Diatriba de mutuo, non esse alienationem. Adversus Coprianum quemdam iuris doctorem. Auctore Alexio a Massalia, domino de Sancto Lupo

발행: 1640년

분량: 203페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

41쪽

qualibet causa debetur. Ac quod debetur, non alienatum est, non cnim quod alienatum est debetur. Quod in iure cessi,non mihi debetur. Quod mancipio dedi , Mnexu tradidi, nec illud. Quod vendi di, ut illud recepturus non sum, ita nec mihi deberi certum est. At debetur mihir quod sum recepturus , ut mutuum . Addit iurisconsultus : ut si cui ex empto,vel

locato, vel ex alio ullo contra tu debetur. Sane quod ex empto debetur , sive ex vendito, non alienatum censetur, sive rem ipsam de qua contractus venditionis intercessit, petat emptor, sive venditor pretium, aut aliud quid ex lege contractus. Nec igitui pecunia credita, hoc cst, mutuo data, qui eam recepturus credidit, alienasse credendus cst. Nihilque est stupori propius,

quam ut id quod' inter duos contrahentes agitur, quorum alter creditor dicitur, alter debitor, alienationis contractus esse intelligatur. Vnus hac lege dat ut recipiat, alter ea conditione accipit ut reddar . Nec enim in hoc contractu locum habet, Do ut des , sed , Do ut redda3. Quid redditur ZQuod datum est. A quo ξ A creditor . Nempe id creditum. Ergo non ahena' rum. Qui enim credit, recepturκS est. Qui recepturus est, non alienat. Sed nec

42쪽

oues qui alienat, credere dicitar. Si is autem edi te qui mutuum dat alienat, etiam qui solvit, oesita alienare dicendus. Et multo quidem malis,l gis, quatenus ita transfert dominium v i sci n0n iit recepturus. C aeterum si rem suam, ita alienat mutui dator, & propriam eam fa-

stiri cit mutuatarii, cum rursus mutuatarius il-

lam resolvit mutui datori,rem etiam suam ilhi ac sui iuris per alienationem factam, in a alium rursus cum dominio transfert. Er- go vere alienat,& verius quidem,ut dixi,1 quam qui mutuam primo dedit, id est, i credidic'. Cur igitur qui ita dat, id est, qui solvit quod debet, reddere id dicitur, id

est, retro dare Z An aliquis cum quod suum est alteri dat , idque alienat, reddere illud intelligitur Z Ita oportet, si vera est nova iurisprudentia Coprosophistarum. 'Atqui cum Latine docerer, didici puer I meis magistris, id tantum reddi quod quis acce- Perit ab altero, dc quod redditur, de alieno intelligi, quando ad dominum denuox esit'. Qui ad diem appellat debitorem

filium Creditor, & solvi sibi postulat quod

'CBCriar, repetere debitum eum Latini di-runt Δί reposcere. Vndς & reposcones acerria 'os qMi iam Aegyptios Latinus auctor esse Cacilesit, qHod in exigendis debitis esseni atriTa aCCrbiores. Graeci quoque τῶν

43쪽

α DIATRIBA κεος &-Mο- dicunt. Stulte utriq; apud novitios Momonomicos, quia qui petit' quod mutuum dedit, rem alienam petiem, non suam repetit. Ergo nec recipere camdicendus, sed accipere . Et hic etiam Graeci ineptiunt, qui πλαζειν dicere malunt quam . At si recte Graeci Latinique repetere creditorem dicunt cum exigit quod sibi debetur, & recipere cum illud accipit, quasi suum denuo acciperet,Vapulent novatores iuris,& sensu communi se hic fateantur carere, dum

mutuum inter alienationis genera Computant'. Si res'in mutuo alienata est,quo

iure eam petit qui dedit i Certe quod est alienum petit, quia alienum factum est, vel quod idem est alienatum . Qua actione hanc petitionem intendetὶ Qui aliquid

donavit, non potest hoc repetere . Qui .vendidit, nec hic etiam . . Qui in iure cesse sit, multo minus. Transeatur ita per Omnes species alienationis, in nulla invenie

tur licere aut posse peti vel repeti quod

alienatum est. Cur igitur in mutuo, quod pariter verum e sse volunt alienationis genus, ius est ei qui dedit, id est, rem alienavit, ' tanquam tuam eam repeteret Iuris, inquiet, tiro id responderet. Age ergo, 6-ro,hoc responde. Quia nimirum ea con-

