장음표시 사용
451쪽
defectus, quam promissa aliarum gentium barba excessus,
et utraque tant Um mor Um res est.
Neque quod ad mammas attinet, ulla mihi dubitatio da tur, quin earum pendula inter quasdam gentes longitudos vi peculiari mulierum lac infantibus praebendi mori dei beatur. Si enim pars quaevis distensione aut distractione
amplior omnibus fit, uti antea observatum est, an mammas, de quibus agitur, supra humeros reiectas, et a lactantibus infantibus satis vehementer attractas, longiores fieri, mirandum est ΘDe mulierum Africae maxime meridionalis pudendis, acriter decertatum est; aliis subligaculo naturalibus praetento praeditas esse assirmantibus, aliis nihil praeter communem mulierum naturam habere, contendentibus. Quae miracula, sive monstra potius, sive omnino, sint, recentisia sinis testimoniis huc demum redire videntur, ut illic nymphae paulo turgidiores et prominentiores sint, vitium illis in regionibus eo minus mirandum, quod ne in hac quidem illud deesse certum est e . Capillorum Disserentiae.
CAPILLI maxime colore differunt. Quem utique interet cutis nexus quidam videtur. In regionibus omnibus, colorem cutis fuscum, vel ab albo decedentem, semper nigri capilli comitantur. Contraque rufi aut albi cum cute candida conjunguntur. Et ab iisdem causis, scilicet ad aerem et calorem aditu patente, utrorumque, nempe et cutis et capillorum color, pendere videtur. Cujus rei hoc argumentum est, quod, quo magis minusve capilli his causis objiciuntur, eo eorum magis minusve ater Color est. Sic tecti pili semper minus atri, quam nudati, sunt. Quod ad eorum texturam attinet, magnum discrimen esse videtur, quod aliorum molles crispi que, quasi lanugo, aliorum duriores et crassiores, sunt. Quae hujus rei causast, cum parum inter physiologos adhuc de pilorum natura
Convenerit, nos non ausi pro certo constituere, conjectura una aut altera contenti erimus.
Cum in summo corpore siti pili sint, ita hoc assicientia,
cum alia forsiit an, tum praecipue evidenter humorum Coasiluxus, eos assiciunt ; et ita quidem, ut, quo major minorve assi uxus est, eo majus minusve incrementum eorum procedat. Hinc, uti omnibus tonsoribus notum est, aestate
452쪽
quam hyeme pili magis crescunt. Quod de barba observandi occasio praecipue est. Ideoque, in regionibus calidis, quam in frigidis, pili luxuriosius crescunt, et ob id
crassiores et densiores erunt. . Quod re vera in omnibus fere regionibus, ut in Indis orientalibus et occidentalibus,
Unde exceptiones tamen non desunt. Ita in Africa, regionum omnium calidissima, et ubi ideo capilli crassiores esse debent, e contrario tenues prae se speciem lanuginis ferunt. Quod, etsi non eX planare, tamen rationis similitudine illustrare, licet. In multis morbis culaneis, materiam copiosam ulcuscula ejiciunt, quod humorum ad quaedam cutis vasa impetum fieri ostendit. Qui utique morbi saepe remediis sudorem moventibus sanantur. Quomodo hoc sit 8 Cum humorum
nunc forma sudoris per vasa sana copia eX cernatur, ideo a vasis morbidis sic abundantia avertitur. Et ita ulcuscula antea humida e X siccantur, crustaeque formantur. quae delapsae dein sanam infra cutem ostendunt. Hoc modo, impetu in cutem primum facto, capilli magis crescunt; quo magis etiam magisque ad audio, et humoribus facilius per vasa perspirantia e corpore dimanantibus, copia, capillorum incremento inserviens, imminuitur, et pili attenuati quasi lanugo evadunt. Quam opinionem hoc confirmare videtur, quod Nigrorum, quibus pro pilis quasi lana est, bulbis eu rudices capillorum attenuati et graciles s f), tanquam ob nutrimenti defectum, apparent; et calidissimas tantum regiones incolentibus, aut qui ab iis alibi prognati sunt, lanae magis quam pilorum species est.
