장음표시 사용
91쪽
De hoc vero minime ambigitur. Immo, ita se rem habe re apud omnes, praecipue post luculentissima illa Halia iexperimenta in medium prolata, jam satis constat sc). Hic
autem quaeritur, an non contractio illa fibrae musculari propria in ulla alia corporis animalis particula, praeter eas
quae nervis gaudent, inesse possit. Simul et quod quaestionis summam attingere videtur, an non ulla musculis vis insit, qua vel stimulis lacessiti, vel sponte sua in contractionem ruunt, ab illa diversa quae ex nervis in carne mus culari ubique delitescentibus omnino exoritur, et indolis penitus ejusdem est, ac ipsa vis sim gulis nervorum partibus, per totum suum e cerebro usque ad musculos decursum, perpetuo insidens. Huc spectat tota controversia ; hua Omnes Vires intendamus necesse est. Hoc igitur milio facto
argumento, ad alterum festinat sermo. Scilicet, subjicit
In vivo animali, cum vinculum nervo injectum sit, aut nervus ipse resectus, minime vis contractilis tollitur ; sed haec sponte et vegeta ex irritatione renascitur; imo
in ipsis musculis resectis, in artibus aliisque particulis de corpore penitus separatis, superest vis irritabilis, eth- caciterque agit d). Omnes iere systematici ita cerebrum pro sensationis motusque fonte habuerunt, ut ejus opera subtile quoddam
fluidum e sanguine secernatur, et per nervo S, tanquam e X cretorios ductus, ad musculos sensuumque organa deferatur. Et ab hoc sensationem motumque muscularem necessario pendere volunt. Hujus igitur a cerebro itinere quodammodo intercluso, partium eo destitutarum, ne quulibero commercio cum cerebro amplius gaudentium, non magis sensationem quam motum penitus perire, apud Omnes omnium sectarum assectatores mire convenit.
His autem principiis pro certo habitis, Hallertis argumentum suum hoc fere modo deducit: Scilicet, quoniam omni influxu vis nerve se a cerebro, immo a nervis ipsis quam proxime ad carnes musculares abscissis, jam prohibito, musculus motu suo adhuc gaudet; hujusmodi influxu motui musculari nequaquam opus esse, ipsique musculo propriam quandam vim inesse, qua sola perpetuo eisicitur
motus muscularis, manifesto apparet. Musculorum actionem motumque, absque omni nervosi,
quod aiunt, systematis, nimirum encephali, medullae ob-Vo L. III. L longatae,
92쪽
falongatae, medullae spinalis, vel nervi partis alicuius sens-bilis auxilio adhuc vigere, et quam facillime excitari posse, minime negamus. Ipsis igitur musculis inesse, ut ita dicam, facultatem quandam motricem, quae sine alia quacunque vi, per totum vitae animalis decursum, quantum hactenus pro comperto habemus, agat, concedamus necesse est. Longe aliter de ea re statuerunt antiqua scholaruni dogmata; nec nisi post Halleri experimenta in lucem edita, quod egregio illi viro summae laudi merito vertitur,liaec ita se habere homines sibi in animum induxerunt. Quod si vero haec omnia jure demonstrentur, vim tamen illam musculis insitam aliam esse a substantia nervosa medullari, nequaquam cum Ill. Hestero existimandum est. Etsi enim singulae partes nervi proprie dicti, nimirum medullaris substantiae membranis vestitae si ), immo et omnis fibra medullaris, quantum a fibris contractilibus distingui potest, procul a musculo relegantur ; musculo tamen adesse per totum ejus volumen quasi intertextas portiones qua Ddam nervosae medullae, et haud absimilis, quae prima nervi et maxime propria pars est neque vi minori in musculi contractione excitanda pollentes, omnino certum est fg . Huic igitur substantiae medullari musculi facultatem motricem haud injuria referamus. Hanc vero sententiam Hallerus vulgari de fluido nerveo opinioni, cui ipse benignior favet, et aliis quibusdam re-ηus infra memorandis adversari objicit; neque parvulam illam nervosae substantiae portionem musculis adhuc in si1- dentem perennes vividosque motus in musculis, a nervis et sanguine dudum sepositis, saepius animadversos efficere posse credit. Quicquid vero de fluido nerveo statuimus, substantiae nervosae in musculis adhuc superstiti hos motus musculares merito tribui, ex plurimis rebus posthac, ni fallor, satis manifesto constabit. Interea loci, ob causas modo memoratas, argumenti illius ab Ill. Hallero prolati nulla ratio habenda est e videtur. Subjicit vero,
alio, In musculis paralyticis stimuli applicati motum muscularem suscitare valent h), paralysi S vim nerveam destruit, integram relinquit vim insitam si . A plena
ε demum mort , quando nulla nunc vis nervea superest,
superest vis irritabilis, efficaciterque agit ), etiam ter- tio a morte die, musculis jam semiputridis l .
