Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Liber primus.

nominis Iesu , sicut victim et legales signum erant

agni Euangelici, cuius sanguine muncii sordes ex-

τη Q---οῦ Ιηοχυ - -πς. Erat, inquit , penes illos , cir ouis vichma rationis expers, quae nos aditam magnam cyestemque perduceret ouemero nostram toti mundi salute mactandam. γraeterea instituta apud illos dirimatio fuit quae nos eo deduceret, , Iora litteram

quae nota denari j est, oe nominis θ' initium, non pos-mus tetnorare. Alij volunt decimam ab homine persolvi,quia homo decimum locum occupat in or

dine, &serie rerum creatarum. Taceo infinita mysteria, quae in numero denario latere acuta stibi fingit hominum meditatio. Inde enim non video erui posse argumentum, ad necessitatem Decimarum ostendendam: Cum caeterorum.

reat, possitque ingeniosus quilibet, ut in nubibus ei Tcentauros olim Iuppiter,ita innumeris rerum gran '' ridium ac luculentarum imagines pingere.

472쪽

De Decimis, Oblationibus-Primitijs.

Restondetur argumentis aduersus Decimarum quotam propositis. Libertas Ecclesiae remittendi Decimas tempore persecutionis. Decimarum confiuetudo etiam tem pore persicutionis recepta ex Clemente; riano,or,gene. Initia Decimarum in Apostoti ex Jrenao circ.

SV periori capite praemissimus eorum rationes, qui Decimas volunt esse recentioris Ecclesiae com mst tum, cui initium dederit Sacerdotum auaritia,magis quam populorum pietas: & quod non tam lege aliqua diuina,quam consuetudine, & longi temporis praescriptione subnitatur. Nunc itaque eorum argumenta libranda sunt, quorum primum refricabat veteris Ecclesiae memoriam , cuius Sacerdotes nullum aliud vectigal apo, puto flagitabant praeter fidem, & constantiam,qua in Christi caussa summam adhibere hortabantur.

Caetera libera erant inquiunt ac Voluntaria.

Fateamur ergo nil postulasse, a populo veteres Clericos, agnoscamus ipsos summum sibi, & honestissimum in Christi paupertate patrimonium collocasse : An propterea cessabat lex de Decimis persoluendis, minime vero λ quo ergo pacto plebs sese eo debito exoluebat λ qua ratione legem pendendarum Decimarum implebat, si modicam stipem, si vile stipendium suis tantummodo erogabat Sa cerdotibusὶ

473쪽

Liber primus. 4s

pacile est autem istud intelligere. Nam quotieS uti ia. aliquis in odium, &inuidiam Christiani nominis

parte aliqua rortunarum 1 pollatur, quoties Christi tere Dee

hostes in eum saeuiunt, & fit Anathema pro fratri 'i, bus: toties Ecclesia, solet quantum potest, clades ' 'R' ei inflictas beneficentia sarcire, & suis etiam si opus est, visceribus instaurare: Quod si Ecclesiet hoc genus pietatis usu receptum est ; multo magis eidem licet sua iura, census & obuentiones populis remit tere, si quando pro Christi nomine,a Barbaris & in festis verae Religioni nationibus, duri aliquid ac incommodi patiuntur: At quot oneribus, tributis verum mitiora sunt ista dicamus,crucibus, equuleis, tormentis , exiliis, proscriptionibus veteres premebantur Christiani t quot lucris, quot commodis fraudare seipsos cogebantur, ut Christum lucri facerent Θ Quis unquam ex Christiana gente, ante Constantinum honores, magistratus,ac dignitates adeptus est. Itaque cum in fauorem Eccle-4sarum , tot calamitatibus pressi ingemiscerent, &tam grauem ferrent rerum suarum iacturam, meri-rito Ecclesia, quas poterat flagitare Decimas, ipsis beneficentiis me indulgebat: quarum immunitatem non superbia fastusque insolens: sed vulnera, infames notae frontibus iniustae, truncum corpus, uallorque carcerum impetrabant. Alterum vero quod huic argumento Opponi potest. est ipsam et Christianorum eiuste temporis Dii ditur

Pietas & reli mola bonorum prorutio. Quis enim poribus De-

Decimam ab eo expollulet, qui totum tradit; qui

cinusiis suiuule.

