Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 8

발행: 1835년

분량: 325페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

σα TRACT. XIX. DE SACRAM. POEMTENTIAE

CAPUT Iu .

De causis particularibus excusantibus ab integritate confessionis: et specialiter agitur de confessione moribundi.

Q. I. Quando impotentia physica, vel moralis excuset ab

integritate consessionis. R. I. Ιm lentia physica tunc consurgit, dum poenitens vel ratione morbi . vel impotentia linguae, sive idiomatis ignorantia non potest exprimere sua peccata . An vero mutus debeat manifestare sua peccata per scripturam . si potest . dixi cv. 1. quaest. 7. et videri potest s. Thom. in c. dist. 37. q. 3. ari. c. 3. ad a. Item an ignorans idiomateneatur confiteri per interpretem, dixi ibidem. In casu autem, quo ex ibidem dictis emisessio iacienda esset pe/ in erpretem. certe non teneretur poenitens omnia peccata mortalia manifestare et quia ad id tenemur solum . dum crinsessio est secreta inter consessarium et poenitentem non vero dum prodigenda esset propria fama apud tertium . id elenim esset nimis difficile. Si nihilominus qui confite tur per interpretem habens pecca n mortalia vellet solum aliquod leve manifestare. valde timeri posset de ipsius contritione . quando aliunde Posset manifestare aliquod grave peccaturi . ex quo ipsius gravis infamia non eonsurgeret. vel si nollet saltem in genere dicere se graviter Deum OL sendisse . ' Vide dicta superius coρ. I. ante reg. Prari. 'Gnsurgit deinde impotentia physica manifestandi omnia laeccata. quando multis instaret periculum amrtisi et non esset tempus singulos audiendii ut evenire potest in casu incendii . terraemotus. naufragii, ingruentis praelii ere. In

his igitur casibus susscit omnes in conluso manifestare sua peccata ad obtinendam absolutionem et nam confitentur meliori modo. quo tunc possunt et et consessarius poterit omnes eodem actu absolvere dicendo : Ego νω MULO etc. Ita communiter theologi apud Dianam p. S. tr. 3. resol. 72. Sylv. aureiam. q. s. a. a. q. c. cum Sylvest. ν. Confessio r. q. so. Suar. tom. c. ἀν- 23. Oct. I. n. g. Gym. ιδ. S. tr. 6. cv. 8. n. s. et aliis '. R. II. Impotentia moralis. quae excusat ab integritate materiali consessionis intervenit . quando si ea servanda e set . oriretur grave damnum, seu incommodum ipsius me. milentis, sive grave damnum alienum. Hoc autem modo credere est Christum instituisse consessionem: si etenim obli Duili do by Cooste

72쪽

QUAEST. III. CAPUT III. 3

gasset ad integritatem materialem eum gravi damno proprio. vel alieno difficillima esset consessio; quod iudicandum non est de suavi Dei providentia, cui notissima est hominum

imbecillitas. Hinc impotentiam moralem excusare ab integritate consessionis habetur ex praxi ecclesiae, ex communi sensu . fidelium, et theologorum unanimi sententia. Ita tamen excusat ab integritate materiali, ut solum taeeri po sit id, ex quo consurgeret grave damnum proprium. vel alienum i unde si ad vitandum tale damnum satis esset smiam metali circumstantiam tacere . haec sola, non ipsum pereatum occultandum esseti quoad hoc etenim urgeret praeceptum divinum de materiali consessionis integritate, ut de se patet. ' Hinc fit, ait Sylv. lac. cit. quod si quis habeat

