Iulii Caesaris Cordarae e Societate Iesu de profectione Pii 6. p. m. ad aulam Viennensem eiusque causis atque exitu commentarii nunc primum in lucem editi a Iosepho Boero eiusdem Societatis

발행: 1855년

분량: 179페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

DE PROFECTIONE PII VI P. N.

egredientem scandentemque nixi genibus excepere. Turbam dispositi in ordines milites repellebant. In promptu seiuges

erant. Hic ergo currum denuo conscendit, ac viam quam e terrime pervolans, praecedente equitum armatorum centuria, sequentibus aliis magno numero curribus, Mestram n

e te ineunte pervenit, atque in aedes nobilis viri Erizro a binis quos saepe dixi S. Marei Proeuratoribus est introduetus. Iam non est ut dicam quantum hic obsequiorum invenerit. Praeverterant enim incredibili prope numero nobiIes viri ac suminae ut Christi vicarium venerarentur, ac venientem cupidissime opperiebantur. Aderant prae aliis omnes principum exterorum apud rempublieam Iegati, ut sui quisque Prinei-pis obsequia deserrent. Sed neque pauet vel per canalem naviculis vel terra curribus veeti supervenere. Fuere in his episcopi octo: tarvi sinus, torcessanus, patavinus, hrixiensis, elodiensis, sestriensis , samaugustanus , eaprulensis , ere mensiS, quorum aliqui licet supremum religionis Antistitem venerati iam fuerant ut supra vidimus Clodiae, nondum satis ossicio factum existimantes, in eius nihilominus comitatum ultro se coniecere. Pius tanta multitudine haudquaquam ab territus, atque omnium votis quoad eius fieri potest obsecundandum ratus, primo Duraretium marchionem ac marehionem squillacensem, illum Caesaris, hunc Regis Hispaniae orat rem, Separatim vocari ad se iussit, cum iisque proprium ae peculiare eolloquium habuit. Pari deinde modo omnes singillatim admisit legatos et episcopos. Postremo honestioris quosque viros pariter ae mulieres ex eminenti solio ad osculum pedis excepit. Quodque magis mirere, eum singulis aliquid verborum feeit, idque adeo simul apte atque assabiliter. ut omnes tu time affecti ae mira quada m voluptate perfusi di-

52쪽

CONMENTARII 31Mederent. Plures horas haec alloquia tenuere. Hinc in aedium interiora se recepit, ubi paratam reperit aquam in vasis aureis. Sic transactum ea die quae dies fuit martii mensis undecima. Noctu ardentibus e eera facibus palatium omue colluxit. Ad fores Iecta militum manus per suas vices egit ex-

Nihilo minus obsequiorum et par ferme labor die sequenti ruit. Haec enim duo serme iunguntur. Et nullibi sorte maior quam apud venetos religionis cultus atque erga summum Pontificem veneratio. Iter fuit hoc die per passuum millia triginta tria ad Sacillum usque, amplum ac nobile oppidum ad Liquentiam numen, ubi paratum illi hospitium in domo genus Flanginiae. Huc prius quam venias occurrit post decem millia Tarvisium, urbs praeclara, cognominis provinciae caput, ad eamque plana ae commodissima ducit via. At multi interea viri nobiles e Tarvisio Mestram cum suis liberis aeeoniugibus Pontificem veneraturi venerant. Quod ille ut aecepit, his etiam gratificandum ratus, priusquam discederet denuo se cunctis assabilem permittere ae pedem osculandum praebere coepit, quae causa fuit ut nisi adulta iam die dise

dere non potuerit. Discessit tandem et cum novo ac magnisco 3pparatu. Praeibant enim antecursores in equis ac cubi- eularii plures elaganter induti, atque ad custodiam centuria sagittariorum nudatis ensibus. Pone langissimum curruum ordinem cerneres praeter Pontificios; namque e veneta pariter se larvisina nobilitate permulti honoris causa se contulerant, ut nihil ad pompam itineris ac splendorem dee set. Sed nihil aeque speetaculo tuit ac multitudo agricolarum, qui hue e proximis remotisque populosissimae provinetae Iocis, videndi venerandique summi Pontificis causa tonsiu-

