Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

Damianu a GOez. Nemolaus Presbyter Chronici Selauorum

xuit Damianus a Goeet, ex quo apparet omnes illos Episcopos , etiam recentioris miti tuti, opimis esse facultatibus loli ructos. Archiepiscopo Grana tensi assignantur decem millia aureorum ducatorum pro annuo reditu, Episcopo Zamorensi duodecim

millia, Episcopo Leriensi quinque millia.

Nec minor aliarum nationum,earum etiam quς

vicinia ferarum gentium laborabant, in Episcopalibus fundandis, dotandis liberalitas fuit ac dea uotio. Postquam enim ad Vagiros & Obotritos Euangelij verbum peruenit, Aldenburg ciuitas sub Othone magno facta est sedes Episcopi, cui defuturum aliquid arbitratus est optimus Princeps, nisi ad dignitatis tantae Religionem, opes quoque immentas adij ceret, quibus se aduersus barbariem tueretur, dc Infidelium atrocitatem largitione munerum demulceret. Ita Hemoldus Presbyter libro primo Chronici S clauorum. Fuerunt, inquit, Alden- burgensi, Pontifices admodum honorabiles erga Regulos Sclauorum, o quod munificentia Magni Principis Ottonis cumulati essent rerum lcmporalium a fluentia, .nde

possent copiose largiri stes favorem sibi populi conscisicere.

Subinde porro cum Aldenburgensis Ecclesia di uisa fuisset, atque intra eius terminos duae de nouo Dioecesis estormatae , nempe Me kilin burgensis de Racesburgensis: His quoque dos amphitima prouisa est, ut ex eodem Cnronico liquet. Nam capite 8. de dote Racesburgensis Ecclesiet haec habet Hel-moldus. Ordinatus eni in Racesburg episcopus Dominus Euemordus praepositus de Magdcburg, deditque ei

Comes

312쪽

Liber fecundia. 233

Comes Polaἶrorum Henricus insulam ad habitandum, prope Castrum. Praeterea trecentos Mansios resignauit

duci disndos in dotem Episto's. Cuius munificentiae exemplo pellectus Comes Obotritorum seu Slauorum Odolphus trecentos similiter mansos dedit Epistopo Aldenburgensi, praeter antiquum patrimonium: unde apparet non mediocres fuisse Epis, Coporum Opes,nam quisque mansus continet duodecim iugera seu buanuaria. Vnde dos in tertis &praediis fuit trium millium & sexcentorum iugerum terrae, praeter alias obuentiones.

Tandem cum sedes Aldenburgensis Lubecam translata fuisset, tum primum quoque de dote &patrimonio Ecclesiae cogitatum, ne Clerici illic conssistentes ac Episcopi assessores sine fundo es.sent, ut est apud eundem Helmoldum lib I. cap. 9o. In Gallia quoque propter amplitudinem &lpatia Dioeceseian noui aliquando Episcopatus erecti,siquidem Nomen olus Turonensis Antistes, Britanniam Aremoricam nouis Episcopalibus illustrauit. throdis ac sedibus in Monatherio Briocensi, Doleusi, &Trecorensi, quod sancti Rabatuali Monasterium dicebatur in constitutis ac fundatis: Unde cum ius Metropolitae St A rchiepiscopi dignitatem Dolensi cessisset, conati sunt postea Aremoricorum Praelati subducere sese cognitioni di auctoritati Turonensis Metropolitae, quasi reuulsi ab eius ditione. Quana ob rem in Synodo Tullens retita

in examen adducta,scribendam censuerunt Parres,

Epistolam ad Episcopos Britonum eo nomine. Uθ

313쪽

De bonis oe possessionibus riclesiarum

ad Metropolim fluam redeant , eique debito iure sent , nec a Canonica r Episcopali communione se zvea stegregint. Vt Videre est apud Syrmondum in capiaz tulis Caroli Calui.Verum huic contentioni ac molitioni finem non fecit Synodus Tullensis,nam durabat ista Metropolitarum conflictatio InnocentqIII. temporibus, qui totam hanc litem in fauo- 1K1hisb. rem Turonensis Episcopi diremit,sacro diplomate,

aentu III. cui initium est. Doleat Dolensis,gaudeat Turonensis ec-

21.ID.- clesia : Alij censent Dolensii idcirco factam occa-υMi sionem viamque apertam ad vindicanda Metropolein iura , quod in ea Ecclesia primum sederit Beatus Samson Archiepiscopus Hibernia pulsus, qui quamdiu vixit, ius pallij ad specimen & memoriam retinuit antiquae dignitatis, quod ius palibetiam successores sumpserunt, unde nata opinio Metropole . In Dioecesi Pictonum,nouae sedes in Lucionensi de Maleacensi ciuitatibus erectae, ex Monasteriis. Bonifacius VIII. Apameam Narbonensiis Prouincia ciuitatem Cathedra ornauit. Ioannes χχ. in

fingendis Episcopalibus nouis plurimus iiiit. Tholosanam Ecclesiam pallio illustratam, iussit praeeste sex Episcopalibus de nouo institutis Montis albano D. Papuli, Lombariensi,Rivensi, Vaurensi, Mira- picens. Idem Limosam quae postea Monasterium effecta est, & D. Pontium fecit Episcopatus, ita Abbiorum ciuitas in duos Episcopatus scissa est Castrensi nimirum sede intra eius fines collocata. Sic

Agenensis, ex se hoc est ex sua amplitudine Codo

314쪽

LA r secundus. mensem Cathedram peperit, Lemovica Tutelen

sem, Ruthena Vaurensem.