iustam causam reticendi actum externum. debeat tamen internum aperire. φPlura asserunt theologi exempla huius moralis impotentiae itit si, cum poenitens non possit integre confiteri consessario praesentit ad integre eonfitendum aggredi deberet longum. vel sibi valde laboriosum iter. Item si, ut integre confiteatur. deberet tempore valde longo alium consessarium ex-Pectare. maxime si urgeat tempus paschale . vel occasio lucrandi iubilaeum: respectu autem sacerdotis, qui consuetus sit quotidie celebrare . reputatur longa dilatio. si debeat ultra triduum alium consessarium expectare. Lugo de ρ nit. div. 16. n. ι 6. Avers. o. seci. 25. g. Seciando ripotest. Adest pariter moralis impotentia, si ex integra comsessione immineret poenitenti grave samae dispendium, vel quia e . g. sit in talibus circumstantiis, ut si integre confiteatur, alii etiam audituri sint sua peccatai vel quia si integre confiteri debeat, consessio sutura sit valde prolixa cum gravi ipsius nota. quod accidere potest, si urgeat necessitas communicandi, vel celebrandi. atque adeo ex valde prolixa consessione necessario poenitens infamiae notam incurreret. Satis ergo erit in tali casu, ita peccatorum facere consessionem, ut infamia evitetur. Eadem moralis impotentia tonsurgit. si ex integritate consessionis vere prudenter timere possit poenitens aliquod grave damnum vel corporale, vel spirituale et ut si . cum sit graviter aegrotans, non possit sine gravi valetudinis damno omnia peccata ex nerei vel si protrahendo consessionem timeat sibi contagiosum morbum . ut eveniret . quando consessarius esset

lepra aut peste insectust vel si manifestando aliquod pere

tum timeat e tra se excitare odium et persecutionem consessarii. A laritori quis excusabitur ab integritate conses- Duilirco by Cooste

73쪽

sionis, si manifestamio aliquod peccatum . eum sundamento timeat se ad turpia inducendum. Haec ei similia exempla passim asseruntur a theolouis . Caeterum semper prae oculis habendum quodcumque incommodum ipsi consessioni de sua ualura annexum non excusare ab illius integritate. uti se habet limor gravis reprehensionis. vel pati debere maximam confusionem in revelando aliquod percatum. et amittere aestimationem apud consessarium. Ratio est . quia cum Christus Dominus praeceperii integritalem materialem consessionis . consequenter volunt toleranda omnia ea, quae ad hujusmodi integritatem de se connexa sutit . nec Puto aliquem ex catholicis posse huic assertioni refragari. Quod si aliquis, ne amittat horiam aestimationem apud consuetum consessarium.

alteri manifestet mortale in quod lapsus est: non ideo est statim damnandus. si ex hoc oriri non possit iusta suspicio vel desectus doloris, vel renuendi remedia, ne iterum

prolabatur.

Exempla alieni damni excusaniis ab integritate materiali

consessionis sunt. si ipse consessarius contagioni exponatur ratione morbi poenitentis, quando integram consessionem audire debereti unde tunc satis est aliquod pectatum audire. Accedit consessarium debere se conservare tempore contagii propter alios poenitentes. Item excusatur poenitens ab integritale materiali consessionis, quoties certo sciret, narrando aliquod peccatum . ut accidere potest respectu pec tali inhonesti, ipsum consessarium pravum consensum Praebiturum . solicitaturum etc. quamvis ipse poenitens nil pro se timeat Idem dicendum, si ex manifestatione plicujus peceati excitandus sit consessarius ad odio habendum aliquem tertium . vel ad illum persequendum . In his et similibus casibus lex charitalis videtur praevalere legi de integritate consessionis. Quis vero dicendum . si non manifestari possit peccatum . nisi una complex manifestetur, paulo post dicam. Videantur AA. ec. 'Q. II. An qui ex iusta causa aliquod mortale subticuit.

teneatur illud consteri, si quamprimum cesset eausa praedicta. R. Praescindendo modo a sacerdote . qui celebravit, tacendo in consessione ex iusta causa aliquod peccatum, de quo tr. 18. q. I. c. s. quaest. 5. alii non tenentur lateri peccatum . quod tacuerunt. nisi in prima. quam facient. consessione, sive eam faciant ex propria devotione, sive ex ecclesiae praecepto. Ratio est, quia nullum extat praeceptumile confitendo peccato quod sublicuerunt, statim ac causa Diuiliam by Cooste

