장음표시 사용
81쪽
placet, si quidem incisa Rachitide mortuorum capita, nunquam plus, saepius multo minus, cerebri quam sana ha b ui se reperiuntur. Nonne multo verisimilius est, misellos morbo domi retentos ac inter aetate provectiores semperversantes, ex his dicta sive faceta, sive lepida, sive denique
acria magis, quam pro eorum tenerae aetati S ratione, arripere ; et e contrario bene Valentes cum aequalibuS colludere gaudentes, natuque majorum consortium fugientes, suo ingenio altius addiscere nihil tDenique maciem rachiticorum a prava con- Maciei. coctione atque glandulis me saraicis occlusis oriri facile animo comprehensu est. Insuper invalida atque dis licitis pulmonum actio, partibuS circumpositis prave conformatis, ut eorum corpora parum alantur, quam plurimum esticit; etenim nisi sanguis per pulmones transitens satis mutatis fuerit, corpus alendi negotiis fungendis prorsius ineptus erit. Hanc rem procul dubio confirmat, quod pulmones ab aorta, non vero ab arteria sibi propria, arterias bronchiales sui nutriendi causa, accipiunt; si quidem hujus arteriae sanguinem, priusquam pulmones sanos transierit, neque corpori alendo neque cuivis alio ossicio faciundo, aptum esse constat. Nunc demum omnibus, quae ad ad fectuum rationes explicandas attineant, absolutis, morbi
eventum ac curationem, tradere deinde pergam. Peritiam medentis nulla res quam morbo- Morbi even-rum eventus praesagium magis illustrat, aut tus praefa- merito magis commendat. In aliis enim glum.
medicinae partibus, si quid peccatum est, cum vulgi tum etiam doctorum aliquando reprehensionem sugere licebit ;verumenimvero de morbi sine futuro an vera an vana loquaris, omnes mortales dijudicant. Itaque, errore admisso, saepe aegrotantis salus, semper medentis fides laborabit. Quocirca cum hujusmodi notitia adeo nece saria sit, observandoque ac prius observata inter se cum cura comparando plerumque mali exitum praedicere possimus, pauca de Rachitidis sine prius exponere, quam ad ejus Curationem procedam, operae sane pretium est. Rachitidi cum aliis omnibus morbis commune est, ut quo gravior est, quo magis inveteravit, imbecilliusve afflicti corpus evasit, eo magis in angusto spes sit. Ubi imbecillitas a parentibus ad natos translata, morbi semina altius jecit, licet omnia meliora sata spondeant, exitium tamen miseros ita exspectat, morsque atra eos ala ita Circumvolat, ut pauci huic praeripiantur. Contra, si victu, exercitatione, aut per similia levior error admissus huic malo initium
82쪽
initium Deit, harum rerum cura atque diligentia praeter spem saluti multis erunt. iniarum rerum experientia illum, qui modo in usu medendi paulo magis versatus sit, quid sit sperandum, quid metuendum, docebit. Quo maturius post partum aliquis B achitide correptus
est, eo in majore periculo versabitur. Hujus enim tenellae aetatis imbecillitas morbo minus resistere valet, ac medicamentorum impatiens fastidium omnibus recens natis commune, inde omnis auxilii spem aliter haud vanam praecidit. Igitur quo quis natu major ante Rachitidis accessionem fuit, eo in meliore esse loco judicandus eis. Quin etiam licet morbi aetas ossa distorta magnopere vitia- Verit, vivere equidem vitamque inertem et taedio plenam per plures annos ducere potis erit. Quod si capitis immodica magnitudo ac alia aquam intra hoc collestam significant, neutiquam a ratione alienum erit, imbecillem atque aetate tenerum tam diris turbis non diutius fore superstitem, fatoque propediem cessurum, pronunciare. Diu inter medicos, quidlibet per cutem rachiticorum essiorescens laetum eventum indicare, et morbi materiam sic emolitam ejectari, recepta est opinio. Neque vero id roboris quod Certa quaedam per cutis foramina ejicere valuerit, posie etiam morbum quodammodo tollere ac vitae consulere, dubitandum. Indiciis jam expositis quae nos vel spe consolentur, vel
