장음표시 사용
471쪽
DISSERTATIO PHYSIOLOGICA INAUGURALIs,
Ex Auctoritate Reverendi admodum Viri,
D. GULI EI MI ROBERT SON, S. S. T. P.
Academiae Edilaburgenae Praefecti; NEC NON Amplissimi SENATUS ACADEMICI Consensu, Et Nobilissimae FACULTATIS MEDICAE Decreto a Psto GRADU DOCTORIS, IUMMIsQUE IN MEDICINA HONORIBUS ET PRIVILE Giis RITE E eLEGITIME CONSEQUENDis;
ERUDITOR UΜ EXAMINI SUBIICIT ED VARDUS STE VENS, A. B. Ex ΙΝDIA Occi DENTAL , Soc. Med. Ediri. Sod. Aa diem tet. Sept. horo locoque selitia.
The main Busnesi os Natural Philosophy is to argue frona Phenomena. ruit holit Digning Hypotheses. NEWTON.
Rei an atomiCae, In academia Edinensi,
Professori, Omnibus, quae medicum philosophumque faciunt, Imprimis ornato; ob plurima beneficia, Quibus ab eo fuerit assectus, Hanc dissertationem
472쪽
'AUSAs, quae concoctionem expediant, rite investi- gare, a primis medicinae seculis, ad nostrum usque, pro virili conati sunt medici; caeterum ex incommodo mortalium accidit, hypotheses vanas et meras, qua S CUPidius fuerint secuti, cos in errorem plerumque induxisse, et in causa fuisse, cur operam hoc in argumento persequendo frustra posuerint. Si multas theorias in utiles leviter etiam percurras, quas philosophi, cum antiquiores tum recentiores, operibus in suis memoriae prodendas curarunt, quam dissicilis quamque obscura hujus materia natura sit, te fugere non poterit, et eandem nulla per ratiocinia, rebu8 veris et observationibus neglectis, plene exponi et illus trari posse, tibi ex toto persuadebitur. Quae miranda et arcana natura agit, ea adeo in obscuro po: ita sunt, et, cum nobis ordine natur ali objiciuntur, sensi a adeo fugiunt, ut acutissimi et ingeniosiissimi ea intelligere et perspicere nequeant, nisi sibi naturam per seriem experimentorum numerosam et regularem indagandi laborc nasuscipient. Nisi hoc fece iis, te ullam rerum naturae veram notitiam tibi adepturum esse, frustra spei abis sa . In vestigationem autem hujuscemodi, viribus ingenii nostri admodum dissis, aggredimur. Quam dissicile argu
mentum sit, quamque parum ad id aeque accurate, ac Uil litas ejus postulat, considerandum sussiciamus, non ignoramus. Necesse vero est, ut operi simus impares, quod nonnulli scriptorum seculi praesentis celeberrimorum exequi non dedignati sunt, cum juniores parumque expertisimus, et pauculo S tantum anno S rei medici operam navaverimus. Id tamen aggredi non gravamur, candore publico confisi, qui nunquam non plantas scientiae infirmas protegit, quique, uti speramus, errores, quos, ob vires animi minus vividas, nequeamus vitare, excusatos habebit. Hoc saltem nosmet consolamur, quod conamina nostra forsitan alicui, vena ingenii magis divite praedito, hoc arilumen luna grave, quod haudquaquam satis adhuc illustratum, altius agitare, peniti usque introspicere in animum
Antequam vero modum, quin haec sunctio obscura pergata o) Hale..
473쪽
73 DL ALIMENTORUM CONCOCTIONE.
Raf, exponere incipimus, quaedam de substantiis diversis,
quibus pro cibo uti consueverimus, non alienum erit no
HOMO ANIMAL OMNI VORUM. TN scholis medicis diu fuit certatum, utrum cibum animalem, vel ex oleribus constantem, homini natura destinaverit. Haec autem lis facile dirimetur, si inventiunculas vanas, quae a vi imaginandi nimis vivida fuerint profectae, in punctum temporis relinquamus, et earum nationum, quae imperiis nat Urae paruerunt, nec vi consuetudinis, nec artibus luxuriae perniciosis, in errorem in luctae, morem consideremus. si testimoniis scriptorum omnium fere seculorum evidenter apparet, cibum utrumque, propemodum Ubique terrarum commistum, et 'in usu communi fuisse. Structura quidem corporis humani, appetitus hominibus proprii, et morbi, qui ab usu vel animalis, vel ex oleribus confecti, solius oriantur, leviter con siderata, alimentum mixtum generi humano naturam destinasse testantur.