74쪽

QUAEST. III. CAPUT. m. Isublidendi cesset: unde satis est, si manifestent in prima .

quam facient. consessione. si tune talis causa cessaverit. Navar. in sum c. a. n. xo. Lugo disp. 25. n. I 65. ' Suar. disp. 23. seci. I. Bona c. div. 5. q. S. seci.' 2. P. ι. 3a.

quos sequitur Reiff. l. c. n. V. 'Q. III. An poenitens possit tacere peccatum . Vel Circum stantiam illius, si ex hujusmodi manifestatione complicis re.

velatio sequatur.

R. I. Casus iste potest e. g. oecurrere in Dalre . qui eum Sorore Peccaverit. adeoque si circumstantiam incestus explicet, statim consessario innotescet etiam peccatum sororis, cum Supponatur unica, et ipsi cognita: in suppositione autem quod non sit alter consessarius, cui ignotus sit complex. puto poenitentem teneri ad integre confitendum suum perentum, nec excusari ex hoc praecise. quod complicis manifestatio sit sequutura. Ratio est . quia in tantum posset excusari ab integre manifestando suum peccatum . quia jus naturale dictans servandam esse famam proximi videtur praevalere positivo de crinsessionis integritate : at haec ratio non salis convincit . Observare igitur est omnino a mecato detractionis excusari illum . qui non manifestat alterius crimen animo

illum infamandi. sed ex aliquo rationabili fine. puta ad recipiendum consilium. ad vitandum innocentis damnum, ad leniendum animi dolorem ob iniuriam sibi Meulle illatam: et haec est communis D D. Opinio. ut videre est apud Salmanticenses tr. I 3. de restit. caρ. c. p. 5. n. ι8. ' et eruitur ex d. Thom. a. a. qu. 73. art. s. ubi ait: vena non est δε- tractio, cum subest Iegitima causa reotiandi OccuItum crimen.

Ulterius complex in peetatum consentiendo, si quid famae suae detrahit. sibi imputare debeti iuri enim suo. quod habebat ad famam. renuntiavit in ordinem ad consessionem illius peccati: nam ut habet reg. 86. iur. in s. damnum. quod quis sua cu*a sentit . sibi debet, non aliis imputare. ' . Si igitur non est contra jus naturale aperire ex aliquo iusto motivo homini prudenti delictum occullum proximi. a sortiori id dicendum est licere in consessione . si fiat ex iusto motivo integre manifestandi propritim peccatum, sabeundi Condignam poenitentiam , et propriae conscientiae medendi

remediis et consiliis pii ac doeii consessarii: d. Th. in ι.

logi. quos congerit. et sequitur Leander de ρoenit. div. 5. q. M.' Gmmuniorem hanc hodie vocant et probabiliorem Diuiliaco by Corale

75쪽

contra Navare. Hostiens. et Innoc. in cast. Omnis de poenit. et remiss. et alios Gnun. Tourn. n. ιι a. Reiff. n. 57. et 58. ' Caelerum si peccatum esset veniale vel mortale alias consessum. non posset manifestari cum notitia complicis, qui graviter peccaverit: nam ut plurimum nulla necessitas et convenientia est illud manifestandi. Secus si adesset necessitas . vel convenientiai ut si mulier ad capessendum eonsilium ete . se accuset de levi negligentia in resistendo fratri illam ad turpia provocanti. ' Lug. d. 16. u. ι . et seq. Viv. v. s. ari. 7. n. 5. B. II. Fere communiter docent theologi poenitentem teneri . si potest . quaerere consessarium. cui ignotus sit complex . Item dicunt teneri illum expectare. ut servet praeceptum de non infamando proximum . cedunt tamen non esisse expectandum, quoties adesset justa causa non disserendi conissessionem i ut si sacerdos quotidie solitus celebrare, nollet

ultra biduum expectare: si ab expectatione diminutio famae imminereii si qui est in miserrimo statu peccati mortalis deberet ultra triduum expectare etc. Denique quoties prudenter iudicari potest complicem iuri suae famae cessisse,

latentur omnes non esse necessarium quaerere alium consessarium. vel illum expectare. Id autem , salvo semper me inliori iudicio. credo pluries occurrere posse et ut si e. g. frater

