Illustratio sacri patrimonij seu De bonis et possessionibus Ecclesiarum. Vbi agitur de veteris & nouae legis sacerdotum censibus, ... Auctore Nicolao Le Maistre ..

발행: 1636년

분량: 696페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

Liber pilo M. τῖnium e esserunt sex constituit Deus, quae supplici j metu fugientibus homicidis perfugium essent &

asylum: iuxta illud de ipsis aurom o 'pidis, quae Levitis dabitis sex erunt in furit tuorum auxilia separata , di

fugiat ad ea Gl iiDderit sanguinem. Licet autem ius asyli his urbibus praecipuum

fuisse& singulare videatur : attamen omne S ci uitates Levitarum abyla fuisse Hebraei constanter affirmant, ita tamen ut aliquid esset discriminis, inter has sex urbes & alias, nec uno modo homicidam a poena& manu insequentis tuerentur. Nam priores sex, quem uis hominem, qui erro re animi & praecipiti iracundia homicidium per petrarat, ita inuiolatum praestabanti ut in eum fae uire nefas esset: hinc dicuntur praestare euasionem a redemptore. Ita enim habet Hebraica lectio, quam intelligere facile poteris si animaduertas eum, qui iusta indignatione commotus homici dam insectabatur, ut eius morte interfeciti manes

placaret, appellari ab Hebraeis, Redemptorem. Vt enim qui pignus pretiumue agri distracti ac

diuenditi tradebat, quo agrum aut villam, cognationis priuilegio reciperet, Redemptor dicebatur: sic qui cognati & propinqui caedem, internecione homicidae expiabat,is propinqui animam redimere videbatur, eiusque redemptor audie bat: Poterat itaque redemptor impune homicidam ulcisci ubicuque cosisteret, nisi intra urbes refugij et iamsi intra istas urbes peractum esset homicidium. At vero reliquae quadraginta duae Levitarum ι

. 6. Omnes urbes Leuiistarum ali

qua luere Myla.

92쪽

τι De bonis oe possionibus Ecclesiarum,

Vrbes , erant quidem receptui occisoribus, sed cum hoc discrimine, quod ut illum tuerentur debebat esse iuris & legis peritus,&ed confugisse securitatis caussa. Nam ii forte iuris foret ignarus , neque eo commigrasset captandae securitatis ergo, carebat praerogatiua abyli. Item qui in asyla peculiariter a Deo constituta confugiebat, incrcedem pro com oratione patri- familias, ad quem diuertisset, soluere non tenebatur:in reliquis vero erat certa merces pro tecto&hospith benignitate pendenda.

A ddam insuper, quod de istis asy lis in patrimo

nio Levitarum patentibus refert Gemara in caput si in 'secundum tituli Sanhedrim : QAd asyla non deli

N- gunt castella , neque drbes magum, sed oppida mediocria. Constituuntur eadem , nonnisi locis aquosis, aut quo aqua δε- ιci possit, nec nisi ubi sit copia rerum venalium nec- nisi populosis: si populus eorum b. bitatoresue diminuatur nouι illi ex Jacerdotibus Levitis Israelitis caeteri que δε-

ducuntur. Non Tencunt ibi arma aut denationis In ru restra sece- menta ex sententia R. Neemiae quod tamen pient es per mittunt in eo tamen consentiunt neque r: tia istic expandi,

neque restesser/,V:i ne pes vinὐcIs eo accessum habeat. Patet itaque ex hoc capite Levitas ne quidem rerum immobilium possessione caruisse imo Vero eorum sortem & conditionem fuisse opulentissimam; ac,Vt uno verbo dicam, minus obnoxias esse inuidiae, quaecumque illustrant Ecclesiam nostram facultates, quam quibus exoleta ista 3cluis extincta sceleribus Synagoga olim intumescebat.