93쪽
Vitia illa corporis humani, quae paralyses Vulgo audiunt, plurimum inter se' discrepant. Imprimis, motu S muscularis impotentia, sine musculi vitio sensibili, exoriri potest ex imbecillitate potentiae istius, quaecunque ea sit, quae
apud nervorum originem vi nerveae ciendae et in musculum impellendae inservit. 2do, Nervorum musculi vitium quoddam prohibere potest, quo minus Vis Nervea, a cerebro vel nervi parte superiori derivanda, in musculum rite deducatur. 3tio, Paralysis a defeCtu illius vis, quaecunque ea sit, qua proxime pendet musculorum actio, seu vis insitae musculi, ut cum Haltero paulisper loquamur, ortum ducere potest. Quin etiam adhuc et secundae et tertiae speciei aliae quaedam varietates adsunt. Scilicet vis tam muscularis quam nervosa male sese habere potest, vel relative, quatenus sensorium commune, vel absolute, quatenuS singulas causas motum concitantes spectes. His igitur paralysis diversis seu speciebus seu varietatibus rite perspectis, quid ex iis ad partes vis insitae tuendas jure colligere liceat, jam videamuS. In prima utique illa paralysis specie, ea modo vis laborat, cujus est vim nerveam, integram etiamnum ipsam et Valentem, apud nervi ipsius originem ciere. Hic vero stimuli externi motum muscularem pariter assiciunt, sive nervis sive ipsis musculis admoveantur. Nulla igitur musiaculo propria vis a priori diversa hic adest. Quod ad secundam paralysis speciem attinet, si nervi partis alicujus compressio, vel alia id genus causa, vi ex
nervi parte superiori in musculum descensurae intercludat iter, nervi partem inferiorem irritatam musculorum suorum motus ciere, ab innumeris ferme experimentis satis constat. Neque igitur musculi ipsius irritati motus ab alio
quodam fonte, praeter nervos illi ubique insidentes, ortum ducere existimandum est. Hujus autem compressionis loco nervus per totum suum decursum vitio quodam ita potest assici, ut vis excitans apud nervorum originem musculi motum excitare nequeat, quem stimuli externi nervos lacessentes facillime etiamnum cient. Id quidem ab hoc exemplo satis constat. Nimirum apud animalia calidoiianguine gaudentia, sanguinis per arterias in hunc vel illum nervum aut musculum delabentis itinere arctato vel penitus intercluso, pars illa paralysi Ocyus assicitur. Attamen tam nervi quam musculi irritatio motum muscularem concitare per aliquod tempus adhuc valet ; adeo ut in
hujusmodi paralysi musculi ipsius irritati motus vi nerveae adhuc superstiti merito tribui posse videatur.
95쪽
votum op ram adhibet, tam in morsu edendo, quam in omni motu ex voluntate oriundo. Vires igitur nervos eiu hi i animalibus quam diutissime manent, plurimis rebuet frustra obnitentibu3. os remo, ad hoc argumentum tan quam arcem inexpugnabilem sese confert, ni ni rum. Quod latiuq patet vis contractili g, quam vis nervea.
Duod polypi et quicquid est insorine, et capite et
ner o destitutarum bestiarum, acerrima vi contractili
In grandibus etiam animalibus, a virit in ignibus dita
seciis, nullum cerebrum, nervi nulli inventi fuere quod ad demonstrationem usque evincit esse nullos.
