장음표시 사용
71쪽
alterum latus, anatum instar, inter ambulandum, jacti
Haec omnia, licet plerisque communia sint, tamen in aliis mitiora, in aliis graviora esse inveniuntur. Quin et nonnulli quos vera Rachitis exercuerit, sive naturae benignitate, sive artis auxiliis praeter spem convalescunt, paulatim informia corporis vitia superant, ac denuo ad robur ac sinceram valetudinem tandem reducuntur. Alii multorum annorum taedium perferunt vitam permultiplicem miseriam variasque offensas ducunt, et Cum sibi tum omnibus suis gravi oneri fiunt. Plerosque languentes, robore fracto3, marcente 3 et vita quasi clam exeuntes, febris hectica cito satis conficit. Per totum mali tempus urina parca pallescit. Alvus aliquanto incerta, quae tamen circa initia haud multum a naturae ordine discesserat, eadem postea segnior naturali tardiorciae, quicquid ore ingestum est haud multum mutatum reddit. Arteriae, incipiente morbo, omnibus Oppido hebetes, tardae, nonnullisque etiam in equales sunt sub finem deinde morbi atque hecticis caloribus jam supervenientibus, eaedem irrebecillae ac citae trepidant. Dentes ante Rachitidis adventum nati cito pereunt, naiacentes haud mediocriter turbati multum tarduntur, et inaequales admodum ac imperfecti, magnis intervallis interpositis, tandem explicantur, iterumque ipsi carie consumpti
Sub finem vero cum affectuum plurium saevities citam perniciem de nunciat, alvus fusa, obstinatum cibi fastidium et frequens vomitus accedens fata ultro properantia impellunt. Postremo paucis jam vitae diebus superstitibus, mirando illo lepori acrique ingenio, quo rachitici omnes insignes adeo iuspiciuntur, ineluctabilis stupor soporque superveniens, omni sensu, omni motu prope perditis, paucisque convulsionibus nec iis violentis accedentibus, tantis aerumnis aeternum finem imponunt. Inter varias morbi notas et affectus enumerandos, quaecunque, incisis cadaveribus, cernuntur, ne ordo dicendOrum turbaretur, prudens antea omisi. De quibus utique hoc dicendi tempus est. In primo quasi morbi stadio peremptis tela In incisis ca- cellulosa praeter naturam aqua distenta vide- claveribuatur, neque eandem in corporis cavis, ut abo- Obsti V ta mine et thorace, cernere rarum est. Quos autem morbus diu retentus attenuavit, illorum partes molliores aristius
solito, adipola marcescente membrana, inter se cohaerente S
72쪽
inveniuntur. In omnibus vero cutis illique subjacentia justa pallidiora ac molliora observantur. In cito deinde abdomine, omentum retras tum, collapsum, multoque naturali minus atque adipe prorsus privatum, primum in conspectum datur. Huic proxime jecur, ob hujus insolitam molem si ad reliqua corporis conseratur,
spei aculo est. In testina contra naturam attenuata, Pel lucentia, mirumque in modum et ingestis crudis et aere repleta, cernuntur. Neque vermes, eosque interdum frequentes, ibidem serpsisse insolitum est. Glandulae mes Araicae ac conglobatae ubique toto abdomine induruisse solent. Reliqua abdomine inclusa perpaucis morbi quicquam praei iste ostendunt. Ubi culter ad thoracem ascendit, hic quoque discimus raro insolita visu sive in pulmonibus seu alibi intus recludit; nisi quod pulmones in nonnullis passim pleurae adhaesisse, et glandulae vulgo sed perperam bronchiales nuncupatae, multum indurui se ac tumuisse perspiciuntur. Quinet in membranarum cordi et pulmonibus praeteritarum eaque defendentium cavis paululum aquae, sed rarius, perspectum est. Ex partibus quae inter thoracem et caput mediae inter- Cedunt, glandulam, quae thymus dicitur, solito majorem notamus ; item vasa jugula ita in Rachitide peremptorum quam aliorum cadaveribus quasi ampliora animadvertun
Cranium jam nudatum, necdum incisum, ob insolitam latitudinem et insignem circa apicem planitiem adspectu notabile est. Suturas ossa inter se nectentes omnibus parum conformatas, atque nonnullis haec magnis intervallis, praesertim aqua intus distendente, distare conspeximus. Serra cranio disciso ac cerebro et membranis inspectis, plerumque morbi nullum indicium, hydrocephalo autem adjuncto, cerebri formam multum mutatam, hujus ventriculos humore repletos, et membranas quodammodo crassiores, offendimus. Haec omnia, cadaveribus hoc malo desunctorum scrutatis, in mollioribus partibus fieri vulgo docemur. His porro semotis, ac ossibus, quae precipue mutantur, nudatis, pauca alia, memoratu minime indigna, restant. Quo autem modo varia ossa varie distorqueantur, cum in vivis facile
appareat, jamque iupra satis sit expositum, praeteribo ; ea- quae vitia sola, que nisi ex ossibus in conspectum datis
f) Glisson. de Rachitide, pag. Id.