TUNI FICU s sapiensque mortalium genitor non tantum animalia innumera in usum eorum creavit; sed hunc quoque terrarum orbem soribus et fructibus ornavit, et alimenta delicatissima iis liberali ter comparanda curavit. Quae omnia quidem frustra facta fuissent, nisi genus humanum organis ad ea fruenda accommodatis instruxisset, et ad ea et desideranda et quaerenda proclive reddisset; quod, ea est ejus benignitas, haudquaquam neglexit. Caeterum, e plantis innumeris et pulcherrimis, quas nobis x benevolus suppeditavit, instinctu raro fallaci, quod quidem mirandum, moniti, et experientia docti, nocivas facile fugimus, tutas, salubres, gratas tantum seligimus. Mites et odoris expertes, gustui gratae, satisque nutriminis praebent ; acres, contra, et nauseosae ingratae et alie
Ut fructus terrae aliis in regionibus alii sunt, ita incolae omnis sere regionis vegetabilia diversa adhibere consuerunt. Alii pomis, alii radicibus potissimum victitant;
474쪽
frumentum vero nutrimen Vegetabile praecipuum omnium nationum constituit. Ita hordeum, secate, et avenae alimentum partibus orbis terrarum septentrionalibus ; triti- Cum, oryZa, et frumentum Indicum australibus Africae et
Americae ; frumentum Europae proprium Indiae Orientali liberaliter sufficiunt. Quanquam vegetabilia, odore, sapore, colore insigniter
disserunt, omnia tamen quantitatem materiae communis amplam continent, quae ad animalia alenda quam optime accommodatur, et forsitan nutriunt tantum pro quantitate. quam comprehendunt, materiae oleo sae saccharumque
reddentis sc). Propter saccharum, quod partem eorum componit, facile vinosam et acetosam fermentationem, et sponte unam vel alteram, subeunt d). Omnes substantiae animales a vegetabilibus originem ducunt; sed haec nihilominus ab illis, antequam viribus ventriculi coiaco stricibus objecta, et ad systema sangui erum intrandum apta reddita suerint, revera plurimum dis crepant. Vegetabilia facilius acescunt, et e corpore per perspirationem expelluntur; sed tamen aegriuS, quam cibus animalis, solvuntur se . Minus materiae nutrientis comprehendunt; igiturque minus sanis et valentibus conveniunt. Hanc ob causam, licet ii, qui alimento vere tabili potissimum victitant, sensus acutiores, vim imaginandi vividiorem, judiciumque argutius habeant; corpora tamen eorum minius firma et valida, quam eorum qui carne nimis liberaliter utuntur. Cibus e vegetabilibus constans, absque multo incommodo in regionibus calidioribus, copiosissime adhiberi potest ; in frigidioribus vero, ubi tempus anni procellosum, perspiratio parca, nullaque insignis ad putredinem proclivitas, quantitas cibi animalis major sumi debet. - C A P. III.
QUO tempore cibus hujusmodi ab omnibus coeperit adhiberi, statuere difficile. Prima per secula, cum mortales nihil, cujus uium non monstruset natura, adhuc desiderarent, e) Vide Culler s institutes, p. Is 7. Idem, Mat. Med. p. 47
di Praeter sermentationes vinosam et aCetosam, supra comprehensas, aliud fermentationis stadium est, quod a rebus animalibus vegetabilibusque committis oritur, et liquorem dulcem edit, et, hana ob causam, a Cel. Μ Bride, dulce non male nominatur.
475쪽
siderarent, cibus eis salubris simplexque erat, et e X vegetabilibus potissimum constabat. Post diluvium vero brevi,
cum homines numerosiores esse inciperent, et consuetudini victus cultiori studerent, carnem animalium sibi necessa riam esse putavit luxuria. Ex eo tempore vix animal est, quod terram aut mare tenet, quod aliqua natio non pro cibo habuit. Aliis cibum salubrem et gratum incolae Oceani squamosi, aliis caro potissimum praebet. In nonnullis regionibus pro cibo 'dilicato habentur, equus, asinus, et camelus; in aliis vero, ab humanitate non ita alienis, ruminantia, ut bos, ovi S, et caper, Caeteri S anteponuntur.