metu terreant, ad morbi curationem transeundum est. Ea igitur curandi consilia proponam, quae naturam nunc deficientem juvent, nunc satigatam sustentent, adeoque misellulos pernicei, aut etiam, si fieri potuerit, corporis informitati eripiant. In Rachitide, perinde ac in aliis malis, curan- Morbida, variae causae potissimum respiciendae erunt, curatio. medicusque ad illas tollendas et offensas ignorantia vel incuria nutricum acceptas corrigendas, summa ope niti debet. Itaque si locus quo vitana rachiticus degit, ob silvarum, aquarum stagnantium, Vaporum noxiorum, aeris
quiescentis, viciniam, aut alios hujusmodi casus insalubris est, ad salubrem, si detur occasio, aeger transferatur. Nutricis negligentia, alius, cui sides haberi possit, opera adhibita corrigatur. Immundities prae caeteri S cavenda ;adeoque Floerus, nullum in Rachitidem nisi foedae nu tricis sordibus vitiatum incidere, testatur. Item lactis tam generis quam copiae ratio habenda est. Ergo ut nutrix bene valeat necesse est. Aliter lac bonum aut idonea
ad infantem alendum copia frustra sperabitur. Itaque
83쪽
haec altera nutricis, et quam primum mutandae, causa erit. Etenim si morbi cum lacte Nutrimentum accipitur, nequicquam remedia adhibebuntur. Qui pueri lactere deserunt, in illis etiam curandis, victus ratio praecipuam curam vindicat. Idcirco ciborum genus, quoque modo detur, spectetur. Qilo minus viscidum ac concoctu facilius est, eo magis stomachis eorum imbecillis certe amicum erit. Neque ventriculus onerari debet, et ut aegro tans, quod ciborum dandum est, id accipere queat, et corpus satis alatur, exiguum aliquid, sed saepius, ingeri convenit. Quantum autem in his rebus regendis cura nutricum discrepat, quae, quoties vagitibus gestibusve molestiam quampiam tenelli significare videntur, ad cibos tan
quam auxilium unicum nunquam non confugiunt, ac tantum quantum pusilli ventriculi caperie possunt, iis invitis
et reluctantibus, tamen ingerere, certant. Verum enimvero, quemvis morbum molestiamve iis rebuS curare, quae
illa ab initio secerunt, quid stultitiae majoris esse potest ZNeutiquam igitur aetas puerilis semper implenda, contra, bonae concoctioni consulendum est. Insuper si corporis officia, sine quibus nemo valere potest, fasciis nimis arctis ad vetularum libitum admotis, impedita sunt, his omni bus aegros liberare primum est consilium. Qui pravus mos
quantum et sanitati et formae ossiciat, apud eos populos, ubi maxime valet, quantum denique laxior barbararum gentium amictus utrique conveniat, nulli sane obscurum est. Faciarum igitur loco curae sit nutricibus, ut rachitici, si nihil praecipue vetat, quotidie exerceantur; qua tamen in re videndum est, ne exercitatio certis finibus continenda ultra eos procedens Noceat.
Jam iis rebus, quae, sive puerulorum sanitatem servare sive malis occurrere velis, utilia sint, dictis; ad ea medendi consilia, quae ad rachitidem, posteaquam incidit, tollendam, magis pertineant, deinde transibo. Maxime insignia et manifesta Rachitidi me- Consiliadendi consilia sunt, primum humorum extra medendi. Vasa quiescentium copiam auferre ; deinde totius corporis habitum roborare; postremo informia mala corrigere. Hae Cin Rachitide simpliciore facienda sunt. Verum siqua mala ab ea diversa comitantur, diversa quoque curatione opus erit, atque illa mala praeter ipsam rachitidem intueri me dicum oportet. Plerumque tamen sit, ut huic morbo addita mala consimili ei natura sint, idemque curandi genua
84쪽
Quod ad primam curationis partem attinet, Primum et
magnus remediorum numerus a medicis prae- secundum.
ceptus est, quae ob hanc ipsam causam secus respondere credenda sunt. Neque vel potentissima, nisi primis viis Prius purgatis, auxilio quidem erunt p . Hoc igitur ante
Omnia, H manno monente, agendum. Itaque leniter supra et infra purgantia conveniunt. Si nausea est, ab emeticorum aliquo erit incipiendum, quorum radix i peca Coan-h e lenissima est sq). Haec nauseam in plerisque tollet,
Ventriculum purgabit, in nonnullis alvum leniter movebit, atque hac via, quae intestinorum inertia et imbecillitas aliter CX pellere nequierint, corpore ejectabit. Licet autem leniter supra purgantibus libere uti conveniat fr), parce tamen infra purgantia utenda sunt, quippe quae immodice sumpta plus obesse quam prodeste reperiuntur f .
