장음표시 사용
461쪽
61 hicas habent in spiras convolutas, quaeque tota longitudine arboris e X tenduntur, et vocantur Vasa Aeria. Lig-mum inter et medullam ponitur materia colore viridis, quae ex sententia nobilis botanici Joannis Hill, qui primus eam accurate demonstravit, et Coronae insignivit nomine, omnes plantae partes inchoatas, et ejusdem quasi rudimenta,
3. Centro custoditur medulla, in arbusculis adolescentibus abundantior; in vegetis, aridior et parcior; in annosis, nulla. Cellulosa est ejus materia, et, apud eundum auctorem, diversis plantis ejusdem est formae. Hae sunt Plantarum partes solidae. Plantis item insunt sui da, sive succi, qui duplicem naturam induunt; alter succus omnibus plantis similis na-eturae existit; alter vero, in diversis plantis, diversus. Prior appellatur succus communis, qui, collectus primo vere ex incisa vite aut betula, haud distare ab aqua sontium videtur: Posterior appellatus succus proprius, multum Variat, plantisque suppeditat qualitates sensibiles. Haud commis centur hi succi; nam posterior non nisi vasis propriis ser
Nondum plane compertum, succine plantae per substan etiam ejusdem cellulosam, an per vasa, transeunt. Utrin- que disputatum ; utrinque rationes probabiles proponuntur: Sed dolendum est, rem tanti momenti ex dissectis arboribus non posse judicari. Mihi verisimillimum videtur, sui da omnia plantarum vasis contenta moveri : Propterea quod, I. NUdo Oculo apparent vasa propria et vasa aeria, micros copio manifestissima, et succum proprium atque aera plane continent: Hinc, si analogiae fides, succo communi sua esse vasa, concludendum. 2. Quod secretio, quae certissime plantarum est actio, nulli bi sit sitne actione vasorum. 3. Quod experiundo reperit sagax. Steph. Hales, succum communem suis vasis contineri, neque temere per interstitia plantae transmitti. Caudici vitis instrumentum Circumcirca infixit, quo et contractiones et expansion CS ejus accurate metiretur; ac nihil interesse invenit, sive Planta succo abundaret, sive non ; etiamsi ita exquisitum fuit instrumenti artificium. ut vel centesimam digiti partem notare potuerit; sed si succus per materiam cellulosam transmittatur, ea, succo subducto, compressa fuisset, et caudex ita ad molem minorem se contraxis bet. Jam qua directione fui da plantis transmittuntur conli derandum.
462쪽
1. De cursu succi communis. MULTA experti sunt botanici, quo cursum succi communis cognoscerent. NOVO Vere, quum succi plantarum copiosius essitiunt, incisi fuerunt tam trunci quam radices arborum, ad medullam usque, et perpetuo Observatum, esuperiore margine incissionis plus liquoris emitti, quam ab inferiore. Quod intuentes plantarum studiosi, sibi persuaserunt, novo vere, multum humidi ab atmosphaera absorbere arbores, et copiam succi communis hoc fonte derivari. Hanc opinionem male naturae congruere, duobus experimentis ego comperi: I. Complures radicularum tiliae, incisuris in trunco alia atque alia altitudine factis, decocto ex ligno Campe chensii immersi ; liquorem coloratum absorbebant radiculae, qui tandem superiore, non inferiore, incisurarum margine, apparuit; neque sere longius ab ea parte arboris se eX tenderat. 2. Tempore veris succosissimo, viti erectae et crescenti, alte incisus fuit ramus, et major vis succi superiore margine e Tuxit: At, silmili ramo inverso, ut margo superior inferior fieret, copiosius e margine radicibus propiore e fluxit liquor.