53쪽

DE PROPELTIONE PII VI P. N.

xerant adeo frequentes , ut ipse quo conspectior esset eum neri equos, ac paulo lentius progredi currum iusserit. Ε omnes undique siexis genibus benedictionem succlamabant. Matres filios parvulos ostentabant, iisque benedici suppliciter agitabant. Erant quin etiam qui eouMenderent arbores, ueinde eommodius Christi vicarium intuerentur, eique se conspiciendos praeberent. Quorum ipse pietatem perspiciens vix Iaerimis temperabat, nullumque finem benedicendi laetebat,

prope ut Ianguesteret signo crucis efformando manus. Tarvisium ut ventum est, ad aedem eathedralem venerabile sacramentum quod erat eum splendido apparatu propositum, ad raturus exscendit. Ex Mendeutem episeopus larvisinus cum omni elero, atque urbis praeses Marius Zenus e genibus excepere. Discedens populo innumerabili qui ante fores in genudi provolutus perstabat, ex ipso templi vestibula benedixit. Tum actis venetae ac larvisinae nobilitati gratiis, iter reliquum pari eum pompa eon laeti, nisi quod curruum plerique Tadivisit tonstitere aut retro IIestram rediere. Per Conclianum

transeunti, se suaque omnia cum magno verborum ossicio

obtulit oppidi praeses Iacobus Contarenus, nihil eum tameta demorari potuit, nisi quatenus populo supplicanti benedicereti Sacilli in ipso domus nanginianae limine, venientem προ-riebatur episeopus cenetensis cuius in dioecesi situm oppidum est, unaque aderat Ioci praetor Nicolaus Pigramannu&cum multis ex utroque sexu nobilibus, quos inter Andreas Reinerius serenissimi Ducis filius praecipue conspiciebatur. Pius hue delatus atque a binis quos Saepe nominavi, S. Marci procuratoribus in domum introductus, primo episeopum, deinde nobilium turbam adduci ad se iussit, ae si gulis pedem osculandum qua solebat verborum comitate pra

54쪽

CONNENTARII 53hnit. Reinerium vero prae cunctis comi ac familiari sermone detinuit, donec in vasis aureis, ut ante Clodiae Mestraeque eomatus cubitum iit. Sueeessit dies martii tertia decima, qua die Vtinum, umhem soroiuliensis provinciae primariam ac venetae ditionis ultimam, eundum erat. Huc properantem par ubique agricolarum concursus, nec absimilis conclamatio deduxit. Viam secat filaventum mirae rapiditatis siuvius, qui pontem nu lum patitur. Quare Pontifici traiiciendo contecta serico atque eximie adornata fuerat navis. Eo transmittente ripam utramque taminis innumera hominum multitudo complebat, achenedictionem sublato clamore implorabat. Fuit etiam e n hilibus provinetae Ludovieo Valvasonio erat nomen , qui enavi egredientem excepit meditata atque apta tempori oratione, cui ipse stans in vestigio commode ac perquam benigne respondit. Vtinum attigit proclinato in vesperam die, quique praeibant anteeursores, in domum Comitis Antonini currum pontificium recta duxere. Vt adsuit propius, in genua proel-derunt qui stabant ad lares, hine archiepiscopus utinensis et episcopus iustinopolitanus eum omni clero, inde urbis praetor Ioannes Barbarus cum omni sere soroiuliensi nobilitate, quae unam in urhem ex tota circum regione contracta videbatur. Pius in aedium superiora traductus, in solio quod erat sub amplo conopeo paratum consedit, Vocatosque ad se seorsum episeopos ac praetorem humanissime assatus, totam deinde nobilium turbam ad osculum pedis admisit. Verum hoc perfunctus ossieto, reputans locum hunc esse venetae ditionis ultimum in quo pernoctaret, quidquid erat famulitii ac totam adeo Iegionariorum centuriam, quae hucusque reipublicae impensa venerat, peeunia remuner udam censuit. V