Ex qua re, quam a ratione alienum sit, humores effusos
Corpus purgando ejicere sperare, manifestum est; sit quidem lenissime purgantia saepius adhibita potius augent quam
minuunt affectus. Sudorem et urinam moventia in hac parte agenda multum laudata sunt, quorum tamen invalida vel potius noxia facultas, ut prorsus omittantur, fecit. Quam rem si morbi naturam perpendamus, neutiquam mirabimur; nam superans humorum copia quam expellere Corpore Volumus, fere extra vasa stagnat, et priusquam ejici queat, ut illis recipiatur, necesse est. Igitur medico humores stagnantes iterum cum sanguine permiscere priti S conato, ad sudorem et urinam moventia deinde quodammodo confugere, liceat. Quae utique Caute adhibenda, ne corpus relaxando ac debilitando non auferant sed inferant injuriam. Cum extra sanguinis vias humores non, nisi eo rursus recepti, moveantur, iis auxiliis uti, quae hoc efficiant, consilium est. Hoc quodammodo fri-Catio, motus et exercitatio, omnesque corpora firmandi ac roborandi viae praestant. Itaque licet primum et secundum medendi consilium discreta videantur ; cum humorum tenuitas, suae extra vasa effusioni opportuna, firmorum debilitatem semper et illam haec comitetur, ad communia
auxilia plerumque in utroque fugiendum erit. Ergo in
p) Ad imitem mali qui in primis viis residet praescindendum
conserunt leniora laxantia. Is maΠ, tona. iii. cap. 9. p. 491. Non omissis, si opus sit, nec tenera instantum constitutio obstet, lenioribus emeticis. H man. loco citato. r) Curatio optima fit vomitoriis lenibus alio uoties cum prudentia repetitis. Boerhaaυ. de cognoscendis et curandis morbis, par. 1489.
f) In Rachitide vera cathartica locum non habent nisi ut semeι vel bis ad plurimum. Syrinham, Pag. 4Q7-
85쪽
utroque vitio corrigendo communem medendi rationem sequi statuimuS. Vasiis absorbentibus bene cognitis, quanta sit fricationis et exercitationis utilitas, cuivis scire licet. Motus enim quodcumque genus vim impellentem, qua carent, iis quasi tribuit, quae porro cum valvarum iisdem propriarum auxilio, contentos liquores in sanguinem protrudit. Qua actione saepius praestita humores stagnantes sanguine recipiuntur, et postea, qui corpore ejiciantur, apti redduntur. Quod quidem, motu atque exercitatione certis legibus administratis, brevi sperandum est ; siquidem, corpus roborare, fibris relaxatis et debilitatis firmitatem dare, humoresque tenuitate peccantes saniores reddere haec remedia posse, fatendum est. Quoniam vero horum nimius usus imbecillitatem ac alia vitia augebit, ideoque nostrum cui randi consilium corrumpet, de justo eorum usu quaedam sunt dicenda. Fricare vel manu sola, vel per pannum laneum aliisve modis, pro medici arbitrio licet; verum quamdiu et quanta cum vi fricandum sit, videndum est. Cumque omnis vehementior fricatio noceat, ideo lenior es equidem, sed constantior ac frequentior, debet. Sempe que ubi medicinae causa rachiticus exercetur, satigatio et languor, nimiam fuisse exercitationem pro certo significantes, omni cura vitandi sunt. Ad haec duo medendi consilia medicamenta etiam roborantia pertinent, quorum chalybenta et amara, quo in numero Cortex Peruvianus est, consuetissima sunt. Quin et Ens Veneris, ob roborantem ejus vim, a B leo aliisque
proprium Rachitidi auxilium habitum est st). Quod tamen, licet minus hoc tempore usurpetur, pro roborante prodesse potest. Omnibus vero anteponendus est Cortex Peruvianus, quia et gratissimus et efficacissimus longe spectatus est. Neque tamen adeo saepe in hoc morbo ac fieri debet, eo medici utuntur. Priores enim viri, glandulis conglobatis occlusis, quod saepius rachiticis usu venire solet, hoc r medium vetuerunt. Verum cum experimenta
quaedam eum haec ipsa mala solvere ostenderint su), quid
obstat, quo minus in hoc morbo curando locum, quem meretur, obtineat. Cortex igitur Peruvianus, quem es sicacissimum rachiticis ad salutem monstravi, quo modo adhibendus sit, proximum est ostendere. Sapor ejus insantibu S adeo ingratus est, ut tantum accipere quanto opus
