장음표시 사용
101쪽
Dam motuum vivorum in animalibus proxima si causa; neque enim, hac latente, quaenam vegetabilibus motus causa fuerit, quis statuat. Quod sit motum animalem vi Mervea omnino pendere satis constabit, vegetabilium quoque motum vi nervece tribuamus necesse est. Ita vero se
rem habere quae proxime sequuntur facile, ni fallor, osten
Regna inter illa duo, quod aiunt, animalium vegetabiliumque, quam conjunctissimam necessitudinem intercedere, neque terminis sat manifestis inter se distingui, apud omnes fere philosophos jam satis constat. Auctor nuperrimus qui hanc rem perquam ingeniose tractavit, nec nisi unum ex duobus illis regnum statuit,
hoc tamen commercium, quod ad nervos attinet, tollere potius quam confirmare videtur. Principium quoddam vitale utrique regno commune cum celeberrimo suo praeceptore Gaubio facile recipit. Sed animali praeterea accesia sorium, quod vocari potest animale systema, nerveam quippe et musculosam compaginem tribuit, et quod plantis prorsus negatum esse, velit h).
Hanc vero sententiam omni sundamento penitus carere,
inde constat, quod nullum etiam in animalibus principium vitale a nervis alienum adhuc repertum est, veluti infra satis certis, ni fallor, argumentis ostendetur. Quoddam inter duo illa regna interesse discrimen, etsi miro inter se gaudeant commercio perquam verisimile est; nec id in alia fortasse parte praeter nervosa eorum syste mata latet. An non in ea parte nervet animalium systematis, cui sensatio, perceptio, viresque motrices inde profluentes tribui solent, recte collocetur, hactenus minus patet. Attamen, ex ipsarum animalium fibrarum moti bus qui, vi nervea, nulla interposita perceptione, saepius omnino pendent, plantarum quoque motu S perceptione
carere posse, judicare licet. Adjicere insuper liceat, eximium et certe, si quis alius, summo ingenii acumine pollentem D. D. Gul. Cullen, in hac academia institutionum medicarum professorem illustrem, in praelectionibus suis physiologicis, hoc ipso vertente anno prima vice habitis, hac de re monuisse; quod in vegetabilibus structura quaedam, haud ita longe ab ea anima lium nervosa aliena, revera obtinere visa sit. Hactenus saltem, quod per totam plantae alicujus longitudinem, ab radice in ultimos ramulos, librae simplices, aequales, ner- Usum instar, porriguntur, secundum quas fiuida tam in-M et elastica
102쪽
mum, et necessarium instrumentum percurrit. Hoc igitur ex plantarum irritabilitate desumptum argu mentum, a se nisibilitatis systemate haud penitus abhorrens, hanc nostram sententiam hujusmodi motus vi nerveae referentem ne minima quidem ex parte infirmat. Ex iis quae diximus Ill. Halieri argumenta vis insitae suae existentiam nequaquam probare manifeste patet. Unum et alterum a cordi S nervorumque ejus irritabilitate,
potissimum desumpta adhuc supersunt, de quibus alius erit dicendi locus. His igitur in praesenti missis factis, alio Properamus; argumenta illa ex quibus singulas fibrae muscularis actiones vi nervea pendere satis constet, jam exposituri. S cI . II.