Nouissimo vero saeculo nouae Diceceses in Belgio erectae, postulante Philippo Hispaniarum Rege. Is enim per Franciscum Sonnium flagitauit a Pontifice Paulo I U. ut quia Episcoporum penu ria laborabat Belgium, atque is terrae tractus tam vastus, ac cultus paucorum admodum Praelatorum sollicitudine regeretur, liberet summo Pontifici nouos in Belgio Episcopatus condere ,& eos qui iam fundati erant ab extraneorum Praesul uni auctoritate liberare. Pontifex postulationem Principis septem commisit Cardinalibus examinandam, qui typis & figuris Regionum ac Prouinciarum diligenter inspectis,ad Sacrum Senatum, quid circa id negorii gerendum sibi videretur, retulerunt. Itaquc 1ummus Pontifex cum consilio sacri Purpuratorum Senatus ita decreuit: nempe conformiter. EX- trauaganti Ioannis xx. quae incipit Saluator noster de Praeυendis ac dignitatibus , diuisit ac diuulsit Ecclesilas Cameracensem, Traiectensem, Attrebatensem dc Tornacensem antiquas Belgii Cathedras, a Prouinciis Remensi& Coloniensi Diuisit etia quatuordecim insignia oppida videlicet Mechliniense, Anmerpiense,Harlemense, Daventriense, Leouar-d se Groen ingense, Middelburgese, Busco duces Ruraemondense, Namurcense, Audomarense,lpre-se, Gandauense& Brugense, a suis Dioecesibus videlicet Cameracensi, Traiectensi, Leodiensi, Mo- 'tinensi α Tqrnacen erexitque in ciuitates & C

315쪽

xs s De bonis re possession lus Ecclesiartim, thedrales Ecclesias tres vero fecit Archiepis opatus

Cameracensem, Ultraiectensem,& Mechliniensem nouam Dioecesim. De dote vero& patrimonio eorum Episcopatuum sic constituit Pontifex: nempe ut nunclus Apostolicus, visiis ac lustratis Regionibus & Monalteriis ac Ecclesiis intra fines cuiusque Dioecesitas conditis, assignaret Archiepis copo Mechliniensi quinque millia Ducatorum auri de Camera , unicuique vero Episcoporum tria millia pro annuis reditibus , sumendIS ex certis De cimis &obuentionibus Ecclesiasticis. Interim vero

dum ista agi & perfici possent, Rex Hispaniarum

ministraret Archiepiscopo Mechliniensi tria millia ducatorum auri de Camera, & unicuique Episcopo mille & quingentos ducatos annui certique redi-ημ 'μ 3 tus, verba Bullae subtexo. rclitiscopab Meehώ- -- gy n eo qoinque militum m cuilibet ex Epist palibus men misi sit buti modi s. missium ducatorum auri de Camera

quae incipit annuos reditus ex certis Decimis bonis re fructibub re-is., si ,nno ditibuου ac prouentibus Ecclesiastis is per dictum nuncium sit: 'g' 'ec eandis ac repartiendis ex nunc prout ex tunc, er econtra postouam steci cati, ac repartiti fuerint. cin terim donec 'ecificatio cr repartitio baio modi factaem 4 secium Auitae sint . oenon ultra Mechliniensi 3. missium ac cuilibet ex Epistopabbus mensis praedictis mille O quingeniorum ducatoram similium annuos redii inter inum Philiphum Rege ex reditibus oe prouen- . tibus, quos ex dicta Regione percipit assignandos σ AD

chiepiseopo Mecblinicnsi ac singulis Episcopis pro tempore ex lentibia singulis annis, quo qae Jecificatio er

316쪽

Liter secunduή. 2 87 restartitis praediciae, ac pro ea tantμm parte, qua plenarium suum effectum mimu sortitae fuerint, oe non

mitra inigre cir proportionaliter persoluendor pro ea ram dote, pari consilio eadem authoritate etiam perpetuo applieamus m approbamus.

