Thesaurus medicus: : sive, disputationum, in Academia Edinensi, ad rem medicam pertinentium, a collegio instituto ad hoc usque tempus, delectus,

발행: 1778년

분량: 539페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

Dil HOMINUM VARIETATIBUS.

nes enim qui in rebus opticis versantur, bene norunt, laminas quaslibet transparentes et coloratas colorem vividiorem, magisque intensum, edere, quo plures, alii alia, imis ponuntur; quia radii lucis ab una transmissi, ab alia refectuntur, splendorque coloris numeri radiorum res ex rum rationem semper habet. Ubi autem ad nigritiem, quam lucis absentia constituit, laminarum color accedit, radii ab una non suffocati ab alia utique delentur, sicque, luce nec transmissa nec reflexa, color niger existit. Quod, si requiritur, quomodo cuticula nigrorum quam candidorum densior fiat, quanquam id ad sententiam explicare nequimus, paucis illustrare conabimur. Solis et aeris in nostrum corpus actio quasi stimulus est, et ex iis legibus, quae stimulantia regunt, agit. Cujus stimuli, cutem urentis et fricantis, estectus est, hanc semper duriorem et crassiorem reddere, ut opificum manibus, et omni corporis, quam stimulus assicit, parti usu venit. Eodem modo aer et radii Solis, actione stimulante, densiorem cutem reddunt. Quod cutis crassior fiat, causa finalis patet, et modus quo sive a Sole, sive ab aliis rebus fricantibus, crassescit, idem fere est. Partium irritatio pleniorem humorum influxum sollicitat, et vasorum, incremento aut reparationi inservientium, auget actionem. Quod quidem praeterea Solis, et aliarum potestatum, attritu frequente cutem stimulantium, actionis similitudinem magnam ostendit, progressus actionis in utroque casu idem est. Stimulantia et fricantia primum cuti, adhuc tenerae, applicata, vesicas plurima S excitant; contra quae, post certum temporis spatium, durior, crassior, tandem callosa evadit; et nunquam deinde causis iisdem in vesiculas inflari potest. Similiterque, cum Solis meridionalis corpora nostra adurentes radii, Vesica S multas in cute excitaverint, talem porro effectum neque eadem corpora regioni assueta, neque ejus ab initio cultores, unquam recipiUnt. Cutis igitur intemperie aeris et ardore Solis densior, rectisque Solis radiis ac pigmentis nigrior reddita, nostram decolore doctrinam totam absolvit. Explicatio nunc tradita quantum rebus veris confirmetur, quantumque ad has explicandas pertineat, proxime inquirendum est. Cum nigri omnes candidi nascantur sa), et sic aliquamdiu permaneant; ex ea re Solem et aerem, ad cutem in colorem nigrum mutandam, necessarios esse apparet. Idem quC a) Histoire generale de. voyares, par M. l'Abbe Pre vost, tom. iv.

442쪽

a Da HOMINU Q VARIETATIBUS.

que porro probant vesicatoria, et ambustiones, corporibus nigrorum applicata, quae partes ita in albedinem mutant, ut color niger, nisi multos post dies, non reducatur b). Partes etiam corporis magi S tediae, et a Sole atque aere defensae, colorem album primigenῖum haud amittunt, ut in iis nigris cernitur, qui glandem praeputio tectam ha

Gentes omnes intra Zonam Torridam habitantes, colorem magis vel minus ad nigredinem vergentem habent. Haec observatio prope perpetua opinionem supra relatam sine dubio tuetur. At non ita rem se habere, et numerum

candidorum in Torrida Zona haud parvum nonnulli objiciunt d). Quod, licet ex toto insici ari non possim, nihilo

tamen minus Zonae Torridae incolas, omnium nigerrimos esse, et omnes iere colore fusco, et ad nigredinem accedente, imbui satis constat. Verumtamen, quoniam causa nigredinis, ut a nobis tradita, nequaquam simplex est; neque a majore aut minore ad Circulum AEquinoctialem vicinitate sola pendet; et, parte una aut altera causae absente, effectus omnino rueret; igitur haud alienum a proposito nostro erit, utrum gentium Zonae Torridae candidiorum ratio, ad ea, quae a nobis allata sunt, refellenda, an confirmanda, pertineat, inquirere. Ad quem laborem breviorem reddendum, quaedam prius generaliter dicenda videntur.

