Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

r i r prima in det idem error prohibetur. Ecclesiae antiquitus confit titae nee decimis, nec alijs possionibus priuentur itaut notiis oratoriis t=ibuantur. Cum ergo ea aetate nobiles id tibi iuris insolenter arrogarent, ut nempe in praediis suis propria haberent oratoria,quibus suaS per- . soluerent decimas: quid mirum si quod Ecclesia in istis cohibuit, attamen illud idem Capellis Rcgiis

tanquam insignem praerogaritiam de singulare priuilegium in aut sit, praesertim cum Rex perpctu Ofuerit a reliquo Parochianorum grege secretus, nec ordinariis pastoribus villanorum more subiectus. Itaque cum Ecclesii a Gallicana aduersus Dominicas decimas insurgit non tam rem carpitvi consuetudinem,quam vitium rei & consuetudini insitum. Non solum enim decimas suasa Parochianis Reges secernebant,sed etiam utendas, fruendas credebant laicis & prophanis hominibus, qui Capellas& aedes sacras sordescere, labi,dissipari & omnia in foedissimam ruinam solui negligentissime patiebantur: dum interim luxuriem siuam & ambitionem decimarum prouentu alerent, & Christi impensiis ac stipendio daemoni tamen de sceleribus militarent. De cuius morbi remedio cogitabat Lucidovicus Pius Imperator: cum inter capitula quae in conuentu Episcoporum discutienda decernit,titud To. . con ante omnia constituit de decimis,quae ad Capellas Hi si ite

Dominicas flantur, & hominibus qui eas habent

di in usus suos conuertunt.

Tertium genus decimae prophanae illud est quod Cgionarium appello. Nempe ut plurimum coloni Rhasiuii.

452쪽

1 ι De Decimu, O lationibus in Primitijs. decimam partem fructuum, Canonis nomine pendebant Dominis praediorum, & Vt ita loquar proprietariis:quam praestationem summam & exactis simam essevoluit lustinianus,ut constat ex eiusdem colonariis legibus per Harmenopulum excerptis

pulviri ει- Ne ατος. Partiarii coloni hars , nouem fiunt j sciculi f V-ὸ D: Domini portio, fundum dedit, fa ciculus unus, qui

Q. z. P, RI , Lec partitionem fecerit execrabius esto.

Leges Baiuuariorum eundem canonem Ecclesiasticis colonis pendendum imperant , nempe triginta modiis tres ecimum fastim de Lino, de Ahi. ι Ys dscimum vis. Agnoscit oc eandem colonariam Argent ut decimam Argentraeus ad articulum ducentesimum E suesua. sexagesimum sextum consuetudinis Armoricae. ,. hi.' φ Vtitur, inquit, haec R/gto certo contrahenili genere.quod Terragium appellant Carme verbum pro verbo Solarium dix rio: vlux st, cum praedia fere inculta colenda

certis colonis tribuuntur perpetuo, aut vero temporario

iure uege dicta, mi in annos singidos, decima fru iuum auctori rependatur. Cum ergo usitatissimum fiterit istud decimae colonariae genus apud antiquos, caute prospiciendum est ne inter legendum decimae

colonariae cum sacris confundantur. Saepe enim cum hunc aut illum nobilem narrant decimam dedisse bcclesitae, praepostera cogitatione statim venit in mentem Ecclesias ex beneficio nobilium de munificentia optimatum decimas accepisse: cum tamen decimae istae,quas Domini praediorum Ecclesi intulerunt

453쪽

Liber primus. II intulerunt, fuerint decimae Colonariae,quas ipsi iure proprietatis percipiebant. Vnde colligo in quibusdam partibus fieri potuisse, ut Ecclesia geminas obtineret decimas,Sacras nempe dc Ecclesiasticas: Laicas titulo Religionis, prophanas vero titulo dominii temporalis Se proprietatis fundorum sibi nobilium beneficentia condonatae. ι

De Decimis seris quo iure debeantur. Trabatur deberi iure diuino naturali decimas Primitias, ct Oblationes.

Non est nouum ad Dei honores daemonem anhelare, & cum eius Maiestate ac legitimis honoribus,saltu& superbia colluctari. Nil solent Tyranni de sincerς poteitatis gloria remittere & cuiure regnare non pollini, scueritate dominatum fir

mant , dc negatam reuerentiain eo atrocius plectunt, quo magis intelligunt sibi non deberi. Quippe sentiunt populos , si quando suis legibus praeuaricantur, non tam errore humano labi, quam odio usurpatae potestatis rebellare.

