Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

T ibor primo.bus priuato , singulis annis duas tremis es, sine ali qua delatione prestare non dc sinat. Sexcenta eius generis exempla reperies in epistolis eiusdem Papit. Nec stipes tantum annuas, Verum etiam agros dc partem p nediorum Ecclesiasticorum, potui1se a Sacerdotibus dari egenis ac miseris, in diem vitae suae fruendos de ut eaos,colligo ea CanOΠ- Con coh);l a.

cilii Aurel. . Ginsiuis agellum Ecclesiae in dum mitae rei.can.3 .

Aue i, acceperit possidendum, quaecumque ibi ρr Zeb h 'φη S rit alienandi nullam h ibe.u potestatem, oec. Hic enim Canon non loquitur de agris, qui Clericis utendi, de fruendi assignabantur , in stipendium : sed de quibusdam terrae Ecclesiasticae portionibus, titulo

misericordiae, in pauperes erogatis. Maxime vero curam pauperum perpetuo apud Ecclesiastici or dinis viros extitisse docet conluetudo vetus in Ecclesii is recepta, ut omnium redituum,atque obuen-gionum quarta pars in commodum, atque C motu mentum pauperum cederet,iisdemque suae fraude Τ' distribueretur. Ita Gelasius Papa ad Clerum,&or- bus.

dinem, & plebem Brundusii, & in epistola ad Epis' citri ebri copos per Lucaniam , & Brutios. Simplicius Papa ἴθ' i ad Florentinum, de Equitium Episcopos . GregΟ- ς ια. s. r. rius Magnus lib. s. epist. H. Concilium Toletanum, seu potius Canones Sylvestri Papae, apud Gratia. it ' h

num. caussa ra. q. r. Can. sarcim ALCuin ergo licitum, uno necessarium fuerit 1e--E-per, ut miseriis ac calamitatibus inopum Ecclesia Cau. moaprospiceret: Cum ea semper fuerit consuetudo, ut V '

482쪽

3 De Decimis, Oblationibuου m Primissis.

Restondetur argumentis aduersio Decimarum quotam propositis. Libertas Ecclesiae remittendi Decimas tempore persecutionis. Decimarum confiuetudo etiam tem porepersecutionis recepta ex Clemente, priano,or,gene. Initia Decimarum in Apostolis ex Jrena o 2 c.

SV periori capite praemisimus eorum rationes, qui Decimas volunt esse recentioris Eccles aecomm 'tum, cui initium dederit Sacerdotum auaritia,magis quam populorum pietas: & quod non tam lege aliqua diuina,quam consuetudine, & longi temporis praescriptione subnitatur. Nunc itaque eorum argumenta libranda sunt, quorum primuin refricabat veteris Ecclesiue memoriam , cuius sacerdotes nullum aliud vectigal a populo flagitabant praeter fidem, & constantiam,qua in Christi caussa summam adhibere hortabantur. Caetera libera erant inquiunt ac voluntaria. Fateamur ergo nil postulasse, a populo veteres Clericos, agnoscamus ipsos summum sibi, S. honestissimum in Christi paupertate patrimonium collocasse : An propterea cessabat lex de Decimis persoluendis, minime vero Z quo ergo pacto plebs sese eo debito exoluebat Θ qua ratione legem pendendarum Decimarum implebat, si modicam stipem, si vile stipendium suis tantummodo erogabat Sa cerdotibus3

483쪽

L iber primus. Upaeile est autem istud intelligere. Nam quotieS is.. aliquis in odium, de inuidiam Christiani nominis x: diluix e

