Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Epiphan

16 De Decimis, Oblationibus G Primitiis aecipere. Ad pacem Agricolarum hoc utile. Veneralitis erit, a r Presbter postea,'ad securitatem agra conducet. Preces istic perpetuo propter te, laudes Cr onaxes, propter te, oblatio per singulos dies Darninicos fiet, me.

Caeteri Patrum Grς corum parcius Decimarum meminerunt,neque apud eos Inter obuentiones reditusque Ecesesiasticos Decimae fereunquam numerantur. Primitiarum enim solummodo ac oblatio- lib., tomi num mentionem faciunt. Epiphanius haeresi octo. gessima lib. 3. tom. 2. V bi recenset quid populus Sacerdotibus alendis, & vestiendis conferre debeat, Decimarum nomen 6c mentionem nullatenus inducit: Sed ait Sacerdotibus victum esse ministrandum , κρι' ac, προσφνων γουτ αμων. Ex Pria2 3 mitiis , oblationibus oe aliis. Gregorius Nazien genus

omitu epistola octogesima, ad Aerium & Alypium: Vbi 6're,' '' gorum matrem laudat, quod certam pecuniae summam in pauperes alendos contulisset : Ait debeti Deo non Decimas quidem, sed Primitias Arear &torcularis. Oaemadmodum, inquit, . Area torcularis Primitiis O fisorhm, eos qui vere filios amant Dro consecrare tu ti m est, ac pium; quoniam ab ipse es nos ipse F nostra omnia sunt. Ita nouae quoquebareῶ-tatis partem aliquam illi vovere pium est, ut pure prompte m libenter oblata, maiori parti securitatem conciliet, zοωρ ά pam m-λμοῦ , - τεκνων miς

M. &c. Forsan vero Patres Primitiarum nomine & Decimas concla dcbant, abstinebantque a nomme Decimarum, quoniam tributum

512쪽

Liber primus. STtributum aliquod & vectigal prophanum sapit, demetuebant, ne seruitute loco Religionis inducere, de pietatis specie lucrum aucupari crederentur. Re perio tamen posterioribus taculis, etiam sublato euiuis Iustiniano, Decimarum usum & memoriam P o Ma

non omnino interiisse. Apud sanctum Antiochum post Laurae sanctae Sabae Abbatem, qui vixit sub Hera- n es. Aio Imperatore,circa annum sexcentesimum decimum quartum , extat homilia quaedam numero centesima vigessima,cui titulus est, me άς se, de Primiti)s, in qua non modo Primitiarum , Verum etiam Decimarum Religionem mirifice praedicat,&ad eam, tam laicos quam Monachos a laculi iactatione summotos adhortatur. Ac de Primitus qui dem loquitur quasi omni ratione & titulo aequitatis debitis. Quantis attinet ad Primitiiasis exoluendis modis om-mbis obstringimur,ex his etiamnu clus sunt proprio labore homil. quasita, ex corporis viribus, qua, benive ipsie suppeditat et Dominu ,quasique sua solius prouident a sura rit dum n, Biblior. Padistri prouidam agit curam me. De Decimis vero prae μ' ' ceptum nullum adfert, videturque remissius de illis loqui. Jn bono, inlait, oculo glorifica Tuum in ne

&c. Imo vero obligationem Decimiarum pendendarum videtur ad solos Monachos restringere, α