Calor non semper, pro majore aut minore regionum a Circulo AEquinoctiali distantia, minor major ve reperitur. Propter vapores e mari orientes, et ab eodem assidue ventos amantes, qui utrique ad terram refrigerandam pertinent, insulae non aequae ac terrae continentes calle fiunt. Calorem quoque montana, aut montibu S Vicina. loca, magnopere temperant. Cujus rei mox ratio reddetur. Porro, frigus et calorem, qua augendo, qua minuendo, ventus variae temperat; a regionibus calidis et Sole torrefactis veniens, calorem, a canis gelidisque montibus amans, frigus, secum afferens.

In locis denique quibus calor idem est, idem quoque color non ideo sequitur; ad quem mutandum, haud parum

confert varius vitae Cultus.

Has observationes paucis exemplis illustrabo. Quodque ad b) Histoire generale des voyages, par M. l'Abbe Prevost, tom. iii.

P. 163.

443쪽

D: HOMINUM VARIETATIBUS. 4 3

ad primam attinet ; plurimae insulae aere temperatiore, eaeque potissim una, quae longius a terris continentibus dis sident, recreantur se . Quomodo ill s habitantes candorem servent, eorum, qui oceani meridionalis Pacifici magiani nomine insulas incolunt f), exemplum docebit. India fere omnis Orientalis, qua ad meridiem vergit, in insulas aut peninsulas dividitur ; quod, ex parte quare color cupreus seu fuscus, non niger, illic sit, explanat. Quod ad alteram observationem attinet ; Abystini, subi ipso AEquinoctio siti, tamen candent. Apud eosdem mercurius in baro metro non altitudinem digitorum viginti superat; unde Abyssiniam, terrae forsitan partem altissimam hominibus habitatam, supra telluris superficiem saltem

duo millia passuum, eminere apparet. Ea altitudo, nemo qui montes ascendit, non expertus est, quam calorem valde imminuat. Ita montes quosdam Americanos, ni X alta et

glacies horrida, licet sub Sole recta positos, totum annum obtegit. Quin et summum ipsius atriae jugum aeternam nivem habet g . Ut igitur altitudinem calori moderari verum certumque his exemplis est, ita nec ejus explicatio dissicilis. Quam si plenius tractare non licet, paucis tamen

eam attingam.

Calorem, radii lucis a Sole projecti, et in materiam aliquam aut recta incidentes, aut in eam repercussi, faciunt. Qui utique in omni materia, in quamcunque radii incidant, idem non reperitur; siquidem in corpora tralucida, eundem calorem, quem, in opaca incidentes, neutiquam excitant. Hoc clarissime eo probatur, quod speculi metallici concavi, radiis solaribus oppositi, focus in aquam conjectus, non fervet, aut calorem ullum edit; et si cu-prum, vel aliud quodvis metallum eidem objectum, temporis puncto liquescit, aut dissipatur. Cumque, in lucis

per corpus tralucidum transitu, eo minus caloris excitetur, quo tenuius aut pellucidius corpus est ; aer autem eo tenuior, quo altior supra terram, sit; ita is, ob eam causam, facilius ac prope sine ullo obstaculo, lucem transmittit. Nam lux calorem eo magis ciere videtur, quo magis transit ut ejus obsistitur. Sed hac de re haec dixisse sat est.

Quantum ad calorem mutandum ventus valeat, America exemplo est, ubi septentrionali vento vigente eo usque frigus intenditur, ut una nocte flumina congelata, in navigabilia fiant. Idem etiam Africa ostendit; ubi venti are-

444쪽

Dil HOMINUM VARIETATIBUL

nas torrentes, per multa millia passuum verrentes volventesque, calorem vix tolerabilem excitant.

