Francisci Vicomercati ... In eam partem duodecimi libri metaphys. Aristotelis, in qua de Deo & caeteris mentibus diuinis disseritur, commentarii, vnà cum eiusdem partis è Graeco in Latinum conuersione. ..

발행: 1551년

분량: 149페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

in motu illo positam esse agnoscat Atque haec satis de loco hoc perobscuro atque perdissicili Plura ver,ad hanc quaestionem attinentia ab Arabibus, Latinis nostris disputantur, sed quam recte ipsi viderint.

Qu9d si aliquid mouetur, alio etiam atque alio modo se habere id potest. Latio igitur prima,tam

et actus est, se habere aliter, quae parte mouetur,&loci ratione, etsi non substatiae,potest . Quoniam autem aliquid est, quod ipsum, immobile,&actu in sit, mouet,nullo modo mutari id potest. Mutationu enim prima latio est, atque eius conuersio, hanc autem id efficit necessarium itaqueens est.

Substantiae immobilis caelum mouentis naturam immia tabile prorsus esse& necessariam,qualis certe primi Omnium principis esse debet, ex his, quae tradita sunt, demonstrat.

Omni itaque mobilitatis genere eam vacare docet, eo argumento usus, qudd loco, Vt demonstratum est, non mouea

tur, clam hanc ipsam motionem, quae ad locum pertinet,ipsa efficiat, omnique alio motionis genere, si ea non cieatur, liberatam esse oporteat siquidem motionum prima latio est, & nobilissima ac in lationum genere conuersio, ut nobiliLsimam primamque substantiam ea cieri, si aliqua cieatur, necessarium esse videatur, ob eamque causam, quae illa non cientur, nullo quoque alio genere moueri posse. Cum verbimmobilitatis omni genere praedita sit, immutabilem pro sus esse Sc necessariam concludit, quippe qui velit ea bla aliter se habere non posse, sinecessaria omnino esse, quae nullo motus genere cientur, ac si quae sint, quae aliquo motu moueantur, qtra ex parte mouetur, aliter illa se habere dc necessaria non esse,i si alioqui immutabilem naturam aut substantiam accepissent . emadmodu caelum, quod, ctim im-

72쪽

6 FRANC. VICO M. COMMENT.

mortale sit,i substantii immutabili constet, quia in orbem

versatur, quatenus vertatur, aliter se habeat c necessarium non sit hunc in modum Aristoteles ratiocinatur. Ac omnia

quidem, quae affert, vera esse non est difficile explicare. Cuique enim vel mediocriter philosophiae perito, perspicuum est, quicquid mouetur, quo mouetur, hoc aliter se habere dc mutari, siquidem motus ex alio in alitid progressio est quaedam, quae sine mutatione esse non potest Aod verbue carali, quod latione primam, quia ea cietur, nominat, immutabilitate ac mutabilitate adiicit, in primo de Caelo copiose fuit

declaratu.Nec enim ortum illud aliquado aut interituru, nee augescere aut imminui nec alterati, sed sola ouersi essempiternum cieri traditum est. Quae fortasse causa est, ut actus nunc appelletur, Quippe quod perpetuo in actu est, d a motu nunquam recedat, ut erus veluti natura desessentia motus ille esse videatur. Qia e de lationei conuersione simpliciter hic afferuntur m octauo naturalis auscultationis rationibus multis,longaque verborum serie fuerunt demonstrata. Illud vero est animaduertendum, rationem, qua substantiam immobilem conuersione cieri non posse colligit,ciam alti hanc autem id efficit ex eo vim suam sumere, ubd primus mouens, quocunque genere motus moueat,eo, quo mouet, in

tus genere, moueri non possit. Qu9d in octauo de Naturali auscultatione eo demostratur, quod si moueretur, primus non esset, sed alium ante se, quo moueretur, mouentem haberet. Illud ergo perspicuum est, cum a substantia immobili conuersio efficiatur, cieri eam eo motu non posse, quamobrem nec aliis,ut dictum est,ob eamque causam immutabilem prorsus essea necessariam . Quam sane immutabilitatem, naturamque necessariam in primo de clo praeclare Arist teles expressit, cum diceret ea, quae extra caelum habitant, nec in loco suapte natura esse, nec tempore senescere, nec ullius omnino eorum,quae sunt super extimam lationem,ullani esse mutationem, sed inalterabilia dc impatibilia optimam dc quae sibi maxime sufficiat,vitam degetia sempitetno tempore manere his verbis Aristoteles substantiarum immobi-

73쪽

IN XII METAPH. LIBR, M.

lium, de quibus nune est disputatio, conditionem, statum

exposuit ab omni mutatione liberatum quae autem optima

sit vita,' iam perpetuo degunt, in progressu aperietur.