parte aliqua tortunarum 1 poliatur, quoties Christi tere Dee

hostes in eum Quiunt, & fit Anathema pro fratribus: toties Ecclesia, solet quantum potest, clades 'μ' ' ei inflictas beneficentia sarcire, & su is etiam si opus est, visceribus instaurare: Quod si Ecclesiet hoc genus pietatis usu receptum est; multo magis eidem licet sua iura, census & obuentiones populis remit tere, si quando pro Christi nomine, a Barbaris & in festis verae Religioni nationibus, duri aliquid ac incommodi patiuntur: At quot oneribus, tributis verum mitiora sunt ista) dicamus, crucibus, equuleis, tormentis , exiliis, proscriptionibus veteres premebantur Christiani Z quot lucris, quot commodis fraudare seipsos cogebantur, ut Christum lucri facerent Θ Quis unquam ex Christiana gente, ante Constantinum honores, magistratus,ac dignitates adeptus est. Itaque cum in fauorem Ecclesiarum , tot calamitatibus pressi ingemiscerent, &tam grauem ferrent rerum suarum iacturam, meri. rito Ecclesia, quas poterat flagitare Decimas, ipsis beneficentiis me indulgebat: quarum immunitatem non superbia fastusque insolens: sed vulnera, infames notae frontibus Intullae, truncum corpus, squaliorque carcerum impetrabant. Alterum vero quod huic argumento opponi potest. est ipsam et Christianorum eiu sic temporis ψi ς ditur

Pietas & religiola bonorum prorutio. UuIS enim potibus De.

Decimam ab eo expostulet, qui totum tradit ; qui E. iij

484쪽

De Decimis, Oblationibus Primitiis ' nil iuris sibi in rebus propriis retinendum putat qui omnia arbitrio sacerdotum permittit, nec vult sese ulla opum ac fortunarum possessione ab iis seiungi, quibus sacra mentium ac pectorum societate coniungitur3 At ea fuerunt primi Christianorum populi studia , hi in Sacerdotes affectus: ipsis sua omnia credebant,nec fortunas suas putabant posse prudentius regi, quam si earum curam Sacerdotum prouidentia gereret, quorum consiliis orbem grumue charissimum , emptum suo sanguine Christus commendauit. Itaque eo tempore qui tu quid opus habebant Ecclesiae, pauperes , Clerici, ea facillime Sacerdotes a populo impetrabant: . quorum largitionibus, qui mensuram aliquam ptimnxisset, & Decimam imperasset, is non tam legem

- stabilire visus esse si quam euertere charitatem. Praeterea dicamus non tam insuetam fuisse De. cimarum pensitationem , hisce tempozibus, quin aliquae eius notae, etiam ante pacem a Constantino factam conspiciantur.

Clemens Romanus,si non ille Petri successer, saltem antiquissimi seculi scripto Decimarum non

semel meminit:tum lib. 2. Constitutionum Apo. Clemens stolicarum cap. 19. quem textum antea citauimus,

tum eiusdem libri cap. 31.& 38. Ubi Decimas instar tributi alicuius deberi Episcopis& Sacerdotibus refert,quia Regia in terris pollet Maiestate, spiscopos Er Sacerdotes 'rincipes,G: Reges deriνos putatore, γ' tributa tanquam Regibus pendite, de destro enim i los , Cr domenticos illorum ab oportet, quemadmodum

485쪽

Liber primus Samuel praecepit populo de Reg in primo Regum, e Moses de Sacerdotibus in Leuitico , eodem modo nos de Episcopis mobis praecipimus. Nam si tunc populus proportione , tanto Regi munera prκbebat, quanto magis nune Di vis decreta sibi a Deo capere stipendia δε- let ad se alendum, Claricas, qui apud eum puniΘQuod si aliquid orationi addendum est, plura hic capiat, quam

ille olim. Iste enim rem militarem tantum administrabat, belli pacisque moderator aὸ tuenda corpora, hic vero Dei Sacerdotium administrans, corpus dis animam periculis liberat. Quanto igitur anima corpore est excellentior, tanto Sacerdotium Regno prastat. Ligat enim id oe soluit supplicio, vel indu cntia dignos. ideo epscopum diligere

debetis ut Patrem, timere ut Regem, honorare mi Ueminum. Fructus vestros os opera manuum vestrariin, in vestram benedictionem illi offerentes, primitias vestras, decimas, partes, dona vestra dantes ei,ut Sacerdoti Dei: primitias inquam frumenti, vini, olei, pomorum, atque omnium, quae Deus praebet vobis. Libro octauo cap. 33. ex Matthaei Apostoli de- ,IWh Δ' creto Decimas esse Sacerdotibus soluendas probat . cretum de