73쪽
R, ehitica ossa discissa solito semper eras' Quae, ossit,ingsiora, meatibusque pleniora esse videntur, digi- nu alis aedis iis prementibus cedunt, ac saniem rubram esia Cillis. notatas undunt. Iam deformis pelvis distorta figura
memorabilis est. Cavum enim ejus Natura ovatum nunc magis minusve compressum quodammodo triangulum refert. Pelvi rachitico conjunctum ossis femoralis collum, a situ naturali in plerisque miris modis demotum, in aliis ad angulum rectum insinuatum, in aliis etiam deorsum, trunci femoris ratione habita, declinatum cernitur. Plurima alia ossibus Rachitide mortuorum propria videre est, quae Omnia Percurrere, nec tempus, nec hujus opus culi limites, sinunt ; verum, quae denique Ossa, quaeve horum partes prae caeteris premantur, ea magi8 aut minussere distorqueri, omnibus esse commune, pro certo habendum est.
Rachitidis jam signis expositis, affectibusque commemoratis, ad eorum deinde causas transeundum est, quod priusquam adgrediar, licet supra relata satis morbi naturam explanent, Unam vel alteram notam quibus ab aliis omnibus morbis rachitis distinguatur, interponam. Qua Definitio itaque ossium crassitie insolita, contorsione varia morbi. Circa articulos tumore laborat, carie nulla, vi nulla insigni extrinsecus admota, hic rachiticus dicendus est.
Si pristinum illorum statum qui Biachitide Causae
assiciuntur contemplemur, vel imbecillitatem morbi quandam a parentibus acceptam, Vel communem aliquam universo corpori no Xam, eam antecessisse comperiemus.
Ouocirca Rachitidem ab aliquo malo, corpus ita prius a ficiente, ut hoc deinde excipiatur, oriri verisimile est. Cumque plures morbi ita incidere possint, ut prior semper posteriorem pariat ; ex pluribus hunc quoque essici, animo haud dissicile conceptu est. Porro sit quis, ea signa quae Rachitidis initium praenunciare creduntur, cum iis quae
postea sequuntur, composuerit, morbum non esse eundem, ideoque a primo advellae valetudinis ortu ad manifestum deinde Rachitidis conspectum, alia vitia intercessisse suspicabitur. Omnes morbos qui firmas partes solvendi, Causae re- infirmandi, et humores praeter naturam atte- motae. nuandi facultate praediti sunt, hunc maxime excitare inter medicos Omnes constat. Neque sane hujusmodi causae desunt, siquidem omnes morbi plus minusve tales esse videntur. Verum cum omnes sic corpora afficientes verbis
74쪽
assequi nequeam, summa rerum fastigia sequar, et praecaeteris id efficientes solummodo attingam. Morbi acuti, et prae reliquis omnium generum febres cum inflammatione, intermittentes s e), contagiosae, malit me variolae atque morbilli, saepius sic firmiora humores que solvunt, et hoc malum postea relinquunt. Insuper longa vitia, licet tardius, eundem tamen habitum creant. Eodem omnia immodica, qualia sunt sanguinis et alvi profluviis, et similia incommoda concodilonem aut juitam coctorum digestionem prohibentia, pertinent. Ad haec puerili aetati magis propria mala, quae CosPOra eorum manifesto debilitant, accedunt. Ita dentitio violentior tenellos perturbando, convellendo, debilitando, et multis noxis assiciendo, ad hunc statum viam sternit. Porro quaedam imbecillitas nativa a parentibus, quos morborum vi S, senectus, venus immodica, in victu aut exercitatione Crror admissus confecerant, nascentibus insinuata, multos in idem malum conjicit; quod quidem nutricum negligentia aut Cura perversa saepenumero auget. Ut enim cibi bene alentes atque salubres, idoneus motus, assidua mundities, aer purus, huic aetati tenerae ad salutem praecipue necessaria sunt, ita morbos saepe, quorum effectus in hoc debili corporis habitu saepius deinde apparet, illarum rerum neglectus gignit. Mala insuper omnia quae parvulos quovis modo ab exercitationibus' consuetis praesertim a pedum usu retinuerunt, hujus periculo objiciunt. Haec omnia varie ad eundem finem, scilicet, sirmarum partium resolutionem ac humorum aquosam naturam, B achitidis veram Originem, ducunt; cujus utique pro causis habenda sunt. Quibus expositis ad causam proximam intellectu sane dita siciliorem, transeundum. In hac exponenda plurimi nodi solutu dissici- Cautales occurrunt, cujus, Cum multi viri, qui mul- proxima. tum in ea sudaverunt, frustra tamen laborarint, nos compotes sore prope desperamus. Neque vero res ut ut ardua non aggredienda est, et si fugerit verum, in magnis voluisse satis erit. Nihildum certum minime ve rationi respondens