Substantiae animales modice sumptae satis nutriminis, ejusque idonei, praebent; immodice, morbos dolentissimos et periculosissimos saciunt. Ob plurimam materiem nutrientem, quae illis in est, corpus plenum reddunt, et homines ad morbos putridos et inflammatorios proclives es5ciunt. Ad putridinem magis, quam vegetabilia, vergunt, et fermentarionem putrefacientem facile subeunt. Omnes substantiae animales putridae vel putrescentes fermentationem in farinaceis et plantis esculentis movere, et eandem in iis, quae fermentationi aliqua ex parte jam objecta sint, renovare possUnt. Quanquam omnia cibi animalis genera materiae corporeae adeo similia esse videntur, ut nullam aliam, quo alconsilia oeconomiae humanae accommodentur, mutationem, quam uti fluida reddantur, requirant; omnia tamen
inter sese multis disserunt, pro spatio quod habuerint, specie, et praeparationibus, quas subierunt. Hoc discrimen in causa fuit, cur eas subitantias, quae celeriter et facile concoquuntur, ab eis quae spatium longius desiderant et dissicilius solvuntur, secernere fuerimus conati. In vestigatio hujusmodi non modo jucunda sed utilis est, et, cum rebus veris et observationibus solis possit inniti, seriem experimentorum in homine et animalibu S, quorum Organa concocti icia humana magnopere referunt, instituendam
Ex hisce experimentis evidentissime constat, vegetabilia, quam cibum animalem, dissicilius concoqui; olera sorsitan quam farinacea; pisces celerius quam carnem, quadrupedes quam aves ; animalia aetate provectiora quam iuniora; et cibos o mige nos, bene coctos, facilius, quam crudos f . Diversa, quae regna animale et Vegetabile
constituunt, hoc modo per seriem experimentorum continuRm et accuratam examinare parte medicinae diaet et rcae
476쪽
multum luminis offunderet; cum vero quaestio hujusmodi nimium temporis spatium desiderasset, eam in praesens omittere, et alia non minoris momenti persequi sumus
coacti 'RARΥER eas substantias, quae, propterea quod masc-riam humidorum aut solidorum corporis humani suta siciunt, non absque causa gravi Alimenta vocamur; aliae sunt, quae Condimenta appellantur, quaeque ad saporem tantummodo cibi gratiorem reddendum, vel ad quibusdam vitiis, quae alimentum inter coquendum facile possint incidere, occurrendum conferunt. Harum plurimae sunt, quarum maximam partem subministrant regna fossile et vegetabile. Omnes tamen enumerare, supervacaneum foret. Igitur sal, saccharumque solummodo breviter considerabimus, utpote quae Omnium condimentorum maXime necessaria sint, plurimumque adhibeantur. Sal, rerum animalium condimentum pernecessarium, saporem alimento gratiorem conciliat, idemque palato acceptius reddit. Appetitum movet, et e XCIetione S auget. Modicum, magnam carnis ad putredinem proclivitatem accelerat; et liberaliter adhibitum, eandem sistit aut tar
Quaecunque condimenta in praesentia novimus, omni iam laccharum maxime titile et gratissimum. Magnam nutriminis quantitatem continet, vim anti septicam potentissimam habet, resque animales adversus putredinem tutiores, quam sal ipsum, reddit sh). Huic lacchari doti anti septicae si , quod per centum proximos annos alii cibo acescenti liberaliter fuit adjunctum, Pringelius celeberrimus magnopere tribuit, quod morbi putridi gradatim magis magisque rari evaserunt. CIBO solido amplam humorum quantitatem addere solemus, cujus maximam partem constituunt aqua et liquores spiritu usi. Haec Oeconomiae animali multum CAP. IV.CONDIMENTA.C A P. V.
477쪽
Commodi secum asserunt; caeterum limites hujus opusculi angustiores non sinunt, ut de hoc argumento fustius dicamus. Igitur ad hosce humores considerandos transibimus, qui in coctione cibi plus videntur praestare.