474쪽

6 ve Decimis, Oblationibus dr Primitii, nil iuris sibi in rebus propriis retinendum putat

qui omnia arbitrio sacerdotum permittit, nec vult sese ulla opum ac fortunatum possessione ab iis seiungi, quibus sacra mentium ac pectorum societate coniungiturὶ Αt ea fuerunt primi Christianorum populi studia , hi in Sacerdotes astectus: ipsis sua omnia credebant,nec fortunas suas putabant posse prudentius regi, quam si earum curam Sacerdotum prouidentia gereret, quorum consiliis orbem gregeque charissimum , emptum suo sanguine Christus commendauit. Itaque eo tempore qui uquid opus habebant Ecclesiae, pauperes , Clerici, ea facillime Sacerdotes a populo impetrabant: quorum largitionibus,qui mensuram aliquam praefixisset, & Decimam imperasset, is non tam legem stabilire visus esset, quam euertere charitatem. Praeterea dicamus non tam insuetam fuisse Decimarum pensitationem , hisce temporibus, quin

aliquae eius notae, etiam ante pacem a Constantino factam conspiciantur.

Clemens Romanus,si non ille Petri successor, saltem antiquissimi seculi scripto Decimarum non

semel meminit: tum lib. 2. Constitutionum Apostolicarum cap. 19. quem textum antea citauimuS,

tum eiusdem libri cap. 31. & 38. Vbi Decimas instar tributi alicuius deberi Episcopis& Sacerdotibus refert,quia Regia in terris pollet Maiestate, iscopos oe Sacerdotes inrincipes se Reges de Hos putatote,

CT trιbuta tanquam Regibus pendite, de estro enim illos, cr domesticos illo m ab oportet, quemadmodum

475쪽

Liber primus ni Samuel praecepit populo de Rege in primo Regum, e

Moes de Sacerdotibin in Leuitico, eodem modo nos de

Episcopis mobis praecipimus. Nam si tunc populus proportione , tanto Regi munera praebebat, quanto magis nune Epi vin decreta sibi a Deo capere stipendia δε- set ad se alendum, , Clericos, qui apud eum suntZ Quod si aliquid orationi addendum est, plura hic capiat, quam

ille olim. Ille enim rem militarem tantum adminis,abat, belli pacisque moderator ad tuenda corpora, hic vero Dei Sacerdotitim admini trans, corpuε st animam periculis liberat. Quanto igitur anima corpore est excellentior anto Sacerdotium Regno prastat. Ligat enim id oe soluit supplicio, vel industcntia dignos. Ideo Episicopum diligere

debetis ut Patrem, timeremi Regem, honorare me Dominum. Fructus vestros os opera manuum vestraiam. in υ Aram benedictionem illi offerentes, primitias vestras, decimas, partes, dona vestra dantes ei,it Sacerdoti Dei: primitias inquam frumenti, vini, olei, pomorum, atque omnium, qua Deus praebet vobis. Libro octauo cap. 33. ex Matthaei Apostoli decreto Decimas esse Sacerdotibus soluendas probat . cretum de Cuius decreti haec est summa. Esto Mattiaeus praci- Cumem pio omnes Primitivi aferri Disicopo o Pres teris , i h y V P ε-

Diaconis, ad vita ipserum. Decimas offerre, ad victum rosiquorum cI ricorum, Virginum oe Viἀuarum,m bis qui siunt paupertate oppressi. Cyprianus, qui ipse inter persecutionum aestus Cratianus diu fluctuavit, non semel Decimarum meminit U'8 7 tanquam vectigalis alicuius Deo persoluendi. Epistola . quae est de unitate Ecclesiς, si refrigescen-

476쪽

38 De Decimis, Oblitionibus ιθ Primstiis. tem sui sςculi charitatem carpit opposito feruore

primorum Christianorum, in nobis, inquit, sic unanimitas diminuta est, ut m largitas operationis infracta esh Iomos tunc σ fundos venundabant, oe thesauros in coelo reponentes distribuenda in usus indigentium, pretia Ap tolis offerebant. Nunc de patrimonio nee 'Decimas damus , sis cum υendere iubeat Dominus,emimus potius m augemus.