55쪽

eatis inde ad Se Contareno , ae Maninio pro navata sibi per triduum tam sedulo, tam diligenter opera, gratias humanissimis verbis egit, planeque iniunxit ut par ossicium eum dum ac senatu suis verbis agerent. Utque nonnuIlum habere pignus benevountiae suae ac grati animi testimonium, pro

rarios e pretiosis lapillis globulos indulgentiis loeupletatos, et

gemmatum numisma Suam Moem reserens, utrique dono dedit, ae par munusculum std uxores eorum perserendum commisit. Nec eo contentus, comperto Maninium nondum questri ordini inscriptum eMe, eum solemni formula equitem

auratum dixit, darique et pias in id litteras iussit. Quibus rebus miram agendi assabilitatem adiungens, vix eredibile quantum viros alioqui nobiles ae generosos, sibi devinctos atque obligatos reliquerit. Nec ideo tamen illi Pontilieem, nisi in ipso utriusque ditionis Iimite deseruere.

Sequenti nimirum die Pius Goritiam profecturus tum e set, nec ante itineri se committere Sustineret quam saero adstitisset, aedem adiit cathedralem ea eausa pedes, euntemque iidem duo S. Marci procuratores, praeter archiepiseopum, praetorem, tanonicos et magnum nobilitatis agmen cireumstetere. Templo deinde atque urbe egressum, iidem ad usque austriorum confinia, eodem quo venerant ordine deduxere.

Quo demum loco Pius iterum gratiis actis, dimisit venetos ac se deinceps germanis ducendum permisit. Hic porro propter iniquitatem temporis non inventus ex austriis, qui Pontiscem salutaret, nisi Fritiensis praesidii praeses cum parva equitum manu quae Viam praeiret. At Goritiam iam ante ab aula venerat missu Caesaris comes Cobengelius, vir magni in aula nominis et ossicii, habebatque ab ipso Caesare mandata, ut exceptum quo decet honore Pontisieem Vieunam

56쪽

Usque perduceret, ae toto itinere rebus omnibus providendum regio sumptu susciperet. Quae quidem ille mandata eum fide euraque implevit. Repertus praeter hunc Goritiae Garampus sedis apostolicae apud Caesarem Nuncius, qui suo obviam venerat Principi. Solus aberat arctiepiscopus B dulphus Iosephus ab Edlingo; is enim propterea quod Caesaei iniquiora, uti putabat, praecipienti parere reeu Verat, exulabat. Novo igitur auctus comitatu Pius quod reliquum viae fuit oetiduo consecit, Carniolam, Carinthiam, Stiriam feliciter praetergressus. Designatae opportunis locis stationes erant ubi noctem duceret. Vbique paratum regali luxu hospitium inveniebati Milites ubique ad custodiam et multi in equis, qui anteirent ac sese per vices commutareui. Ubique demum magnae honoris significationes et maiores suturae, nisi ipse recusaret.

Illud tamen notabile, quod quo recedebat ab urbe longius, eo plus ciebat concursuum, plus veneratiouis et obsequii tolligebat. Nimirum Pontificis Maximi aspretus in Germania res erat adeo insolens, ut portento similis haberetur. Quis autem nou eum Vellet praesentem intueri, cuius videndi causa tam multi Romam usque peregrinari non dubitant' et deinde

Germani, si sunt catholici, vere lates atque intime, non perfunctorie sunt, ac mirum in modum religione tanguntur quem supremum ecclesiae pastorem, quem Petri successorem, quem Christi in terris Vicarium, quem denique omnium mortalium dignitate primum sciebant, eum prope ut Numen adspectabant ac sibi videndum existimabant. Non ergo res ram diligentius post haec qui concursus ad eum serent, quae tollerentur eo transeunte voces, quanto clamore, quam suppliciter eius benedictionem omnes exposeerent. Hare enim si quoties aeta sunt, toties reserenda susciperem, pIus nimio sa-