Immo, aliquid in ipsis plantis irritabili non dissimile est. Potest adeo irritabilis natura esse absque nervo ).'Plurima vero hujusce argumenti vim penitus infirmare uidentur. Imprimis, animalia illa in quibus nervi demonstrari nequeunt, siquidem iis qui nervis evidenter gauden Componag, numero sunt perquam exiguo. Ea ipsa Iil. Halleri sententia est, A pauci g tantum animalibus re- vera cerebrum abesse se credere,' disserte assirmantis, et optimas quasdam notas subjicientis, quarum ope primo intuitu animalibus cerebrum et nervos adesse saepissime scire licet. In iis animalibus in quibus caput est, et oculi sunt, in iis omnibus etiam cerebrum et una medulla spinalis reperitur; neque credidi oculos absque cerebro
reperiri sq. His praemissis, quam late cerebrum et nervi apud animalia dominentur, jam quaerendum est. B.egnum vastum animale princeps ille in historia natura Linnaeus ad sex classes retulit. Ex his omnia, quae ad quatuor priores pertinent, nervis gaudere nemini in dubio est. Classi quintae cerebrum abesse, Linncus ipse revera scripsit. Veruntamen hoc solum sibi velle videtur, quod insectorum
capiti nulla adsit materiae nerveae portio, Caeterorum animalium cerebro similis; neque illis suum esse systema nervorum negat. Linnaeum suam hac de re in praelectionibu Msententiam ita exposuisse amicus XLmus Huse, Linnas e T discipulis acceptissimus, nuperrime certiorem me fecit. Hoc etiam ex eis satis apparet quae de ZOOphiis classia sextae tradit, quae systemate nervoso frui, neque alio modo
a vegetabilibus magis distare, scribit. De cunctis igitur hujus classis animalibus ne minimus quidem locus dubitandi superest. In sexta igitur sola classe animalia reperiri
96쪽
possunt, de quibus ullum de systemate nervoso dubium moveri potest. Haec in quinque ordines dividitur, quorum tres posteriores non nisi ob domiciliorum hujusce classis animalium diversitatem inter se distingui videntur. Ea
autem omnia, quae de ipsis animalibus hic loci operae pretium fuerit memorare, ad intestinorum Vel moliuscorum Ordines merito referri possiunt. Ordinis intestinorum quatuor priora genera mire stibi invicem convenire solent. De
Gordii quidem, Furiae, vel Ascaridis nervis, nihil adhuc
satis compertum habemus. Quoniam vero lumbricos cerebro nervisque gaudere ex certissimis observationibus satis constat, caeteris quoque haec adesse vix negandum est.
Virudo etiam Fasciolae quam conjunctissima est. Ner vos igitur quos in illa laudanda incisorum industria detexit r , huic etiam aequum est concedere. Sequitur novum genus, nomine Myxine designatum. Illud vero animal, quod unicam hujus generis speciem jam constituit, in prioribus Systematis Naturae editionibus, et in Fauna Sue cica, ad genus Pentro myzon, inter amphibia nantes jam militans, relegatum fuit. Huic etiam generi Rotus aliique historiae naturalis scriptores, ob summam quae illicum caeteris hujus generis speciebus intercedit necessitudinem, tribuunt. Raius etiam descriptionem hujus animalis ita adumbravit si), ut omni fere nota cum Lampetris convenire plane demonstret. Huic igitur aeque ac Lampetris omni jure nervi concedendi sunt. Ad Mollusca jam transeundum est. Horum primum penus, Limax, apud terras aquasque omnes ubique scatet. Huic referri debent, Liniueo duce, omnia tertii ordinis genera, Uni valvia Spiralia dicta, sit modo Argonautam et Nautilum exceperis, simul et ex Bi valviis Pinna, ex Uni- valviis Patella. Limaces vero omnes, cujuscunque suerint generis, et cerebro et nervis gaudere hodie satis constat. Testaceorum pars magna Limax est. Hanc igitur ob cau-- fani Testacea nervosis organis destitui non bene scribitur s).Lima cum generi Doris habitu externo, motu progressivo, aliisque multis, valde assinis esse videtur ; adeo ut quamvis ejus anatome adhuc data non fuerit, ob magnam tamen quam pre se fert cum Limacibus similitudinem, ei nervos datos esse vix dubitandum est. Proximum genus Tethys appellatum adhuc parum certo talo inniti videtur. Ulut vero haec sese res habeat, Cl.