Contra, sunt multa quae confirmant, succum communem, novo vere, e radicibUS ad ramos versus ascendere;
sussiciet sequentia notasse: I. Sub initium veris, quum novus succus vix plantam intrasset, professor noster bota-nices, ingeniosissimus Joannes Hope, radicem betulae incidit. Succus, simul atque ascendit, superiore infimae incisionis margine erumpebat, tum deinceps eodem pacto a reliquis incisionibus superioribus. 2 Si, ineunte vere, quum succus in trunco et ramis etiamnum parcior est, incisio prope radicem vitis facta fuerit, copia exinde succi
profunditur. 3. Quantitas succi variat, pro solo humido, ubi planta crescit. 2. De cursu fucci proprii. SEPARAT A portione ligni et corticis pinus, e Tuit haudita parce succus proprius, tam a superiore, quam ab inferiore incisionis margine. Hinc in mentem venit botanicis, paululum vel nihil motus succo proprio competere, e Umque, hanc unam ob causam, erumpere, quod pressione corticis et ligni liberatus est. Ad hanc opinionem non libet accedere; licet enim principio, utroque incisionis margine
prorumpat succus, pollea tamen, ut observavi, e solo margine superiore effunditur. Haec una autem observatio vix
iuificit. Suspicari enim est, propter haec, uberius supe
463쪽
riore margine profluere succum ; quod aer superiorem, minus quam inferiorem, gravitate sua comprimit, quodque liquor ipse, quum etiam gravis sit, deorsum, ut succus communis, nititur. Quo rem extra dubium ponerem, tum ramo pinus, si tu horigon tali servato, tum ramo ejus- dena inverso, frustula corticis et ligni exsecanda curavi, et ut soque positu, maxime margine summae arbori propiore, prorupit succus. Sic experiundo liquet, cursum succi proprii in vasis suis , constanter a ramis plantae radices Versus
Praeter vasa, succum communem servantia, vasaque propria, tertium genus in plantis reperitur, vasa nimirumperia. Haec, maxime in ligno, foliis, et petatis locantur; neque in cortice arboris, neque in plantis herbaceis invenienda, numerosis tenuibus si lamentis, in spiras ita convolutis, ut cavitatem mediam relinquant, constantia Nomen vasorum aeriorum iis inditum, quod liquore vacua sunt, quod lignum plantarum aere abundat, quodque praecipue ligno, cui nulla alia organa peculiaria sunt, reperiuntur. Inservire respirationi plantarum existimantur; sed quo modo haec functio peragatur, non ita liquet. i. Quibusdam persuasum est, aera elasticitate privatum radice plantam intrare, et transeuntem per eam sensim elasticum evadere. Huic opinioni objicitur: I. Multa vasa aeria radicibus arborum reperiri, ubi ex pauco succorum motu, fere nihil aeris evolvi potest . 2. Haud opportune ad aera absorbendum radices locari, ita profunde inhuma
tos, ut eos aer attingere nequeat.
2. Aliis persuasum, aera per folia absorberi, et inde per
totam plantam transmitti. Non negandum, folia vasis periis instrui, quae necessaria videntur, ad aera circulatione evolutum recipiendum, qui tandem cum materia perspitabili exitum invenit. Sed si absorbeatur foliis aer, et ad radices descendat, motus ejus succo ascendenti contrarius foret, et ita fluxui succorum obsisterit, non faveret. Vulgo creditur, aera, ubi vasa aeria intraverit, pro temperie atmospherae, expandi et contrahi; hasque expansione Set contractiones ascensum aut descensum fluidorum adjuvare. Huic
opinioni objici potesst: i. Vasa aeria in radicibus, ubi primum succus movetur, ita profunde solo locari, ut mutata atmosphaera temperiem eorum mutare neque Gi. 2. Ultro ascendere succum communem, descendere vero fuc
cum pio prium, sive aer externus calidus sit, sive frigidus
ut is celerius aut tardius moveatur, nisi Posterioribus inderentur
464쪽
46ι Dz PHYSIOLOGIA PLANTARIIV.