Ex quibus patet de dote Episcoporum semper Romanos Pontifices fuisse non mediocriter sollicitos, quippe qui non ignorabant ad serdidas artesia foedam Principum & Masnatum adulatione,Clericos non alio magis consilio quam esuctandae aeamoliendae paupertatis adduci. Hinc exosi fuerint Antiquitati praesules illi atque Episcopi, qui, ad similitudinem eorum qui otiosi cinguli honore praecincti, vacantes olim dicebantur. Vacantiui sunt appellati;quippe qui sine certa sede& Cathedra oberrantes,eo se conferren quocumque vocaret quaestus & sordidissimi lucri cupiditas, de quibus insignis est locus apud Synesium

oberrant nonnulli apud nos Bucantili; Sines enim me barbira dictione uti, ut per nomen usitatiiu in Republica nonnustorum improbitatem signi cantius exprimum. h nolunt habere stilem ratam consititutam crreliquerunt Ecclesiam suam, non calamitate , sed ut vo-

Nn iij

317쪽

138 De bonis re possessionibus Ecelesarum,

luntari, errones fluuntur honoribus illae oberrantes, ubi maior quaerius.

Erant apud Gallos eiusdem fere conditionis Epis ecopi,qui se Scotos dicebant. Illi sine sede 3c cath

dra palabundi cum certos ac constitutos reditus non haberent,omnem suam spe in praecipiti ac temeraria Presbyterorum atque Diaconorum ordia natione collocabant, aduerius quos Concilii Cabia eo Lc, lonensis editus est Canon 43. Sunt in quibusdam lo-.1. cis scoli, qui si dicunt Episcopos esse m multos negligentes absique licentia dominoram fluorum siue Mahmiarum Presbyteros CV Diaconos otainan quorum ordinationem, quia plerumque in simoniacam incidit haere G multis erroribus subiacet, modis omnibus irritam fieri

debere, omnes uno consense decernimus. En ergo Lector humanissime, quae ad Ecclesiarum omnium Capellaru oratoriorum, Parochiaru, Monasteriorum,Episcopatuum originem ac fun- dationem pertinent.

318쪽

P Lures adhuc sunt Beneficiorum & sacrarum aedium titul i de quibus, nisi res eas in alium locum referendas censerem, hoc libro esset per tractandum. Ex monasteriis enim pullularunt priora tus quos a Monachorum cellis antiquioribus inutium duxisse crediderim. Cum enim e Monasteriorum coetu & frequentia in solitudinem ac tranquilliorem secessum exercitatiores & Philosophiae magis dediti commearent,cellas plerumque in desertis ec iiUcessis locis conditas petebant, cum Abbatum nempe consensu,unde antiquis dicti sunt δελSunt & laum ac para-lauria appendices x propagines & surculi Monasteriorum de quibus seequens mentio apud Palladium 5: in Codice Iuris Orientalis.

I sta vero remotiora a ciuitatibus loca, nunc se seruiunt derivandis Monachorum coloniis si quando nimia turba dc Dequentia maius Monasterium turgeat, aut si quos oportet solitudine ac disciplina austeriore corrigi. Plemque vero cellae nunc in simplicis tonsum Prioratus cesserunt quia oli in in istis cellis nulli erant Presbyteri, aut Abbates quemadmodum in aliis Monasteriis.

Hic quoque de Xenodochiis leprosariis dici

posset quarum institutio ex Concilio Aurelianensi quinto repetenda verum materia ista nimia ampla

319쪽

est, ut possit hoc volumine contineri. Ista expone muscum ad administrationem bonorum Ecclesiasticorum noster se prouehet stylusc illic, quaecumque in gratiam pauperum excogitauit Ecclesia nar

rabimus: e quibus patebit in bonis Ecclessiasticis summum perpetuo praesiuitum pauperes habuisse, proindeque illis indignari nihil aliud esse quam in

uidere solatia miseris & calamitatibus aeternitatem precari. .

LIBER

320쪽

LIBER TERTIUS.

DE BONIS ECCLESIARUM

in si ecie, nempe de mansis, praediis, seruis, Colonis, libertis.

bonorum Ecclesiae picturam oculis subiecimus, nunc doctrinae ratio postu, lat, ut singulas fructii Π, acobuentionum species aggredi mur quibus, Ecclesia eo; alit qui se pro Imperitia lute, de Reipublicaei plendore sacris altaribus deuouerunt. Neque miretur aliquis tot tubis ac canalibus in Ecclesiam opes confluxisse, nec quidquam antiquius, aut iucundius populos Regesiae habuisse, quam ut aemulis largitionibus Sacerdotum stipendia augerent, &ω cxtra inopiae metum , & calamitatum disserimen, seu Clericorum, seu Monachorum Sodali tia collocarent. Indignum est humanis casibus ac miseriis premi qui miterias quantum possunt, iugi obsecratione ab hominum ceruicibus arcent,& coeli saepissime nostris sceleribus indignantis, vindices flammas. suffuso lachrypa arum imbre restingunt i Certe quidquid Politici aculeatis inuiduae mordacis sconamatibus obstrepat, sordescit Oo

SEARCH

MENU NAVIGATION