Ut vitae cultus quid valeat illustrem ; qui semper veste teguntur, et se tectis plerumque abdunt, ii causis colorem mutantibus neutiquam objiciuntur, eoque candorem retinent. Quod Europaeis regiones calidas habitantibus usa venit, qui, pristino vivendi more retento, vestimentis uti perseverant; cum indigenae h) nudi Solis et ventorum vehementiae usque pateant. Cum autem horum aliquis aeriet Soli sese nunquam objicit, ut mulieribus si saepe accidit, ii colorem multo reliquis meliorem fortiuntur. Quod autem homines albos in regionibus calidis, ubi observationes supra allatae candorem explicare nullo modo

valent, existere objicitur; idque, ut in Abyssinia, in insulis Iava et Madagascar dictis ), ubi simul albi et nigri reperiuntur, verum est ; ea res vere aliter explicabilis est. Nam hos albos et nigros diversarum originum esse, nec CO-Iore tantum, sed vivendi ratione, multisque aliis externis rebus, discrepare, observandum est. Certumque et ex- Ploratum est, non inter eorum locorum ab initio incolas illa discrimina succrevisie, sed aliunde e regionibuS, quarum temperies aut nigredini aut candori favrset, cum pri L Cis earum regionum Cultoribus advenisse. Quod inficias nemo eat. Id enim eorum similitudo valet, ut ex ea singulor uim originem ad vicinam aliquam gentem lacile referas; incolas Abyssiniae nigros ab aliis Africae vicinis partibus illuc venisse deprehendas. Similiterque insulas oceani magni Pacifici, nigri Afris, albi Europaeis, simillimi incolunt l . Quorum illi sine dubio a terris Nova Guinea dictis migraverunt; hi, ut verisimile est, ab Asiae tractibus, magis ad septentrionem vergentibus, proiecti sunt. Nostrae porro opinioni objici potest, quod duae gentes ab initio diversae, easdemque regiones habitantes, licet

iisdem causis externis pateant, nihilominus diversae permanent. Verum in hac re duo consideranda sunt, scilicet gentes diversas eadem ratione minime, sed diversissima, vivere. Nec ad aliquod semel e siectum servandum, quam ad idem ab initio essiciendum, causas aequae validas ac vi res vehementes necessarias esse. Hoc modo quamvis, in

insulis oceani maris Pacifici supra relatis, Solis ardor co- et lorem

445쪽

lorem ab albo ad nigrum mutare nequit; tamen semel e L istum constantem reddere potest. Color suscus, et ab albo divergens, Zona Torrida so Iabaud continetur; quia plagarum Europae ac Asiae Septentrionalium, ubi frigus cum nive et gelu in perenni s cietate regnat, coloris fusci homines sunt m). Ιidem miserrimam degunt vitam; cibus ex piscibus et seris conficitur. Pro pane, radices e terris defodiunt. Hyeme tectis reconduntur, nisi illis temporibus quibus fama coadii exeunt. Tecta sub terra construunt, quod, propter frigus intolerabile, necessario faciunt. Hoc vitae genuη sine dubio candori faciendo aut servando minime accommodatur. Dumque iidem pisces captant, aut feras venantur, diu aeris intemperiei objici neces Le habent. Quae aeris inclementia, victusque in piscibus constans, ad cutem duriorem et crassiorem reddendam, quam maxime pertinet; et ei incommodo tecta fumo involuta neutiquam erunt remedio. HOC, quantum aeris intemperies in colore mutando per sedere efficere possit, exemplo est.

Haec sunt quae de colore dicere habui, generaliter quidem, quia disertatiunculae hujus limites fusius aut plenius dicere non permittebant; quae tamen ejusmodi, spero, sunt, quae ad colorem in omnibus casibus explicandum Paullulum conferre possint.

CAP. II.

De Statura et Forma.

HOMI NUM staturarum haud parva sunt discrimina. Americae Meridionalis locum quemdam incolentes ad sep- tem pedum altitudinem excrescunt n); cum Zonam Frigidam habitantes vix quatuor aut quinque pedum altitudinem attingant so). Insulae, Huaheine et Marian dicta homines sex pedum aut etiam septem altos alunt sp); contra Americae Meridionalis Promontorium, Cape-HOrn dictum, habitantes parva sunt statura q). Sed quid plura,

Cum unaquaeque fere regio eadem omnia altitudinis hominum discrimina praebeat Z Unde igitur sunt ZModus, quo alimentum corporibus nostris applicatur, vix adhuc investigatus est, nec, quibus ea cre Lunt, lcgeo

446쪽

exploratae sunt. Quod tametsi ita est, tamen, dum ei argumento major lux an uigeat, verisimilia quaedam, aut quasi probabilia, mihi proponere liceat.