93쪽

Nam ut demus immensias esse in Ecclesia facultates & auctas pietate Christianorum, fortunas non modo suppeditare iacerdotibus,quae necessitati sufficiant, sed quae deliciis & ambitioni Oblequanturi demus prae aris id templis squaltere; .caetera,& paupertate Christi multo lplendore Ob- s,ebrati ducta , infamiam Crucis & suppliciorum iam ' ονες pridem euanuisse. Attamen quis propterea iure inuidere possit 3 Patent omnibus opes & fortunae Ecclesiarum mullus ab aditu sactae domus arcetur: no est certis hominibus adscriptum Christi patrimonium, neque Seruatoris empta sanguine bo norum ubertas,intra unius familiae aut Tribus comoda continetur. Quis ergo fortunis & opibus inuideat, quae omnium esse possunt Veniunt unde quaque ad aras iue ex palatiis Regum , siue ex mapalibus subulcorum mullus isto honore indignus est, nisi qui seipsum indignum vitiis & desidia fecerit. Quicumque purum adfert&innoce-tem animum, in eo virtus nobilitatem supplet, cuius vero illustrique stemmate , longe altius Ecclesia, quam inanibus Maiorum titulis gloria

tur.

At Levitis tantum patebant opes secri olim. patrimonii, quiex ea tribu no esset, illi nec per virtutem ac rerum praeclare gestarum gloriam licebat ad sacri honoris fastigium anhelare. Secundo Levitis erat certum tempus ministerio constitutum, quo exacto, in urbes & diis lates secedebant , forte otio atque altissima pace vitam

94쪽

- ό, De bonis m pos sonibus Ecclesiarum,

acturi. At ordo noster inducias ne stit. Non amant altaria Christianorum desultorios & temporaneos sacerdotes. Quisquis se titulo vel Ecclesiae consecrauit, eius saluti perpetuo vivat & vigilet recesse est ; adeoque,ut idem sol mundum continuo circuitu lustrat, nec captandae quieti alterum in vicem sussicit : ita oportet sacerdotem perpetuis&in se quo da orbe redeuntibus curis,in Ecclesia sua tuenda & amplificanda exerceri. Vt

quid ergo leuis annonae stipendia inuidemus, &diarium panem ab eorum manibus excutimus

quorum verbo panis ille diuinior in Delicem mentium saginam crescit,& qui cibo tantum viliore donati, carnem Christi pretiosam diuidunt, qua accepta nefas est quidquam aliud aut amore prosequi aut inuidere. Si enim Levitis ad aliquod tantummodo tempus, in re sacra versantibus . communi ope Tribuum omnium victus pendebatur : quanto at quius est Sacerdotes nostros, quorum Vita continua oratio & iuge sacrificium est, ex demenso publico victitare, & stipendiis eorum terrenis pasci, quibus immortalis vitae delicias propinant

leuitass/e Praeterea Levitarum hoc erat priuilegium via Am. rerum suarum haeredes filios relinquerent, adeoque in eadem semper familia sacrarum facultatum possessio, solatiumque tam facilis ac laeti prouentus consistebat. At Sacerdotibus nostris nefas est atras haeredes scribere quam pauperes :neque illorum itantum inopiae morientes testa-

95쪽

mento sit ccurrunt: verum & maximam fiat census partem, deliciis & voluptati substractam egenorum leuandae impendunt calamitati. Vnde enim tot Xenodochia , Geronto comi a , Nos dochia, aliaeque domus iis parentes, quibus reliquae clauduntur, quas implent miseri, errones, morbidi non gemitu magis quam corpore, & ubi certiusquam in PE sculapi j tano reuiuiscunt. Vnde, inquam tot assi ictorum perfugia nisi ex studio &impensis Episcoporum creverunt i qui ea quae

Deo consecrata erant,nunquam sanctius arbitra

ti sunt posse collocari, quam si in remedia pauperum & egentium solatia cederent, sub quorum miseria dc detrito centone, iteru palliata Christi majestas 3c oculis hominum subducta delitescit. At nihil tale de Levitis legimus 'quin potius praeter collatas decimas, noua in pauperum alimoniam pensitatione Iudaei premebantur, quibus etiam anni septi mi fructum reseruabant Tandem impigneratio, venditio , distractio non erat Levitis interclusa. At res suas ab Ecclesia alienareSacerdoti prohibetur,& cum ei augendi census Ecclesiastici facultas, imo sui videbimus postea) necessitas imposita sit, libertas tamen erepta est minuendi. Non est itaque aduersus Ecclesiae facultates argumento veteris Syna gogae , Vtendum, quae inter delicias vixit, & molliore nutricatu pene ad luxuriam educata.