Boyle on the usesuine se of experimental Philosophy, cap. ix. u) London observations an inquiri es, vol. i. p. 5OS. VOl. ii. P. 263-
86쪽
sit, nulla ratione impelli possint. Quocirca licet medicamenta intus et integra data certius ac emcacius agere haud ignorem, tamen, ubi hoc fieri non potest, ut extrinsecus adhibeantur, necesse est. Itaque Corticem Peruvianum X trinsecus corpori admotum plurimum auxilii rachitico poste adferre, verisimilium est; eoque magis, quod febres intermittentes obstinatas sic feliciter sublatas novimus x). Postremo, ad duas priores medendi partes pertinens novissimum remedium frigida lavatio est; cujus agendi ratio, licet per dissicilis redditu sit, tamen ejus in hoc morbo semper periculum, nisi quaedam manifesta repugnent, faciendum esse, cum propria observatio, tum aliorum autoritas, si dem mih i fecerunt ). Ad virium autem aegrotantis mensuram lavandi sit frequentia. Si admodum imbecillus puer est, levissime submergendus est, saepiusque, de inde paulatim, id, prout viribus creverit, faciendum. Postea vero quum aqua siit extractus, qua ratione curari debeat, ad eos, qui de hac re plenius scripserunt, scire volentes, relego set . Iis igitur, quae ad primum et secundum me- Tertium. dendi consilium pertinent, ex possitis, ad ea, in quibus tertia pars curationis posita est, transeundum. Ad informitates corrigendas variae fasciae ac machinae et inventae et adhibitae sunt sa); quae tamen corporibus plerisque vitia augere magi S quam minuere solent sh . Tot enim in iis formandis ac fingendis ea venda sunt, ut eas multis noxae esse, non sit mirandum. Reque vera nisi summa arte tam fabri-
ω ne, medicus Londinensis ingeniosus, cum puerilis aetas a Cortice Peruviano intus dato adeo aliena sit, quid extrinsecus admotus adversus febres auxilii adferret, Periculum facere Cupiens, quaedam indusia ex duplici lintea veste fieri; vestem interiψrem rariori textura ess e et inter utramque Corticis hujus subtilissime contriti aliquantum interponi, praecepit. Haec indusia quidam parvuli febribus aegrotantes cutem proxime, illo curante, gesserunt, et ad salutem cito redierunt. Idem arte e dem multas et intermittentes et febres remit tentes sustulit. London Observationa Mid Inquirit , vol. ii. P. et s. Nonne igitur stratum eodem vel quercus Cortice Contrito repletum
a) Vid. I 'Oritu, pedie, oiit'art de prevenir et corriger dans lesen Laus les deformites dii corps, par Μ usaeiar Andry. b) Nec reticendum est, ad spinam dorsi incurvatam et membra diversimode distoria oo' mendabilem esse ligaculorum et thoracum applicationem, si modo caveatur, ne loco auxilii vim inseramus, et infantes ex uno in alterum vilio praecipitentur. Hosiman, tom. iii, cap. 9, Pt 693
87쪽
fabricentur quam adna OV eantur, eas omnino omittere et in aliqua mutatione a constanti corporis habitu tardius, seclaliquanto tutius orta, informitatis curationem ponere multato melius erit. Quod tamen de spina distorta potissimum est dicendum. Machinae enim ad informia extremorum artuum vitia tollenda comparatae, admotu multo faciliores sunt, ideoque quo minus adhibeantur, nihil vetabit. Veiarum etiam in his tractandis cum quis mutare aliquid volet, paulatim debebit assuescere sc) ' Verum enimvero sive machinis informitas, sive medicamentis reliqua vitia curabuntur, iis, nisi maturius morbus fugerit, diu erit insistendum. Porro quo magis curatio expediatur ac valetudo certius firmetur, ut cibi quam saluberrimi, sicciores, concoctu facillimi atque bene curati, ingerantur ; potui exigua quaedam et rite fermentata dentur; corpus veste sicca et munia da modice tegatur ; postremo, aer purior ac elementior spiretur, assidua ope nitendum est. e) Cellas, lib. i. Cap. 3.
88쪽
TEMTAMEN PHYsIOLOGICUM INAUGURALE,
Lx Auctoritate Reverendi admodum Viri,
GULI ELMI ROBERT SON, S. S. T. P.
Academiae Edilaburgenae Praefecti;
Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decretu;
OuΜΜIsQUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIvILEGIIs RITE Ac LEGITIME CONSEQUENDIS;
Pridie Idus Junii, hora locoque solitis.