E quo loco clarum ess Cyprianum invehi in Christianos sui temporis, qui de patrimonio Decimas non soluebant: Ergo etiam saeuientibus Tyrannis,& inter Ecclesiae pericula vigebat lex, & consuetu- cyprianus do Decimarum. Epistola L . ait Clericos Decimas ex fructibus accipere, ut ab altari & sicrificiis non te se recedant. Origenes qui& ipse calamitosis Ecclesiae

Numeros. temporibus vixit, Decimarum legem agnoscit ho- milia undecima in Numeros, eademque paene argumenta profert,quibus usi.sumus ad necessitatem . . Decimarum suadenda. Tandem Irenaeus Lugdu-

. aduersus nenlIS auguria pendendarum Decimarum , earum-zriues tas . que initia, ab ipsis Christi semporibus deducit. Cu ' enim Apostoli per diem Sabathi spicas vellerent, 5 in agris alienis ad depellendam famem necessaria caperent alimenta, censet eos tunc temporis usos

auctoritate Sacerdotii, quod a Levitis in Apostolos transiterat. Itaque ut Levitae ius olim habebant legendarum Decima rum, e quibus viverent. Ita successores Apostoli,in eorum locum gradumque suffecti, poterant ex agris Iudaicis speciem quandam Decimarum praecerpere,& ncccssaria sibi alimenta vindicare. His

477쪽

Li r primi . 39 His facile intelligi potest Decimarum consuetudinem non esse commentum recentioris alicuius

saeculi, fictum ambitionc & auaritia Sacerdotum, sed sacram do inuiolabilem quandam legem, quaeuertere ac labefactare nemo potest, nisi qui mundi dominatum , auctori Deo inuideat, velitque eius tribunal ambitione prodigiosa destruere.

Alterum argumentum, quo Decimarum consuetudinem, aduersarii Ecclesiae insectantur, duci solet e paucitate Clericorum. Eos enim Decimam humani generis partem facere pernegant , adeoque hunc prouentum Decimarum,nimis pinguemelli ac luculentum , neque Clericis alio nomine utilem, quam ut ad luxum dc delicias invitet, ad quas opes de diuitiae maximum habent incitamentum. Cui argumento non est difficile respondere. Si enim iusta omnium bonorum partitio inter homines instituenda, quot querelis, quot rixis δc liti bus locus erit Z In hac aequitate ac Isomeria constituenda periret aequitas, iustitia violaretur,dc humani generis societas concussa, aeterno ac immortalidistidio fluctuaret. Itaque Iudicibus auferri purpuram. Regibus tribunalia ac diademata eripi, Magi stratibus lucem, ac splendorem dignitatis suae sub

trahi,omnem lue ordinum ac graduum varietatem qua Respublicae ornantur, confundi necesse erit. Si ergo luculentiorem fortunam ceteris non inuidemus; quid lacellimus Clericos eorumque facultates 3 nisi eos longe reliquis deteriores putamus,

quia Deo seruiunt,d insignia Christi ac imaginen;

478쪽

o D e Decimis, Oblationibus, o Praemittis. ferunt cum quo, occulto adhuc dc latente bello, mundus & inuidia daemonum , per Christianos etiam ac fideles colluctatur. Sint ergo Clerici sex & lacuna orbis ; sint detriti , sint miseri; sed qua parte se tuebuntur Θ Nam si