57쪽

ligarem Iectores ac me dies pariter ac verba descerent. T tam dumtaxat reliqui itineris seriem ordine tradam , si qua vero potiora ac seitu digna videbuntur, silentio non tegam. Goritiae igitur quae Foroiulii munita civitas est, in domum Lantherii Comitis ornatissimam Pius exscendit. Exscendentem quem dixi Iegatus Caesaris cohengelius et Garampus exe

pere. Ante aedes habentes arma milites instructa acie ae v nientem usitato tubarum ac tympanorum sonitu salutavere. Ad fores, per Scalas atque ad singula prope cubicula nobiles excubitores, quos eum in uSum Caesar miserat. Aderat ei

rus, aderat nobilitas universa, et plerique Pontifici obs quium profiteri pedis osculo gestiebant. Hos Pius in diem sequentem distulit. Principio Iegatum Caesaris in eolloquium admisit, accepitque ab eo seriptas ipsius Caesaris manu litteras, admisit deinde summum belli ducem Estherasium Comitem,

qui minores magno numero praesectos secum habebat, postremo Garampum Iongo sermone detinuit. Nee sesellit die sequenti fidem. Promissi memor nobiles quosque viros ac seminas atque omnes sere sacerdotes ad osculum pedis excepit, fidemque suam non liberavit modo, sed etiam comitate vicit. Tum ad aedem urbis principem cum maximo eOmitatu se contulit, ubi sacra peracta res est. Atque hinc apo stolicam benedictionem populo elargitus, praeeunte nobili rum excubitorum agmine, habens proprio in curru praeter

pontificios Cobenrelium, Adolsbergium iter intendit Illuc in

antecessum venerat Franciscus Philippus Ingagus episeopus tergestinus, cum eoque mδgnus nobilium numerus ex tota sere Istria ad Pontificem venerandum accesserat. Episeopum in ipso hospitii aditu ad pedes aceedentem Pius per manter amplexus est, ac ceteris pari benignitate pedem

58쪽

OMMENTARiI 37 osculandum praebuit. Ceterum Adelsbergit ut in Ioeo tenui minus ossiciorum, haud minus commodi, plus requietis et otii suit. Hinc die postero Labacum, praecipuam Carniolae urbem transiit, atque in palatium ordinis inutoniel recta induetus

est. Venientem excepere episcopi duo, Herbemininius labaeensis et Serottembacchius Iavanmundensis eum tota urbis nobilitate. Quod vero magis, ad eum Salutandum venera dumque supervenit e clangentario Marianna austriaca s ror Caesaris, ac splendidam virorum ac seminarum manum secum adduxit. Talem Pius ut acceperit, quam honorisce, quam amanter seminam. coniicere promptum est. Celeris quoque ut serme alibi se mire facilem atque assili Iem pra buit. Νee vero prius cubitum iit, quam sacros civilesque eo tus ad osculum pedis admitteret. At eius gaudium eumulavit sequenti die Marianna quam supra dixi austriaea. Vix enim e vicina aede ubi saero adstiterat, reverso in domum ae proxime discessuro se rursum obtulit virgo regia nobilium seminarum choro stipata, utque supremum Salutationis o

ficium religione compleret, in genua provoluta, ut sibi, ut sodalibus suis benediceret precibus intimis petiit atque impetravit. Ceterum a Labaeo Pius Cilleiam, e Cilleia Marpurgum, e Marpurgo Graecium, urbem Stiriae principem, eonMeutis diebus venit. Quanquam autem omnibus locis usitata honoris et obsequii documenta aceiperet, plusculum delectari est visus Graecii, tum quod i eligiosa in domo uti cupiebat hospitari, tum praesertim quod sacram essgiem Virginis quam a Suecursu vocant, antiquo cultu celebrem invisere licui L D stendit ergo e curru in monasterium S. Lamberti ordinis eistereiansis, ibique veneranti similem reperit Iosephum ab