De Generatione. CAUSIS, quae colorem mutent, staturam magnam aut parvam inducant, et crine S aut alias partes assiciant, sic explicatis ; eas nullo modo nece sarias esse, hominesque notis et varietatibus modo memoratis, simul ac in lucem
editi sunt, discriminari, saltem has diu ante, quam causis externis tribui possint, exoriri, objici potest. Quod certe
quoque verum est. Et quo igitur modo explican tum est ZNum aut explicationes nostrae sutiles et frustra sunt, aut multae proprietates acquisitae a parente ad prolem transia feruntur. An igitur transferunturi Profecto sic videtur. Ita forma corporis, habitu vultus, crinis colore, et vocis Halter. Et, physiolog. t Om. V. p. 33.
453쪽
peramentum quoque a parente ad prolem profluit. Item signa quaedam propria diu eandem hominum propaginem distinguunt. Sed hanc rem praecipue historia morborum illustrat. Cujus rei exemplo omnibus noto podagia, scro-phula, et mania sunt. Quin et alvi profluvia, et praeter naturam aOrtae arcus dilatationes, eandem diu familiam infestant fg . Quae conditiones morbosae, eodem in loco, ac quaelibet aliae corporei status mutationes, habendae
sunt. Utque de utrisque pariter loquar; certe Cur ea mutatio qua nigra cutis evadit, a parente ad prolem communicetur, explicatu non dissicilius est, quam cur ea, quae podagram simili modo transdit, etiam communicetur; ne que, quod certo post diem natalem tempore cutis nigrescat, conceptu dissicilius est, quam quod post annos aliquot parentis scrophulosi proles, ulceribus infestetur. Verum nihilominus vera res est, quod explicabilis nobis
non est; et proprietates hominum acquisitas ad posteros . descendere, non est addubitandum. Sic re vera constituta, inde, quare tantas coloris, statu rae, et aliorum de quibus relatum est, mutationes ex causis
allatis, homines patiantur, haud obscurum erit. Ater parentis color in silio, iisdem rebus externis objecto, atrior evadere, et sic per secula magis magisque in nigredinem verti; eoque modo a causis minimis, nosque fallentibus, cum quaeque generatio aliquid ad eos augendos conferat, magni tandem effectus profluere possunt. Cur alia aliis gentibus faciei et vultus forma permaneat, hoc explicatur, quod sibi similem parens prolem edit. Quot vero ad cutem ab albo ad nigrum, aut alio modo
mutandam, seculis opus sit, dictu dissicile est. Verum, si
a subito Solis et aeris in cute mutanda effectu conjicere liceat, tempus longum necessarium non est. Quod autem Europei regiones calidas incolentes colorem fuscum aut nigrum non post longissimum temporis spatium acquirunt,
Nigrique in Europam transducti diu non albescunt, ejus rei causa esie potest ; quod neque illi horum vivendi modos moresque, et alia externa, quae adeo ad mutationem
valere dicta sunt, unquam experiuntur; et, si necessitate aut fortuna adversa experiuntur, pariter ac bi colore mutantur μ); neque his ad molle istud vitae genus, quo candor tantopere continetur, miseris mortalibus, Provehi contingit.
454쪽
Praeterea, candoris et nigritiae causarum remotarum aliquantum diversa ratio est multoque citius ater, quam Candens color, acquiritur, diutiusque retinetur. Ita unius
diei Solis ardor plus fuscedinis imprimet, quam longi temporis idonea ad eum vitandum adhibita cura delebit Quae Observatio, quo modo ad eos, qui notas proprias in aliqua regione acquisitas, in alia eo transducti, retinent, deduci possit, nigredinemque ibi, ubi causae ejus sublatae sunt,
Permanentem tamen explicet, sacile intellectu est. Sic quaestione, quomodo a parentibus ad prolem, quae singulos distinguunt, notae transferantur, absoluta; altera illa, nempe, quomodo ab his illae notae, quae non sic transferuntur, differant, quaeve causa sit, quod alia nota Parenti propria, alia non, transferatur, recurrit. Ad quod respondendo imparem me fateor. Rerum enim Fabricator in ultimis naturae recessibus prolis suscipiendae negotium abdidit, omnemque ejus rei progressum alta caligine mersum obrutumque celavit, nunquam forsitan hi lucem excitandum. Eoque e tali causa res veras pendente S explicare vanus foret, et irritus labor. Quod, tametsi ita est, quaedam tamen ad generationem pertinentia, miranda quidem, sed nihilo vera minus, non
Inter nigros interdum albi nascuntur si), et quin alios quoque albos ex se suscipiant, neutiquam dubito. Inter albos unum tantum nigrum natum accepimus ),
quem sibi similem filium genuisse, ingeniosi viri, medici et rerum investigatoris, Jacobi Liud, qui ipse suis oculis vidit, relatu accepimUS. Equidem, naturam omnem ad meam opinionem videri Cogere nolim ; verum, Ut hae observationes colori nigro dando specierum diversitatem non necessariam esse, proprietatesque cum alias, tum hanc, rebuS externis acquiri,
et sic a majoribus ad posteros descendere, probant; ita eandem traditam jam de colore doctrinam aliquo modo
Alborum inter nigros cutis sursu iacea quasi est si , id est, cuticula in squamulas abit, nec satis diu, ut in nigredinem eat, permanet. Nigri inter albos, ut et silii ejus cutis densa et dura quasi fuit in , quae res densitatem
455쪽
magnopere ad colorem conferre ostendit, et nostram opi
De Mentis Varietatibus. MENTIS aequa, ac corporis hominis, et nonnullis etiam majora, discrimina apparuerunt. De qua re, quoniam propositi nostri pars est agere, pauca dicenda puta Vi. Hoc caput in duas partes recte deduci posse videtur:
Quorum in altero ratio et prudentia, in altero mores, tractentur. Et, quo facilius notio nostra capiatur, priuS, quam de utrovis argumento agam, utrumque exemplo illustrabo.