Cuius decreta haec est summa. EF Matthaeus praeci- c Ρpio omnes Primitivi abferri Epistopo oe Pres ieris lik η ς P- ε. Diaconis, ad victum ipsorum. Decimas offerre, ad mictum rcliquorum clericorum, Virginum er Visiarum, his qui siunt paupertate oppressi. Cyprianus, qui ipse inter persecutionum aestus Ciptianus diu fluctuavit , non semel Decimarum meminit 'PΤΗ 7 tanquam vectigalis alicuius Deo persoluendi. Epistola 7. quae est ae unitate Ecclesiet, sic refrigescen

486쪽

,8 D Decimis. Ob itionibus ast Primstiis. tem sui s*culi charitatem carpit opposito sermore

primorum Christianorum, in nol si, inquit, si υnanimitas diminuta est, ut cor largitas operationis infracta uli Jomos tunc σ fundos venundabant , m thesauros in coelo reponentes infibhenda in usus indigentium, pretia Apostolis offerebant. Nunc de patrimonio nee 'Decimas damus , socum υendere iubeat Dominus,emimus potius m augemus.

E quo loco clarum est Cyprianum invehi in Christianos sui temporis, qui de patrimonio Decimas

non soluebant: Ergo etiam saeuientibus Tyrannis,& inter Ecclesiae pericula vigebat lex, S consuetudo Decimarum. Epistola L . ait Clericos Decimas ex fructibus accipere, ut ab altari Zc sacrificiis non recedant. Origenes qui& ipse calamitosiis Ecclesiae Numeros. temporibus vixit, Decimarum legem agnoscit hol milia undecima in Numeros, eademque paene argumenta profersiquibus usi umus ad necessitatem Decimarum suadenda. Tandem Irenaeus Lugdu- nensiis auguria pendendarum Decimarum, earum-I ' P. , que initia, ab ipsis Christi ἔemporibus deducit. Cu enim Apostoli per diem Sabathi spicas vellerent,& in agris alienis,ad depellendam famem necessaria caperent alimenta, censet eos tunc temporis usos auctoritate Sacerdotir, quod a Levitis in Apostolos transierat. Itaque ut Levitae ius olim habebant letagendarum Decima rum, e quibus viverent. Ita sucia

cessores Apostoli in eorum locum gradumque suffecti, poterant ex agris lud aicis speciem quandam Decimarum praecerpere,& neccssaria sibi alimenta vindicaret, His

cyprianus

ep. 27. Origenes hon . II. in

487쪽

His facile intelligi potest Decimarum consae-tudinem non esse commentum recentioris alicuius

feculi, fictum ambitionc & auaritia Sacerdotum, sed sacram & inuiolabilem quandam legem, quaeuertere ac labefactare nemo potest, nisi qui mundi dominatum , auctori Deo inuideat, velitque eius tribunal ambitione prodigiosa destruere.

Alterum argumentum, quo Decimarum consuetudinem, aduersarii Ecclesiae insectantur, duci solet e paucitate Clericorum. Eos enim Decimam humani generis partem facere pernegant, adeoque hunc prouentum Decimarum,nimis pinguemelle ac luculentum , neque Clericis alio nomine Vtilem . quam ut ad luxum dc delicias invitet, ad quas opes 5 diuitiae maximum habent incitamentum. Cui argumento non est dissicile respondere. Si enim iusta omnium bonorum partitio inter homines instituenda, quot querelis, quot rixis Sc litibus locus erit Θ In hac aequitate ac Isomeria constituenda periret aequitas, iustitia violaretur, & humani generis societas concussa, aeterno ac immortalidissidio fluctuaret. Itaque Iudicibus auferri purpuram. Regibus tribunalia ac diademata eripi, Magi stratibus lucem, ac splendorem dignitatis suae sub

trahi omnemque ordinum ac graduum varietatem qua Respublicae ornantur, confundi necesse erit. Si ergo luculentiorem fortunam ceteris non inuidemus; quid lacellimus Clericos eorumque facultates ' nisi eos longe reliquis deteriores putamus,

