Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

221쪽

dicius XIV. prohibeat in sua constitiatione libi 'rimum Su Parius citata, ei in alia Ad emiae diam 28. Septemb. t 7 6.

bullari Dm. 2. yag. IO. consessariis. ne a poenitentibus complicis nomen, est alias circumstantias. quibus ipsius Persona sat cognita, exquirant: quibusque poenis su ectos velit Consessarios contrasarientes. Ex eo satile cogia cet rarissime et sere nunquam illud praestandum, neque.sub correctionis , emendationis, vel aliorum bonorum praetextu; S lene enim sere se inper ex ea manifestatione scandalum et admiratio oriri. non solum apud rudes, sed apud Cordalos. Verum quide in est quantum seri potest occurrendum esse

Peccatis. et impedienda mala. et ob id quandoque licere

uti scientia per consessionem aequisita: sed quam caule id Praestandum et quam diligenter satagendum, ne quis nimio rapiatur geloi Ila agendo semper redditur odiosum sacramentum: et interdum sternitur via ad calumnias et insidias innocentiae parandas. Non expedit ergo ordinarie loquendo. ut eonsessarius se immittat in huiusmodi correctionem: ipsi enim incumbit eurare bonum sui poenitentis. Non alienum. et intra, non extra consessionem: Ultraquamquod si remedia opportuna, et juxta prudentiae regulas adhibere voluerit, poterit plerumque poenitentem suum a percatis remoVere, absque eo quod nec se habeat complicis nomen restire. Recordetur etiam decreti Romanae inquisitionis die 18. Novemb. I 682. in quo strictissime prohibitus est usus notitiae habitae ex consessione. licet sine directa, aut in directa Te Velatione , quando asserat poenitenti aliquod gravamen. licet non usus eiusdem cedat in ejus gravamen maius. 'IV. Si poenitens ex proprio instinctu non concedat C sessario licentiam loquendi de auditis in consessione, atque hanc licentiam ait ipsius instantiam concedat, advertere debet consessarius. an omnino sponte concesserit, alias ea i t

non potest. Ut id dignoscat. consideret an poenitens aegre tulerit huiusmodi licentiam expostulari: an concesserit Bd repetitas consessarii pretes et instantias: an lalis conditionis sit . ut iudicare debeat potius concessisse ex quadam pusillanimitate , metuque reverentiali, quam ex animo. Semper cum igitur aliquod molivum prudens suadeat non omn nolibere et spontanee concessisse, caveat omnino consessarius

ab usu talis licentiae.' Ex eo autem quod licentia debeat esse spontanea, libera et expressa, patet quid dicendum de iis consessari S. qui mullis preethus et rationibus etiam piis eam habere cu'. rant praesertim as adcdescentibus et mulieribus. Istiusmodi Disiligod by Corale

222쪽

Personarum gelvis ob melum quemdam reverentialem. et ut a consessarii imporiunitate se eximat. plerumque concedit: et revera ita ordinarie loquendo accipiendam volunt Lamia Dieast. apud La Croix ι. 6. y. a. n. 1n8. quoties ad C H

lassarii data sit petitionem. Nunquam satis reprobandi. Et in hoc prae aliis tificiunt ii. qui nimio zelo, nec satis ad veractPrudentiae, sanaeque doctrinae regulas composito. ut peccatis occurrant, omnibus viis complicis nomen scire volunt. et mmmissionis concessae limites facillime excedunt aliis manifestam do ultra quam poenitens concesserit. non animadvertentes quo sunestas eonsequentias iste agendi modus secum trahat. et quas

molestias subire quandoque possint. In iis vero casibus . in quibus iuxta theologorum sententiam potest Poenitens Consessarii opera uti ad complicis correctionem, et consessarius de licentia poenitentis complicem monere. cavere debet consessarius. antequam munus illud suscipiat ut ingenium. et sinceritatem poeilitentis per quam diligenter exploret, et quid sibi intra consessionem aperiatur perpendat. nec cuivis SPimrilvi eredat et mulio minus muliebri. Non pauci enim ita invidiae, aut vindictae aestu flagrant . ut . dummodo se ulciscantur. medio consessionis uti. et satramentum hoc Pr sanare non vereantur. Non nova sunt hujus tam nefandae

immanitatis exempla . ' a V. Dum consessarius utitur licentia habita a poenitente loquendi de auditis in consessione . ita caute utatur. ut 1 lummodo quod necessarium est manifestet. Si e. g. monem debeat haeredes de aliquo resiliationis onere, quod habebat defunctus, illud ita manifestet, ut nullatenus ex ipsius verbis dignosci possit illud onus potius ex delicio contraxisse,

quam ex alia causa.