Quid mirum ergo,si decimarum Religione iniquissimum olim Principatum daemon illustrarit noluit sibi quidquam deeste ornamenti. quod diuina Maiestas aliquando possiderct: ut si non auctoritate, saltem temporis praerogatiua Chrillum

454쪽

16 De Decimis, Oblationibus ιθ Primi liis. anteuerteret& instito sibi fastu gloriari posset, se

omnes eius honores,anteriore imperio prςgu stasse. Inde cogitationem immisit paganis mi faustum, 'nil auspicatu cedere, nisi Numinibus pollicitatione decimarum conciliatis. Quamobrem quotquot erant lucri aucupes, mercatores, propolae: illi sui compendii & commodi decima Herculi vovebant, quo tanto Heroe in societatem lucri vocato, facerent, ut Numinum quoque interesset, res suas &commercia fortuna Lecundiore promoueri. I d vero Heseuundi factum liquet ex Lsi quis rem aliquam 3 si dccimammo it de pollicitationibIG. Propterea eam portionem vete-ibi 'ir' res Herculanam vocant, Varro lib. s. de lingua Laia

tina, Cicero lib. s. de Nat. Deorum. Graeci Del- Deoiutii. phico Apollinis decimas sacrabant: Hinc Xeno phon in oratione de laudibus Agesilai scribit ipsum de subactis agris, ac regionibus decimam ceniatum talentorum Delphico Deo consecrasse intra duorum annorum spatium. Eν δυοῖν ἐοιν ωλέον -

Herodotus lib. i. scribit Croeso monente Cyrum decimam hircorum omnium Ioui reddidisse Idem lib. s. ait AEginetas victo tandem ad Plateas, Persarum exercitu, decimam spoliorum Diuis persoluisse. Cyrus eodem exemplo, cum opulentissi mam Lydiorum urbem expugnasset, iussit ad portas urbis, i lites quosdam excubias agere ac prolii, bere ne quid spoliorum et erretur , priuiquam decimam, Diuorum clementiae debitam praecerpsi Dset. Decima thuris apud Sabaeos Sacerdotibus pen-

455쪽

Liber prim . 77dunt, nec ante licet exportare, aut mercari, quam facti Antistites decimam legerint, & Deorum honorem, eorundem ministri praelibarint. Non ergo apud solos Israelitas viguit Religio decimarum, nec soli eorum Sacerdotes hunc censum suis commodis adscripserunt: quibuscuq; Num in is alicuius seu veri, seu commentitis opinionem quandam ac informationem natura inscuit, illi omnes nostrarum fortunarum parte aliqua Deum esse colendum donandumque censuerunt,

qui licet humanis largitionibus ditescere nesciat, amat tamen muneribus nostris quasi vinculis quibusdam necti, &ad benefaciendum, etiamsi nollet,obligari. Quo autem iure debeantur decimae inquirendum. Ac primo ne quid supersitdubij, seiungenda est decimarum substantia,a quota earumdem parte. Substantiam appellamus portionem quandam

fructuum confusam ac indefinitam,quae Deo penditur : quotam vero nominamus determinatam quantitatem,puta ut ex decem fasciculis decimus, vel ex duodecim duodecimus persoluatur. Quo praenotato. Censeo Decimas , nec- non Primitias, Oblationes, ex informatione iuris naturalis promanasse: nec modo praecepto quodam ac imperio diuino inniti,verum e natum disciplina doctrinaq; tacita eruditione omnium animis infusa prodiisse.

Vnde enim Gentium omnium consentus 5: publi si te o o-

buo Deo consecrandis, nisi e communi omnium μ' μ'

456쪽

18 De Decimis, Obbtionibus oe Primitiis. magistra natura processit, ouae Vt auctoritate ali qua nutuque Superioris mundum regi suadct: ita huic, obsequio ac ossicio litandum praedicat. Haec enim ossicia dc significationes proni ad seruiendum animi si auferantur, necesse est hominem perpetua sui auctoris obliuione teneri 3c seipsu m sui artabitrum ac rectorem iniquissimo fastu ostentare.