Igitur, si alter homo argutus, ingenio acutus et docilis, alter hebes, stolidus, et ab omni disciplina alienus est, ea res ad rationis et prudentiae differentiam referenda est Verum, si quis animosus, vividus, alacris, et animi felix est, eique contrarius alter tristis, moestus, et miser, eam
In priore parte, quaestio protinus ad animum accurrit, Quae sit differentiae causa Z An ad Deum referenda est Pjuitumque et omnibus aequum Numen adeo mente diversos fecisse homines, credendum est, ut hunc stultum, illum sapientem, magnanimum unum, ignavum alterum crearit Z Certe, me judice, non; mentisque quae videntur differentiae, causis naturalibus tribuere verius et aequius
Ut has paucis inquirem; non tam nascendi sorte, quam .rationis usu et exercitatione, alius ab alio inter se homines, ingenio differre videntur, eodemque sere modo, quo corporis, mentis quoque, usu scilicet, facultates magis minusve esse absolutae. Cujus exercitationis, cum plures causae sint, has in tria capita, situm, educationem, et animi a flectiones, redigam.
Quod ad primum attinet: Si quis in eo loco est, ut aut in luperabilia impedimenta, aut nulla, actionibus ejus, Objiciantur ; in illo casu desperationi, in hoc ignaviae, sese tradit, pariterque in utroque nihil agit. Reque vera, in similibus inter se rebus, Samo id ei et Nigri positi videntur.
E contrario, sint alicui homini omnia vitae necessaria, non tamen, Propter coelum, solum, aut alia quaevis, Certa; quid fit i Statim certiora arte et industria reddere Connatur. Pecora quaerit. Hinc copia, et cum hac, proles
s rescunt. Colendi ad victum agri sunt, jamque abundan- ja nascitur. Qua inquies humanae animae cupido non
456쪽
contenta, necessariis commoda addit, dein elegantiae appetuntur, postremus luxus est. Crescente vitae cultu, artes semper, saepe scientiae, crescunt. Hominem rudem primum, jam ad summu in cultus et humanitatis vestigium provectum, contemplato; quantum idem sibi discrepat ΘGradus etiam quibus tanta assecutus est, respice. In nullis proximis duobus major rationis et prudentiae vis, quam in Samo ideo tugurium infra terram adversus frigora struente, aut in Nigro umbellam, qua a calore protegatur sa-bricante, cerni potest. Quin et sub iisdem rebus positorum hominum magna aliquando differentia apparet. Quantum inter Isaac iam
Newtonum, aut Verulamum, et omnes fere iis coaevos intervallum i Qui tamen facultate se propria, ad scientiam
comparandam, aliis negata, pollere nunquam crediderunt. Accuratius quidem naturam Observarunt, observatisque in ratiocinando melius alius usi sunt. Sed id non iis naturale, tantumque usu ac consuetudine comparatum. Quae vero ad eam felicem consuetudinem formandam contulerint, praeter ipsos, nemo facile dixerit, neque dicto quidem opus est; adeoque lubrica res est, ut et ipsos eos fallere potuerit; utpote cum multa rerum minUta consuetudinem, iis, qui ei objiciuntur, nescientibus, quotidie fa-Cere cernantur. Reque vera multi, qui scientias felice labore promoverint, se, casu fortuito, ad iis animum adjiciendum ductos esse fatentur. Ut igitur ea ad rationem excitandam ampliandamque situs vis est; ita, Ad idem animi a flectiones, et praecipue cupiditates, plurimum quoque valent. Quid non ad scientiam et cognitionem, maxime in rebus publicis regendis et administrandis, aut benevolentia, aut aemulatio, aut invidia, aut ambitio, aut gloria praestiterunt tQuid ad animum formandum et excitandum, educatio ac disciplina valeat, nemo dubitat. Verum ea Certe optima disciplina est, quae non solum praecepta impertit, sed etiam mentis facultates exercet, et quasi praeire dictatis cogit n . Stimulum quoque menti ad discendum, aemu lationem, curiositatem, blanditias, et saepissime terrorem, institutionis pueritiae rectores, addunt. Utra via potior