Duo quidem Cl. Whit proponit: Primo, nulla fibramuscularis, in ordinario corporis animalis statu, vis ul- lius, a Natura motus suos ciere constitutae, actioni sponte se praebet, sed potius ab ipsis nervis nunquam ες non excitatur. Secundo, vires excitantes multo fortius agunt dum nervis quam musculis applicantur ; nimirum, hanc ob causam, quia plures fibrae nerveae tunc tempo-ος ris afficiuntur si . Quod ad horum argumentorum primum attinet, sua vi haud penitus caret, licet ex parte infirmari potest. Quandoque enim causae excitantes ipsas musculares corporis fibras reapse afficiunt. Haud aliter cavorum musculorum contenta agunt in distendendis et proinde stimulandis ipsis fibris muscularibus, ex quibus latera cavorum constant. Alterum vero nihil aliud sibi velle objicit Ill. Hallerus praeter ea quae et ipse docet et argumentis perquam validis confirmavit. Scilicet, nervis musculorum actionem excitandi vim inesse summam, immo longe majorem quam ipsi vi insitae, ipse concedit. Quicquid autem prohibere, quominus musculis sua sit vis insita, a vi nervosa diversa, strenue negat. Revera,' ut ejus verba proferamus, existit vis nervea, sed est quoddam quasi superadditum naturae contradidi, quod et etiam sublato nervorum ες commeatu et ipsum tollitur.' Quin et perquam ingeniose ostendit, qua demum ratione vis nervea musculorum Chionem, vi insita non modo non repugnante, sed etiam juvante, valide adeo excitare possit. Quando a nervo irritato h Physiol. Esnays, p. 228-
103쪽
irritato musculis in convulsionem agitur . tunc quidem nihil impedit, quin excitatum fluidum nerveum fibram musicularem stimuli modo irritet ; omnino, uti electricum elementum fibram muscularem irritat, cogitque contrahi, quando torren S ejus elementi ex humano corpore scintillae modo educitur ; aut, nam perinde est, similis torrens ex
corpore nimis electrico in nostros musculos irruit m). Ab animae voluntate fluidi nervet stimulantis flumen in in uiaculum sequi videtur, eumque in motum ciere n). Fluidum illud nerveum celeberrimum, et subtilissimum stimuli modo se habere, omnium verisimillimum videtur, qui fibrae Carneae elementa undique pro sua subtilitate penetrabili ad
contractionem solicitat. Omnino, ut electrica materies, etiam in musculo, maximos motus absque voluntatis auxilio excitat; non qtaod penitu S eadem utrique elemento natura sit, sed quod pariter utrique velocita8 summa, et expeditus ad omnia elementa accessus sit so). V Hoc fere modo Ill. Hallerus nerveam insitamque vim amice inter se con-jurare credit. Haec argumenta nimia subtilitate laborare videntur. Veliis tamen respondere in animo est, quo nullam revera existere vim insitam, totamque muscularem actionem vi ner-Vea pendere, meliuS Commonstremus. Quo magis hoc elucescat, an non musculi vis insita a vi nervea quicquam
abhorreat; an non et haec et illa vis ab aliis quibuscunque
Causis m) Element. Physiolog. to m. iv. p. a I n) Ibid. p. 453.
o) Ibid. p. 336. De cordis nervis locutus, haec fere profert apud apologiam ad D D. R. Misit: Nervorum cordis usus est, etsi ab iis irritatis nondum visum est cordis motum intendi. Potest tamen esse, ut absque humoris nervet irritatione fibra muscularis non paricum constantia suo ossicio possit defungi.
U Spiritus animales, ut occasionalis motus causa Considerandi sunt, et miri effectus convultionum ex irritatione nervorum insequentium, ut a viribus infitis nervis musculisque simul sumptis pendentes, a spiritibus solis expectari non possunt. Zimmerinan, vide Comment de xeb. Vol. ii. P. 3 7. I a mattere electrique conduite par les nerse, mei te mouvementdes muscies en jeu, et les ei priis animalix condulis par les neris, fontia meme chole.-L'une et gauire de ces matteres n'est pas plus lacause de Virritabilite que ne Pest ura stimulus quel conque, qui fait Θgir egalement la nature irritable innee a in fibre.'' Caidani vena. fur les parties fensib dcc vol iii. p. 439. et 46O. Vide etiam P. 453. Cl. etiam Fontana de fluido nerveo et electrico loCulus Observat, ae t 'une et I aut re mattere fati uia pulsi in t eguillon par rapportauX muscies. V Μem. vol. iii. p. zo6. Et Petrini nervorum operam Pariter illustrat, Mem. vol. iii. p. a. . Tum eiaria Cl. H uiset ' Le motive ment oe irritabilite n est pol ni produit phyliquem ent,mais seulement excite par Penergie des neria ' Ibid. 411, Vide etiam Van Geuias de vita, , 3 a. et 3ῖ.