44쪽

indistii At ego inde concludo,non Voste rem suam creditorem alienare, quam dederit, ut posset quandocunque velletri repetere si diem non p raestituisse , ad diem quam praestituisse . Certetno repetit quod alienum est, sed quod Et nemo reddit quod suum est, quod alienum . Ergo suum semper , nsit creditori quamdiu apud debitoremi, &suum aes hoc illi dictum, &alienum bitori. Docuit Salmasius, veteres pro um 1 mutuo separasti . Inde etiam nclusit, quod alicui datur mutuum,nCn prium hoc illi dari,ac proinde nim a nari. Nam de rebus quae sic cuipiam nantur ut propria eius in perpetuum Mi, ita loquuntur Latini. Vt apud poe

n: propria haec si dona fuissent. Idem: coniugio iungam stabili, propriamque dy

cabo . -

distinguat ab uxoribus usurariis quas

endas ad tempus aliquis accipit, non

oprias & coniugio stabili iunctas'. nc philosophi dicunt, mutuam homini

am csse datam, cuius usura ei tantu con-ssa est, repetendae cum eius datori pla- erit, quia non praestituta die eam dedit, ut icero loquitur. Inde ille poeta: Vita-

45쪽

DIATRs BAntague mancipio nulli datur, omnibum usu. Et alius: Vita data ea utenda, data es e tempore

nobis.

sed & Fortuna bona sua ita largitur divitibus, ut utenda tantum det, id est, mutua, non donet, nec propria accipientis facta . Ita Bion dicebat, P τυχ- - ἐπιν τῆς ἀγαθοὶ ου , ἁλιὰ Howώζειν , non donare, sed mutua dare. Sic Plautus mutuum a proprio seiunxit in Curculion Ego autem cum ista facere nolo mutuum .s A. uuid ita s p H. Quia proprium facio. amo pariter simul.

Cuius loci mentem intepretes non vid runt . Narrat ibi qui loquitur, se a mer trice ciui istim amari. Alius addidi siet, se mutuum cum illa facere velle, id est, eam pariter redamare. Hoc quidem ille etiam voluit dicere, di suam esse hanc mentem significat ut eam pari ter amet, sed lusit in veriloquio mutui, quasi parum haec vox faceret ad exprimendam amoris sui vim dc naturam . Quod mutuo accipimus, non ut perpetuum nostrum futurum nec prΟ-prium possidemus, sed reddendum . Ubi reddidimus, non amplius habemus . Ut ostendat igitur, non ita esse suum amorem quo amicam illam redamet, ut aliquando

46쪽

n sit eam amaturus , negat se cum illa imum facere velle. Quid ergo i proprium, nuit, facio. Quasi dicat , amor quo eam ereo, non mutuus est , ut vulgo dicereent, qui suas amicas 1 .se redamari te-itur, nec mutuo datus, quasi aliquando

i futurus, sed proprius mihi est , nun-bm scilicet 1 me abscessurus. Eiusmo- Sc ille est quo illa me deperit'. Ergo roprium cum illa facio. Id est , pro- dc perpetuo stabilique amore eam ereo, ut illa m . Hic sensus est illius

utini versus: ex quo arguitur,veteres ii

in uiuum & proprium distinxisse, quia

tirum non principaliter nec directoninium & proprietas rei in mutuo da-

enseretur , sed usuS tantum . Non na hac mente pecunia mutua datur,ur nimodo penes accipientem maneat,&pria eius sit ad hoc ut alienetur ab eo illam dat, sed ut iusium eius habeat ille datur,quia non potest aliter consistere, ad accipientem possessio transeat cum

ainio dc proprietat . Ut mutuum em nominibus commodati, locati, uti dati, crediti, appellatur, ira vicisi m: commodato petimus, & ea ipsa recl- ri, libros , subsellia, tapetes, & alia modi, ex Latine loquendi usu mutuari

47쪽

6 DIATRIBA quoque illa dicimu . Quae omnia longo aliam & alienam ab alienatione significationem habent'. Quod commodatu . , non alienatur , neque quod locatu , neque quod utendum datur, neque quod creditu . Ergo nec quod mu'

tuum datur, quia & mutuum illis appellationibus omnibus significatu . Ex his ergo videat qui plura iura callet quam quisquam coquus, si de verbis tantum quhstio sit in hac de mutuo Salmasii cum