quia Deo seruiunt, Ninsignia Christi,ac imaginem

488쪽

o D e Decimis, Oblationibus , m Pnem iri s. ferunt cum quo, occulto adhuc de latente bello, mundus & inuidia daemonum , per Christianos etiam ac fideles colluctatur. Sint ergo Clerici tax & lacuna orbis ; sint detri ri , sint miseri; sed qua parte se tuebuntur 3 Nam si diuitiis inuidia m prouocant, paupertate risium mO-uent:in opibus simplicitate perdunt,in sordibus auctoritatem: in opibus fugiutar ut superbi,in squallore ut medici.Non ergo diuitiis peccant Clerici, atq; Ecclesiastici, sed in Religionem laici male animantur, cuius M7stas & Sacerdotes, in tanta aliorum hominum opulentia, ferre non possiant supra infimae sortis paupertatem eminere. Aliunde vero licet Clerici Decimam non faciunt humani generis partem : attamen socios habent pauperes, errones, mendicos, Religiosos, Monachos, quibus Decimarum pars maxima his temporibus soluitur. Habent Rempublicam & Principes sui patrimonii participes , quibus sine strepitu thesauros & aerarium Ecclesiasticum aperiunt. quoties publica calamitate imminente , seu pax, seu dignitas imperii periclitantur. Quantum adalia duo argumenta , nempe de

Varia ratione pendendarum Decimarum circa quotam, & de Decimis per laicos Ecclesiae datis, sequentibus capitulis patebit quid respondendum

489쪽

taber primia

De iis rati,M circa quotam Decimarum , oe an liceat Ecclesiae aliquid circa tam immutare oe quibuι de causis, res Ecclesiae pauperibus communi arae. Etiam praeάia illis ad ettendum concessa. Tres cau seminuendae Dres e proferuntur. Sclauorum . V gιrorum Decimae olim quales. Gnati Regis Dania in propugnandis Decimu fruor.

C A P. v. SVperiori capite inter argumenta, quibus ad .

uersarii Decimarum consuetudinem impetebant; unum erat ex varia ratione rituque soluendae Decimae petitum. Nempe aiunt in variis regionibus, varias quoque leges ac instituta vigere, circa quotam Decimarum. Alibi enim e falciculis decem, alibi e duodecim, hic e quindecim, illic e viginti, unus Decimarum nomine soluitur : Vnde concludebant Decimam non esse iuris diuini. Nam ius diuinum arbitrio hominum tolli non potest,aut ullatenus immutari. Quamobrem videndum quid possit Ecclesita circa Decimarum quotam, an aliquid ex ea populis remittere liceat, Sc quamobrem soleat istius oneris ac pensitationis partem aliquam subiectis sibi plebibus indulgere. Ac primo supponendum, non eam esse Decima, rum naturain ac conditionem, quae fuit olim in veteri Testamento: Hostiarum, i rimitiarum &fru-

490쪽

1 De Decimis, Oblationibus m Primitos. gum aliarum, quas necesse erat a solis Sacerdotibus, Levitis, eorum que familia , de contribulibus absu

mi. Opes Eccletiae, tum maxime sacrae sunt ac saniactas, cum e Sacerdotum manibus velut, e ecunda

scaturigine, in egenos & pauperes exundant: Non manibus laicorum , sed auaritia potius de tenacitate Clericorum polluuntur: atque ut contaminatiores Ur z. nunquam esse possunt, quam ubi luxuriae, atque

.mbui co- ambitioni famulantur: ita sanctiores apparent nun-

quam, quam ubi charitatis adminicula fiunt, de instrumenta misericordiar. Quia ergo socios dc cohaeredes habemus pauperes, idcirco Sacerdotibus semper liberum fuit,

Reatini rea quam Velle ut bonorum suorum partem in miseros spargere, & eorumdem calamitatem commodis, peiabus, vitae lubsidiis demulcere. Hinc Concilia de summi Pontifices toties pauperum dc viduarum curam Sacerdotibus ac Episcopis commendant. Hinc ipsius Petri successores, paupertatis v qua nati sui me mores, in egentium solatia sua patrimonia tanto Greg. M x, affectu profuderunt. Gregorius Magnus epist. 37. i. Antia emio ni ac o mandat, ut Pateri chlae,

Palati iam, ac V iuianae,uictum subminist rei,d alendis, vestiendisque liberis, necessaria impertiatur. Paterichiae solidos quadraginta , & tritici modios quadringentos, Palatinae solidos viginti, & tritici modios tredentos: V iuianae solidos de modios toti Greg. M t. d Epistola 4.eeiusdem libri, panis 5 v mi an - , ἡνωiά. nonam condicit filio Godestat dii. Epistola 18. lib.

3 Candido defensori mandat, ut Albino lumini-

SEARCH

MENU NAVIGATION