' Ex superiori doctrina quaedam ita ferre poterit conse&sarius pro Praxi. ut tuto eonsilium eirca dubium sibi su- Perveniens capiat. I. Nunquam licere nomen poenitentis aperire. imo tam caute casus exponendus, ut nunquam me nitens manifestetur; et ob id bene se geret. si eum exponat

non ut auditum in consessione . sed ut dubium sibi ortum, et in hoc deficere possunt, ait Liago l. c. n. I a. illi consilium petentes in latibus circumstantiis. in quibus persona poenitentis non disse ite, intelligitur . et ob id graviter redarguit Nauar. in cap. sacerdos de poenit dist, G. eonsessarium, qui ipso vidente excipiens consessionem. relicto P nitente ad eum venil consilium petiturus. a. Optime facturum Si non multos consulat. sed eum lantum quem magis id Disilired by Corale

223쪽

QUAEST. VI. CAPUT. II. dias Deum putat. immo si ex petitione consilii in uno loco po

set innotescere poenitentis persona, ad alterius loci docto. rem confugiendum esset. Etsi poenitetis sigilli vinculo non teneatur, neque sui neque consessarii respectu, ut tulo et fidenter abscondita cordis penetralia reserare possit . redarguendi nihilominus graviter sunt, qui posthabilo charitalis, et grati animi sensu quaestiones sibi facias . monita . satisfactiones impositas. quae utpote ignotis de causis impositae graviores apparent quasi deridendo manifestant. Hoc enim quandoque cum consessarii famae damno fieri potest. Contin. Tourn. de poenia. cv. 9. n. M. Sylv. in uret. q. II. ari. 3. '

De obligatione nec indirecte reoelandi audimis confessioni. v. l. Quae sit indirecta consessionis revelatio; et an unquam licita. n. I. Sicut dicitur directe revelari consessio, quando ex. Presse manifestantur audita in consessione, ita datur ipsius indirecta revelatio, quando non explicite . sed ratione alicuius actionis. aut signi peccatum et poenitens manifestantur. Hoc autem numquam esse licitum nou solum habetur exca'. omnis utriusque sexus g. Ooeat. sed etiam ex ipsa ratione . Cum igitur Christus sacramentale sigillum instituerit, ut praxis consessionis suavis ac tolerabilis redderetur. consequens est quamcumque etiam indirectam sigilli violationem prohibuisse i neque elenim minus retraherentur Poenitentes a consessione ex hoe . quod uno. vel altero modo ipsorum peccata manifestarentur.

Q. II. An liceat dicere, vel sacere aliquid, unde ipse poenitens dignoscat id fieri, vel dici ratione peccati auὸiii

in consessione. R. Cum ratione sigilli sacramentalis abstinere debeat consessarius ab omni eo , quod reddere potest odiosum , et dis- scilius sacramentum. consequens est. nil Posse sacere, vel dicere, unde extra consessionem dignoscat poenitens haec Praestare consessarium ratione peccati, quod ipse consessus sit: eonstat etenim ex hoc gravius. et odiosum illi futurum sacramentum. Hinc ob nolitiam peccati habitam in consessione consessarius non solum Iann potest exprobrare poeni- enli suum crimen. sed nec minus grate ei alloqui. nec vultum severiorem tendere , aut quid simile sacere ; haec T. VIII. 15 Di ili co by Corale

224쪽

a16 TRACT. XIX. DE SACR. POENITENTIARetenim omnia indirecte revelant aliditam consessionem, aeodiosam reddunt. Non poterit pariter etiam in occulto politieum denegare commercium excommunicato vitando, quem talem esse novit ex consessione sicut neque illi. quantumvis indisposito, ex tali notitia etiam in occulto denegare sacramenta . Lugo div. 23. seci. 5. g. 3. per tot. Suar. Hv. 33. seci. 6. n. 4. Sancti. de matrim. lib. 3. div. 16. n. 5.Laym. lib. 5. tract. 6. cap. 12. n. 22. Reiff. tract. I . dist. s. n. 29. Haec autem magis roborantur ex iis . quae infra dicam de prohibitione usus consessionis in ordine ad extemnam gubernationem.