Atque necessitas, simpliciter est in hoc modo principium. Necessarium enim tot modis dicitur, aliud quidem vi, quoniam praeter impetum naturae,aliud sine quo non recte aliud, quod aliter habere non potest, sed simpliciter est.

QI'niam necessitas multiplex est,ut in quinto huius operis, hoc quoque in loco traditur in qua significatione substantia immobilis necessiria esse dicta sit, exponit, necessa riamque simpliciterat absolute esse ait quod necessitatis genus id esse censet quo res aliter se habere non potest, qualem substantiam immobilem esse demonstratu est hoc vero modo ait illam principiti esse,hoc est,essicietem rerum omnium

causam primam, aqua, ut a principio ac fonte omnia proficiscuntur, mouentur, de conseruantur, idque necessario, ut

non proficisci, moueri locoseruari non possint quippe cum principio eius talis sit natura, ut bonitate sua ad agendia impellatur, nec magis ab actione possit cessare, quam a praecellenti bonitate sua mutari. Neque enim necessariu est principium qu bd vis ei extrinsecus afferatur, quippe quae nulla eiusmodi esse potest. Non item, solum, quod sine eo recte constare res non possit, ut Alexanderi Thomas exposuerunt sed simpliciter, absolute est necessarium suapte enim natura actus est, ita ut ab emcictia, actione cessare non possit. Quanquam hanc necessitatem illud consequitur, qud drecte omnia se habeant,que absque ea corrueret, atque ad nihilum reciderent. Illud vero est animaduertendum in exemplaribus verba haec huic in modum legi, e κοπι γ ,-λῶς,&c. quae Bessarion ita vertiti Sc pro ut necessitas, bene est, Si sic

principium Argyro pilus aute atque ut necessario est, bene etiam hoc pacto principium est quarum conuersionum haec est sententia, ut substantia haec immobilis, qua necessitate

74쪽

π FRANC. VICO M. COMMENT.

necessaria ponitur, bene etiam eadem principium ponatur Versio antiqua habet, at necessitas bene, M sic principium est quam secutus Thomas ita exposuit Necessita, inquit eius, est, ipsum bene se habere. Retulit autem ad caelum M motum eius. Quae omnes interpretationes alienae mihi visae sunt, somnino sententiam Aristotelis perturbantes. Itaque conieci loco vocabuli uoὼς, απλα legendum es e, facilemque fuisse ex uno in alterum lapsum, ob eorum similitudinem. Neque enim quem usum habeat verbum καλάς intelligo, praeterquam quod constructio verborum turbatur. Si autem απλως, hoc est, simpliciter legamus, omnia consentient, planaque erit sententia. Nihil enim docere aliud vult quam necessitatis genus, quo necessaria substantia immobilis dicitur. Ita inquit, necessitatem esse simpliciter, dc eo m do esse principium. Tum causam adiicit, quare necessitatis genus exposuisset, nempe variam necessario significationem. In postremo loco necessitatem simpliciter ponit, quae est illa qua res necessaria aliter se habere non potest,quale esse su stantiam immobilem docuit.

Ex eiusmodi ergo principio caelum ac natura

pendet.

Ita ab hoc principio uniuersa pendent, ut, cum nunc conseruentur, vivant S perpetuentur, ad interitum profecto, nisi ipsum esset, reducerentur. Caeli enim motus, qui ab hoc principio proficiscitur, generationis salutiisque reru omnium causa est, vitamque rebus omnibus pro sua cuiusque natura impartitur ipsium etiam caelum ab illo pendet, veluti corpus ab anima in nauis a nautam gubernatore, omnino id, quod mouetur, motuque suo conseruatur, ab eo, quo dis vcl. Nec ab eo, ut fine solo caelum de natura pendet, quemadmodum multi Aristotelis sententiam esse censuerut imbuero ut ab ilicient ea mouente, atque salutem tribuente. Dico autem efficiente non quod tempore aliquo caelum naturamque genuerit S cum non es ent, fabricauerit hoc