Licet vero unicus sit Deus & mcntcm Q cperso nam mutare nesciat: attamen ubi homini fauendum est, omnem frontem vultumque induit: agro Quo itulo rum dominus idemque colonus est. Etenim de V 'a AM'ἡ manu ingeniosa campos in planitiem exicndit, fe- mi is, citque verbo totum istud terr spatium, e cuius sit nustatis temporibus segetes emergunt, pullulanr plantae,fructus denique tam varii ad hominum delicias de satietatem Oriuntur. Idem Vero agros a se con- ditos&expansos. nunquid sedulus nauusque colO-

Deus est si . . P . .

co oue.' rem aestumque transfundit: dc quidquid seu ramis pendulum, seu aristis obsitum, seu vaginis inclusum, seu arbustis assi xum,seu humi decubuum terra progerminat, id totum opus est Dei. Huius ma. nu cessante frustra serit agricola,frustra sentes dumosque resecat,frustra sudoribus campum rigat, equo citra Dei opem,hil praeter aerumnas meteret octastidia. Neque qui plantar,neque rigat, sed qui incrementum dat Din.

Cum ergo geminam diuina magnitudo personam sustineat Ac Domini agrorum dc eorund cm Coloni: Ita quoque duplex lucrum, commodum-

457쪽

Liber primus I9que iure merito potest ex iisdem repetere. Primum ratione dominij,secundum ratione culture ocopere in cxercendis terris nauatae. Quare si Domini sptardiorum, ratione pro prictatis, decima penditur ut ostendimus: an eadem erit Deo deneganda; cuius ea omnia sunt propri4; quae precario tantum& ex indulgentia ab hominibus postidentur 3 De Primitiis eadem ratio instituenda cli. Nam si Colonis partem fructuum lubduccrc iccius est, & eoarum operas ingrata parsimonia frustrari inerte Dei beneficium impia caecitate ignoret necesse est,quicunque primitias ei iubtrahit, cuius sole&pluuijs

fruges nostrae aluntur ac maturescunt. Eana rationem Primitiarum Deo soluendarum agnoscit Philo Iudaeus libro. Quis rerum diuinarum haeres sit. ιod autem, inquit, Primitias postulat , id ad erussi n-

dos nos facis mam reuera corporu ac rerum Primitiae Dea

debentur. Id si scire sis. Confidens stirpes, anιmantes, artes , scientiaS. Prima stirpium semina sunt ne agri

culturae an inuisibilis naturae opera. quid hominum caeterorumque animalium generatis nonne parentum operam habet accessoriam anticitia bima veraque eius causis natura est σα τώ--ρμαμά κα-cου , η'αος,του Φυ ως εἰσὶν ερμα. Illa ergo

sunt Primitiarum ac Decimarum fundamenta. Quod ad oblationes pertinet, mihi Videntur Quo inui. Deo debeti, titulo laesae atque offensa: eiusdem M ' obsit .hE, testatis: nam cum eius clementiam continuo scelere lacessimus, coelumque stultitia petentes, ponere

fulmina non patimur sulcum Prophano loquar)

C ii i

458쪽

1o De Decimis, Oblationibus oe Primiti s.

Certe demulcendae atque pacandae coelestis iracundiς rationes aliquas inuenire oportuit,quibus infit, ictae auctoritati Numinis iniuriae sarcirentur. Eam vero artem leniendi iustam coelorum indignationem, praebent Oblationes ac munera aris admota, praesertim sit mutata mente & castigatis moribus ad crum puluinar lachrymis perfusus peccator accedat. & cum fragili donario mentem adferat meliora meditantem. Cum ergo iure naturae Deus dominium terrarum omnium habeat,cum ex eodem iure Colonis operarum fructus debeantur, cum necesse sit iniuriam factam vel aere,vel corpore luere, cum

pacare offensum pars sit aequitatis naturalis: Hinc concluditur Decimas, Primitias & Oblationes, non esse praecepti alicuius diuini, sed informationis naturalis : adeoque non alio titulo teneri homines, ad haec ossicia Pietatis ac Religionis prς standa, quam ad Deum colendum & adorandum.

Secundo id e e Philosophicis principijs probatur.