u. III. An sacerdos extra. vel in consessione loqui pomsit cum poenitente de peccatis ab eo consessisi et maxime ad supplendum desectum commissum in alia consessione. R. I. Certe non licet cum poenitente loqui extra conse sionem de ipsius peccati si nam id non esset sine ipsius molestia et rubore. Solum liceret cum eo agere de ipsius peccatis, quoties ipse primus inciperet de iis loquii tunc etenim iiitelligeretur expressam concedere licentiam secum de iisdem loquendi. Lugo div. 23. seci. s. q. c. Palaustr. 23. div. unia. ρ. 19. g. 3. n. 14. passim autem docent theologi. quibusdam contradicentibus. Ex rationabili causa posse consessarium loqui in consessione de auditis in alia consessione; puta si id credat necessarium ad redarguendum poenitentem de frequentia talium peccatorum. ad demonstrandam illi sui propositi infirmitatem etc. natio autem est. quia eo ipso quod poenitens accedat ad hunc consessarium

censetur consentire. ut in ipsa consessione utatur quacum- qua notitia necessaria ad suam directionem; ut bene etenim dirigatur, et ipsius procuretur resipiscentia . ad consessarium accedit. Lugo n. Ia7. Avers. de ρOenit. q. 28. seci. G. Ex hoc autem sequitur non posse sine ratiotiabili causa consessarium loqui in consessione cum poenitente de auditis in alia consessione, quia tunc non censetur poenitens consentire . Bene autem potest consessarius incontinenti post datam absolutionem loqui cum poenitente de iis . quae audivit in consessione . quamvis etenim physice absolutum sit judicium. intelligitur nihilominus moraliter perseverare . Anton. R SP.

n. 129. NaVarr. in man. cv. 26. n. I . cum pluribus aliis

apud la Croix I. c. n. Isso. R. II. Dum agitur de supplendo desectu consessionis, vel de removendo gravi damno , quod immineat innocenti. Putarunt non pauci apud Avers. quaest. 18. seet. 6. Iicitum Diuili od by Coosli

225쪽

esse consessario, petita et non obtenta licentia. loqui cuna poenitente extra consessionem de . auditis in consessione. opinio tamen contraria communior et vera est: tum quia quamvis ultro concederemus illam admonitionem esse complementum factae consessionis. adhuc fieri non potest ADque consensu Poenitentis, consessio enim pendet ab ipsius voluntate quoad initium, progressum et complementum . Tum quia . revera iudicium sacramentale absolutum est . quamvis cum aliquo desectu: unde si consessarius loquatur cum

poenitente de peceatis auditis ad illud supplendum. vere verificatur cum illo loqui de mecatis extra consessionem . et quodammodo ea exprobare. Demum ad quid necesse esset consessarium debere petere licentiam loquendi eum ipso depeceatis auditis in consessione, si etiam licentia non obtenta adhuc posset de iisdem loqui ῖ Lugo disp. 23. seci. 5.

lv. in sumi. cum pluribus aliis. 'Q. IV. Quomodo se gerere debeat consessarius cum Poenitente, quem sine absolutione dimisit, si schedulam consessionis exposcat.

R. Quamvis non pauci, quos sequitur Antonius a Sp. S. n. IS a. putent Sacerdotem Posse schedulam denegare, quia non dicitur revelare consessionem, quoties omittit quod sacere non teneturi nihilominus in praxi opinio contraria amplectenda est, quoties sciatur poenitentem ipsi consessum fuisse. natio est: quia denegatio hujus schedulae ostendendae parocho. patri, hero ete. vehemeinem ingerit suspicionem vel casus reservati, vel indispositionis poenitentisi adeoque eam negare est in directe revelare consessionem. Tenetur igitur iste sacerdos dare schedulam . qua testetur poenitentem sibi consessum fuisse, quod verum est, nullum faciendo verbum de data. vel negata absolutione: ' et ita sentire oportet cum

Q. V. An sacerdos ad vitandum grave damnum uti possit notitia habita in eonsessione. R. Casus iste solet exemplificari in sacerdote, qiri in consessione scivit venenum admia tum esse vino. quo debet celebraret vel a grassatoribus expectari in aliquo loco, quo pergit. et quaerunt theologi, an tunc liceat illi omittere missam . vel aliam arripere viam. Omnes autem latentur lieite haec ab ipso seri . quoties exinde nullus cognoscere posset Diuitigod by Cooste