a Glissenio, M o, aliisve de ea dictum esse, et observatio et cadavera incisa docent. Quin et de nostris sententiis jamjam dicendis idem forsan dici licebit. Quod si nostri conatus in proxima Rachitidis causa investiganda aeque frustra fuerint, saltem verba Celset, ConjectuIalem artem esses in Nisi annis quibus intermittentes autumnales praedominium habent, verae Rachitides rarius occurrunt; quod observatu dignum. S denham. pag. IO 1,
75쪽
s medicinam, rationemque conjecturae talem esse, ut cum
saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat b),
profecto confirmabunt. Verumtamen cum aqua inter cuti in rachiticis vere noxis
perpetuo plus minusve praeeat, nihil hic obstare video, quominus ab ea Rachitidis proximam causam deducamus. Quod tamen priusquam aggrediar, quaedam de recens nato et ostium tum conditione quae huic morbo parvulos objicere possint, praeponam ; eoque magis, quod fabricae
horum notitia ad causas eorundem vitiatorum cognoscendas prorsus necessaria videtur. Ut ossa longo et laborioso naturae opere Recens nato- sunt, ac forsitan aeque maturae ac molliores rum ossium
partes absolvi nequeunt, ita circa postque a lita conditio. quanto nascendi tempus, et numeris et partibus imperfecta cernuntur. Infantes pro Ostibus adultorum completis, tantummodo haec passim coepta, partesque horum nondum expletas a cartilaginibus occupatas habent. Quaeque jamosa facta sunt, ea neutiquam tam compacta ac densa quam aetate provectiorum sunt; contraque tenera librosa et molliora, ubique infinito vasorum sanguiserorum numero circumsita et ubique iisdem repleta inveniuntur. Verum
cartilagines sic ossium officio pro tempore fungentes, OT-bus junioribus densiores, minus vasorum habent; ita ut nullus, Osie nondum in iis incepto, vasorum ullum vestigium ulla arte deprehendere pollit. Itaque in tenellis corporibus ossa quodammodo molliorum partium naturam reser re, ideoque quibusdam morbis similiter obnoxia e se videmus. Quod si aqua ubique tota reticulari membrana diffunditur, quid obstat, quo minus sese inter ossium aeque ac musculorum fibras insinuet 8 Fabrica tenellorum ossium id certe verisimillimum reddit. Licet autem adeo similes rationes osa et musculi habeant, quaedam tamen ex diversa utrorumque labrica disti militudo
oritur. Partes enim, quae musculos componunt, tenerae semper ac flexiles sunt; ossa e contrario semper magis resistunt, suaeque sormae semel a sumptae quam illis multo
tenaciores permanent. Itaque, aqua inter C Utem puerulorum quocunque modo ablata, musculi antea hac distenti membrana reticularis protinus collabetur, fila musculosa pariter inter se contigua ut antea fient, ac naturalem Pristinamque formam recipient. Usium autem si bris, aqua vel quovis liquore interposito, diutius praeter naturam distantibus, atque osseae naturae interea plus acquirentibus,
76쪽
post sublatam mox anasarcam eadem tamen magnitudo atque figura iis postea semper constabit. Quam quidem opinionem, raritas ossium rachiticorum insolita ij observatioque signorum in morbi initio occurrentium, certiorem reddunt. Quoque magis rachiticorum vitam investigavi, eo magis haec mihi sententia compertae t. Neque enim si medici aquam inter cutem semper non observarunt, ideo non verum putandum est; si quidem plerisque parvulis ossium amplificationes magnae prius sunt, quam medici opera adhibetur. Porro neque corporis debilitas neque aquae suffusae copia tum maxima est, Cum offa maxime ampliata atque distorta appareant. Multi quidem convalescere et robur recuperare interea videntur, dum ossa magis magisque, partibus mollibus, quae aqua ante distentae erant, subsidentibus, adspectu manifesta emi