derentur valvulae, quae eum recta moveri cogerent; positis vero valvulis, regressu succus prohiberetur. Verisimiliora quaeram US. Demonstravit ingeniosus Hili, cuticulam plantarum cum organismo formari, vasisque instrui; quorum Oscula arboribus et fruticibus externe sunt aperta ; plantis vero herbaceis externe occluduntur. Solis arboribus et fruticibus sunt vasa aeria: Planta sub antliae aeriae recipiente vacuo posita, in cuticulam intrat aer, et non nisi per lignum, ubi vasa aeria collocantur, emittitur. Ouae, si attente conferamus, locus erit concludendi, aera per ea vasa cuticularia in vasa.seria immitti. Sic lenis calor, primo Vere, osia Cula vasorum cuticulae, frigoribus praeteritis constricta, resolvit et expandit: Spatio dato, statim influit aer externus, et ad radices gravitate sua tendit; quibus, sicut fibris animalis motricibus, addit, et comprimendo etiam succos sursum propellit. Plus aeris etiam internis plantae
motibus evolvitur; et omnis demum aer, Una cum materia perspirabili, emittitur. Ita perpetua est in plantis cir-Culatio, quae potentias succos moventes adjuvat, ab iis denique adjuvatur. Duo restant, quae hanc opinionem confirmant, et simul Ostendunt, plantis, perinde ac animalibus, respirationem impeditam motum sui dorum impedire, et interruptam, interrumpere. I. Hiemale tempore, complures arbusculas solutione gummi mastiches oblivi, et pannis praeterea cera oblitis involvi, exertis solummodo ad auras summitatibus. Hoc statu, per proximam aestatem servabantur; et factum est ut quaedam earum languide Vixerint, pauculis tantum foliis protrusis, ac reliquae omnes, quibuS aer
accuratius exclusus fuerat, ad unam mortuae sint. 2. Arboribus musco obductis paucula sunt folia, surculi, debiles, ' fructus nullus: Hoc igitur laudandi hortulant, quod
cortici arborum annosarum, tempore Veri S , muscos auferunt, ad aera libere immittendum, qui et viriditatem et fructum eisdem redintegrat. Haec de cursu fluidorum in planti S. Jam potentiae, istorum fluidorum motrices, conside
Attractio capillaris, ex sententia quorundam est causa motus succorum plantarum , eaque e Vaporationem superficie foliorum factam sequi perhibetur. Nuper vero vim vitalem, quae fluxum succorum promoveat, plantis tribuerunt balanici; ad quorum sententiam, re attente considerata, accedere libet; idque ob sequentia argumenta.
465쪽
i. Descensum succorum, hoc est, eorum e ramis ad radices regressum, eae plicare non est, nisi posita vi vitali, quae motum dirigat. Nequit enim fluere liquor tubis ca pillaribus, nisi si minus ab altera extremitate resistatur; et posita minore resistentia a superiore extremitate, videre quidem foret, quo modo foliis calore externo a flectis astacenderet succus; obscurum autem maneret quomodo de- stenderet succus, cum atmosphaera solo sit calidior. Constanter descendit succus proprius; neque alienum est existimare, aliquantum succi communis, et interdiu et nocte,
a. Ideo vim muscularem multis plantis concedimus, quod, stimulis admotis, actiones e Xerunt. Spontaneus motus quarundam plantarum idem confirmat.
3. Lumen plantis illapsum perspirationem iis adauget sa); lumen item folium inversum in positum priorem
revolvit b); tenebrae contraria efficiunt, et somnum plantis, etiamsi calor aeris perstet immutatus, obducunt. Hie stectus, naturam plantarum irritabilem, seu vim muscularem, probare videntur.
. Si sui da plantae vasis transmittantur, id quod supra
probabile reddidi, anne putandum, vasa ea ita exigua ecte, ut, ope solius attractionis capillaris, succum in summam arborem tollendo, idonea sinit s. Posito, fluida ex capillari attractione sola moveri, qui fit, ut succus vitis, si incisio vere fasta fuerit, essiuat, si aestate, cohibeaturi Vasis enim manentibus immutatis,
et calore saltem non imminuto, aeque ubertim aestate ac vere eiu uere debet succus. Exinde equidem crederem, aliud ac attractionem capillarem, ad succum movendum requiri.