226쪽

α,3 TRACT. XIX. DE SACRAM. POENITENTIAE

tale peccatum audivisse in consessione. et nullum gravamen poenitens subiret. Sunt etiam qui asserant in praedictis casibus licere sacerdoti abstinere a celebrando, quamvis exinde

collω possit. quis fuerit ille . qui hujusmodi in confessione

reum erit, et etiam quamvis Subire deberet grave damnum . Gnitich. di . s. d. c. a num. 53. Leander q. 69. Verum hane opinionem nunquam amplectendam suaderem. semper etenim crediderunt fideles tantam deberi a consessario reverentiam sacramento , ut potius eligere teneatur mortem ,

quam directe, vel indirecte revelare consessionem. Semper cum ergo consessarius sit in talibus circumstantiis, ut omissio missae. vel aliam eligere viam indicent quae audivit ita consessione . non poterit sine fractione sigilli haec taeere . Falso autem putant adversarii consessarium ita agendo sacere actionem indifferentem , vel solum indicare in genere poenitentem sibi consessum fuisse: nam suppono omittere sacrum. vel aliam arripere viam in talibus circumstantiis. ut indicet peccatum auditum. immo ex eo quod indicet peccatum auditum faciat cognoscere alicujus consessionem: quod ergo facit , quamvis de sua natura esset indisserens . tale non potest dici hic et nunc , sed indirecte manifestativum peccati auditi in consessione. Non debet ergo ita agere etiam ad salvandam vilami et si forte esset in peccato mortali.

speret Deum sqn auxilio praesto suturum, ut Perseele eonteratur . Multo autem magis puto reiiciendam contrariam opinionem, quoties ex omissione missae etc. sequeretur gravamen poenitentis: tunc enim ultraquamquod in directe reve. laretur ipsius peccatum, illi valde odiosum redderetur sacra mentum. Suar. ῶν. 33. secl. 7. n. G. Lugo d. 23. seci. S. g. a. n. II o. aliique quos sequitur Anton. a Sp. S. d. 19. secl. 6. num. I 567. Ex hac autem doctrina non sequitur sacerdotem non Posse

sugme a poenitente, quem seit sibi scandalum allaturum. natio est, quia si occasio peccandi oriatur ex fragilitate ipsius consessarii, iam vitando poenitentem nullum ipsius manifestat peccatum . Si vero occasio oriatur ab ipso poetii tente qui in praeterita consessione ad malum sollicitaverit , nulla est Dactio sigilli, si poenitens cognoscat consessarium sugere ob anteeedentem sollicitationem: nam haec suit quidem peccatum commissum in conses ione, non vero consessum in

priori consessione, unde non cadit sub sigillo. Hac ratione Potest sacerdos sugere. et non redire. si poenilens indispositus illum mi ille lur ob negatam absolutionem i quia minae sunt peccat usu commissum in cons sione, non vero in ea Di ili co by Corale

227쪽

manifestatuni in ordine ad oblinendam absolutionem. Lugo

Q. VI. An usus notitias habitae in consessione lichus sit

ad externam gubernationem, si nullatenus reveletur peccatum. B. Certum est nunquam licere uti notitia consessionis, quoties poenitens cognoscere Posset aliquid a superioribus

seri ratione peccati ab ipsis in consessione auditii id enim esset indirecte illud revelare . ipsumque Poenitenti exproba.re . Difficultas ergo solum potest esse, quando ita se gereret superior, ut nec alii, nec Poenitens cognoscere possent aliquid fieri ratione peecati auditi in consessione: ut dum externe appareret aliqua rausa, quamvis non vera, ali ut denegandi suMagium. amovendi illum ab officio est . at reveraseret ex notitia peccati habiti in consessione. At neque in his circumstantiis licitus est usus notitiae habitae in conse sione et s. Th. quodlib 5. ant. 13. Sancta. do mare. Iil. 3. d.