Jamque morbi causis utcumque expositis, ex affectibus rachitidis, quos supra ordine memoravi, eos qui huic malo proprii videantur, attingam ; reliquos autem quotquot aliis morbis in habitu relaxato positis communes sint, ut laborem omnino supervacuum, praeteribo. Cum ossium affectus in rachiticis malis prae- Ratio a cipui sint, horum prae caeteris rationem red- fectionum. de re conabor. Qui conatus, quo intellectu facilior ac expeditior sit, triplicem sequi ordinem quodammodo decrevi. Primum ossium amplificationes quasdam, dein eorum, dis tortione dempta, abbreviationem, postremo eorundem cum distortiones plerisque communes, tum quibusdam proprias, comprehendam. Quasdam etiam alias notas, ut ad ossa non attinentes, ita aliqua ex parte vere tamen rachiticas, nobis postea explicandum est. Ut igitur ad id quod primum est, redeam, ossium am- quae supra de causa proxima dicta sunt, ea cur plificationis. ossa amplientur, faciliorem cognitu rationem reddent. Verum ut alia ossa et aliae eorundem partes, aliter tument, ita de iis propria quaedam dicenda sunt. Quo magis in C si eam naturam pars aliqua mutata sit, eo minus illam deinde mutatum iri, ex supra memoratis patet. Firmitas enim ossis quo major est, eo facilius vi distendenti ac rare facienti texturam obstabit. Unde quare ossium extrema, natura ibi ossea parum confecta, quam media magis amplientur, i) Ostium substantia in hoc moi ho mollia, superficies inaequalis,
tuberosa, incrustata, porosa, soraminulis saniem rubram suu lentibus si premantur, colore gri taceo, levia, teneriora, fragilia, turgidula i uvages Nyὶ Aia, Vol. V. p. 4OS
77쪽
plientur, manifestum est. Porro cum recenS natorum corporum basis partim ex osse, partim e cartilagine constet, ut ossium e Xtrema ante quartum mensem, quo tempore
aliqua ex parte evanescit cartilaginea non simili modo dis tendenda natura, vix augescant, necesse est. Qua quidem
re adducti medici nisi quarto iam mense, ipsam Rachitidem
non incipere opinati sunt. Verum si huic amplificationi
extrinsecus apparenti, mense tertio nondum ab loluto, non tam opportuna ossa sint, nequaquam concludere licet, media atque alia ubi vera ostea natura jamdudum manifesta est, non etiam morbum capere posse, praesertim cum partium circum positarum illum jam natum crassitudo celare possit. Hic ostium assectus ad eorundem, distortione Abbrevia-
in praesentia omisia, abbreviationem exponen- tioni S. dam ducit, cujus rei, quae difficilis videatur, tamen si lex tura ossea jam ante morbo rarefacta ponatur, explicatio sat facilis erit. Ita enim, ut partes minus inter se cohaereiacant, multoque minus vi contra resistant, futurum est. Hinc quae pondus incumbens ossa suffulciunt, eo multo breviora solito, finibus propius inter se adductis, evadent. Qua ratione spina multis abbreviata, ut cervices solito bre-Viores, humerique quasi elatiores, videantur, haud raro facit. Neque octa ponderi corporis subjecta, sola, sed etiam
lacerti brachiaque aliquantum pari ratione assiciuntur. Quod quidem in rara ac tenera ostium te X tura, etiam mUsculorum actio, licet minus, quam pondere desuper simul
Huic ossium abbreviationi haud absimilis est Distortio-
eorundem distortio, ab eisdem causis augescenti- ni S. bus forsitan orta, ideoque de ea ordine proxime dicendum est. Etiamsi rachiticorum ossa varie distorqueantur, iii quam tamen partem singula discessura sint, causis variis attenta mente perpensis, plerumque praedici potest. Ossium enim forma quam natura creatrix dedit, primam occasionem distortioni suturae magna ex parte praebet, quam corporis sustinendum pondus si), musculorumque actio consummare postea solent; praecipuum autem spina e Xemplum esto. Sani hominis spina naturaliter, triplicem figu- Spinae r m, qua alias partes sustentet, aliis spatium distortae. Praebeat, procedens ac recedens efficit. Cervicis vertebrae
I et antroru) Presinae enim ineumbentis molis ponderae juncturae molles Hilatantur, itaque pariunt orinia mala quae Rachiticis evenire quo tidie dolemus. Adversar. Anatomica, Dec. a. EuUchii Pag. 16.