Praeceptori illustrissimo; illius Pietatis et liberalitatis, Hujus benignitatis et amicitiae, Quibus multum usus est, Probe memor; Haec dicata voluit THOMAs SMirn
89쪽
MUSCULORUM actio tanti est et usus et honoris in
oeconomia animali, ut summam, per omnia fere secula, philosophorum et medicorum, in natura legibusque suis investigandis, diligentiam merito sibi vindicasse
Multi sane huic rei operam strenue navarunt, et plurima de ejus natura, tam specie quam utilitate sua egregia, feliciter eruerunt. Attamen, hujus actionis fontem legeiaque generaliores ex magna parte adhuc latere, hodiernae medicorum lites satis indicant. Certa quaedam de ejus natura principia ex experimentis statuere; haec a vanis falsisque probe secernere; certaminum apud clarissimos auctores quam acerrime agitatorum vim et fundamenta exponere; nonnulla quaedam e proprio sortasse penu, qualia qualia demum fuerint, in medium proferre : Haec omnia dissicillimum hoc simul et utilissimum argumentum pertractandum nobis in animum induxerunt. Neque infeliciter profecto, si modo hac nostra Opera, vel systematis animati primariae vires paululum elucescant, vel, quod primum ab hoc est, principia incerta prodita judicium haud amplius transversum agant. Im primis igitur hodierna quaedam placita de muscularium fibrarum actione expendere, et in trutinam revocare lubet. Haec inter facile eminet, tam ob illustrissimi auctoris suamque famam, quam ob innumera fere experimenta, et argumenta perquam speciosa, quibus innititur, Irritabilitatis, quod aiunt, systema celeberrimum. SEcΥ. Ι. VIGINTI septem sere abhinc annos, celeberrimus ille physiologus riter l, inter cordis motuum causas sedulo investigandas, illi caeterisque animalium musculis inesse propriam quandam vim insitam, ex quo fonte motus eorum et actiones ortum suum duxerint, tum primum sibi in animum induxit. Hallertis satis pro comperto habuit, nostrum Glissonium, haud mediocris certe ingenii virum, propriam quandam motus muscularis causam, ex ipsis musculis penitus oriun-d m, Olim e Scogitane, quam et irritabilitatis nomine insignire
90쪽
Onire voluit. Rus vero commenta, dogmatibus quibusdam scholasticis potius quam experimentis communita, ipsis ante id tempus Halterus et caeteri fere omnes physiologi penitus neglexerunt. sum demum Hallertis, hanc opinionem sua vi haud prorsus carere ratus, veritatem ejUS CX-
perimentis sedulo institutis confirmare, et hujusmodi vis naturam, leges, terminosque investigare conabatur. Primus Cl. Zimmerman, Halleri discipulus, quindecim fere abhinc annos, plurima de ea re experimenta in lucem protulit. Haud ita multo post ipse Halterus, in Commentario coram Societate Regali Gottingensi recitato, experimentorum de animalium partium sensibilitate et irritabilitate, tam a seipso quam a discipulis suis institutorum, vi in pene infinitam edidit. Ex his igitur vi irritabili satis, ut ipsi videtur, demonstrata, qualis sit ei in systemate animali lo-CuS, nec non quantum ejus effectus a vi nervea distent, sta
Plurimis physiologis haec nova opinio minus placuit, et acerrimae de ea lites vel ad hoc tempus agitantur. In aliis quibusdam scriptis, et potissimum EL Phys. lib. xi. Hallertis sententiam suam fusius exposuit, et experimentis aliis confirmavit. Ex his igitur desumpta argumenta, quibus nititur haec opinio, in trutinam revocare, et quid iis ponderis insit, singulis ordine expositis, examinare nobis est
Ex argumentis quibus Halterus irritabilitatem, non ut vulgo creditur a nervo nasci, verum ipsi fabricae partis irritabilis insitam esse, demonstrat,' hoc fere primum habet locum, nimirum, quod nerVUS, a quo omniS sen- sus ad animam perfertur, ab omni irritabilitate ipse re- ς motus est a VPulcherrima hic loci sponte datur occasio quaerendi, quid demum sibi voluerint voces illae, oritabilis et Irritabilitas, ab Haltero saepius repetitae. Attamen verborum
vis ex rerum ipsarum natura omnino pendet; et tum demum illam in examen revocare, postquam haec experimentis rite evicta fuerit, satius esse videtur. Hac igitur in praesenti omisa questione, ad argumentum prolatum transeundum est : Scilicet, hoc solum sibi velle videtur Hallertis, quod partis cujusdam ex irritatione oriunda contractiο b) suae cuidam sabricae a nervorum structura longe diversae accepta merito reserenda sit ; quoniam ipsi nervi omnimodis irritamentis solicitati nequaquam contrahuntur. DC
b) Vid. Halleri partium irritabilium definitionem, l. c. P. Ac 7.