Ecquid ad mentis facultates augendas aut imminuendas valet conformatio t Mentis actiones, si a genere nervose, Praecipue cerebro, non omnino pendentes, sicut ii, qui mentem materiae expertam esse negant, opinantur, saltem sine
457쪽
sine dubio cum eo arctissime connectuntur, et variante hoc, variant. Quod varietates mentis hominis sani, et ejusdem aegroti, animos, et tristi 8, probare videntur. Fracto cranio, aut compresso cerebro, qui modo acute Cogitata prolocutus est, nunc rationis et mentis inops quasi videtur. Et quis, mutato cerebri statu, non mutari quoque mentem, his exemplis doctus, dubitaverit Utrum quoque hujusmodi cerebri conditio propria aliqua, mentem assiciens, a parente ad prolem fluiti Sic certe temperamenta communicari supra dictum est. Temperamenta autem alia cum aliis mentis tonis aut conditionibus ita conjunguntur, ut, vulgari sermone, ad mentem solam, deducantur. Ergo, si quaedam cerebri conditiones, a quibus aliquae mentis actiones profluunt, forte nascendi transia mittuntur, quid obstat, quin partis quoque cerebri, rationi inservientis, conditio propria, simili modi transmittaturi Atque hoc multo verisimilius ei erit, qui hujus partis statum morbosum, qualis mania est, a majoribus ejusdem sa- miliae ad posteros per secula transferri reputaverit. Aliquid igitur conformationi et staminibus primigenitis, plus exercitationi, quatenus situs, animi affectiones, et educatio eam invitant, in rationis et prudentiae negotio, tribuendum esse, jam relata suadent. Sed mentis varietates peregrinatores magnopere ultra verum amplificarunt, qui regionum dissitarum incolis, vitae ratione, moribus et inititutis a suis diversissimis utentibus, virtutem negaverunt; haud unquam reputantes, Tartarum hominem equo docendo, Indumque tugurio erigendo, idem ingenium, quod dux Europeus exercitum instituendo, aut Inigo Jones regiam aedificando, ostendere. In nulla re quam in moribus magis discrepant homines.
Ab innumerabilibus originibus sunt. Coelum οὶ, solum sp), victus sqj, occupationes, leges, religio, homines singuli, dominatio, regia imperii forma, et res publica fr), cum
millibus aliis, mirum in modum eorum mores informant
Quod ad coelum attinet, viri egregii verbis uti liceat. Under the extremes of heat or of colit, the active range of the human solii appe ars to be limited, and men are Of
the one extreme, they a re duli and sow, moderate in their de si res, regular and paci sic in their manu er of life; in theother, they a re severissa in their passions, weah in their
458쪽
Causarum relatarum effectuum multa exempla ante ocu- Culos sunt, quae omnia memorare temporis ratio Vetat Ideoque uno aut altero, quo quid unus homo valeat, Clurissime illustratur, exemplo ero contentus. Lycurgi legCS et mores, prioribus prorsus cum ipso in exilium actis, quae non in Volup tatem, sed utilitatis, tam publicae quam privatae, et austerae virtutis causa, institutae sunt, tamen annorum septingentorum spatium duraverunt. Item Petrus merito cognomine Magnus, Russorum Imperator, qui gentem barbaram, rudem, inauditam, aut spretam, humanitate et cultu donavit, et, contra insita animis praejudicia, moribus ornavit, legibus emendavit, et nunc imperium diu potentissimo alteri metuendum, aliis gentibus et nationibus suspiciendu m, posteris tradidit, alterum hujus iei exemplum imprimis illustre est.