6. Fluida sua non disperdunt tubi capillares, transversm fracti. Qui vero fit, ut vitis transversim secta, tantum, experiente Stephano Hales, liquoris effundat Θ7. Quum planta et animal, quod infra explicatius notabitur, multis se invicem reserant, pronum est credere, fluida utriusque similibus potentiis moveri. Respiratio et motus muscularis sunt animalis actiones ; de iis in plantis, supra dictum; et observata monent, iis potius, quam attractioni capillari, motum fluidorum in plantis deberi.
Huc referrem, quae nuper expertus sum, ut viderem
quemadmodum aer variis c siluviis impregnatus, lux, solutionesque salinae, plantam assiciant. Haec tamen, utpote ad buc a) Vid. Philosophical Transadtions. b) Vide Bonnet sur l'us age des lauilles.
466쪽
adhuc impersecta, nolim in praesentia proponere ; susticiat quod conlaci, summatim proponere, nempe res e se, quae fibras motrices stimulando, plantas adaugescere essi
Quaedam aliae sunt functiones, oeconomiae vegetabilium ne cellariae, quas etiam explicare Conare r. Plantae, velut animalia, perspirant, et utrisque per
spiratio maximi est momenti. Experientibus Hales so) et Guellarii sit, materia plantarum perspirabilis nihil differt ab aqua pura, nisi quod ad putredinem paulo est pro
Quantitas perspirationis, pro superficie plantarum, tempore diei, et humiditate atmosphaerae, vatiatur. Quum maxima ,pars plantae superficiei foliis impenditur, concludere liceat, numerosa folia copiosam perspirationem gignere. Rem ita se habere, experiundo invenit Stephanus Hales se ; et experimenta ejus ostendunt, pro foliis numerosis paucisve, perspirationem plantae Copiosam par- .camve existere. Gradus item caloris, quo allicitur planta, eodem auctore, plurimum quantitatem perspirationis variat, ut copiosius calido, parcius frigido aere, perspiretur. Neque nihil efiicit gradus lucis: Namque, experiente Philippo Milter, constat, copiosius tempore pro meridiano perspirari, licet temperies aeris, toto die, immutata maneret. Docet etiam Guet tard, harum rerum idoneus auctor, copiosius perspirari, si planta radiis solis objiciatur,
quam si eadem aeris temperie sub umbra cresceret. Atmosphaera denique sicca, humidave, plus minusve, et pari ratione, perspirationis efficitur. Quo vegetiores sanioresque plantae, eo uberius perspiratur; ista actione, .ut caeteris, plurimum a vi vitali pendente. Per spiratio modum excedens plantis nocere, et aliquando eas interimere videtur: plus minuS nocet cohibita . Compertum quoque est, foliis praecipue et surculis perspicari. Quo haec functio itaque recte perficiatur, omnia soli a decidua sunt; et, in arboribus sempervirentibus dictis, ne organum illud perspirationis rigidum evadat,
nova soli a deinceps exacto uno aut altero anno, prioribus succedunt.
Primus observavit Steph. PIales, plantas, si atmosphaerae humidae obiectae fuerint, humiditatem inde attrahere. Haec
467쪽
Haec absorptio aequae ac perspiratio, intervenientibus fotaliis, perficitur; sed qua ratione, nondum constat. Auctore Guet tard ), copiosius superiore quam inseriore soliorum pagina perspiratur: Auctoribusque eodem Guellarit, Dii Hanael g), et Bonnet sit , uberius in seriore, quam pagina superiore, absorbetur. Quod, ut manifestum sileret, duobus similibus foliis electis, paginae unius superiori et alterius inferiori, solutionem gummi mastiches obduxerunt; et factum est, ut hoc levius evaserit, illud nihil fere ponderis amiserit. Tum folia similia superficiei aquae imposita: Quorumque soliorum pagina superiora quae incubuit, ea nihil fere pondere aucta, paucis plerumque diebus mortua sunt; quorum vero pagina inferiora quam contigit, ea ponderos Ora sacta, mensesque complu
Ex dictis patet, et perspirationi et absorptioni eadem
vasa non inservire, sed alterutri sunctioni sua e se organa. Vulgo existimatur, maxime aere calido perspirari, eodem que frigido et humido, absorberi. Sed absorptioni sua sunt vasa, inferiorem paginam soliorum occupantia, quaeque, nisi constanter agerent, marcescentia Occluderentur.