Peccaverit cum sorore, quam scit non Posse a matre separari , ut alium consessarium inveniat: si maritus peccaverit

cum uxore. quam reputare potest nolle consuetum consessarium dimitterea quod idem videtur dicendum semper eum complex induxerit ad peccandum Personam . quam scit non confiteri modo huic. modo alteri consessario i nam cum possit

credere consuetum consessarium adituram i demonstrat non

curare de sui revelatione. Immo puto, quod si quis dissiciliter alteri ac consueto consessario aperiret suam conscientiam . posset ex hoc solum capite illi manifestare suum peccatum . quamvis exinde revelatio complicis sequeretur. Si etenim, ut aliquis levamen et solatium sibi quodammodo necessarium ob acceptam occultam iniuriam assequatur. p rest oecullum alterius delictum manifestare. multo magis mihi videtur licitum in consessione, dum poenitens alteriae consessario ordinario disseillime statum suae conscientiae manifestaret.' Videantur AA. cc. Q. IV. An habens peccata reservata et non reservata. saneeesse habeat confiteri inferiori non habenii saevitatem in

reservata, debeat etiam ham manifestare. Diuiti Corale

76쪽

B. Iste casus contingere e. g. potest in puella, quae commiserit incestum reservatum, a thue tamen cogitur confiterie. g. non habenti saeuitatem illam absolvendi. et hoc, quia Si non accedat ad communionem . non exiguam sui Suspicionem ingeret matri. Dicendum autem est non solum debere explicare peceata non reservata, sed etiam ipsum incestum reservatum i et ratio est . quia ut bene consessarius possit satisfacere suo muneri. iudicis nempe et medici, debet posse eognoscere statum poenitentis. quem certe necesse est ignorare. si ipsi celentur peccata reservata. Neque obstat Peccata reservata non posse ab inferiori consessario directe absolvit nam adhuc nota ipsi esse debent peccata reservata.

ut videat, an poenitens sit salis dispositus, et quam Poenitentiam maxime medicinalem ipsi imponere debeat: cum etiam in ordine ad hos fines datum fuerit praeceptum de integritate materiali consessionis: d. Thom. in furet. q. s. a. a. ad 4. et quamplures apud Leandrum do 'oenit. disρ. 1 a. q. 33. ' Iia docent Suar. disp. 3 a. sset. 3. Bonace. div. 5.q- 7. ρ. 5. g. 3. n. 6. Salmant. cv 7. n. 36. ' Qui contrariam tenent opinionem moventur, quia . si vera esset nostra sententia, poenitens bis cogeretur confiteri eadem peccata,

primo scilicet consessario inseriori, ac deinde superiori . ut ab eo directe a peccatis absolveretur. Sed contra est, quia poenitens eo ipso quod committit peccatum reservatum. Subjicit se omnibus illis incommodis, quae ex eo derivant. inter quae illud est debere denuo manifestare reservatum superiori, si a primo tantum absolutus suit indirecte i neque

ei enim. ex suo vitio violari debet lex de integritate consessionis , volens poenitentem manifestare debere suum statum Consessario, atque omnia peccata directe subiicienda esse clavibus ecclesiae. Ex dii lis facile est inferre . neque superiorem posse sola reservata audire, ac remittere poenitentem pro aliorum absolutione ad inferiorem: hoc etenim omnino est contra integritatem materialem consessionis, quae est iuris divini, et semper servanda est, ubi non obstet imp