513쪽

18 D e Decimis, Oblationibus σ Primitiis.

E quibus liquet primitiarum legem apud Grae

cos longe studiosius cultam , ac religiosius seruatam quam Decimarum. Qua vero ratione factum sit, ut Decimarum consuetudo apud Graecos fuerit antiquata,non est ita facile augurari. Existimatim in Constantinopolitana Dioecesi primum desiisse Decimas persolui, ac fortasse nunquam illic in usu ob quia N extitisse. Cuius rei plurimae rationes p ssunt adferri: Prima est, Constantinopolitanae Diceces eos solum D , Ea h. ΠΟΠ ixa foecundum ac fertile extitisse, ut e sola fru iserum ἀ- gum Decima idonei prouentus possent colligi ad alendos Sacerdotes,& dotem Ecclesiae tam illustris constituendam. Soli in foecunditatem probat maxime necessaria quotannis frumenti ex . Egypto transuectio, quam Delicem Embolam Imperatores appellarunt. Oportuit enim per annos stingulosinu seetit Onerarias naues,magno certe numero, certis ac statis diebus Constantinopolim frumentum importare, & eandem annonam Alexandriana conferre in tra mensem Septembrem. Cui transuectioni ac importationi frumentariae praeerat Praesectus Aegypti, poena indicta in ternos medimnos atticos, nisi ideli texecutus: tanta autem erat huius Canonis seu mentarii necellitas, ut nauibus Ecclesiae, prςfectus uti posset ad eam transiectionem si forte opus esset.. I . iubemus Cod. de sacrosanct Ecclesiis. Eandem rei frumentariae penuriam in ciuitate Constantinopolitura probat quotidiana panis distributio , qua

514쪽

Tiber primus. 19 defungebantur praefecti annonae ciuitatis Constantinopoleos. Illi enim panes Imperatoris nomine singulis diebus diuidebant non pauperibus, modo verum etiam honestioribus e populo, piaesertim iis

qui aedes aliquas domumue in urbe extruxerant, eamque aedificiis ornauerant. Vnde panis, siue ius panium capiundorum e publico domos sequebatur, ac nefas erat venditis aedibus, panis ex aerario Principis sumendi iura retinere. ita liquet ex lege,

quia comi erimus. De .innonis ciuilibus, Codicis sileo

dosiani lib. 14 tit. i . l. i. Vnde quia locus ubi panem populo diuidebat praefectus,gradus erant quidam & scalae circa eius tribunal dispositae,panis ille Graditis dicebatur, L panis Graditis, L mersi panem Graditem J Σ. 3 eodem tit. Codicis Theodos

licet enim in urbe Roma, hic panis in usu fueri neque hoc proprium fuerit urbi Constantinopoli:ata tamen ea viguisse ab initio talem panis largitionem patet ex leg. 12. Vbi expresse habetur Constantitanum & Constantium authores fuisse huius an non iis erogandae, qui in urbe Constantinop. domos

extruxerant.

Cum ergo maritima illa pars quae Constaniniopolim spectat,non adeo tum temporis culta e sie ac fertilis, ut frumenti Decima Sacerdotes alere posset verosiimile est Decimam frumenti,in alias pensiones fuisse commutatam, quia facilius & comm cst dius poterat plebs nummariam pensionem Sacerdotibus praestare quam frumenti Decimam.

Adde quod res Orientis non diu quietae fuerunt.

515쪽

Epistola

Valeriani apud Treis belliu Pol lionem, Flauius Vopissi

Λureliani.

so De Decimis, Oblationssis Primitiis cito & Imperii. dc Ecclesita status Persarum ac Saracenorum violenta commotione turbatus: Unde istam Decimarum obligationem Ecclesia remitti facile permisit, ne plebs grauibus Unde quaque mo. lestiis pressia pari horrore Sacerdotem metueret ac militem. Tandem his rationibus addendum , statum Ecclesic in urbe Constantinopolitana ad exemplar Imperii ac Rei p. constitutum. Unde cum Impera-. tores luis ossiciar iis,ut ita l oquar,Tribunis, militibus aliisque stipendia persoluerent, in variis speciebus, partim in frumento, partim in vino, partim in nummis, ut patet ex Trebellio Pollione in Claudio,

Flauio Vopisco invita Aureliani, hinc factum est, ut pari politia ac methodo Episcopis ac Sacerdoti bus si ipendia tua sumere Imperatores tua derent, &per domos ac villas tributum aliquod ac vectigal sacrum exigere : maxime cuillud pensionis genus multo liquidius sit accommodius, neque tam facile pollit populus in hoc praestationis genere, fucum facere Sacerdotibus, quam si ex agris,& praediis

frumentariae Decimae colligantur. Quas Vero obuentiones , quae stipendia Gr ci Sacerdotes sortirentur in compensiationem Decimarum tunc temporis inquirendum est. Eorum au

tem stip en diorum duo fuisse genera reperio, primum statum ac fixum legi solitum quotannis. Se