96쪽

s De bonu posse Ioniueus Ecclesiarum,

O Vicum que censura& rigido ungue dignum

aliquid in Christi Sacerdotibus vestigant,dcquetrunt materiam stomacho atque indignationi, nil habent antiquius, quam ut nos ad maiorum exempla reuocent Petros, Paulos, aliosque martyres , qui sanguine Ecclesiam dedicarunt, constantissime obiectant, quasi ab eorum ingenio..doctrina & moribus iampridem ipsa defecerit, nilque de tanta sanctitate ac religione, per quam fundata est, aliud praeter sterile praeconium Scinanem memoriam hac aetate retineat.

Fateamur nil esse ta salutare qua Auos Ecclesiae&Fundatores religiose intueri:ad horum constantiam ac probitatem, vitae cursum essingere. hoc praesertim tempore, quo extincta innocentia, di hominum commercio interclusa, necesse est ad mortuorum imaginem sese componere, cum i ter vivos,rarus sit quem tuto postis imitari. At istud quam religiosum , certe tam stolidum est velle Ecclesiam in eum statum ac conditionem reuocare , quo primis temporibus fuit, cum publica omniu inuidia laboraret, neq; ChrD. stiani aliter qua vulneribus oc infamia nosceretur.

97쪽

Liber primus. 9 Qui ferunt patiente r,vices annorum & seriem tempestatum qui non indignatur Vere laeto mu tarinyemes procellosas, &terra' i exutis nivibus ac deposita senili canitie , storum a noenissimo cultu splendescerc. Qui arbores cernunt humilibus initiis, tandem in aequata nubibus fastigia distendi: qui viles familias e sordibus erumpere,& Sellis suoinde Curulibus ornari ac superbire, sine strepitu felle que patiuntur : i ii Ecclesiae

otium suum & quietem inuident: eorum iudicio non placent Sacerdotes nisi miseri, squaltenebs, cito morituri, falso titulum Petri fert nauis, quam protellae violentiores non allidunt. solus horror

naufragi j eam a piratica classe secernit, denique Christo foederari Ecclesia non potest, nisi quamdiu hominibus fuerit inimica. Ita sponsae Vocem

intercludunt, fall1que asserunt, cum iucundiorem secessum sibi pollicetur & suauissimo affatu

amicum compellat, iam hiemi transiit, imber ab itCr recessit.

Αt abutuntur inquiunt Sacerdotes do Ministri Ecclesiarum reditibus tam multis & censu tam opimo. Res ira se habeat, volo ; quot sunt qui adolescentiam, florem optimum aetatis, in vitia& libidines exhauriun Equot sunt qui oculis in alimenta vitiorum & incendia voluptatum utuntur

quot sunt, qui melius animo haberent, si miseri languescerent & aeternitatis memoriam tristi calamitatum disciplina docerentur Z ut quid ergo iuuenes natura nos fecit v x quid non oculis quoti.

98쪽

go De bonis Spopsonibus Ecclesiarum, die caliginem sustundit ut quid non pestifera

lue angit miserum corpus, cuius morbis & ruina animae valetudo certissune sarciretur. Apage ergo tam supina argumenta. Qui Ecclesiam diuitem nolunt, laicerta nec mendicam

& calamitosam ferrent, de dum Sacerdotum pingues reditus atroci stylo perfodiunt, aliunde Monachoru piis sordibus obstrepunt&aus ferae indi gnantur mendicitati Eo animo fuit Uuis es fus,

de quo ita scribit Harsipfeldius instoriae Uui clepsa

H,rspseM. nae cap. 2. Oui Monachos, qui νοθi oombas abundant, totumque Clerum ob eandem caussem a*ere inmisit, is nec fratrum inopiam atque mendicitatem ferre potes nec mendicato eos luere patitur, tam sibi bene constat, & paulo-

post, fratrum m n dicantium nuditati atque mendicitati inuidet quos omnes indiscriminatim ad manuum opera atque laborem, nisi Uclint aterna salute ea cissere, reus cat, omnes inquit de ordine mendicantiamsunt haereticii dantes eis elemositiam sunt excommunicatI.

