benedici voluerit. Concursum multis partibus auxit Caesar, quem sama erat Ponti fiet se tomitem adiuncturum eumque ad aliquot passuum millia assectaturum. Maue igitur primo, cum iam in exteriora palatii cubicula proceres prope omnes urbis et aulici administri faustis ominibus prosequuturi Pontificem eonvenissent et populo omnes exundarent hiae, Pontifex intra Caesaris conclavia quasi supremum peracturus urbanitatis ossietum se intulit. At inde ambo coniunctim eum Archi duce Maximiliano mox prodiere, perque ea quae dixi eubieula inter infinita salutantium obsequia gradientes in cavaedium descendere. Parati erant seiuges, stabat in equis tonsueta excubitorum eustodia. Proprio curru Pontificem excepit Caesar, ac proxime subsequente quo Archidux quibus deinde familia Pontificis vehebatur, succlamante ac genua
flectente hine atque inde populo, eitatis equis itum est ad
75쪽
74 DE PROFEcTIONE PII VI P. u.
sanum Onariae, quam vocant Brunniam, sere sexto Rh urbe lapide. Divinae Matris imago ibi est antiquo cultu et assidua populi devotione celebris, fratribus augustinianae excalceata familiae in curam tradita. Placuit hoc loco exscendere ac pre- eum nonnihil tandere. Vbi vero satis pietati factum, e templo egressi Caesar et Pontifex, dato sibi invicem amplexu ac reddito, supremum sibi valedixere. At quanta amoris mutui significationet quanto honore verborum i quam intimo intuentium motui Caesar sibi supremum benedici postulans in genua procumbebat. Non tulit Pontifex, sed inter brachia
sustentatum denuo suavissime complexus esti Maximiliano libavit osculum, atque obortis lacrymis suum continuo tu rum conscenditi conscendentem adiuvit manu Caesar, nec inde tamen prius abscessit quam equi gradum promovi Ment.
Eo deinde ipso laco Caesar lapidem poni iussit cum inseriptione quae rei memoriam poSteritati proderet. Finis Libri Secundi.
76쪽
Digressus Vienna Pius Pontifex die uti dicebam aprilis mensis vigesima secunda, eadem die Medalcium venit atque in insigni ordinis benedicti ni coenobio hospitium cepit. Huc
praecesserat ut ad loeum suae diareeseos archiepiscopusviennensis Migagrius tardinalis, et omnium primus ace denti venerabundus occurrit. Mane postero eum coenobiarcha ac toto monachorum agmine descensum est in magnificum illud eoenobii templum, ubi di inam rem praesente Ponti siee Migazrius secit. Et eontinuo Pontifex relieto Ma- deleto, Ensiam versus iter direxit. Euntem sequebatur ut ante comes Cobengelius iussus a Caesare loeis omnibus ad usque austriacae ditionis eonfinia Pontifici subservire; sequebatur etiam Garampus , quocumque viennensis legationis fines et iura pertingerent: quamquam postea Bononiam usque Pontificis permissu pervenit. Nobiles exeubitores Caesaris
eodem atque antea numero aut sequebantur aut pr eibant.
Ensiae paratum Pontifici hospitium fuerat ad s. FIoriani, quod canonicorum lateranensium celebre coenobium est, ibis
77쪽
76 DE PROPE TIONE PII VI P. N.
que praestolantem ad fores reperit cardinalem de Firmian episeopum passavi ensem l huc enim usque eius ecclesiae iurisdictio protendituri atque ibi noctem exegit. Postridie vero, eum esset transiturus per Lencium, urbem superioris Austriae Deile prineipem, illuc iterum ut ad urbem suae dioecesi subiunctam praecurrit Firmian eo consilio, Pontificem Maximum honore debito ut exciperet ipse eoram et ab universa civitate , quae tulta in primis ae nobilis est, excipiendum curaret. Et vero nihil neque ad pietatem neque ad magnificentiam desulti Vrbem laeto aeris campani sonitu ac perpetuo hombardarum remugitu salutatus intravit. Delatus reeta ad palatium publicum civitatis, occurrentem sibi cardinalem v dit cum praetore, elero atque uni ersa nobilitateamietu splendidiore visenda. Amplum pro palatio sorum dispositi in ordines milites sepiebant, populus consertissimus in exspectationem pontificiae benedictionis implebat. In id ipsum palatii podio praetentum eonopoeum splendidissime cernebatur. Rogatus ergo Pontifex ne populum tenetensem pio voto fraudatum vellet, uItro ad podium ascendit atque inde eonceptis usitato more verbis populo benedixit. Me deinde abnuit parato in solio parumper eonsidere, et partem nobilitatis maximam id enixe cupientem ad osculum pedis admittere. Quo facto Iencienses mire sibi devinctos et obligatos reliquit, atque Aurinianum, ubi paratum tui erat in eam noetem hospitium, iter intenditi Medium oecurrebat Velsium haud eontemnendum et popuIo frequens oppidum.