59쪽

Areo episeopum Mecoviensem, tum urbis ac provinciae Gu- hernatorem Comitem Lictesteinium, ac praeter hos coenobii praesidem cum sua familia, et militiae praesectum cum mino-

ribus belli ducibus ac totam denique urbis nobilitatem. Cui

tanto venerantium numero talem ipse se praestitit, ut nescias maiorem ne benevolentiam an existimationem sibi conciliaverit. Mane postero eadem assectante turba atque insuper adhibitis ad augendam pompam militaribus copiis, divertit ad aedem Franciscanorum Conventualium ubi saera quam dixi divinae matris imago eolitur. Ibi saerae adstitit rei, populo benedixit, eircumstantibus gratias egit atque hine iterum conscenso curru Motenum proseetus est. Est id oppidum minimae celebritatis, ibique Caesar parari Pontifici hospitium iusserat. Qui proinde illuc reeta deveetus est, ibi noctem traduxit ae postridie bene precatus comiti Stuppembergio eiu que eoniugi, Stupacum diseessit, Iocum Boetu ruae mausionis ultimum ac Viennae proximum. Stupaci paratum sibi hospitium reperit in aedibus comitis Wurmbrandii. Huc iam ab Vienna convenerant et ar-ehiepiscopus cardinalis Migaratus, et regis uispanias et venetorum apud Caesarem orator, et Iegatus regis Lusitaniae et quibus demum cumque praecipua cura ac cupido tuit testandi erga supremum christiani gregis Pastorem obsequii, qui quidem omnes humanissime excepti auditique sunt. Quo interea die Pontifex Stupaeum tendebat, eodem Caesar cum fratre Maximiliano in occursum Pontificis veniebat. Ae primo quidem Neostadii haud ita longe a Vienna substitit, ibique pernoctavit. Postridie vero qua serme hora Pontifex e Stu- paco, eadem ipse a Neostadio diseessit. Iamque ad quinque fere passuum millia processerat Caesar eum in conspectu ha-

60쪽

cONMlNTARII 59huit eurrum pontificium. Continuo exscendit e Suo, et gradum accelerans appropinquavit tacita sestinatione, ut Ponti-Mem itidem exscendentem anteverterit, eique manum adiutri-tem porrexerit. Secutum est breve colloquium Pontisieem inter et Caesarem; breve inquam, sed omeli et amoris mutui pleuum, Seseque invicem amplexati osculatique sunt. At Maximilianus princeps eeclesiae addietus et iam episcopus desi-guatus, Se continere non potuit quin apprehensam Pontificis manum oscularetur. Cui Pontifex defixo fronti osculo vicem peramanter reddiditi Caesar post haec recepto suum in currum Pontifice ad laevam assidens, alio sequente curru quo Maximilianus cum suo armigero vehebatur, Neostadium repeti iussit. Brevis ibi suit mora, dum Miliceι Ponti sex militarem academiam quae forentissima ibi est viseret. Placuit enim Caesari tantam iuventutem quae suos in ordines pulere disposita cernebatur, obiter spectandam praebere Pontisici, qui ea speeie haud parum est delectatus. Ambo deinde nobiliore conscenso curru, sequente uti prius arehiduce Maximiliano, inter duas alas nobilium excubiarum quarum altera ex hungaris, altera e polonis, utraque pulcherrime phalerata erat, praeeuntibus cursoribus et Ioricatorum agmine, hinc rursum coepere progredi, donec inter infinitam populi plaudentis et acclamantis multitudinem, quae per duo serme passuum millia sese extra urbem effuderat, Viennam intravere adulta adhuc die, atque ad Imperiale palatium recta devecti sunt. Propositum suerat Caesari ut multo splendidiore apparatu Pontifex intra urbem reciperetur, sed pompam ac fastum D

nixo deprecante Pontisce lid quod ex Garampo qui eitatis

equis e Goritia reverterat rognitum est , alia Sedit sententia. Itaque novam quam dixi receptionis sormam temperatiorem

SEARCH

MENU NAVIGATION