cundum vero incertum ac mutabile nempe honorarium aliquod munus,quod Sacerdotes & Episco

pi percipiebant, siue dum benedictionem lactis

516쪽

Liber primis 6 rconiugij foederibus impertirentur, siue cum sacerdotum catalogo aliquem inscriberant,aut venerandis ordinibus inaugurarent. Stipendium certum ac fixum legebatur per do. mos singulas, siue per fumaria: unde Casmium diactum est, seu fumaraum. Eius tributi summam ac rationem prς scripssit Isacius Comenus Imperator, in sua Bulla aurea cuius hic est textus. Nomιne, inquit, Canonici a vcro habente triζnta

fumaria, nummin aureus unus exigatur,argenter duo, aries unus, hordei moini sex, vim mensurae siex, farinae modii sex , triginta gallinae. . b eo vero qui fumaria et ginti habet,dimidium aurei, argentum aequivalens duοι- argenteis,agnus mediς aetatis unuε,hordei modii quatuor,vini m. n ura quatuor, gallinae viginti. vico denique decem habente fumaria, quinque argentei, agnusetnus, hordei modii duogastinae decem quemadmodum, styin Λeterum exactorum sigillis striptum est. α- ως υ

αψα ria φο . E qua constitutione liquet obuentiones Episcoporum & eorundem cenius, e variiS nu morum,frugum & animantium generibus constitisse, quas praedia & vici annuatim pendebant, in-

H iij

517쪽

61 De Decimis, Oblationibus m Primissis dicta, per sim gulas domos pensione, ad eum modum. quo in partibus quibusdam Galliae, perdo

mos seu focaria regiae collationes leguntur, quae proinde a focis dicuntur focariae. Eum vero ritum pendendi census Episcopales per fumaria, non esse natum, aut Inuentum tantummodo temporibus Isiacit Comeni, sed longaeua consuetudine firmatum verba ipsiusta et Bullae testantur. initio enim vocant istam forinam persoluendi canonicum seu Episcopale tributum, -- ιοῦν serat, anticyrami sanctione M. Deinde in fine eiusdem Bullat, ait specierum istarum ac rerum, quae Episcopo dabantur, Canonem atque indicem reis periri, in Hii is meterum exactortim. Vixit autem lsa cius Comenus circa tempora Stephani Papae ad annum Christ. IOJ7.

Ea consuetudo persoluendi stipendia partim in

speciebus, seu corporeis rebus, partim in nummis, non modo in Episcoporum censibus, sed etiam in aliorum quoque interioris gradus hominum spo ii iis locum obtinebat Erant in urbe Constantinopolitana Doctores, insignis certe & magnifica eo

tempore digMitas: quippe Episcopali pane fasti

gio aequabantur, quorum munus atque Offcium implebant. Illis ergo vice l/atriarchae sancti stimi fungentibus stipendia pendebantur , partim in

nummis, partim vero in frumento. ita sanxerat Ale. XIus Comenias,omnibus Doctoribus tam ιιό qui sonι intra Ecclesiam,qua in quι Iunt extra,tres libras ureorti m

frumenti modios quinquaginta. V t est apud Bo-

518쪽

Liber primus. 63nefidium & Leunclauium iuris Orientalis libro se

cundo capite nono.

Licet vero Parochorum ac Curionum stipendia quae fuerunt non legamus, nee satis constet quibus sportulis donarentur,tam e coniicere est pro Curio nibus & Presbyteris vicanis, certu quoque canonis ac pensitonis modum fuisse constitutum, cui rei illustrandae plurimum conducit Synodalis sententia Nicolai Patriarchae, qui Grammaticus dictus est. Is enim, cum plebs recusaret Canonicum Sacerdotibus pendere, propterea quod Synodorum statuta loquebantur tantummodo de Canonico Episcopis prς stando, ab iis qui ordinabantur, velletque populus immunitatem suam tueri legum silentio, edixit Nicolaus Patriarcha, ut in posterum laici suis Sacerdotibus antiquas pensiones soluerent, tyae . quia si Sacerdotes Episcopo aliquid pendunt ali- seiri. Synomentorum nomine quando Ordinantur: multo toti ita aequius est laicos suis Sacerdotibus demensum aliquod e publico largiri,eosq; populoru beneficiis viuere, quis ipsis in resalutis ac foelicitatis aeternae subseruiunt. Quamobrem renouari iubet antiquas sanctiones ealque seruari. Quaecunque, inquit, rapiaruntur alatos 'lucntur in nummis 'ccrebus m arxentes, ctrc. Apud Leunclauium sentent. Synodalium lib. 2. Dicet autem aliquis ex praedictis satis liquere, quae stipendia Gr corum Praelati ac Sacerdotes postremis temporibus vice Decimarum ceperint: Verum non constare , quo censu, quibusve expensis alerentur, sub tempora Iustiniam dc iuccedentium