Dum mutantur equi, ad Pontiueem fidenter accessit Ioel pastor rogavitque suppliciter ne gravaretur gregi quoque Sushen disere. Se vero laeturum respondit qua erat benignitate Pius, modo aptus monstraretur laeus. Adductus proinde est
78쪽
ad senestram nescio quam, unde patentem in aream despeetus erat, intereaque parochus ad multitudinem sermone patrio vehementissime peroravit, illud credo suadens ut caeleste beneficium, quo decet sensu pietatis acciperent. Et Aurini num per Mee Riedum appellat vulgusὶ sub oecasum solis est
Aderant ibi praeter alios duo spretabiles dignitate viri,
quos in occursum Pontificis miserat septemvir trevirensis idemque episeopus augustanus Clemens Saxoniae Princeps, serebantque ab eo litteras quibus sanctissimum Patrem etiam atque etiam rogabat, siquidem per Bavariam referre se in Italiam constituisset, ne recusaret Augustam Vindelicorum divertere ibique paululum immorari: id enim sibi popuI que augustano periucundum, sorte etiam e re usuque cathol ei nominis fore. Pergratae acciderunt Pio litterae. Hunc enim prae aliis amabat religiosissimum ecclesiae principem ae magni faciebat eum propter alia eius merita, tum praecipue propter Iustini Febronii conversionem cuius alibi mentionem fecimus. Sequenti t. iterea die, quae dies erat mensis vigesima quinta, in ditionem bavaricam iter gerit. Utque ad Oenum venit, qui amnis Bavariam ab Austria disterminat, Coben-aelio pro navata sibi ad eum diem opera gratias ingenies egit eique litteras ad Caesarem perserendas dedit. In ipso autem Bavariae limite binos obvios habuit ab Electore missos intimae admissionis cubicularios quibus erat iniunctum, ut eius nomine primum Pontifici salutationis et obsequit omelum praestarent eumque deinceps Monachium usque dedueerent. Nee ita multo post occurrit septemviralis domus praelaetus eum ala equitum loricatorum, ae renovata salutatione tu sisque equitibus viam praeire, pontificio eomitatui se ad-
79쪽
78 DE PROPE TIONE PII VI P. u.
iunxit. Sie eo die ventum est Ait itinghium ubi paratum Pontifici erat hospitium Placuit adire primum sacram divinae Matris aedem, quae cum praecipuam in eo oppido venerationem obtinet tum ob gazae copiam et pretiosa donaria visenda est. Cum vero e curru parat exscendere, occurrentes sibi videt archiepiscopum salisborgensem collorinum et Birehenset dii Principem Electoris eonsanguineum. Ad rant et viri nobiles alii haud parvo numero quos Elector ipse ad praestandum Christi Vieario obsequium praemiserati Pius brevi peracta ad aram Virginis prece in paratam sibi domum introiit Birchenselmum et Colloredum separatim ineolloquium admisit, et alios perquam benigne comiterque assatus, reficiendis cibo somnoque xiribus reliquum tempus dedit. Successit dies mensis Sexta supra vigesimam, Pio si qua alia memorabilis ac gloriosa, qua videlicet viam emensus perpetuis populorum acclamationibus plausibusque consignatam, denique Monachium septemviralis regni sedem attigit. Nam cum per se pia ac religiosa baVarica gens est, tum constabat velle Principem ut summo religionis Antistiti omne genus obsequii exhiberetur. Itaque quaeumque iter suit, e proximis remotisque pagis ae oppidis aera campana ad significationem laetitiae pulsabantur. Tum ritu Suplicantium adventabant
pias preces concinentes hominum turmae omnis aetatis aesexus: uterque item clerus secularis ac regularis truces et
vexilla praeserentes Subibant atque in genua prosternebantur, vix ut lacumas Pius prae mentis dulcedine eontineret. Venerat interea ad oppidum cui nomen Haggio et adhuequitique supererant ad Monachium Ieucae, cum repente stetit quod antecurrebat equitum stgmen; et in tonspectum tu
80쪽
rus pontificii ipse Dux Bavariae et Eleetor Palatinus Carolus Theodorus venit. Eo aspectu desiliit confestim Pius et ineomplexum optatissimi Principis ruit. Multa inde inter se data salute ae reddita. ambo in aedicaeam processere B. virgini sacram, venerabile Sacramentum adoraturi quod erat publicae venerationi propositum. Et inventus in vestibulo epise pus fritingensis, qui iam ante huc Pontificem exrepturus advenerati Peracta prece tu currum Electoris proprium, ipsius invitatu conscendit Pontifex, quodque reliquum viae Monachium usque suit coniunctim conserere. Iam quantum ces britatis hic viae iraetus habuerit dici vix potest. Quo enim magis procedebatur, eo plus hominum in genua procidentium ac benedictionem succlamantium occurrebati Et quamvis largus decideret laeto imber, Ioeum deserebat nemo. Urbem intravere vergente in occasum sole. Ab ingressu ad palatium inter duplices militum ordines lituis tympanisque perstrepentibus itum est, et interea omnia urbis aera eampana ficiormenta bellica adventum Pontificis nuneiabanti In aditu palatii tota inventa nobilitas; id enim Eleetor honoris causa iusserati Pontifex e vestigio ad amplum palatii podium addueitur, quod in sacellum aulicum prospiciebat. Ibi hymnus ambrosianus pro seliei Pontificis adventu cum concentu mu- sim a simphoniacis decantatur, utque inter luminum e piam prostabat divina Hostia, per eam sacerdos solemne Signum beneprecantis secit: Pontificem post hare in destinata cubicula EIector ipse perducit, ac paululum ibi commoratus abscedit.
Quinque omnino dies Monachii Pius eo uti L Nulla abiit
otiosa atque ab honesta piaque occupatione vacua. Prima. quae mensis erat vigesima Septima, meris salutationum om-