TTAEC humor aquosus est, a parotide, maxillari, sublinguati, aliisque glandulis conglomeratis, secretus. ViiDCida in aquam aegre diffunditur, nec facile cogitur frigori objecta. In animalibus carni voris acris et salina. In quibusdam serpentibus, ut in vipera, sub dulcis et insi-pida. De dotibus hujusce humoris auctores magnopere inter sese disserunt. Statilius hJ, Boerha avius, Host mannus,M Bride H, aliique scriptores celebres, fermentationem movendi potestatem ei tribuunt, et hisce substantiis, quae
fermentationem vegetabilem posunt excitare, accensent.
Illustris, contra, Pringe litis sna eam putredinem tardare, et, quo minus fermentatio immodica fiat, obstare testatur; et ex experimentis ejus, dotibus hujusmodi praeditam esse
satis evidenter patet. Saliva cibo, inter mandendum, constanter admiscetur, et ad eum ad concoctionem parandum adeo necessaria est, ut eam exspuendo imprudenter consumere, morbo S mole
Ilissimos et periculosos facere soleat sir .
LIQUOR CASTICUS. , B magnam hujus .liquoris puri, et ab aliis ventriculi humoribus separati, comparandi difficultatem, natia ram ejus veram et dotes hucusque magna ex parte ignoramus. Non pauci modis diversis hunc quantitate tanta, ut experimenta in eum possent institui, colligere sunt aggresias; haec vero conamina non tam rite processerunt, ut sutura supervacanea reddiderint. Ex periculis humoris gastrici muli et ovis, quae a B astio so) jam fuerint facta, eum liquorem salivae simillimum esse apparet. Mucosus et Vitia
478쪽
νῖ Ds ALIMENTORUM CONCOCTIONE.
cidus est. Acidis vitriolico et nitroso admistus sermentescit. Syriapum violarum, aliosque liquores vegetabiles Caeruleos, colore viridi impertitur. Celeberrimus Reaia murius sy, , quantitatem hujus humoris e ventriculo buteonis per spongias, quas eum devorare coegerit, sibi comparavit. Examinatus, opacus, saporis salini, et coloris albidi, et ad si avum vergentis, esse repertus est q). Et e periculis, quae quantitas parvula collecta occasionem ei sa-ciendi subministraverit, eum vi anti septica praeditum este,
cum rerum animalium potenter retardaverit putredinem, coegit. Haec autem sententia, in quam concessit, experimentis fr), quae postea reseremus, magi S etiam n Um Confirmabitur. Ex his quoque constabit, eum fermentationem retardare et moderari, et ad cibum solvendum multum conferre. Natura eorum, Unde nutrimen nobis deducamus, et humoribus diversis, quibus admisceantur, jam consideratis, proximum est, Ut mutationes varias, quas prius subeunt, quam in chylum vertantur, consiliisque oeconomiae accommodentur, examinem US.
Cibus ore acceptus in particulas mandendo dividitur, et aeri atque salivae accuratissime admiscetur, quae eo tem pore libcsaliter secernitur. Hoc modo dentibus divisus, in ventriculum per oesophagum descendit. Pars hujus canalis superior pharynx appellatur, diversisque musculis, quibus peragitur actio devorandi, instruitur. In ventriculo magnum concoctionis opus per certas causas promovetur, quas nunc investigare conabimur. De nulla forsitan phvsiologiae parte, quam de modo quo Concoctio fiat, magis discrepant medici. Quo igitur hunc rite comperiamus, nonnullas opinioniam maxime celebrium, quae hucusque invaluerint, excutere, necessarium esse ducimus. Ab iis, quae primorum medicinae seculorum
propriae fuerint, incipiemus C A P. VIII.
HI procn ATTs, ille celeberrimus medicinae excultor, concoctionem calori tribuit s). In hanc sententiai facile iverunt Galenus si , ejusque aemuli. In scholis quidem
De usu pari. lib. q. cap. 8. Facult. Dat. lib. d. cap. r.