78쪽
antrorsum, dorsi, quo thoracis cavum amplient, retrorsum, rursusque item antrorsum lumborum, inclinantur, pelvis postremo horum cavo imminent. Ita spina quasi columnare Curvat η, minus firma, minus stabilis redditur, itaque fit, Ut eadem res Curvaturas naturales, quovis pondere desuper incumbente, facilius per morbum augeat, perinde ac in Rachitide assectis videre est. Praeter has inflectiones vel naturales vel his adhuc proximas, aliae novae ac prorsu S a natura alienae, in rachiticis existunt, quae vel a quavis reextrinsecus premente, vel cujusvis habitus diuturniore mora spinam in situ incurvato diutius retinente, ostium mollitie simul juvante, formantur. Hinc spinarum sic laborantium varie recurvatae figurae. Una enim parte jam Praeter naturam inclinata, puerulus, quasi submonente natura, corpus in latus contrarium inclinari S alteram cur-Vaturam fingit, quo nimirum pondus libratum mediae insidens pelvi facilius tenere, musculorumque actionem aliter nimis laboriosam sublevare, valeat. LIis igitur ita se habentibus, cur simplex curvatura nunquam, duae Plureiave semper, spinarum rachiticarum fieri observentur, primo adspectu patet. Porro thoracis utrinque complanatio ac Thoracis sterni eminentia, similes fere ratione S, AC utrinque com aliae ossium distortiones, habent. Parvuli planati et ster- qnim, nunc in unum, nunc in alterum latus, ni eminenti S. de cubitus, qui fere habitus ejus corporis est, ad costas complanandas plurimum facit, vitiumque hoc semel inceptum ipsa postea spirandi actio auget. Costae quidem, thoracis cavo ad spiritum trahendum ampliato, vim magnam aeris circum ambientis, donec pulmones toti compleantur, extrinsecus prementem, necessario sustinent. Hinc tam immensum pondus assidue, inter spirandum, incumbens, thoracis parietes jam ante justo debiliores, ut magis magisque perturbet, necesse est. Reque vera costas solito minus convexas, earumque extrema eo plus inter se, quo rectiore h universe redditae sunt, distare, in B achitide pressis reperimus. Cumque costarum morbo rectiorum anterioribus finibus per medias cartilagines adnectatur sterianum, ut hoc exterius projectum emineat, pariter necesse erit. Quod quo magis usque si at, ipsae vertebrae, quae primas costas suffulciunt, anterius recumbentes non raro efficient. Haec thoracis modo memorata conditio, Spirandi dicta. quare spiritus laboriosior, voxque praeter na- cultatis.
turam stridula, rachiticis sint, sane satis explanat sin). Quin
in Hippocrat. de Articulis, cap. ii.
79쪽
et eadem haec vitia, cervicis vertebris varie distortis, nonnullis saepenumero augentur. Triangularis pelvis figura pari modo a C hae Pelvis tri- omnes distortiones verbis explicanda est. Quo quetrae. autem argumenta illustriora sint, pelvem naturalem circulum prorsus repraesentare, eique totum Corpori S pondus, idque ipsum artubus inferioribus rursus incumbere, ponam. Cum igitur actio atque reactio pares sint, ideo inter utramque vim pelvis pariter premetur. Hinc quae illius partes supra os femoris utrinque protinus sitae sunt, introrsum os sacrum versus urgebuntur; hoc deinde superiorum partium pondere pressum os pubis versus flectetur, et inde pelvis figura manifesto triquetra fiet. Θ
Praeterea, femoris ossis CCr ViX Omnium, qude vati ad ejus supra sunt, pondere glavata, pro Obliquo sur- Cervicis a nasum tendente possitu, aliis prorsus transversa, tura alienae.