Cunaeo contentione, litem esse dandam secundum Salmasium , dc canere hunc debere, ἀνελα Καλλίνικε. Certe si ita est,

o m. Nam verba omnia

vocesque quibus mutuum apud Graecos Latinosque exprimitur, pro Salmasio fociunt'. Non de verbis tantum, sed de re esse hoc certamen,iam faciam ur fateatu vomica iuris, ubi illi ostedero, quid absti di consequuturu sit, vel in rebus maximi momenti , nisi pro certo teneatur, mutuum non esse alienationem . Si de iure responsitaret, quod absit ut tam inconsultus & imperitus iuris,lus aliquando respondeat, sed si tamen, ut multa in vita eveniunt,cum prudentum penuria stulti ineathedra collocantur , & casiis talis ad eum deferretur, in quo testator aliquere

48쪽

conditione instituisset haeredem, ne denis haereditariis quidquam alienaret: Si, quam, sup er tali themate consuleretur, haeres quaereret,an sibi liceret pecuniam meratam quae in bonis defuncti reperta, foenori dare, aut creditoribus deruiretin solvere, quid dicereti Profecto ex incipiis illius iurisprudentiae quam se-itur, neutrum licere, necesse haberet re- Indere. Mutuum quippe esse vera alietionem . Cui non licet alienare, nec licitum est mutuum dare, nec solvereia,

fibus debetuita. Nam & qui solvit, do-

inium transfert, ut constat ex leg. I x.

. de arustoritate tutorum. Si quicunque tem , qui qualibet ex causa dominium msfert,etia alienare dicendus, non po-rit haeres,cui haec conditio adposita ne- , ut nihil ex bonis haereditatis aliener, editoribus solver Interrogo ego nΡ'ίm hunc Bariolum, an testamentum V

uru ipsi videretur, quo haeres vetaretur editoribus satisfacere t Deinde haeredis hac conditione relicta cui bono aurelii foret haeredi instituto Z Tantalo illi ythico plane similis esset,inter undas si-:nti , sed nec adposita poma carpere a i lenti. Nihil immobilium aut mobi-'im hic haeres vendere posset . Hoc pa

49쪽

8 . DIATRIBArum. Nam haec illi conditio imposita est, ut nihil omnino alienet ex hqredi tate. Sed illud durum , quod nec cinere quidem quidquam posset ex pecunia defuncti , si locus esset huic mirabili iurisprudentiar. Quid enim Z Nonne qui emit, pretium ali

enati Certe multo magis nummos suos sic alienare putandus est, quam qui eos dat foenori. Nam hic, eos recepturus in Codem genere, credit, & praeterea pro usii suae pecuniae mercedem exigit, id est, usuram, & eo modo lucrum faci . At qui cmit, etiam si bene emat ,i & lucrum quoque ex re empta facere queat, nihilominus tamen pro nummis suis aliud accipit. Qui vero in creditum eos dat, si aureos dedit, eiusdem generis in auro nummoS recipit e si argenteos, argentum in eadem

moneta repetit, ut verum sit mutuum.

Alioquin erit quasi mutuum, si pro argenteis datis ipsi renumerentur aurei, aut pro aureis reddantur argentei. Ergo longe minus in alienati definitionem cadit pecunia quae mutuo data sit, quam quae pro pretio rei emptae numerata est. Quid deindet An talis haeres, quem testator alienare quid ex rebus haereditariis prohibuerit, non poterit res haereditarias, ut fundos &aedes, locare ξ Supercilium hio tollet iuris in

50쪽

D E M u T u O. q9utroque titulatus Coprias, d respon-:bit, non prohiberi. Non enim locu em esse quod alienas . At pecuniam more dare etiam locare est. Ergo nec mar . Poterit igitur & mutuum subitis dar . Dic aliquem hic, dic, 6 le

lete, colorem. Si omnis dominii trans io , pro alienatione est, locatio etiam enatio. Nam & in conductione domi-im transferri, dixit Iavolenus leg. LV.

de obligationibus. Vis ipsa verbaὶ Inmerato accipe: In ominibus rebus quae do- Num transferunt, concurrat oportet asseri retraeque parte contrahentium. Ham sive ea

ditio, sive donatio, sive conductio, sive quael alia causa contrahendi fuit, nisi animus usque consentit, perduci ad effectum id quod

matur non poteis. Viden, etiam domina transferri in conductione Z Certe ius leg. II. D. locati, scribit, locatio- a & conductionem proximam esse emini de venditioni,itidemque regulis iu- constar . Ham ut emptio, γ venditio, uit, ita contrahitur, si de pretio condieneri γ locatio γ conductio contrahi intingitur,' mercede convenerit. Tanti sper ad contorem dominium a locatore transfer, ut uti possit. Sed nec aliter locatour conductor quam dominus. In legi-d bus

SEARCH

MENU NAVIGATION