tio est, quia id omne sub sigillo cadere dicendum est, quod

gravem, et odiosam reddere potest consessionem, ut apud omnes in eonsesso est: non solum autem gravis. et odiosa

redderetur per hoc quod fieret aliquid . unde poenitens diagnoscere posset fieri ratione peccati in consessione manifestati, sed per hoc solum, quod generaliter sciret consessarium. superiorem etc. uti posse tali notitia ad illi denegandum sus. fragium, ad removendum ab officio. ad privandum honoribus , muneribus etc. Est igitur ex vi intrinseca sigilli uti non posse notitia consessionis in gravamen Poenitentisi quamvis respectu regularium id etiam postea lege pontificia sancitum suerit. Clemens igitur VIII. in decreto de casibus reservatis pro regularibus expedito anno IS9 . c. 4. haec habet: Tam sveriores pro te oro mistentes, quam confessarii qui postea ad superioritatis gradum fuerint promoti . caoeant diligentissime, ne era notitia . quam da aliorum peccatis in confessione habuerunt, ad exteriorem guberenationem utantur. Quidam putarunt licitum esse usum notitiae consessionis. quoties nullatenus reveletur si catum poenitentis; et niterius ex tali casu maius sequeretur bonum poenitentis, quam gravamen . Exemplum sit dum episcopus. eo quod aliquem ex consessione beneficio indignum cognoscat . illud ipsi d negaret, absque eo quod tamen cognosci possit illud dena-gare ex notitia habita in consessione. Certe ex usu notitiae consessionis majus bonum consequitur poenitens, quam gravamen; quamvis enim a beneficio arceatur, hoc inaestima. Diuitigod by Cooste

228쪽

bile bonum consequitur, ut etiam arceatur a damnatione. quam vitare non posset. dum acciperet beneficium. cuius esset indignus. Λt neque in hoc casu licitus est usus notitiae consessionisi unde s. Inquis. univers. Rom. de anno 168I. decrevit: Ne quis publice. aut prioatim doceat, aut defendat licere uti scientia ex confessione acquisita cumgmoamino ροεnitentis . quamois aecluderetur quaecumque ejus reoelatis i et quam is multo magis gr amen ejusdem poenitentis eae non usu sequeretur, mandans etiam uni-ὐersis sacramenti poenitentiae ministris, ut a tali doctrina in praetim deducenda prorsus abstineant . Et quidem etiam In praefatis circumstantiis difficilis, et odiosa redderetur consessior unusquisque etenim timeret consessarium

vel ex nimio gelo. vel ex ignorantia posse illum gravare ratione peccati auditi in consessione. salso sibi persuadendo maius suturum poenitentis gravamen. si tali notitia non utatur. ' Quamvis supradiutum Clementis VIII. decretum

directe speclet ad superiores regulares. attamen ex identitate rationis. ne scilicet odiosa reddatur consessio, extendendum ad omnes consessarios docet Holzman. n. 727. LaCroix n. I977. quidquid in contrarium sentiat Haberi t. s.

Remanet ergo consessarium solum uti posse notitia consessionis. quando nullatenus ex tali usu poenitentis peccatum innotescat. neque exinde aliquod poenitentis gravamen possit oriri. Et de facto saepe sacerdotes discunt in consessione qualiter extra eam se gerere debeant: quomodo agendum cum pedisonis . a quibus poenitens damnum acceperit: alutinendum a pluribus, quae comperiuntur poenitenti nocuisse etc. Regulae in praxi attendendae I. Cautus valde sit consessarius in custodiendo consessionis sigillo, sciat quo nunquam sibi molestum futurum tacuisse. Interea quaedam notet pro praxi, quae fortasse non omni . qua par est, diligentia, a consessariis observantur. Audierunt e. g. Poenitentem . cuius conlassionis valde ipsos taedet vel ob multitudinem peccatorum, vel ob ipsius indispositionemi unde si redire videant, vel iterum ab eo vocentur ad consessionem audiendam, se celant, aut aufugiunt. vel se excusant etc. Non nego posse se celare. aut sugere. quoties a nullo videantur: nam tunc nullam suspicionem ingerunt peccatorum Poenitentis: at si videantur ab aliis se celare et aufugere, talem ingerent suspicionem , et mulio magis poenitens id reputabit esse tacitam suorum peccato- Di ili co by Corale