Boha ch t) accurato animalis, quod sub eo nomine intelligere
f) Vid. Wiliough by Ichthyologia. s) Et phys. tom. vii. p. 8. t) De animalibus quibusdam marinis, P. 9.
97쪽
ligere videtur Linnaeus, facto examine, id pulcherrimosystemate nerveo gaudere extra Omne dubium evicit. Huic generi Lin naus animalia Bi valvium vel Concharum ordinis refert, jure necne forsiit an dubitabis. Verum enimvero hujus ordinis genera, Pinna quam ad Limaces retuli muS excepta, eodem partium numero, structura, situ, in
ter se gaudere, inspicienti manifeste apparebit. Ita in
Pholade, Pectunculo, Chama, Ostrea, Mytilo, a Lisero αὶ
dissectis, idem partium numerus, similis structura, usus, et situs notantur. Scilicet, omnibus sunt similes alae corpora tegentes, auriculae ad Oris rictum sitae, ventriculus, meconium, intestinum, sistus pellucidus, bronchiae, tracheae, cor ad intestinum rectum situm, uorta vasaque sanguinea. Siquidem igitur in uno genere systema nerveum demonstrare licuerit, reliquis idem minus a de si e sere extra naturae leges fuerit. At vero in animali Solen Siliqua a Linnaeo nuncupato, totum systema nerveum, ni fallimur, nobismetipsis videre contigit. Proximum locum tenet Nereis, animal oculis et inde cerebro instructum. Lerneae speciem Salmoneam dictam oculis etiam gaudere, ex obses vatis Cl. Geleri sae) constat Sepiae autem alii hujus ordinis generi oculos, cerebrum, nervosque per omnes tuas species adesse, jam certissimis observationibus adparet. In Oificinali nervosa organa Sisan
merdamius descripsit, et in tabulis expressit sy). In Loligine eadem organa saepe vidi satis grandia, et olim Clarissi. Lisertis sa). Octopodiae Cl. Melreuterus caput tribuit, et id ratione reliqui corporis digiti impressioni maxime resistens, ob fornicem cranii cartilagineum ; oculos etiam duos
adesse dicit ad latera capitis positos, sub rotundos, pro illius parvitate grandes sa). Hoc igitur animal, ab egregio viro
descriptum, nervosis organis aliter quam in hoc ipso a gumento affirmat Ill. Hallerus, instruatur necesie est. Huic generi Argonautam Linnaeus refert.
Haec igitur animalia in ipsa Vermium classe nervoso suo systemate gaudere satis constat. Adeo non his organis destituuntur b), ut, quam necessaria sit haec pars systematis
animalis, quam maxime osten lunt.
LX eis vero quae restant, plurima argumentum illud Ιll. Halleri nequaquam complectitur. Inprimis omnia exigua. micro scopica, ut ita dicam, animalia, quorum nervos ipse Ill. Halleius demonstrari minus exspectabit, e numero tollenda
98쪽
lenda sunt. Hujusmodi sunt animalia Hydra, Millepora, Isis, Eschara, Corallina, Sertularia, Volvox, Mad repora,
Gorgonia, et Alcyonium nuncupata. Dein ea omnia excipias necesie est, quorum intima structura minus accurate examinata fuit ; quorum e numero sunt Aphrodita . cyllaea, Triton, et Lepas a Linnaeo memorata, quibus etiam annumeranda sunt Fimbria et Sy-rynx a Cl. Boha rachio inventae. Haec si tollas, pauca admodum animalia de quibus dicendum est su Dersunt.