enim in primo de Caelo reprobatur , mundumque sempite

75쪽

IN XII METAPH. LIBRUM. ς

num esse demonstratur sed quod quidam veluti fons sit, a quo via solis splendidissimo corpore lumen in omni sempiternitate mundus fluxerit, manar;tque,cum prς sertim corporea natura, qualis est uniuersi, ex sese aut esse, aut conseruari nullo modo possit. Omnia vero ab hoc principio ita pendere, ut per illud Sessint, vivant, in primo de Caelo expresse traditur, clim dicitur, a sempiternitate immortali desdiuina, aliis quidem obscurius, aliis exactius ipsum esse, vivere dependere . Sed perpulchre aut hor libelli de mundo,quicunque ille fuerit, seu Aristoteles, cuius nomine editus est seu alius quispia, de hac re hunc in modum disseruit Uetusi inquit iama est,i quidem haereditaria mortalium omnium

uniuersa a Deo, ser Deum nobis esse constituta. Nec verbilla natura salute quam ille ferat, orbata per se sufficit, quapropter veteres nonnulli adducti sunt, ut dicerent,omnia deorum plena esse. Et rursus Deus sine dubio seruator omnium est,i parens eorum, quae in mundo conficiuntur, non

qubd labores sustineat, quales animal, quod in opere versatur, sed quod viribus indefessis utatur, quarum beneficio asi

sequitur, quae procul etia amandata videantur. S alia mulata in hanc sententiam. A quibus ea minime dissentiunt, quae

in progressu tradetur, quicquid boni in uniuers,est, ab hoc principio manare, quippe quod ordine, qui boni omnis causa est, rebus omnibus costituit. In septimo aute Polyticorum tradit uniuersium vi diuina contineri, quae sententia cum eo cosentit, qubd Orpheus vetustissimus scriptor dicebat, deos virtutes diuinas eis in rebus diffusas,Deumq; ipsium id es e, quod res format, in rebus diffusum. Ac vitam quidem rebus omnibus ab illo tribui, ex etymologia vocabulorum i liciti ζωου Plato in Cratylo declarauit, nomina eiusmodi coniuncta Dei naturam inquiens indicare . Aasi sit ille Ili 'AG omnibus, quae vivunt, adsit quippe cum nihil sit, qu bd magis, quam ille vivendi sit causa. Recte ergo hic dicitur, caelum o naturam ab eo principio, quod necessarium esse immutabile traditum est, quod quidem, ut pbst docebitur, Deus est, pendere.

e. h.

76쪽

68 FRANC VICO M. COMMENTVitam autem degit, qualem nos breui tempore optimam. In eo enim statu semper illud est nos autem esse non possumus ipsius nanque actio voluptas est,ob eamque causam vigilia, sensus, intel

ligentia, Mob haec ipsa memoria de spes plurim

mum delectant. AE terni illius desim mutabilis principh, a quo caeluminaturam pendere dictum est, statum optimu ac beatum eraponere aggreditur. Quod praeclare ade praestat, Vt eum, quanta is a sensuac cogitatione nostia remotum,veluti depingere, nobisque ob oculos ponere videatur. Ac primum fuidem docet,lalem esse sempiternis teporibus illius vitam,qualis optima est ea, qua breui tepore homines fruuntur. Quam' rem eo demonstrat,qubd principium illud ab actione,quemadmodum antea ostensum est, nunquam vacet, eiusque actio

maximam in se voluptate complectatur partim quod actionis omnis id proprium sit,ut voluptatem afferat, ob eamque causam sensus, vigilia, intelligentia, lorum ipsorum memoria,seu spes maxime delectet, partim quod eiusmodi actio contemplatio est, eaque ipsiusmet principij, quae actionum omnium iucundissima estac optima. Qias omnia facilius intelligentur, si ea legantur, quae in decimo Ethicorum ad Nicomachum de optimo sapientis hominis statu tradita sunt, quibus hic locus pulcherrime explicatur Aristotelis ergo sententia est,fapientis hominis vitam optimam perfectissimamque esse qua nulla cuiquam potest contingere aut iucundior,aut beatior,quippe quς in rerum omniti naturalium diauinarumque, atque etiam sulipsius contemplatione posita sit Nam cum voluptate quibuscunque actionibus a virtute manantibus in toto illo opere admistam esse tradidisset, eam omnium iucundissimam esse censuit, quae a sapientia ortu habet. Ac voluptates, quas sapientia homini suppeditat, tum puritate, tum firmitate admirandas esse Puritate quidem,qubicum dolore ullo,quemadmodu aliae voluptates, haud-que comunicent Firmitate vero, quod firmissimae omnium