tentia physica, vel moralis: ' ita Adrian. de confess. q. 4. Sylvest. Canus apud Sylvium supplent. q. ao. G. 2. q. 3. 'Q. V. An ratione magni poenitetilium concursus in aliquo sesto, seu iubilaeo dimidiari possint consessiones. R. Affirmativam opinionem damnavit Innocentius XI. nam inter proseriptas ab eo propositiones haec etiam habetur sub

n. 59. Licet sacramentaliter absoloere dimidiata tantum confessos rationa magni concursus poenitentium , qualis ν. g. ρο-

test contingere in die magnae alicujus festioitatis . aut indul- Duilirco by Cooste

77쪽

gentiae. Et quidem cum integritas consessionis sit de iure divino, non excusat ab adimplendo hoc Praecepto magna

sestivitas, vel indulgentia: nam commode alio tempore possunt poenitentes satisfacere suae devotioni et desiderio acquirendi indulgentias. Praeterea omnibus pensatis melius est pro anima poenitentis integre exponere consessario suum statum, quam dimidiate confiteri ob acquirendam indulgentiam . Accedit non pauca ἰinconvenientia ex contraria opinione oriri potuisse: nam multi ex industria expectassent

accedere ad sacramentum poenitentiae occasione magnae s

lemnitatis. ne integre propria confiteri pectata cogerentur . 'Videantur scribentes in praefatam propositionem. Q. VI. Quae observanda sint circa consessionem moribundi. i R. I. Nullum dubium est sufficienter moribundum consteri . si dum non potest omnia, aliqua percala manifestet. ut constat ex supradictis. At dicendum etiam est sufficienter confiteri, si dum nec potest aliqua manifestare, dixit ingenere se esse peccatorem in ordine ad absolutionem obtinendam . Plures negativam tuebantur opinionem. at affirmativa validissime probatur, quia . quamvis ordinarie loquendo consessarius non debeat absolvere, nisi prius cognoscat statum sui poenitentis . nihilomitius recipiissima praxis ecclesiae est, ut imminente periculo mortis absolvantur poenitentes, absque eo quod coiisessarius in particulari ipsorum statum agnoscat.

Id patet, dum imminente praelio vel naufragio plures eodem

tempore absolutione donantur. quorum certe statum in particulari nullatenus coiisessarius agnosciti quamvis etenim in illa confusione aliqua particularia manifestent peccata . certe Don potest sacerdos advertere quod particulare peccatum manifestet Titius, quod Joannes . Stat ergo consessarium Per accidens absolvere Posse. quos scit se accusare ut Pe calores in ordine ad obtinendam absolutionem. Nec refert dicere consessarium de moribundo solum se accusante ut peccatore non habere majorem notitiam, quam antea haberet, cum Omnes simus peccatores. Contra etenim est, quia ex illa consessione moribundi in genere acquirit istam novam notitiam . quod ille se recognoscit peccatorem, et subiicit ecclesiae elavibus omnia sua Peccata: d. Anton. p. 3. tit. 1Ο. c. 6. Sylvest. N. Confessio q. 3. Suar. de poenit. d. 23. seel. I. Lugo disρ. 17. seci. c. et ultra quamplures antiquos communiter moderni. Cum autem et ex praxi et ex ratione omnino tuta sit ista opinio, teneretur consessarius absolvere istum moribundum, ne, si solam attritionem habuisset. damnaretur. Posse item absolvere absolute, ni sorte prudenter Diqitigoo by Cooste