229쪽

vum exprobationem. Idem dicendum, si vocatus se excuset quando patens non sit iusta Causa se excusandi. ordinarie igitur loquendo audire ipsius tonsessionem debebunt. at benet, , ierunt initio consessionis ipsius dispositionem examinare. et si videant nihil proficere. moneant ne amplius inutiliter eum vocent. Quod si aliquis poenitens communiter dignoscatur esse valde prolixus. inquietus etc. in aliquo exponendo , tunc quia clare apparet consessarium sugere ne ab ipsius naturali prolixitate inquietudine etc. taedio assiciatur. in talibus circumstantiis fugere non esset Dactio sigilli. II. Potest accidere consessarium scire pravam inclinationem Poenitentis. et ex auditis in eonsessione, et ex iis quae scit notitia extrasacramentali. ac interim titubare, an aliquid sacere debeat in gravamen poenitentis ex timore ita agendi ratione notitiae sacramentalis . Ut igitur possit operari sine haesitatione . animadvertat, quod si ea quae scivit in consessione. etiam noverat ante e sessionem. et nihilominus Dii decreverat sacere in gravamen poenitentis. signum est moveri efficaciter ad illud faciendum ex notitia consessionis . adeoque si faciat, violat sigillum. Si vero iam decreverat sacere ante consessionem, et solum expectabat tempus opportunum; vel si pariter moveatur ex notitia habita post consessionem, tunc non satit contra sigillum . Caute tamen semper hujusmodi praestet . ne poenitens, vel alii credere possint ad id moveri ex notitia habita in consessione. III. Λdvertant consessarii, ne ex nimia curiositate aliquando peccent contra sigillum. Ita se haberent illi, qui audito alicuius peecato inquirerent personam complicis: ut si e. g. dum audierunt famulum peccasse cum famula, simul in eadem domo commorantibus, inquireret, data occasione . quaenam mulier ici illa domo famuletur. Utique sigillum conse sionis obligat, ne extra illam inquiratur de complice, sicut nec intra illam, si aliqua necessitas non cogat: alias etenim valde odiosa redderetur. Idem dicendum de consessario. qui dum audisset poenitentem se accusantem de iudicio saeto. quod aliqua foemina sit venefica. meretrix etc. inquireret extra consessionem quaenam posset esse ista foeminat cum etenim talis mulier suerit obiectum peccati poenitentis, peditinet ad ipsius peccatum. adeoque vetat sigillum, ne de ea inquiratur. IV. Advertere etiam debet consessarius, ne etiam intra consessionem ita utatur ipsius notitia. ut eam reddat odiosam et difficiliorem: ut si, dum audit in consessione suam famulam inhonesae vivere, illam in eadem consessione c .

230쪽

geret ad alium herum inquirendum: vel si dum audiret a suo famulo salsa clave sibi pecunias ab eodem furari. adigeret in eadem consessione ad clavem tradendam etc. Quamvis igitur haec fiant materialiter in consessione . nihilominus revera ad ipsam non Pertinent: et consessarius utitur notitia consessionis ad eam odiosam. et difficiliorem reddendam. Solum exposcit consessio. ut eos sine absolutione dimittat.

si videat indispositos. Idem . ut alias innui . dico de consessariis. qui gravibus conviciis ac modis valde asperis reda guunt poenitentem: nam et hi utuntur nolitia consessionis ad eam difficiliorem. et odiosam reddendam. Non nego tamen posse dure increpare, quando id non saceret ex ira, sed quia necessarium putaret ad poenitentis emendalionem iad hanc tamen eonducere non solent convicia, quae adhiberi solent ad aliquem iniuriandum, ni eo solo fine adhiberentur. ut poenitens scilicet lae mabilem animae suae statum . ac emendationis necessitatem animadverteret. Universaliter verum est esse contra sigillum consessionis etiam intra consessionem uti illius notitia eum molestia poenitentis. quoties non sit illi necessarium, vel utile. V. Bene etiam consideret consessarius sola' taciturnitate posse violare sigillum consessionis. Ponamus e. g. casum, in quo valde laudetur ratione honestatis aliqua foemina. quae apud ipsum consessa est, atque interim, dum alii illam commendant, consessarius obmutescat: nam facillime tune putabunt aliquid inhonestum ab eadem in consessione audisse . adeoque tacere. Debet ergo et ipse eam commendare. si certo non cognostat suum silentium non daturum aliquam suspicionem de ipsius peccato. E contra aliquando frangere posset sigillum. commendando aliquam particularem Poenitentemi ut si de aliqua particulari poenitente diceret eam peccata carnis non committere, ex quo possent audientes percipere non ita se habere alias mulieres. quarum excipi consessiones. Si vero ita commendaret poenitentem. Ut solum significare vellet in ea esse singularem probitatem. hoc non esset contra sigillum i ex hoc etenim non indicaret alias poenitentes peccare. sed non esse tam persectas.

De iis . quae cadunt sub sigillo consessionis

Q. I. Quomodo peccata cadant sub sigillo consessionis, et quid de peccatis suturis et publicis.

SEARCH

MENU NAVIGATION