c iod ad animalia illa attinet in quibus organa nervosa reperiri nequeunt, nimirum, Priapos, Holo thurias, Μedusas, Asteriades, Echinos, Pennatulam, Taeniam ex Linnaei systemate, Tethydem et Hydram Boha chio memoratas; dudum observavit vir experientissimus Li erus, quod in insectis conspicuae magnitudinis, viscera, musculi, ner- vi, ipsaeque venae vix distingui possunt propter similem se in omnibus albedinem so) sive, ut latiori utamur verbo, propter partium diversarum ex quibus haec animalia constant faciem quam simillimam. Haec Ill. Hallertis plurimis observationibus, quarum nonnullas infra memorabimus, pulcherrime illustravit sd). Nuperrime
so) Exercit. anat . altera, P. 2O3.
dὶ In primis incubationis horis pulsis emb o est quasi guttula informis albi muci, in qua neque conspicua sunt viscera nec musculi neci nervi; ratio tamen humana distinguit caput, et pectus, et corde monstrat adesse. Etsi enim non continuo oculus haec detegit, tamen retrogrediens a melius formato pullo animus, facile invenit, pallida tantum, et decolora, quae inconspicua videntur, et adeo mollia fuisse, ut Auram male sustinerent, quae informia putes. In Detu adhuet informi cor adest et cerebrum et una medulla niualis, quamvis primis incubationis horis pelluciditate se occultare videantur. Occulta penitus sunt hoc tempore viscera, pulmo, hepar pellucens et invisibile, ventriculus, intestina, artus nulli, musculus nullus, neque nervus neque praeter Aortam arteria. Non ideo vero haec viscera nulla fuerunt; multo prius enim ante incubationem animal apparet et vivit. Et contemplatio incrementi laetus, relegens tempora, quibus quaeque particula formas ur, ostendit eam prius adfuisse, unice minorem et decolorem, Cum adfuso spiritu vini aut aceto conspicua, et per suos
limites definita, constitui possit, quo tempore mera muci gutta abseque eo praesidio videtur. Sed ratio nos docuit aliquanto ultra ea quae oculus suppeditat. El. Phys. Vol. Viii. p. 236. et seq. Vide etiam Memoires fur la formation δε potitet, vol. ii. p. 17s. Toutes les parties, &c. quae sequuntur per pag. 176, 177, 178. 186, 187, 188, et imprimis I9s. Il me parii digne, &c V Vide insuper Sonnet. Con . fur les corps ottaanta, Vol. i. p. 15 a. 158. 149; et contra Needham, I76. Lyonet, in Erucae dissectione, nervos ex caeteris partibus distinguere litu suo potius quam facie externa videtur. Colorem enim vultumque musculorum a nervis nihil abhorrere scribit. Utrique caeru- Ie
99쪽
perrime etiam eadem fere illi ac ipsi Lisero de ea re sententia esse videtur. Plurimis enim de foetu dictis, haec ipsa verba subjicit : Eo in statu, vel etiam imperfectiori,
plurima animalia perpetuo vivunt, tantum ut irritabili-- late donentur. Innumerabiles illae species Polyporum utriusque aquae et quae dicuntur Zoophyta et Holothu- ria, et minima animalcula simplicia, absque corde sunt et vasis tota gelatinos a se . Haec igitur animalia, pariter ac pullum gallinaceum, his organis frui, licet ob peculiarem suum statum demonstrari nequeunt, fateri videtur. Nervosas igitur eorum partes, propterea quod sensibus nostris latent, omnino etiam ab eme, nequaquam concedendum est.