Omnibus organis absorptioni inservientibus peculiaris est structura, actioque cum vita conjuni ta : Ideo talis organismus soliis subesse creditur, quod, foliis aridis aut mortuis cessat omnino absorptio. In radicibus quoque, parabsorptionis ratio; namque, si radicis hyacynthi, ex aqua crescentis aliquantulum abscissum fuerit, continuo moritur tota radix, novaeque radiculae emittuntur, quibus ab extrema parte peculiaris est organismus, ad nutriendum
Materia noxia cum perspiratione educta, nisi multum diluta, delicatis soliorum fibrillis noceret; sed, simul atque ad summam solii cuticulam elicita fuerit, excernitur; quiddam tamen istius liquoris, in usum secretionis, qui sane succo antea praeparato perfici nequit, re absorbetur. Corpore item animalis, materia salina et putrescens, quaecum urina exit, etiamsi renis substantiae delicatae, nisi mul-ra aqua diluta fuerit, noceret; tamen vesica demum ad tempus servatur, ubi nonnihil aquae, relictis materii S e X- cernendis, iterum in sanguinem resumitur. Similis fere est perspiratio quoque animalium : Quiddam ipsis utile, per vasa sorsan externe aperta, quaeque alia sunt a C e X ha
468쪽
468 Dil PHYSIOLOGIA PLANTARUM.
Jantia, superficie corporis recipiunt: Quod confirmat et
Pediluvium, ex quo saepe magna vis aquae in corpus in- se itur; et evacuatio urinae, in morbo diabete dicto, ubi uri Aae quantitas emissae eam liquidi ore assum pii excedit. Neque animalibus, neque plantis, mensura est absoluta perspirationis aut absorptionis; hoc solummodo dici potest, alteram altera, hoc vel illo casu, uberiorem esse. Exempli gratia, si uno die Heliotropium uncias vigii iti ponderis deperdat, altero die ejusdem ponderis perstet, et testio die unciis decem gravius sit; inde solummodo concludendum, quantitatem perspirationis aliquando absorptionem superare, aliquando ei aequiparare, et aliquando ea
Plautis facultas est partes suas sormandi, quae formatio
secretio vocatur. Quaenam vero sunt potentiae, qu3e
hunc e siectum producunt, conjicere quidem possumus; qua
ratione operantur, ignoram US.
Plurimum viget animalium vis vitalis, quae princeps est particulas novas secernendi et varie disponendi. Plantis Vero ea vis languidior est ; iis neque sus liceret, nisi huc
quoque absorptio et fermentatio conserrent. Ubicunque secernenda est firmior materia, cursum convolutum habent Vasa, qui fermentationi et liquidi tenuiores absorptioni lo- Cum praebri: Sic nutrimentum nuclei fructuum recipi Urit, intervenirntibus fibris multum convolutis: Tum demum formari videtur succus proprius, quum 1UCCUS COmmunis a soliis, quo ascenderat, ad radices vertUS, refluat. Lignum etiam sit, descendente succo communi : Vinculo enim cortici arboris injecto, lignum supra vinculum cras tas evadit; infra id, magnitudine immutatum. Pabula, unde materiam secretionum hauriant plantae, elementis circumpositis continentur. Quam aquam e solo trahunt, ea praecipue easdem nutrit: Quiddam autem alumine solis recipiunt, a quo maxime qualitates sensibiles pendent. Hac de re item pauca expertus sum, sed non ea exactitudine, ut eXperimenta in medium proferrem.