78쪽

timeret desertum di positionis in m bundo, qua ratione putaret sub conditione absolvendum. Quod dictum est de moribundo. qui in genere lassus est se esse mecalmen . ut absolutionem oblineat. idem dicendum de eodem , si iundat Pectus, vel exhibeat alia signa, quibus constet velle Nolutionem: nam iisdem signis satis exprimit se esse peccatorem in ordine ad oblinendam absolutionem. R. II. Quamvis non certo constet eadem signa facem moribundum in ordine ad absolutionem. nihilominus est abs d-vendus sub conditione. maxime si eadem signa exhibeat coram consessario. Ratio est . quia consessarius prudenter iudicare potest illam pectoris tunsionem etc. fieri a mori. hundo in ordine ad absolutionem obtinendam: communiter etenim christiani in eo periculo optant sibi consulere sacramentali absolutione. Dum tamen non certo constet fieri in ordine ad eam obtinendam, ne exponatur sacramentum Periculo nullitatis . danda est absolutio sub conditione, si nempe ille moribundus sit dispositus. Absolutionem autem sub conditione non potest sacerdos denegare, nisi graviter peccando contra charitalemi nam cum habeat prudens fundamentum quoad illum absolvendum, denegando absolutionem. irrationabiliter sexponeret periculo damnationis. ita quamplures theologi quos refert Leander de poenit. disp. 5. q. a. ' Haec etiam habentur in rituali Omano tit. x8. Si inter constendum , vel etiam antequam inc*iat confieri. ωOm et loquela aegrum desciat, nutibus et signis constur sacerdos, quoad ejus fieri poterit, 'eccata menitentis cognoscere, quibνs utcumqua Mel in genere ωel in vecte cognitis. ωηl etiamsi stoe Per se , sios per alios Ostenderit, absoloendus est . Quod autem verba absoloendus intelligenda sint de absolutione absolute impertienda, nisi aliquod ex illis signis dubium sit.

Satis communiter receptum esse apud DD. testatur Reiae tr. 1 . d. 7. n. 69. R. III. Si moribundus consessario absente . dederit signa doloris et desiderandae absolutionis, pol erit a superveniente consessario absolvi, quamvis illum reperiat sensibus destitutum, dum tamen aliqui praefata signa dedisse testificentur. Aliter ergo discurrendum est de consessione secundum quod Per se exposcit, et aliter secundum quod exposcit per accidens: et ita per se exposcit integritatem materialem. quamvis Per accidens in inultis casibus sufficiat integritas sormalis . Quamvis igitur, ut videbimus capite sequenti. consessita Perse iacienda sit a Poenitente physice praesente, et Per Se con 's sario peccata manifestanie , nihilominus aliter per accidens Disitired by oste

79쪽

fieri potest in easu a radicti moribundii nam praxis et traseditio demonstrant esse absolvendum . ut videre est ex concilio Arausicano. relato can. Qui recedunt 26. quaest. 6. Ex

Carthaginensi. relato can. Is qui ibid. ex s. Leone Magno epist. ad Theodor. misc. Foroiulen. ac denique ex rituali Romano, quod vult istos moribundos absolvendos. dum ipsi consessario per so, set per alios desiderium confitendi ostenderint. Ex hac igitur continua ecclesiae praxi, et sere communi DD. consensu bene licet inferre ita Christum me. Dilentiae sacramentum instituisse, ut respectu absolutionis moribundo tribuendae satis sit, si consessario per alios innotescat desiderasse absolutionem. Dian. p. 3. D. 3. resoluL ι. Leander disp. 5. quaest.. O. et apud eos sere innumeri. Contrarium opinantium sententia in eo praecipue landabatur. quod Clemens Vlu. ann. I a. 3o. Iun. damnavit docentes validam esse consessionem factam sacerdoti absenti, quod veri scari videtur in casu nostro. ntpote quia, dum moribundus ostendit velle confiteri. sacerdos omnino aberat. At revera casus praesens non comprehenditur in decreto Clementis. qui voluit non posse fieri consessario ut absenti, ei ab eo absente impertiri absolutionem. In nostro autem casu moribundus intellexit . et optavit sistere in praesentem sacerdoti, eoque praesente intelligitur moraliter perseverare desiderium . quod ostendit absolutionis, cum non possit praesumi retractatu mi adeoque dia potest terminative sacere