Nos quidem, subjicit Eallarus, nihil adfirmamus f);
illi vero qui has partes revera existere sibi in animum inducunt, nimis sibi in rebus physicis permittunt, assir- mare nempe quae sensibus repugnant , assirmanti in-ς cumbit probatio.'' Verum enimvero tota vi S argumenti
ex analogia pendet. Ex analogia profecto ipse horum animalium irritabilitatem organis muscularibus tribuit. Illam
igitur, quam ipse pro musculis suis sibi veniam petit, nobis
quoque pro nervis agentibus vicissim det necesse est. Scilicet, ex pari contractione, ex elidem ipsis causis in illis ac caeteris animalibus oriunda, iis eadem esse contractionis Organa contendit. Cur non igitur ex iisdem sensationis phaenomenis iisdem ipsis causis in illis ac caeteris animalibus oriundis, iis eadem esse sensationis quoque Organa pariter constat 8 Nec aliquid profecto repugnat, quin totus Polypus nervus sit, si quidem totus sentit, aeque ac quod idem totus musculus sit, si totus contrahitur sim . Adde quod haec animalia non modo sentiunt, sed etiam complureS alacres voluntarios motus, quales sunt quos Ill. Hallertis citat, edunt. Aut cerebrum igitur suique nervilis adsunt, quorum opera musculoruin irritabilitas in motibus voluntariis edendis ex ipsa Ill. Halleri mente excitatur; aut aliis quibusdam organis huic rei in servientibus Natura ea instruxit. Siquidem posterior haec sententia magis fortasse placet, vis hujus argumenti aeque concidit
ac si ipsi nervi iis permittantur. Iis enim organis cujus-VOL. ΙΙΙ. Μ cunque
JeO Colore, molles, facile extensiiles, et pellucidi fuerunt. Et muscuit etiam et nervi spiritu viui imbuti albi opacique evaserunt. In quibusdam igitur animalibus nervi a musculis, nisi ii tu et ConneXione iud, distingui nequeAnt. e) El. Pbys. tom. viii. p. 2sq. Oper. min. VOl. i. 483. ig El. Phys. tom. iv. p. 458. tom. Vii. l. c.
100쪽
cunque demum fuerint naturae, horum animalium contractiones aeque pendeant necesse est, ac nervis in caeteris omnibus motus muscularis. Neque igitur his animalibus inesse videtur propria quaedam vis contractilis, ipsi fibrae contractili insita, ab organorum quae motus Voluntarios excitant vi diversa.
Quid, quod ex hac hypothesi tota perit analogia, qua
contractiles horum animalium fibrae caeterorumque nervis praeditorum inter se consentire videntur ; neque aliquid jam obstat quo minus longe a se invicem discrepent. Etenim quantum musculorum structuram compertam hactenus habemus, nervis ex parte nunquam non constant; neque alia quacunque vi voluntarii eorum motus excitari postulat. Siquidem igitur apud haec animalia nervis destituta motus voluntarii organis a nervis longe diversis cieantur ; et ipsas eorum fibras contractiles multum discrepare, et contractiones longe alia structura pendere perquam verisimile est. Hic etiam argumento ab ipso Ill . Hallero pari fere occasione allato suus esset locus si . Plurimis vero de ea re verbis nequaquam opus est. Scilicet, horum animalium caeterorumque nervis praeditorum motus, vel ipso Ill. Hallero confitente, mire inter se conveniunt. Suadent analogiam utiquς philosophandi leges, et Naturae et Newtoni legum ab Ill. Hallero nomine ornatae; quae statuunt, Causas rerum naturalium non plures admitti debere, quam quae et verae sunt, et earum phaenomenis expli- candis sufficiunt ; nec non effectuum ejusdem generis easdem esie causa S. VAliquid domum in ipsis plantis irritabili non dissimile
esse, insuper monet Ill. Hallertis. Vegetabilium structuram interiorem perinde ac animalium ignoramus. Animalium partes moventes, aut a facie externa, aut a motuum suorum causa, vel propria quadam natura, aut his
omnibus parum cedentibus, ab effectibus non nisi earum vi tribuendis dignoscuntur. Et facies et ipsi motus saepius obscure latent, solisque ab effectibus motus organa saepissime agnoscimus.
Uegetabilibus idem fere accidit. Quoniam igitur in illis
pares effectus similibus ex occasionibus editos observamus, eisdem quoque causis facillime tribuimus. Ill . Hallerus hoc ipsum argumentum adhibet, et a similibus tam vegetabilium quam animalium motibus, easdem quoque utri Dque vires adesse judicat. Neque hoc ejus judicium a nostro alienum est. Adhuc tamen quaerendum restat, quaenam i) Oper. min. Vol. i. P. 49 I.