Incrementum actioni cordis 'deberi videtur; cujus pul-sbus renovatis fibrae nostrae longiores reddantur, et in Omnes partes distracitae amplientur. Totius corporis humani, maximeque uteri, explicatione hoc illustratur. Sed actio cordis haud per se causa est; nec hominibus ac plantis eadem natura e st. Hae se movere nequeunt, sed crescentes

ad altitudinem justam assurgunt; quod in homine aliter se

habet, qui sine motu, sine actione, vix ad perfectionem perducitur. Pulsibus igitur iteratis cordis, actio et motus Corporis etiam conjungenda sunt: Quae, omnes nostri, partes, quasi distendendo, in longitudinem et magnitudinem, augent. Quantum haec causa valeat, unicuique, qui singulare partis cujusvis, multum e Xercitatae, incrementum, magnitudinem minime naturalem, a causis dis trahentibus, ut in tumoribus multis ortam, et notum illud aurium augmen, quod in aures magni ponderis esticiunt r), contemplatus est, patebit. Incrementum igitur, cum actionis cordis, tum motus corporis, rationem habebit. Quibus utique semper continuatis, non semper Cresiacit quoque corpus, quia fibrarum muscularium a filonibus, rigor magnus ab his ipsis e flectus, non solum incremento, sed vitae quoque, aliquando finem imponit. Hic rigor ab actionum frequentia pendere hoc probatur, quod, quicunque, adhuc juvenis, immodico labore exercetur, is vix unquam hominis magnitudinem attingit; quique semper laborare, et durum vitae genus persequi, coguntur, ii haud ad senestiuem aut hujus principia quidem perveniunt, sed

immaturis annis, cum facie tamen habituque vultus senili, ante diem extinguuntur. Hoc modo causae inere menti sese

tandem conficiunt.

Sic posita incrementi hominum causa proxima, eamque cordis actionem et corpori S motum esse, partiumque rigorem, illius effectum finire, constituto: uae causae remotae externae proximam assiciant, et staturae hominum varietates explanent, deinceps est dicendum. Harum praecipuae coelum, Victus, exercitatio, et labor

sunt. .

Coelum aut calore aut frigore agit. Calor, multis animalibus quasi origo, omnibus nascentibus nece Tarius est; et in nobis, si motus et sensus no

causa r) Bussen, tom. vi. p. 34. Dampter, Vol. I. p. a z. HawkeswOrib,

447쪽

causa est, saltem hi, quadam ex parte, et aliae actiones

nostrae, eo carere puncto quidem temporis sine pernicio non possunt. Idem cor stimulans, sensuum Omnium acumen ac mobilitatem corporis humani, magnopere auget. Hinc regionum calidarum incolae cito justam suam magnitudinem adipiscuntur, et Omni a parte abio luti multo, regionum Calidarum cultoribus, maturius persiciuntur. Anno octavo, nono, aut decimo, mulieres menstruales, duodecimo mares apti veneri, fiunt s); cum in regionibus frigidis, menses ante annum decimum quartum, sextum,

et aliquando vigesimum, non appareant ; nec ante decimum Oectavum, aut aliquando vigesimum etiam, concubitum mares tolerent. Corpus humanum idem calor neque

augere, neque imminuere multum, poste videtur; id quod, in regionibus calidis pariter ac temperatis, magni simul parvique homines procreati argumento sunt. Et, ii quid in incrementi re valet, ad hoc imminuendum potius pertinere videtur . propterea quod ea cordis actio valida, et cor-pnris motus magnus, hinc incrementum celer faciunt, illinc fibrarum rigorem, aut potius firmitatem, citius simul

creant. Reque vera regionum calidarum incolae, temperatas habitantibus, plerumque statura cedunt. Frigus calori omnino contrarium, vel, ut accuratius loquar, caloris absentia st , vi sed ante, qua pollet, motus omnes et ii ritabilitatem imminuendo, et itimulum omnem obtundendo, ad imminuendum corpus pertinet. In regionibus omnibus frigidioribus, torpor inducitur: Actio corporis, praecipue insantibus, parva ; ideo ad extensionem

ejus et incrementum sustentandum, parum accommodatur. Unde totum crescendi opus maxima ex parte actione Cordis peragitur. Ob quam causam, cum actionis et exercitationis est ectus sit, formosa ac elegantia corpora reddere,