diuitiis inuidiam prouocant, paupertate risum ni O-uent:in opibus simplicitate perdunt,in sordibus auctoritatem: in opibus fugiutur ut stiperbi,in squallore ut medici. N on ergo diuitiis peccant Clerici, atq; Ecclesiastici, sed in Religionem lites male animantur, cuius Mystas & Sacerdotes, in tanta aliorum hominum opulentia, ferre non possunt supra infimae sortis paupertatem eminere. Aliunde vero licet Clerici Decimam non faciunt humani generis partem : attamen socios habent pauperes, errones, mendicos, Religiosos, Monachos, quibus Decimarum pars maxima his temporibus soluitur. Habent Rempublicam & Principes sui patrimonii participes , quibus sine strepitu

thesauros & aerarium Ecclesiasticum aperiunt. quoties publica calamitate imminente , seu pax, seu dignitas imperii periclitantur. Quantum adalia duo argumenta , nempe de

varia ratione pendendarum Decimarum circa quotam, & de Decimis per la1cos Ecclesiae datis, sequentibus capitulis patebit quid respondendum

479쪽

I De varijs riti,M circa quotam Decimarum an liceat Ecclesiae ab uid circa cam immutare oe quibus de causis, res Ecclesia pauperibus communicatae.

Etiam praeάia illis ad ettendum concessa. Tres caussae minuendae Dresinae proferuntur. Sclauorum . V girorum Decimae olim quales. ianuit Regis Dania in propugnandis Decimu fruor.

C A P. V. SV periori capite inter argumenta, quibus aduersarii Decimarum consuetudinem impere. bant; unum erat ex varia ratione tituque soluendae Decimae petitum. Nempe aiunt in variis regionibus, varias quoque leges ac instituta vigere, circa

quotam Decimarum. Alibi enim e falciculis de cem, alibi e duodecim, hic e quindecim, illic e viginti, unus Decimarum nomine soluitur : Vnde concludebant Decimam non esse iuris diuini. Nam ius diuinum arbitrio hominum tolli non potest,aut ullatenus immutari. Quamobrem videndum . quid possit Ecclesita circa Decimarum quo tam , an aliquid ex ea populis remittere liceat, de quamobrem soleat istius oneris

ac pensitationis partem aliquam subiectis sibi plebibus indulgere. Ac primo supponendum, non eam esse Decimarum naturam ac conditionem, quae fuit olim in veteri Testamento : Holliarum, Primitiarum &fru-

et π

480쪽

i De D ecimis, Oblationibus cr Primitdis. gum aliarum,quas necesse erat a solis Sacerdotibus, Levitis, eorumque familia, de contribulibus absu

mi. Opes Ecclesiae, tum maxime sacrae sunt ac saniactas, cum e Sacerdotum manibus velut, e foecunda scaturigine, in egenos & pauperes exundant: Non manibus laicorum , sed auaritia potius de tenacitate ,-αὶ Clericorum polluuntur: atque ut contaminatiorescae is ζ nunquam esse possunt, quam ubi luxuriae, atque εθribu, co- ambitioni famulantur:ita sanctiores apparent nun- quam, quam ubi charitatis adminicula fiunt, de instrumenta misericordiae. Quia ergo socios & cohaeredes habemus pauperes, idcirco Sacerdotibus temper liberum fuit, kba; hi re quam Vellent bonorum suorum partem in miseros

Hesix si spargere, de eorumdem calamitatem commodis.

peribus. visae lublidiis demulcere. Hinc Concilia de summi Pontifices toties pauperum de viduarum curram Sacerdotibus ac Episcopis commendant. Hinc ip- sius Petri succe res,paupertatis c qua nati sui memores, in egentium solatia sua patrimonia tanto Greg. M g. a isecita profuderunt. Gregorius Magnus epist. 37. ' lib. i. Anthemioni ac o mandat, ut Pa Ierichiae,

Palatinae, ac Viuianae,uictum subministre de alen- dis, vestiendisque liberis, necessaria impertiatur. Paterichiae lolidos quadraginta , le tritici modios quadringentos,Palatinae solidos viginti, & tritici modios treeentos: Vivianae solidos dil modios toti Gπg- Μ-I dem. Epistola eiusdem libri, panis & vini an- ι . nonam condicit filio Go desaldii. Epistola 28. lib. 3 Candido defensori mandat, ut Albino lumini-

SEARCH

MENU NAVIGATION