aliis pessime amictis etiam oblique deorsum, spe fiat, dum
ollis ejusdem truncus, ipsa natura aliquantum inclinante, musculis autem corporis mole et more sedendi consueto etiam magis impellentibus, mirandum in modum anterius
Quin etiam crurum informitatem ossium Crurum in- naturalis figura, partium superiorum gravitas formium. ac posteriorum musculorum actio faciunt. Quas res, cum crura antrorsum fere incurventur, ad id plurimum posse,
manifestum est. Obliquus pedum habitus ab iis horum imorum ligamentis, quae tarsi ossicula, quibus tibia insidet,
sulfulciunt, ideoque totum etiam corpus susti uerat, relaxatis oriri dicenda est. Lacertus brachiumque licet non ita ac ar- Brachii ac latus inferiores premantur, in nonnullis tamen certi contorti. etiam distorta inveniuntur. Hic quoque naturalis ossium proclivitas, cum crebriore ac validiore musculorum flexo rum motu, conspirans, illa extrorsum flectit. Ossium infra corporis truncum informitas Inter ambu- ac puerulorum imbecillitas, ut crura, quo ae- landum cor
qualius corpus libratum sustentent, ideo disia Porisjactatio Pandant, efficiunt. Quo fit, ut ab altero ad 'i' 'alterum latus, inter incedendum, sese conjectare hoc vitio laborantes cogantur.
Capitis magnitudinem in cranii ossibus cras- Μ igni capitis. situdine auctis, nisi aqua etiam intus ad molem augendam collecta sit, prorsus consistere mortuorum inspectio probat. Quoniam vero materies ossea in ostium crassitudinem
sic ampliandam insumitur, ut horum latitudo debito minua
80쪽
nus extendatur, nece se est. Hinc cranii inter ossa inter valla vacabunt, suturae insolito more laxabuntur, ac capitis summi planities saepius nascetur. Hae rationes ossium distortorum naturam communem mihi explicare videntur, quod siqua sunt, ad hanc rem Pertinentia, omissa, ea illorum mollitie aliisque supra dictis, in memoriam revocatis, intelle diu facillima erunt. Neque verbis quidem opus est, ad brevis rachiticorum staturae causam illustrandam, utpote cujus notitia ex distortis ac abbreviatis ossibus facile oriatur. Unum vero aut alterum quiddam, ut non ad ossa attinens, ita Rachitidis proprium visum restat, de quo paucis disserere non alie
Abdominis tumor ex jecore magnitudine Uentris tu mi aucto potissimum nasci, cum a Glissenio tum di. ab aliis creditus est. Verum cadaverum inspectio illum ingestorum copiae, intestinis ad haec expellenda ob imbecillitatem parum valentibus, ac aeri eis morantibus emi iaso, deberi, satis superque probat. Glissonius, quia rachiticorum quam aetate ad ultiorum jecora, pro rata parte, majora esse opinatus est, ideo in illum errorem incidisse videtur. At nihil hic mirandum est, quippe quod etiam in sanis maxime parvulis usu venire soleat n . Praeter que hoc, reliquarum partium macies, ut hepar majus, quam re vera sit, esse videatur, efficere potest. Cum enim hoc membranae adiposae, quae sola tabis materia subest, minimum, illae plurimum, habeant, inde sit, ut jecur minus, partes circumpositae magis, decrevisse appareant. Reque vera quod de jecoris statu retulit Glisponius, id proprias sententias prorsus refellere videtur. He par enimo in omnibus ab illo disiectis non male coloratum, neque valde induratum aliove aliquo vitio notabili contamina- tum esse co),' confiteri postea cogitur.
Vasa jugularia parvulis Rachitide peremptis semper
quasi majora comparere, si quidem pro rata parte, res in omnibus mortuis ita se habet, nequaquam notatu dignum est.
In Rachiticis puerulis multum fere ingenii Ingenii prae- multoque etiam maturius, quam in aliis, ut Cocis. diximus, inest. Cujus rei causa cerebrum magnitudine auctum ius pectum est. Haec autem ratio nobis minime placet,
n) He par viscerum omnium vastissimum, multam abdominis partem supra mesocolon occupat, majorem tamen in foetu . Halleri Primae Lineae Phet solog. cap. XXVii. P. 4 I.