104쪽
causis assiciantur; et quod ultimum superest, an non pariter assiciantur, jam quaerendum est. His demum investigatis, quid de vi insita statuendum sit, facile apparebit. Potentiae quibus aut nervi aut musculi assiciuntur, aut Stimuli aut Sedantia habendae sunt. Haec et illa classis in duos ordines, nempe Vires Spirituales aut Internas, et Corporeas vel Externas, potest dividi. Virium internarum naturas aut disserentias hic loci longo sermone prosequi haud operae pretium est, cum ex eis praeter argumentum generale nihil luculentum deducere
Vires corporeae hoc sere modo dividi postulat, initio a stimulis facto. Stimuli corporei aut Mechanici sunt aut Chemici Stimuli Mechanici trium generum sunt; nimirum, Tensio, Percussio, et Solutio continui. Stimulorum Chemicorum quam plurima sunt genera ;quae tamen omnia in Salinorum vel Inflammabilium ordines haud injuria referri possunt. Salina sunt Acida, Athalina, Neutra, Sales, Metallici, Terrestres, necnon alia salina ex animalium vegetabiliumque secretionibus, seu variis quibusdam sermentationibus,
Ex inflammabilibus sunt varia animalium et vegetabilium olea Estentialia, Ol. Fossile, olea Empyreumatica, Alco-hol. Sed antia quoque corporea aut Mechanica sunt, aut Chemica. Ex mechanicis non nisi unum datur genu S, viz. Pressio continuata. Sed antium chemicorum ex primis sunt acida diluta ;nonnulli sales tam neutri quam metallici ; plurima alia regno vegetabili referenda ; vapores me phitici. Haec rerum divisio illa fere omnia, quae vim tam insitam quam nerveam solent assicere, complectitur. Quid utrique igitur cum illis pariter intercedat, quaerendum est. Hoc experimentis evicto, tum demum, necne vires illae pro una eademque habendae sunt, recte sta
Attamen, in silva rerum adeo in sinita, singula quaecunque in examen revocare plane superVacaneum esse videtur. Paucula quaedam ex singulis generibus seligere, et ab iis caeterorum quoque effectus colligere, magis placet. Quod si fastidium alicui hoc moveat, ipse caetera omnia in trutinam revocando errorem nostrum redarguat.
105쪽
Quod ad ipsa experimenta et observatione S attinet, non nisi a stimulorum vel sedantium simplicibus effectibus rite deduci posse, satis adparet. Experimenta in integris animalibus instituta nihili valent ; neque enim ex his, quomodo aut nervus aut musculus assiciatur, colligere est. Iis tantummodo fidendum est, quibus nervus vel musculus a caeteris corporis partibus semotus subjicitur. Ea demum ratione stimulorum vel sedantium effectus manifeste in lu
Quod sit musculus a nervis caeterisque systematis partibus quam maxime sejungatur, portionem quandam ner vos ae substantiae illi adhuc penitus adhaerere, in animo tenendum est, ne experimentis plusquam honorem suum concedamus. Ex nervo igitur penitus a corpore semoto initio facto, quomodo hoc vel illo stimulo aut sedativo aia ficiatur experiemur ; quomodo musculus eadem quoque viassiciatur, postea ex possit Uri. His ita praemissis, ad experimenta jam descendendum est. Potentiae Internae cujuscunque demum generis experimentis nequeunt subjici. Nonnihil tamen judicii vel ex
illis capere licet. Omni enim animali, cujus structura in terior haud penitus latet, nervos, veluti instrumenta quaedam quibus achio muscularis efficitur, Naturam tribui Te supra ostendimus. Nervi igitur ex hac saltem parte, nimirum quoad potentias internas, motum muscularem necessario excitant. Ad vires corporeas jam properamus; de stimulis ante alias dicturi. Et ipse Hallertis et caeteri omnes physiologi singulis mechanicis viribus, scit . extensione, percussione, continui solutione, vim nerveam, ejusque opera musculi contractionem, facile excitari, haud aegre concedunt. Quin et iliadem viribus, ipsorum musculorum actiones quam facillime nunquam non excitari, luce clarius est; neque aliud sane datur discrimen, nisi quod multo fortius agunt nervis quam musculis applicatae. Quod ad has igitur attinet vires,
musculi vis insita et nervea nequaquam discrepare videnturε Duae primariae vires, musculorum nervorumque actionem excitantes, huic stimulorum mechanicorum capiti merito reforri solent; Calor nimirum, et Electricitas. Clar. Fontana experimentum memorat in quo nervus aq uae ebullienti immersus musculorum motum excitavit spin. Idem, musculis aqua pariter immersis, evenisse nos vidimus eorum vero textura tanto calore destructa, motus cito sistuntur.
106쪽
Aliud Clar. Fontanae experimentum minores caloris gradus nervos fortiter excitare ostendit sq). Musculos etiam eadem causa pariter assici, innumera experimenta testantur.