519쪽

De D ecimis, Oblationibus, o Praemittis. Imperatorum, antequam certa lege cautum esset, quod tributum , quemue canonem , seu domus, seu praedia Graecorum, oportet Ecclesiasticis viris

soluere.

Cui respondemus, mediis illis temporibus non

ita clarum esse ac perspicuum, quas obuentiones populus Clericis penderet; Verumtamen esse admodum probabile, pro sacris ac religiosis operisClericos, prς sertim eos qui extra urbem Constantinopolitanam degerent in vilibus pagis, certas accepisse sportulas & pensiones grandes, aut exiguas pro conditione locorum S. personarum. pdde quod licet Decimas non caperent SacerdoteS, qui vicos,aut oppIda regebant: attamen iis primitiae ex omni genere Ductuum &rustici prouentus pendebantur satis amplae ac locupletes. Habebant praeterca assiduas populorum oblationes, quas urgente adhuc & feruente pietatis zelo

nondum auaritia extinxerat.

Caeterum non ita pingues fuisse Parc clarum reditus in Dice cessi Constantinopolitana, satis probat Canon Decimus I. Synodi aduersus Iconactastas. Ex eo quippe Caraone, patet Rusticanos & Conregionales Presbyteros suas plerumque reliquule Parcocias, ut se magnatum Constantinopolitanae ciuitatis seruitio addicerent. Neque tamenc onci-hvin decernit cos esse ad Parochiam remittendos, es. ,hib. sed suadet potius Vt si qua rerum pinuria , atque egestate premantur, educandi S atque erudiendis seruis ac pueris,li Oncitum stipendium qu gran potiusquam

520쪽

Liber primus. 6 quam indignissimae sese addicam eruituti. Quod si ex Parocniarum censu seipsos alere potuissent, tali consilio &adhortatione non fuisse opus. Quod spectat ad urbium Clericos & Sacerdotes non deerant certi reditu s ac praefixς obuentiones, quibus alerentur. Nam primo Constantinus partem vectigalium & illationum fiscalium commodis, atque stipendis Clericorum sacrauerat. 2. Singulis diebus in Ecclesii a Constantinopolitana fiebant erogationes nummariae. 3. Prael tabantur Clericis annonae ciuiles. 4. Pro funeribus ciuium certos census, tabernae ad id designatae in urbe Imperatoria suppeditabant. E quibus satis liquet non defuisse amplas opes ac facultates urbium maiorum, at, que insigniorum Clericis, quibus dignitatem suam

tuerentur.

Graecia itaque sic educauit Sacerdotes suos &Clericos per longa annorum spatia, quibus Decima sum memoria paene interciderat. Donec Latini specie ac titulo terrae sanctae recipiendς Graeciam ingressi, Romanam illuc fidem, mores dc cerem Onias intulerunt, quod factum est maxime Innocentii tertii temporibus. Cum enim Balduinus inuicti animi & constantiae indomitae Princeps, urbem Constantinopolitanam expugnasset, de perfidiam ac proditionem Graecorum, eorundem seruitute vindicasset. Ipse in Imperatoris solium euectus Patriarcham ac Pontifices quantum potuit per Graeciam eos curauit inlii tui, qui Latinos ritus ac fidem colerent: isti ergo noui Sacerdotes Graecorum cae

Da stipen dio Cleri,

Novella va

Novella de ossicinis sentaberni S.Clara annia

SEARCH

MENU NAVIGATION