77쪽

IN XII. METAPH. LIBRUM.

fm,i nullo modo, aut certe summa cum difficultate amoueantur. Hanc sapietis vitam huius generis voluptatibus actfluentem, Lucius Anneus Seneca vir grauissimus ac sapientissimus hunc in modum descripsit Sapiens inquit ille est, ut pleniis gaudio, hilaris,ac placidus, desin concussus cum

iis vivit ex pari nunc ipse te costile, sit nunquam moestus es, nulla spes animum tuum futuri expectatione sollicitat si per dies noctesque pari aequalis animi tenor est, peruenisti ad hominis sapientis summam. Sed si appetis voluptates, undique, omnes, scito tantiim tibi ex sapientia, quantum ex gaudio deesse. Talis est sapientis animus; qualis mundi status super lunam, semper illic serenum est. hic Seneci sententia sapientis est status, in quo praeter rerum cognitionem de contemplationem affectuum extinctione requirit, sine qua

fortasse ne contemplatio quide perfecta esse potest. Sed status eiusmodi breui tempore contingit, propterea quodi illius acquisitio longu temporis exigit interuallum,ac multo

tempore comparatus citissime amittitur. Quorum hoc quidem ob hominis interitum usuuenit. Illud vero,'ubdi rerum cognoscedaru innumera prope est multitudo, horales virtutes,quiaffectus aut extinguedo, aut moderado mentem conleplationi idoneam reddunt, difficillime coparatur:

in quibus tamen duobus status ille optimus cosistit hanc er go vitam, qua breui tempore sapiens fruitur, sempiterni s culorum aetatibus sempiternum illud principium agere Aristoteles tradit. Et id quidem merito. Est enim principium it lud aut solum , ut Simonidia Socrati quoque in apologia apud Platonem placuit, aut certe maxime omnium sipiens, quod ut perpetu sapiens est, desa sapientia sua nunquam recedit, ita statu illo optimo perpetuo fruatur necesse est. Sed Aristoteles ad hoc confirmandum rationem assert, quaein id ponit, quod antea demonstratum est, Sc post quoque docebitur, videlicet, principium hoc aeternum perpetuo agere. ILIud praeterea assumit, actionem eius maximam in se complecti voluptatem. Qu*d aute ponit, tum monstrauit,cum substantiam immobilem aeternam substantia sua actum esse po-e iij.

78쪽

ro FRANC. VICO M. COMMENT.

tentia omnis expertem docuit Demostrabit verbi in progressis, id quidem demonstratione huius loci magis propria, cum hanc ipsam substantiam, seu principium hoc pe petuo se contemplari, nec ullo omnino otio detineri declar bit. Neque enim illud queadmodum de Endymione feriit,

dormiat oportet. Qupivero assumit, bifariam videtur demonstrare, uno quidem modo an his verbis ratione conclusa, quae in omnes actiones communiter patet, altero inprogressu ratione magis propria, huic rei accommodatiore. inquit igitur actionem,eius Ohiptatem esse, ob eamquccausam vigiliam, sensum, intelligentiam, Sc horum merito memoriami spem plurimum delectare .Quod perinde est ac si

dixisset, idcirco principium illud aeternum vitam optimam ωbeatam semper deoit , quod in perpetua sit actione, eaque maximam asserat voluptatem quod quidem ex rationem natura actionis omnis primum potest intelligi, quippe cum actio quae uis iucunda sit, ob eamque causam, quod actiones sint quaedam, vigilia, sensus, intelligentia, memoriai sipes pili rimum delectent.Quod si non omnis actionis comunem esse rationem velimus, sed eius, quae in cognoscendo consistit, seu sensu cognoscamus, seu intelligentia, magis propria erit ratio, idemque magis proprie probabit: quanquam id

qtu que verum est, cum omni actione coniunctam esse voluptatem. Quod ex eo deprehendi facile potest, qudd animal omne aliquid agere semper appetat, nec ulla coditione quietatem sempiternam possit pati, ut ad agedum omnino natum esse videatur. Idcirco ves infantibus ipsis persyicuum videte licet, qui conquiescere nunqua possunt,6 cum paululii adoletierint, saltationibus, cursibus, di illa huiusmodi laborio sis ludis totos E adeo dedunt,ut ne verberibus quidem ab ilialis arceri queat quod profecto esse non possietinis magnam in agendo volirptatem experirentur. Ineriistim quoque homines, quanqua singulari quadam segnitia sint praediti, antimo tamen corpore semper cernuntur moueri lictim nihil quod dignum sit agant, ludicris tamen colloquiis Misermonibus, ludis etia inanilnas, quae omnia actiones sunt quae-