Quod ad electricitatem attinet, quoniam nervi sunt sui di electrici conductores, quod aiunt, usque ad musculos, haud facile est ex experimentis statuere quid in eos possit hujus fluidi irritatio. Quod sit ulla fides hujusmodi experimentis adhibenda est, tam nervi quam musculi hac vi quam facillime assiciuntur r . Ex his igitur, aeque ac illis mechanici generis stimulis, nullum discrimen inter nerveam
vim insitamque plane intercedere videtur. Attamen in corde ejusque nervis vis insita a nervea, exstimulorum mechanicorum actione penitus diversa, satis, ut ipsi Haltero videtur, distinguitur: Non vidi irritato 'octavi paris aliove nervo cordis motum acceleratum fu- iste, pulsum vehementiorem successiste, aut sanguinem validius erupisse ; neque vidit Illust. Senae f)V &c. Quin et Clar. Fontana plura experimenta Commemorat, in quibus nervi cordis, et cultro et fluido electrico lacessiti, Cordis motum nequaquam ciebant s). Q a d si his experimentis omnis suus constet honos, ipsi cordi vim insitam ades e minus ostendunt. Cor enim ipsum his stimulis aeque assicitur, ac alius quicunque musculus ; immo aeque ac nervus quicunque singulis, si modo cor tollas, musculis distributus. Nervis igitur cor invisentibus suum este proprium statum, quo his stimulis minus irritentur, potiusquam cordi vim insitam adesse, ex iis licet colligere. Adde, quod ex eventibus negativis nullo alio argumento communitis, positivi nequaquam infirmantur. Iis autem auctoribus a Clar. Whit adductis, qui cordis motum nervis suis irritatis incitari testantur, adjungere licet Clar.
Abrahamum Ens st), et Matthaeum Van Geuus su). Nihili
igitur vel hoc argumentum Valere Videtur. 4 Vid. l. c.
r) Vid. exper. in nervos instituta. Me m. vol. iii. p. I s. et Uan Den Bos de vita Corpor. CXPer. Ia.; in musculos exper. Io. ejus d.; et Matth. Van Geuiis Differt. de vita, p. 19. not. r; Μem. VOl. iii. P 143. et seq. f) El. Phys. vol. i. p. 463. s) Μem. Vol. iii. P et I 4. 229. et 469. t) Catulum juniorem subjeci scalpello; apertoque thorace, Cordis motum satis vegetum per dimidium horae attentus lustravi; quem cum imminutum viderem, diffracto cranio, et quod maXimum erat cerebro exciso, instrumento acuto lacessivi oblongatam medullam, quo facto magis magisque augebatur cordis motus ; Ens Diis. Anat. de causa
u) Cum nuper ex vulpecula exempto subito cerebro, medullae spinalia
107쪽
De viribus chemicis jam dicendum est.
Acidorum concentratorum irritatio, quatenus e X perimentis institutis colligere licet, et nervos et fibras mutaculares pariter assicit. Cl. Fontana, extrema ranae crurali Sia ervi qua divisus fuerit parte, spiritu nitri contacta, tibiae musculos per 6 vel minuta secunda tremere scribit x . Apud Haliarum legimus, cor ex quiete tactu olei vitrioli suscitari, tum ipsum tum auriculam γ . Horum tamen Contactu musculos non semper excitari reperit Haliarus: et neque nervis nec musculis applicata, motus suscitare nobis unquam visa sunt et). Athali fossilis fixi singularem admodum potentiam in nervos pariter et musculos plurimum valere, experimenta ostendunt sa). Vi eadem gaudent neutra ex hoc athalino composita, nimirum sal Glaub. b), nitrum cubicum so), sal polychrest. Rup. d , et praeter omnia sal commune se , quod motum muscularem fortius quam aikalinum fossile excitare videtur. Tartaru S regeneratus pares effectus edit, sive nervis sive musculis applicetur f); scilicet, nonnihil motus primum excitat, irritabilitatem paulo post minuit. Sal alhalinum vegetabile fixum nervo musculove admotum propria sua vi motum adeo non ciebat, ut cedantis potius quam stimulantis vice fungi videbatur; idque in utroque organo haud absimili prorsus modo sq). Tartarus vitriolatus, simul et sal polychre itum, nervis musculisque admotus ne minimum quidem motum excitavit b); dum nervus musculusque vicinus sale communi quam facillime suscitabantur. Nervus etiam partis illius cui hoc sal admotum fuit stimulo mechanico haud aegret irritatus fuit. De nitro communi jam dicendum est, quo sedativi ejus effectus nitri cubici stimulo clarius opponantur. Scilicet,
motum adeo non ciet, ut tam nervorum quam musculorum
irritabilitatem mire tollat si) ; immo in ea nervi parte cui minus applicatum fuerit h . Dolore magno animalassicere videtur nudo musculo admotum integro adhuc ner-VO ; nequaquam tamen musculi ad ionem ciet l .