De utiquam mirum esse debet, si, in regionibus perquam frigidis, nec statura magna, nec forma elegante, homines sunt. Quod dicium, omnia scriptorum de incolis terrae Green land dictae, et aliarum Europae ac Asiae septentrionalis partium, observata, confirmant su). Frigus, ut alia

naturae omnia, ita corpora nostra, minime vero haec eodem

modo, scilicet calore dempto, quo illa, constringit. Idque in si bras sensui motuique inservientes, qua eae sese magis

contrahere coguntur, agendo quidem praestat. Calor enim humanus, in regionibus omnibus, quantumvis temperie

coeli

448쪽

έ; S Da HOMINUM VARIETATIBUs.

coeli diversis, vix ullam subit mutationem. Ea igitur cor strictio, unicuique potestati, corporum nostrorum partes in longitudinem aut amplitudinem augenti, obviam ibit. Eidem contraria relaxatio, quam calor dat, et de qua, cum de calore ut incrementi celeris causa agebatur, agi simul oportuit, in fibras quoque motrices agendo, hoc e flecti

praestat.

De exercitatione et labore, quia in corporis actione pariter consistunt, et solum in hoc differunt, quod illam voluntas praecipit, hunc ossicii ratio exigit; ideo simul submotus corporei nomine tractabitur. Motus corporis, ut aut vehemens, aut modi Cus, aut par.

VuS, Considerari potest. Vehemens, rigore, qui actionem frequentiorem sequitur, et exhaustione potestatis vitalis, incrementum retardat et impedit. Motus parvus aut quies, organis robur, quo os scia rite

peragantur, necessarium non impertit; nec corpori firmitatem, aut artubus eam, quam actio sola parit, stabilitatem unquam tribuit. Observa tu autem dignum est, eos motUS et quietis effectus, aetate teneriore, priusquam corpuS, nullis deinde naturae viribus mutandum, Usus et consuetudo informarunt, potissimum existere. Corporibus enim

adultis laborare prodest, saltem raro noxae est, et in iisdem quies plet horam creare seu a Ugere potest. Supra dicta, ni fallor, opificum staturam spes fans conditio confirmat. Ii suam quisque artem, a primis annis discere coacti, in ossicinis vitam exigunt. Ad terram depressi labore degravati, pro statura et magnitudine hominum, quam nunquam assequuntur, gibbi, distorti, et pumiliones quasi, evadunt; ita ut, Martialis iis verba si solum spectes hominis caput, Hedtora credas, si faciem videas, Astyanacta putes,' apprime conveniant, reque vera capita magna plerumque habent. Eisdem, loca, sive meridiem sive septentrionem maxime spectantia, incolentes χ), haud dissimiles sunt, et ob eandem ex parte Ca Usam, quae, aetate tenerit, re, nempe nimia quies, utrisque

est communis. Quibus media, exercitatio modica, quae ad incremensum corporis maximum confert, sine dubio eligenda est.

Quae vero modica habenda sit, definitu est dissicite; tanta ejus, ut eorum, qui de sanitate disputant, verbis utar, latitudo esse potest. Ad causam, staturam et magnitudinem hominum sive

augendam Butan, tom. v. p. a. HaWhes. voy. Vol. I. P. 39I. 392.

449쪽

augendam sive imminuendam, potissimam, nempe, victum, nunc transeo. Cibus, etsi vitae hominum apprima necessarius; tamen, integrae valetudini conveniens, in alio alius, quoad quantitatem, magnopere Variat. Quem par. cum, itaturam exiguam dare, manifestum est. Crescere enim augerique corpus, materiae ei alendo nece sariae parte subducta, non potest. Contra, saepius sumptus ac plenus imprimis corpus auget. Quantum ab boves et alia pecora alenda cibi copia valeat, unicuique pecuario notum est. Boves Scottae montibus et campis sterilibus producti, et in agris Angliae Decundioribus postea nutriti, ad magnitudinem duplam crescunt. Sed, praeter diversitates cibi copiae, qualitatum etiam

sunt. Ita ad corpus humanum alendum, Olera et caro minime aequae valent. Alimentis quibusdam, ut carni, vino, piscibus, aliquando aromatis conjunctis, plurimum stimuli inest. Hoc celerius incrementum, sed ita, dat, ut stimulo quasi assiduo corpus attritum multo citius conficiat.