suam consessionem coram sacerdote . cui per adstantes m

nisestatur: sicuti consessio fieri etiam potest per interpretem. Cum proinde huiusmodi consessio per accidens sit sussciens ad obtinendam absolutionem, Passim reperire est apud auctores Clementem declarasse hujusmodi casum in suo decreto non comprehendi. adeoque Paulus V. postea approbavitrii uale Romanum . quo dicitur absolvendum moribundum. de quo in casu praesenti. ' Videatur Benedictus XIV. dasvn. dioec. lib. 7. cv. 35. a n. 8. ubi responsum Urbani Vili. refert in congregatione generali s. Inquisitionis datum αι. Februarii 163α . majori Lusitaniae inquisitori requirenti.

an rensuram mereatur haec propositio e valido impertitur αδ- solutis, quando aegrotus coram uno νει altero teste signudederit contritionis, deinde summeniente confessore nullo μωροnο signo conflendi ωoluntatem ostendit, constat tamen ex relatu intemuncia, aegrotum ostendisse signa contritionis. Sanctissimus dixit: huic aegroto possa impertiri absolutionem. nec id repugnara decreto clementis VIII. cum dioersam contineat

rationem. φ

80쪽

QUAEST. m. CAPUT III. Si

Advertere etiam debet consessarius absolvendum esse m ribundum , quamvis ipsi reseratur petiisse consessionem non

ab aliquo. qui id immediate audierit ab ipso moribundo.

sed a teste medio, ab aliquo nempe, tui id relatum sit ab iis . qui audierunt a moribundo. Ita absolvere potest poenitentem, cujus peccata non audiat ab interprete immediato a poenitente electo. sed ab interprete interpretis: ut si pomniiens dicat sua peccata interpreti. qui gallice loqui sciat. iste alteri. qui etiam sciat latine. et ab hoc latine manifestentur sacerdoti. Item ad impertiendam absolutionem moribundo sat est . si audiat petiisse ab uno solo teste, cui rationabiliter credendum siti nam tunc prudenter agit absolvendo: ' et eruitur ex Gloss. in caρ. Ruper de testu. et c. Paruulos da consecri dist. c. ' Demum saltem sub conditione impertiri debet absolutionem. quamvis dum vult absolvere, praesentes non sint testes. qui ipsi renunciarunt dedisse signa optandae absolutionis. Quod debeat impertiri absolutionem probatur. tum quia concilia. et rituale solum exposcunt . ut consessarius saltem audierit ab aliis illum moribundum absolutionem petiisse i tum quia sicut illius consessio antea moraliter Pe severabat penes illos, qui audierunt illum consessionem opintasse. ita et moraliter perseverat apud consessarium, qui id ab eis audivit . unde potest illum absolvere, dum physica coram eo adest. Absolvendus nihilominus est tantum sub conditione, quia dum testes absunt. non desunt qui dubitent. de illius valore, cum nullatenus ipsis videatur seri eonsessio

coram sacerdote absolvente; quippe dum adest sacerdos, non adsunt testes, Per quos solummodo confitetur moribundus sensibus destitutus. Dian. tri de absol. morib. resoI. 7. et

alii apud ipsum. Q. VII. An absolvendus sit moribundusi qui nullum det signum doloris et optandae absolutionis: et de quo nemo testificari potest huiusmodi signum dedisse. ,

R. Talis moribundus nullatenus est absolvendus. Prima ratio est . quia ex supradictis concilia, patres et rituale dicunt esse absolvendum, dum saltem per alios constet signa doloris dedisse. Si ergo absolvendus est. dum saltem adsint qui testificentur moribundum optasse absolutionem. Consequens est non absolvendum. si hi non adsint: exceptio etenim firmat regulam in contrarium. Praeterea quis credere potest concilia. rituale etc. non expressisse etiam casum . de quo in quaesito ' si etenim talis moribundus absolvi potuisset defecissent contra charitatem, quae tunc exercenda est erga

I. VIII. si i

SEARCH

MENU NAVIGATION