Verum, Ut ut variae causae sunt, quae hominum mores formant committantque, una tantummodo est, quae eos
diuturnitate, stabilitate, et aeternitate quasi donat. Ea imitatio est, principium in homine potentissimum. Hoc mores, hoc modos, et omnia fere acquirimus. Cujus tanta aliquando vis est, ut ad alios imitandos vel inviti et coacti impellamur. Ab eodem, morum in familia, in urbe, aut in gente universa, pendet similitudo. Quod Poetae, qui
naturam humanae menti S ex toto perspexit, bene notum
Folsa f. It is a wonder fui thing to se e the semblable cohereiace of his mens spiriis and his: They, by observingos him, do bear them selves lihe Dolim justices; he, byconversing with them, is turne d into a justice- like serving- man. Their spiriis are so married in conjunction, withthe participation os society, that they socii together in consent, like so many wild gee se. It is certain, that ei therwise-bearing or ignorant carri age is caught, as meri tali edis eas es, o ne of another. Shahe eare, Ning Hen IN. Pauci sane sunt, qui, quid rectum aut contra in moribus sit, ipsi pro id judicant, et etiam pauciores qui pro se
Cogitantes, et a vulgo dissentientes, tamen propriis suis ipsorum opinionibus mutato S more S accommodant.
459쪽
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.
Academiae Edilaburgenae Praefecti;
NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS ΜEDICAE Decreto;
ERUDITORUM EXAMINI SURI ICIT GEORGIUS BELL, BRITANNUS. Societ. Physico-Chirurg. S. H. et Soc. Med. Edin. Soc. Prid. Id. Junii, hora locomae solitis.
Medicinae Praxeos Profestari Venerabili, Simul et Academiae Edilaburgenae, Et Medico Orbi Decori, Mihi ob Μaxima, ultroque Collata Bene figia, Semper Colendo: Nec non Ingeniosissimo Bolanices Prons sori, Instructissimo Medico Optimo Viro, Mihi Amicissimo,
Cujus ope et Ductu, Naturam Vegetabilem contemplatus sum: Hunc de Plantarum Physiologia Sermonem, Eo quo par est Ossicio, D. D. D. GEORGIUs BEL L.
460쪽
Λ LII philosophi alia naturae sibi observanda proponunt. Praeclarissimis ingeniis placet, naturam humanam Cognoscere. Studiosorum est multitudo, qui, socio homine neglecto, ad animalia caetctra descendunt, et in eorum figuris, moribus, et nominibus notandis, sedulo et semper versantur. Non infimi habentur philosophi, qui in systema vegetabilium, fere immensum, animum intendunt; hoc tamen culpandi, quod habitum plantarum externum, potius quam structuram interiorem, observare solent.
Perspesta vegetabilium structura, oeconomia eorum ceristius detegitur; et e X cognita eorum Oeconomia, non tum res botanica, sed et agri cultura, haud ita parvula in- Crementa Caperet. Ea vero oeconomia, ut ut scitu dignitasma, vel curiosi siti nos latuit observatores. Eam investigare, magis studio adductus, ev dulcedine rei, quam spe philosophiam priorem superandi, audeo; et in sequente sermone, paucis de structura, vita, actionibusque plantarum, disserere libet. Praemitti velim, si structuram plantarum, ex qua sola cognita detegeretur earum oeconomia, non ad omnia cum certitudine demonstremus, in causa esse partes plantae minutas, quae aciem oculorum eludunt, ratione saepe sola, nonnunquam fallaci, comprehendendae. Multa tamen hac de re solide sunt observata. Haec pro-Ponenda. Transversim disiecta arbos, tribus partibus constare reperitur; cortice scilicet, ligno, et medulla. I. Cortex duplice materia conflatur, Cuticula nimirum et cortice vero. Cuticulae est, tegumentum externum reliquis partibus praebere ; numerosis constat stratis, facile inter se separabilibus, quorumque fibrillae circulares inveniuntur. Cortex verus tela videtur cellulosa, ubi ponuntur organa duplicis natura C, Vasa propria, nimirum, et si-hrae longitudinales, de quibus nihil in praesentia statuen
2. Cortice separato, lignum dicturn apparet, cujus materia densior quam cortex, structuraque demonstratu difficilior. Experiundo tamen liquet, ei inesse vasa propria, fibrasque longitudinales; inesse item magna vasa, quae tum