E rebus farinariis partim, partim eX Carne, victus para tus, quantum plenissimus optime concoqui potest, omni

alio melior, expedit incrementum.

Hactenus de causis incrementi separatim dictum est ;jamque de iisdem conjunctis dicendum videatur, eoque magis, quod omni fere in casu simul conjunguntur. Verum, cum hujus chartae fines, me de ea re agere, et ejus dem ad varias hominum gentes rationem de lucere, prohibeant ; ideo, ea omisia, ad id quod proximum est transe

De varietatibus formae nunc dicendum. Eae profecto , totidem numero, quot homines, sunt. Quis enim faciem, formam, habitumque vultus sibi peculiarem, ab omnibus aliis dignoscendam, non habet 8 Et, praeter quod sibi haec quisque propria habet, signa notaque etiam genti aut nationi propria non desunt: Ita hanc nasus depressus, labia crassa, illam oculi parvi aut magni, et aliam alia nota, mi libus singulorum hominhim communis, generatim distinguunt. Quae causae sunt 8 Quas diversitates, a specierum nulla diversitate, esse, eadem nasi depresti Q, aut labiorum

crassitudo, inter nos haud raro cernenda, declarant. Depressum Nigrorum nasum, arti multi O , alii naturae, tribuerunt. Et, est O artis opus ; tamen scrupuli, haud facile superandi restant. Saltem, quod ad me attinet, unde hominum I) Busson, tom. v. p. 1ai. Hist. gen. des vor. par M. l'Abbe Prevost, tom. iii. P. I 57.

450쪽

ηueo Det HOMINUM VARIETATIBUS

minum diversae inter se formae, et vultus lineamenta, sint, quove referendae, nescium me fateor. Quo autens modo ea semel essecta permaneant, mox, ubi de generatione agetur, dicendi occasio dabitur.

De Corporis humani Partium Defecitu Dei Excesu. Si quis in verba scriptoruin jurare paratus esset, is amplam hic, quam tractaret, materiam repireret. Sic Arimaspos uno oculo in fronte insignes, Androgynos mare et foemina in uno conjunctis, et capitibus Caninis homines, et sine cervice praeferentibus oculos humeris, accepimus sa). Patagonorum, intra paucos, quam de iis audivimus, annos, statura duodecim pedum vix contenta, nunc amplius septem non affectat. Quae omnia omnem fidem superare, unusquisque facile videat. Quin et qui verisimiliora referunt, adeo et eorum inter se testimonia discrepant, dum hic, se quod ille adfirmat, vi di se aut videndum cuiquam esse negat, ut cui potissim ina, an cuilibet omnino credendum sit, prorsus sit incertum. Et, quoniam quae Veriora, aut contra, essent, ea judicatu dii scillima imprimis mihi erant; ideo varietates certiores et exploratas magis, quas in hac re pertractarem, selegi. Jamque non, an cruribus prae aliis crassioribus, aut altero quam alterum est crassiore stet , caudisve, quas nonnulli utique esse credunt b), quidam homines praediti sint, inquisiturus sum; quippe quae, nullis veris rebus Observationibusve fide paulo dignioribus, unde nobis aut ad explicandum, aut conjecturas faciendas, aditus ese possit,

confirmentur.

Itaque defectus aut excessus, de quibus agitur, ejusmodi sunt, icilicet, mentum imberbe, mammae pendentes, aut pudenda prominentia. Barba, inter nos, aliis rarior quidem, aliis densior, vix unquam tamen deeit. Item, in gentibus illis, quibus nullam a natura barbam datam, scriptores sere omnes nuper auctores fuerunt, plerisque saltem, id falsum esse, et non a natura iis barbam negatam, sed ab ipsis evulsam, recentiora testimonia confirmant e . Est igitur hic non magis

C. Plin. Natur. Hist. lib. Vii. cap. 2. αὶ Bumon, tom. V. p. 64. b) Origin and Progress of Langu age, Vol. IV. p. 239. ad edit. E

SEARCH

MENU NAVIGATION