479쪽
dem medicis inveteravit, nec repudiata est, donec homi nes, non amplius Verbis meris in errorem abducti, doctrinas Galeni minus suspicere coeperunt. Quamprimum vero mortales, Vinculis auctoritatis exutis, libere, et ut viros decuit, ratiocinari ausi sunt, haec ubique fere contemptui habita est. Et calorem quidem, quanquam menstruis ventriculi diversis vim possit addere, pro causa tamen concoctionis praecipua haudquaquam esse habendum argumentis variis, demonstrare facile foret. Quin etiam calor corporis humani proprius nunquam tantus est, quantus hoc praestare valet, et pisces, quamvis aqua sibi circumdata non multo calidiores sunt, cibum tamen facillime Concoquunt. Operae vero non est argumentis pluribus
uti, cum Fernelius sti), Hel montius x , aliique auctores celebres, hanc opinionem fallacissimam esse, et calorem cibos minime solvere posse, haud dubie demonstrarint. IBUM in ventriculo putrescere, est opinio antiquissima, et primae medicinae origini fere aequalis. Empedocles, Plistonicus γ , Dionysius AEgeus, et Diocles, in antiquis primi fuerunt, qui ita putarunt. Nonnulli e recentioribus, viz. Listerus set , Knight a , multique alii
scriptores celebres, eandem opinionem renovare, multi iaque argumentis subtilibus et acutis firmare conati. Nulli vero sundamento stabili innititur, et leviter etiam examinata certissimis experimentis Omnino repugnare Videtur. Namque, quamvis anatomici veratriculos multorum antiam alium, quae viva fuerint incisa, summa cura examinarunt; nullum tamen putridum fermentum in iis repertum
est. Et admodum quidem probabile nullam hoc in organo, nisi morbo laboret, putredinem unquam incidere. Hic insuper, sanitate substante, haudquaquam existere potest; etenim supra positum est, salivam, cui cibus humanus constanter admisceatur, vim admodum anti septicam habere, et succum gastricum dotibus quoque iisdem esse praeditum, haud dubie postea demonstrabimus. Licet vero alimentum in ventriculo putrescere concedamus, neutiquam uJ Abdit. rer. Causar. p. 267. x) Calor emcaciter non digerit, sed exercitat, &C. γ Cels. praefat. p. 6. Le Clerc. hist. de la med. P. 38. et) De Humor. c. 3. Aq. med. ang. P. 86. ed. 1. Vindicat. P. 12. ac
480쪽
4 o I g ALIMENTORUM CONCOCTIONE.
inde sequetur concoctionem ab eo pendere; namque Chy-Jum blandum et in odorum, qui ad systema sangui serum intrandum, et ad illud detrimentum, quod corpus humanum perpetuo capiat, reii Ciendum a C commodetur, nun
quam gignere potest putredo. CAP. X.
LIMENTUM partes in parvulas tritura redigi philoso- phi mechanici clita sunt opinati; et igitur actioni ventriculi mechanicae concoctionem retulerun . Hujus Opi Dionis auctor celebris Erasistratus si, , vir literis et medi- Cina quam maxime imbutus, postque eum multi eruditi, ejusdem patroni fuerunt. Quin etiam ei sidem firmare, et vires ventriculi et musculorum abdominis contractiles solas ad concoctionem absolvendam sussicere, rationes mathematicas subducendo probare conati s Urnt, Peyer NS, I tu ventio eckius, Borellius, Pitcarnius c , Hec luetius d ,γliique, haudquaquam insimae notae, scriptores. Hae vero supputationes a principiis falsis proficiscuntur, Omnino e rant, votisque ad eas decurrentium minime respondent, In avibus granivoris, quibus ventriculus validis musculis instructus, etymembrana cras a firmaque succinctus est, quaeque scrupulos, aliaque dura, quae ad concoctionem Accelerandam conferant, devorare solent, vires hujus vi staceris, fere supra quam cuiqua in credibile, potente S. Ventriculum galli et anatis sphaeras vitreas cavas in pulverem facillime redigere, et galli Numidici parietes cylindri ferrei, vi, aliquot librariam centuriis aequali, comprimere posse compertus Reaia murius se . Exempla quoque idem
genus e scriptis Borelli aliorumque peti possunt; idem
ero in ventriculo humano incidere a sitirmare absurdum,
agiturque philosopho indignum. Nihil enim similitudinis
ventriculum humanum inter et avium carni vorarum interest; et, ubi tantum structurae discrimen offendimus, haud dubie ratio gravissima est, Cur consilium naturae et hic et illic non idem es e concludamus. Haec opinio igitur ab omni seculi praesentis physiologo, qui rationem ducem secutus est, repudiata fuit, et argumenta plurima Ct acuta, et digna, quibus fides habeatur, eam rei ellendi causa in medium b) Celsus praef. c In disi . de modo quo cib. cons. dὶ Hecquet de la digestiora.