Quippe docet Aristoteles Politicorum l. I. cap. s. quasdam seruitutes ortum habere a natura, cuius hoc suifragium est , ut deterioribus imperent me

a &c. Si ergo seruitutis iugo natura *h p L quosdam subdidit, voluitque imbelles,sceleratos, flagitiosos, amentes. strenuis bonis ac ingeniosis famulari. Quanto ς quius est homine , Deum summe bonum ,& bonorum omnium fontem colere, eidemque alliduo mancipatu deseruire. At seruitium& famulatum quicumque debet, eum neces-

459쪽

se est obsequii sui significationem edere, & certis indiciis profiteri. Si ergo seudorum domini certa imperarunt obsequia suis hominibus, quae licet ces.sarent, nihilo tamen dominus nudi pauperior enset ac infelicior 3 Cur non homines Diuinae Maiestati in supremi dominatus testificationem, certam bonorum seorum partem exoluent,dc fidem ipsi ac clientelam certis pignoribus spondebunt 3 Ea olim fuit mens Augustini seu alterius antiqui Patris

de rectitudine Catholicae couersationis tractat. 2 o.

quisque de quali ingenio vel artificio vivit, de ipsio

decimam Deo in pauperibus vel Scclesius donet. Consideret quia omnia Dei sunt per quae vivit, siue terra, siue u -ς.3r ct.

'omina, siue simina, vel omnia quae sub cati sunt, υel '' iuper coelos. Et si ipse non dedisset nil diique haberet.

Nam Deus, qui dignatur totum dare,decimam de ho dignatur nobis repetere, non sibi penituι sed nobis profuturam, sicut m ipse promisit per Prophetam dicens. Inferte M lach. 3. mlait,omnem decimationem in horreis meis os probate me in eis ditis Dominus, si non aperuero dobis fructus qua possidetis super terram. Eandem pene sententiam repetit, serm. My. Propitio Christo, fratres cha- Aug. feriri:rissimi, iam prope sunt dies in quibus messes colligere de i 6.ω z. beamus, m ideo gratias agentes Deo, qui dedit de osse rendis , imo de reddendis deeimis cogitemu : Deus enim qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatur repetere, non sibi, sed nobis proseu iuram. Quibus locis Augustinus obligationem decimarum soluendarude ducit ex iusto dominio , quod Dcus in res Vniuersas obtinet, ratione cuius non tam Deo aliquid

460쪽

αα De Decimis, Oblationibus m Primitis; donare censentur mortales ; cum decimam ei tribuut; quam Deus, ipsit met nouem parces residuas de rebus stibi propriis dc acquisiitis relinquere. Hinc decimarum negatarum iniuriam Hieronimus Deo instigi censet, cuius beneficiis in posterum dignus . non habetur, qui ipsius munificentiam turpi parsiimonia dedecorat,& flagitiosa tenacitate, Dominitam liberalis gratia, renuit parte aliqua acceptarum Hie n. in onum emereri. Ouod de decimu, inquit, primiti que

p. .xo .. diximus, quae olim dabantur a populo Jacerdotisus ac

Teutis, in Ecclesiae quoque populis intelligite, quibusprscrptum est non solum Decimas dare Primitivi , verum, i, etiam vendereOmnia qua habent m dare pauperibus' sequi Dominum saluatorem. uod si facere nolumus 'tem Iudaeorum imitemur exordia , ut pauperibus par tem demus ex toto, Sacerdotibus ac Levitis Bbitum ' ς' honorem d eramus. Vnde dicit Apostolus, honora dia duas, quae vere diduae sunt ., Presseterum duplici honore honorandum , maxime qui laborat in verbo σ d ctrina Dei. Quod qui non fecerit Deum fraudare σsupplantare conuincitur, es' maledicitur ei in penuria i mrum omnium, ut qui parce seuerit, parce sist metat, σqui in benedictione Dinau rit, in brnedictionibus eo;

ligat abundanter. Ita Hieron.in Zachar. cap. 3. to. 6. viri Tertium argumentum , ad probandum decima 'μ' P ς,- rum obligationem esse de iure naturali, ipsa consue

tur decimas o C in

pii iuris m- tudo etiam ante legem omnem recepta,Vluque co-

firmata subministrat. Antequam enim ullus esset Sacerdos,qui partem dc portionem fructuum capere posset, de in suum commodum conuertere, pri-

r mis

SEARCH

MENU NAVIGATION