Quibusdam botunicis persuasum, plantis, sicut animaliburi circuitum esse sui dorum regularem. Aliis improba bilis videtur talis circulatio ; et utrinque ad experimenta decurritur, unde conclusiones, sibi invicem pugnantes, de
Vin tuto arbori injecto, ut nullus per corticem trans retpollit succus, supra vinculum amplius cras escit arbos, infra id pristem cras litiem servans: Experiment uni, unde quidam collegerunt, per liguum ascenidere succum, et per
469쪽
corticem ad radices regredi. Quibus contraria est sententia repertum est, certis casibus, per corticem solum ascendere succum: Exsecta enim portione ligni, et reposito ex alte cortice, pergit crescens arbos immutata: Hinc dici tiar, succum per omnes partes aeque transmitti. Experi menta utrinque prolata vera sunt, sed male ab e X perimentis utrinque concludi videtur. Opinioni priori, succum, scit. per lignum ascendere, et per solum corticem reverti, favere existimatur analogia naturae animalis ; quam analogiam tamen, non satis longe, nec ad omnia prosecuti sunt, Non partes internas unas Occ Upant arteriae anima-JiS, nec unas partes externas, venae; sed tota distributione sibi invicem sunt comites. In plantis, ascendit radicidius succus communis; ramis vero deicendit succus proprius;
ex succo, inter descendendum, concrescit lignum ; et absorptio constanter foliorum est actio. Haec probabile reddunt, circuitum esse succorum ; qui si fiat, vasa ei inservientia, ad instar vasorum animantium, ubique juxta se constitui credendum. A vi denique vitali pendet incrementum et formatio partium plantarum ; sed haec vis, non nisi stimulis admo tis, exeritur. Rationem et consilium, quibus planta creatur et sustinetur, admiramur; sed nullam putamus esse intelligentiam, quae functioni cuivis peculiari praesideat. Plantae et animalia, et structura sua, maxime stimulis pareant; omniaque organismo instructa, ex legibus generalibus, non occasione natis, et agunt et conservantur.
Per omnia diffundi videtur principium vivendi, etiamsi
per aeque non omnibus conceditur. Animalibus maxima
pars est vitae . sed ubique species infra speciem locatur,
descendente tam sensatione organica, quam eorum sagacitate. Descensus autem per lenis, et ita gradatim factus, ut
imperfectissima in specie superiore, perfectissima is speciei
proxime inferioris, et appropinquent et Commi iceantur. Tum in dissoluta servatur catena qua conjunguntur plantae et animalia. Utrisque est sacultas simile sibi procreandi, et utrisque similis procreandi ratio. Animantibus humilioribus haud ita multum est sensus et motus: Coralium et polypus saxis adhaerescunt, ut plantae solo ; et, perinde ac plantae, si sedibus suis divulsa sint, moriuntur. Plantae item sunt, animalia multis referentes : Burrho Chundalli, nuper Indis adlato, inesse principium Vitae,
commonstrat motus foliorum sponte et constanter factus.
Sensitiva Mimosa, Muscipula que Dionaea, vel levisti me
470쪽
tactae, mirum in modum agunt, et hospites muscas, aliave insecta, foliis clausis corripiant. Vivere eas plantas, ut reliquas, concessum: Sentire quoque suspicare r. Neque perperam rectene factum sit, unas
voluptatis et doloris capaces e sic animantes, affirmare, satis scio. Illud equidem assirmarem, quaedam plantarum et animalium generatione communia, et plurima utrisque e dem et consimilia, sensum utrisque esse communem indieare. Frustra regulas unde plantae, omni casu animalibus secernerentur, tradere Conaremur. Sunt animalia, quae vivunt terrae adhaerentia, et sicut plantae, per cutis Poros, aluntur: Neque non reperiuntur plantae, animalia vita et forsan sensu superantes.
Ubi vivendi principium, ibi organismus peculiaris. Neque minus prudentis consilii, ad plantam quam ad hominem, conservandum opus. Vita plantarum perspecta, bo-tani cen in philosophiae disciplinam convertit, et fioribus pulchritudinem, arboribus dignitatem, superaddit. Restat ut me excusarem, quod, medicos honores affectans, rem Omnino botanicam tractandam suscepi. Uno verbo responderi velim, ita plantis cum animalibus convenire, Ut plantarum cognitio nonnihil luminis physiologiae animalium affundat , quumque pro remediis et alimentis
usurpentur toto orbe vegetabilia, eorum naturam medicum animadvertere oportet.