Vo L. III. N Salsalis tractum totum perfoderem, cordis pulsuum numerum mOX non imminui, sed potius ab hac valida irritatione augeri observabam. Mutth. Usin. Geuns, Di L. de es 4uod vitam conpiluit in corpore ani
108쪽
Sal digestivum Θloti, sali communi sensibilibus suis qualitatibus quam conjunctissimum, longe alios effectus
edit, neque motum ciet, nervis musculisve admotum sm). Sales ammoniaci, nimirum vitriolicus, nitrosus, communis, tam nervo quam musculo saepius adhibiti, motum propria sua stimulante vi nequaquam concitabant n ; utrique organo vires irritabiles potius auferre videbantur so . Sal ammoniacum vegetabile, neque nervo nec musculo applicatum, motum sulcitavit sp). Irritabilitatem tamen utrorumvis non valde minuit. Idem de sale ex Acido Muriatico et I Hagnesia composito dici potest ; necnon de Ammoniaco Fixo musculis admoto sq)Infinitam fere experimentorum vim cum variis metallicis salibus, scit. Mercurio Sublimato, Butyro Antimonii, &c. institutorum apud Hallertim legimus. Haec inter, quo Lnam es Chus his rebus in musculari contractione excitanda recte tribuamus, minus facile est statuere. Idem saepius testatur Hallertis, et effectus eorum a vi caustica plerumque pendere monet. In pluribus experimentis a nobis institutis, ne minimam quidem muscularem contractionem, vel ipsis musculis vel nervis admoti, ciere videbantur r . Eodem fere modo ac acida concentrata agunt. Quantum possint, aqua jam diluta, minus hactenus statuimus.
illa animalia, quibus in solis nos experimenta snstituimus, ne minimoS quidem motus, vel nervis vel musculis appli- Cata, excitarunt. Quis demum horum animalium status prohibet, quo minus haec suos effectus edant, ignoramus. Nervos tamen musculosque de ea re nequaquam discrepare, satis constat. Experimenta instituimus cum oleo Succini, et in nervo, et in musculo in utroque, este dius penitus defuit d). Tum etiam experimentum, cum oleo Cornu Cervi non
rectificato in musculo institutum, sine effecto suit se . In experimentis cum alco hole ab Haltero institutis, multus supe est dubitandi locus. Alias diter te affirmat, alccholem effectus quam levissimos edere f); nimirum, hanc ob causam, quoniam hoc genus irritationis unum ex levissimi a
109쪽
ς vissimis est fg ). V Tam in his vero, quam in caeteris omnibus experimentis h , qui iam alcoholi concent ratio
nis fuerit gradus, omnino si tur. Quoniam vero haec omnia simplicem tantummodo musculorum contractionem edidisse visa sunt, etsi in iis musculis instituerentur quorum contractio, ex stimulis oriunda, relaxatione nunquam nono cyus excipitur; exinde licet colligere, has p rutilas Contractiones non revera musculares este, sed ex partium quibus alco hol admotum est coagulatione potius ortum duxis e. Alco hol igitur musculis applicatum, motum eorum vix ac ne vix quidem excitare videtur. Cl. Fontana plurima experimenta cum alco hole in nervis tibiarum ranae musculos invisentibus instituta memorat. Alco holem nervi irritabilitatem, in ea parse quam attigisset, omnino tollere invenit, dum pars inferior vi sua etiamnum gaudebat. Musculorum tamen interea loci contractionem nequaquam vidit; eam saltem haud memorat si . Nonne igitur ex his omnibus statuere licet, aleo holem motum muscularem neque viS nerveae neque insitae opera ex-