Ita insaniebat mendacissimus nouae haereseos antistes, qui Clerum & Monachos nec suo censu nec precario vivere patiebatur, ac praeter famem atque inopiam nihil eis licere existimabat. Quia vero sunt nonnulli mali Catholici, qui in eodem prope errore versantur , quaque nihil impatientius ferunt, quam opes 5: quietem Ecelesiae' ' & perpetuo gannitu nobis maiorum facta atque hilioriam obtrudunt, inquiramus an Ecclesia

rimis temporibus sine dote fuerit, atque ita opius destituta , ut nec praediis, nec reditibus vllis

foret instructa: CAPur

99쪽

Libo fera

r. liti

i ia

PROB ATUR ECCLESIAM BONIS

immobilibus instructamfuisse ante Constat inum. Proferuntur in hanc rem Ponti laum Spistolae,Constantini Edicta, Cypriani Testimonia: c. AC primum,si Pontificum summorumEpistolas consulamus, quamquam illae, supra Syricium,suspicione non carent: attamen nobis eam, quam huc usque habuerunt auctoritatem comomodabunt, ad probandum , Ecclesiam primis temporibus, sine opibus & praediis non fuis F.

Pius Papa epistola 2. Pradia, inquit, diuinis .ibus tradita, inidam humanu et as applicant, oe Deo cui tradita punt, ea subtrahunt, ut fluis etsibus inscrutant. Quod siquissuam praesumpserit, sacrilegus habeator, crycrilegu3 iudicetur: ipsos autem qui hoc aguntCleros σDomini Sacerdotes persequi, eo lue infamare audiuimuε, τι malum super malum addant m deterioressiant, non inta entes quod Ecclesia Domini in Sacerdotibus consistit crescit in templum Dei, crsicht qui Sc desi-m Dei υ.Hat,Greius praedia oe donaria expoliar σιnuadu, Id hacrilegus: sic Ir iste qrei cius Sacerdotes insequitur sacrilegii reus existit m sacrilegus iudicatur. Ex quibus verbis apparet Pij I. temporibus fuisse quosdam, qui Ecclesiae praedia inuaderent,& eius census agreditus etia reniteteClero&repugnate Occuparet.

100쪽

gi De bonis re Uisionibus Ecclesiarum. .

v s,hu, Citat eandem Pij sententiam collectio Cresco Mist, niana. Huic consentit 'Vrbanus I. ad uniuersos pisc. cap. Episcopos: Attendendum est omnibu: σfirmiter custo' cis 2 dirndum, ne praedia etsu acrorum coelestium dedicata, tendondum limentibus mexentor, quod si his socrui post άcbitae mitionis acrimoniam , quae erg. scribuos rure promcnda is,p rptina damnetur infamiain ca cm tradatur , aut exilio pirpetua deportationis ira r. Goniam iuxta Apostolum ὶ tradere oportet hujusici modi hominem Satanae. Memoratis ergo augmentasionibus m cultibus in tantam Ecclesiae, quibus Episcopi prae

fident Domino adminiculante creverunt, tantis maxima pars eortim abundat rebus , ut nullus sit in eis communem eltigens mitam, indigens, d Omnia necessaria ab Episcopo susque Ministris percipit. Ex quo textu liquet anathemate perculsos,qui Ecclesiam suis opibus & facultatibus spoliabant.

Quod sit haec constitutio fa,cta esset pace redita Ecclesiis , & Principum purpura cruci famulante. Certe eorumdem auctoritas inuasores & raptores ab Ecclesia peculio continuisset, nec sacrilegium illud tam frequens aduersus sacra patrimonia foret perpetratum. Vnde colligo istam Vrbani constitution m editam, inter Ecesesitae persecutiones,& ante Constantinum, sub cuius patrocinio v Ecclesia de hostibus suis gloriosissime triumphabat, nec tam de ea spolianda quam de instauranda agebatur.e ori Da Succedit Canon Apostolorum trigesimus no-P' M' nus : Praecipιmus, i in postetatesua, Epistopus res Sc-

SEARCH

MENU NAVIGATION