79쪽

IN II METAPH. LIBRUM. r

dam,oblectantur: quum ne bestia quide hac,quq in actu consistit voluptate caret, cum illas motus blutosac vagos a natura sibi tributos summo studio rea uirere atque exercere videamus. Omni itaque actioni Voluptatem aliquam permistam esse perspectum est ini'd si actionis omnis hic est natura, quanto magis illius, quae in cognoscendo posita est ad

quam desiderio quodam naturali omnes ferimur e luxta illud Aristotelis, Omnes homines natura scire desiderat. De qua actioiae voluptateque eam consequente in progressu dis. seremus. Cum vero vigilantibus nobis munera nolita ob eamus,& in cognitione rerum potissimum versemur,nihilque a nobis nisi somno liberis, aut pauca quaedam agantur, percipianturque,vigiliam iucundam esse merito Aristoteles tradit Sensuum enim solutio vigilia est, quemadmodu somnus eorundem vinculum, quo aruissime detinentur. Quam ob causam somnum ingratissimum esse experiremur, nisi quaedam corporum quies,labor que medicina esset. Cum autem ob requietem, quam nunc corporibus adfert, iucundissimo eo aliquando utamur, Endymionis tamen somnum:nemo sibi dari velit, propterea quod semni quan cunque iucunditatem actionia, quae in vigilla contingunt, voluptas antecellat.

hae autem sunt, sensus, intelligentia, memoria, dc spes, quae duo postrema duorum priorum merito iucuda sunt. Memoriae enim munere, sensus, intelligentia, actionesque omnes praeteritae repr sentantur,spe autem futura,quodammodo percipiuntur. De hac re Aristoteles in septimo physicoruagit, docetque voluptatem omnem S dolorem aut in actione esse aut in memoria Aspe. Acilla quidem quae sunt in actione sensu haberi, qui ab aliquo sensili moueatur quae autem in memoria Si spe, ab hoc proficisci. aut enim recordantes quibus affecti sumus, aut quae expectamus sperantes, delectari hoc igitur, quod in omni actione de cogitatione potissimum reperiri constat, quanto in principi illius munere excellentius inesse censendum est, cum in contemplatione

illud positum sit, quae omnium actionum iucundissima estac optima, ut paulo post docebitur. e. iiij.

80쪽

FRANC VICO M. COMMENTIntelligentia autem per se,eius est, quod per se

est optimum, 'u maxime,eius,quod maxime. Intellectus autem, rei intellectilis apprehensione

se ipse intelligit, quippe qui tangendo desintelli

gendo intellectilis redditur, ut intellectus res intellectilis unum sit, idem. Quod enim rem in tellectilem, essentiam recipiendi vim obtinet, intellectus est Agit vero, cum habet. Illud itaque diuinum, quod habere intellectus videtur, huius est magis.

Concisus valde ac breuis hic locus est, propterea non satis apertus ad intelligendum. Quantum tamen coniecturi assequi licet, videtur docere, aeterni illius principi statum optimum, vitamque beatam, praeter sempiternitatem, qua praeditam esse traditu est, simpliciter vita nominis beata excellentiorem esse siquidem illud diuinum, quod est sui contemplatio, quod habere intellectus videtur, longe persectiori modo in illo insit quippe chm illud maxime per se cotempletur, quandoquidem maxime bonum est, bonitatisque altissimum habet gradum. Intellectus aute hominis non maxime per se, imo vero per aliarum formarum, quas intelligendo in se accipit,intelligentiam. Intelligentiam enim per se eius esse, quod optimii est. Eam vero, quae est maxime per se eius,quod maxime optimum quale est illud, Qus omnia facilius intelligentur, si ex his quae partim supra, partim in tertio de Anima tradita sunt, exposita , aliqua ad memoria

reuocentur Traditum autem antea est rerum per se intelle

ctilium, bonorum eandem seriem esse, ob eamque causam id, quod in rebus per se intellectilibus primatum teneret, in bonorum quoque genere locuti altissimum habere . hinc sane efficitur, ut cuius intelligentia maxime per se habetur, id optimum necessario , imo vero optimorum ma imum sit,

SEARCH

MENU NAVIGATION