Citare posse ΘDe Se dativis jam dicendum est. Atinon Mechanicum detur Sedativum, dubitandi locus est ; hujus naturae forsitan est Pressio aequalis continuata. Ea vi ipsius cerebri functiones tolluntur, et deficiunt vires nerveae; neque ei nervi parti, in quam pressio aequalis constans fit, ampliusvis adest. Musculi eodem fere modo assici nonnunquam videntur. Scilicet, musculorum cavorum in arctio, vel distentio, paralysi eos citius asscit, vimque haud multo post penitus tollit. Cor, musculum summa irritabilitate gaudentem, ita corrumpi pose, testatur ipse Hallerus h). Idem quoque ventriculo, intestinis, et praesertim vesicae urinariae, accidit. Simplex igitur pressio tam nervorum quam mutaculorum irritabilitatem tollere videtur. Siquidem nimiae distentioni nonnihil hic tribuendum iit, nervis musculisque
Frigus absolutum amborum irritabilitatem perdere, nemo ignorat. Atqui vero Calorem, ad certum quendam gradum adauctum, eundem effectum praestare, salva etiamnum tenerrimi nervi structura, experimenta, ni fallor, C
Gallarum vis adstringens nervi liritabilitatem peniti sN et tollit,
g) OPer. min. p. 388. exper. 3eto. Mem. Vol. i. eXPer, 367. h) Oper. min. p. I a. exper. 396. r) Vide Memoti . Cit. Vol. Π i. p. 466. l) Oper. min. vol. i. p. 16 i. exper. 37s. P u i A dextra plenii sima non irritabilis est, quod frequens vitium est.' ' Vid. etiam Aler .
110쪽
tollit, adeo ut nullus jam stimulis concitetur. Neque alios este tus edit musculo applicata sm). Saccharum Saturni, sive adstringens sive proprie sedativum habendum est, nervos musculosque pariter assicit. Cremor Tartari nervi musculique eodem prorsus modo irritabilitatem perdit n). Ad Chemica iam Se dativa propria venimus. Opii vires acerrimis Halterum inter aliosque physiologos litibus ansam praebuerunt. Ab opto posse eam vim sup- primi quam nervus in musculum transfert,' ipse Hali rus fatetur so). Vim insitam quoque musculorum, sit modo cor excipias, eo assici concedit. In testinorum irritabilitatem, a corde proximam, opio iis admoto minui, ipse etiam vidit sp). Et, cum cordi ipsi admovetur, quo in casu de ejus in hunc musculum effectibus tantummodo judicium inferre licet, statim hujus musculi vires deficere, ex experimentis Μοnroi luculentissime constat sq). Cicuta nervi quem dissecueram parti extremae applicata, ejus irritabilitatem post aliquod tempus perdidit; eosdem quoque edit effectus, si musculum attigerit fr).
fuso, licet dicere. Foliorum Prunt Lauro cerasi insusum nudo musculo applicatum, post aliquod tempus, irritabilitatem tollit st): In nervo quantum Valere possit, ex temporis angustia, minus hactenus experiri licuit. Quoniam vero in multis experimentis, integris in animalibus institutis, nervorum vires penitus inde abolitae fuere, vix dubitandum est, quin pari
ratione et nervum et musculum assiciat. These infusum, nervo musculoVe admotum, Vires motrices minuit, perdit su) Athalini fixi vegetabilis Vapor Mephiticus utrique organo vires irritabiles manifesto tollit oc). Ex his igitur experimentis haec tere licet colligere; nimirum, ab iis omnibus quibus Vis Musculorum assiciatur, pariter assici Vim Nerveam: nullumque igitur has inter
Verum v ) Expeς. 4r. a, b, c. n) Ibid. o) Oper. min. vol. i. p. 364. et 358, &c. ') El. Phys. vol. i V. p. 4 9 . . q) Experimentum in tentaminibus physiologicis' retulit Praedep- tox R. Whyit; quodque etiam, inter plurimλ alia pulcherrima et multi usus experimenta, in Μ S. eximii praeceptoris Monroi, ex summa ejus humanitate nobiscum lubenter communicato, ipse legi. r) EXper. 32. a, b. c, . fὶ EXPer. 33. G, d, si) EXper. D. a, b, c, e . o Expex. 3 s. cu) Exper. 36. a, b, xὶ EXper. 37. a, b. ' Phys Libys. P. z7s
