장음표시 사용
61쪽
quod ambiger quispiam quidnam Platonici velint dieere
ipsum quodque. Addunt enim ipsum unicuique rei cum volunt significare idaeam illius rei veluti ipsum hominem, id est idaeam hominis: ipsum aequum ipsum bonu, idaeam aequi,&idaeam boni.quid ergo volunt significare per ipsum Zvoluntne ostendere esse diuersas idaeas a rebus quarum sunt idaea, vi volebat Plato Verum ea non differunt quae conueniunt in unaatq; eadem ratione formali.At ipse homo id est idaea hominis,&homo apud nos conueniunt in ratione formali: ergo non diluerunt. Nam si definiantur de utroque, dicetur animal rationale.si ergo non erit disserentia in ratione foris
mali inter idaeam hominis & hominem,& inter idaeam boniae bonum,superfluum videretur ponere idaeam hominis,&idaeani boni,& credere esse quasdam species separatas per se
seorsum existentes. Notadum quod Philosophus hie ex de- . sinitione rerum irruit contra Platonem , qui posuit formas . diuersas,&idaeas a rebus uitarum sunt idaeae: diuersitas autem
nulla alia videtur quam formalis: quoysi ostendatur ipsas non differre ratione formati,certe non different res illae,&falsa erit opinio Platonis ponentis idaeas differre a rebus quarum sunt idaeae,&superfluae idaeae videbuntur. DAT ve- 3sro neque quia . t Hac in parte affert unam obiectionem quaesieri contra eum posset. Tu diciso Aristoteles,quod homo
non differt ab ipso homine, id est idaea hominis: quomodo non differt, cum homo hic apud nos sit corruptibilis: idaeae vero & hominis & boni sint perpetuae & incorruptibiles 3 dieit ergo Philosophus Quod propter hoc non differunt essen itialiter & formaliter: sed per modos quosdam ,& posterio-Rra quaedam, veluti finitum & infinitum perpetuum & non perpetuum quae non sunt de essentia reitinodi vero non faciunt proprie differre, sed formae essentiales faciunt ea quae lsunt,proprie differre. Nam ea dicuntur esse de esseptia ali- , euius quae simul sunt & no posterius. Prius enim res est,post-lea perpetua , S non perpetua, & talis vel talis quae non fa-eiunt essentialiter res differre: & dat exemplum de albedi-ne,quod non est magis album id quod potest durare unum diem, quam id quod potest durare unum annum. Illa enim . duratio non facit esse magis aut minus album e nam licet unum sit diuturnius altero, tamen utrunque est album, de
62쪽
eiusdem rationis. Igitur cum Platonici velint idaeas differrea rebus,quarum sunt idaeae,& nos ostedimus non differre,sa perfluum est poner eidaeas: frustra ergo ponitur communis idaea boni. Quanuis enim bonum,&ipsum bonit,id est,idaea boni disserant per hoc quod alter usit diuturnius altero: tamen non disserunt in sua ratione formati,quia eiusdem sunt 4o rationis. I PROBABiLIus aut e. JHoc loco Philosophus comparat opinione Platonis de bono cum opinione Pythas orae,&dicit quod sentetia Pythagoricoru videtur proba ilior quam Platonis: non quod fit 1im2liciter vera, sed pro babilior. Dicit igitur quod Pythagorici non posuerunt bo
num quodda separatum per se existens comune omnibus bonis: sed posuerunt ordine,&seriem bonoru:inqua collocarunt etiam unu, ut ostendatur quod res tunc dicitur proprie
bona,& perfecta,quado est una. Pythagoras posuit duas series siue duos ordines vel familias ut ipse dicebat rerii,& has dixit principia rerum.Vnam igitur bonorii seriem ponebat Pythagorici: alteram malor v.&in unaquaq; serie dicebantelle decem inuicem opposita,tanquam decem principia bonorum,& decem malor v.Infeste Donora posuerunt unum:
in serie maloru plura, & successive opposita haec, scilicet finitum infinitu impar & par: rectum & obliquii:quadratun altera parte logius lumen tenebrae:dextrum linistru:mas numina: quies niolus: bonum malu .V num dixit esse in numero bonorii, quia quςlibet res habet in se bonitate suam per unitatem qua suscipit sui im esse. Nam quado unitur anima cum corpore,tunc fit viati,quod est homo: quando uniuntur elementa, tunc fit copositum,&est unum ut lignu lapis, aurum,&similia:&quando uniuntur plures voces secundu propor tionem fit unus cocentus. Itaq; unitas in qualibet re videtur
esse perfectio. Econtra facit pluralitas : destruit enim res,&ad no esse perducit: nam csi aliquod corpus resoluitur in elementa,& in plura,tunc destruitur illud copositum. Finitum quoq; est bonis, quia designat persectione,&potest percipi. . Infinitum est malum,& imperfectum,& indeterminatum, de percipi no potest. Impar est bonii. quia diuidi non potest ut v nitas,& no destruitur tardi im paritatem .Par econtra est maluiqilia per suam paritatg resoluitur usq; ad unitatem quapno est amplius numerus,ct si aliquando no potest dii iidius': ad
63쪽
advnitatem,ita quod remaneat numerus,stat virtute imparitatis ut primo modo octonarius numerus diuiditur usque ad unitate: senarius stat in prima diuisione virtute imparitatis dest numeri ternar ij: non quod stat senarius numerus,
quia iam est destructus,sed stat diuisio&cosistit internario: sic de alijs oppositis dici potest, quod alteru habet rationem
boni:alteru mali. Aristoteles igitur anteponit hanc opinionem Pythagorae,opinioni Platonis. aia Pythagoras reducebat omnia bon ad vi v. bo nu , quod est in rebus hic apud nos:&non ad unum bonuseparatum a nobis,ut est idaea boni,quemadmodum sensit Plato:& dicit quod Speusippus qui
fuit discipulus Platonis,& ex sorore nepos, reliquit eum in hoc,& sequutus est Pythagora: ex quo etia se magis excusare videtur,si ipse nos equutus est Platone praeceptore. si Nijs Ataute quae dicta sunt. J Hac in parte quae est tertia pars princi palis huius capituli,affert obiectione quae fieri posset contra rationes suas superius illatas. Dicere enitia quis posset,5 Aristoteles,tu loquutus es de bonis uno modo sumptis indeter minatein sine distinctione ulla,non loquedo de omni bono distincte ut oportebat. lua b na bifariam sic irrcpirsam enim per se bona: quaeda propter aliud:& de istis duabus speciebus fortasse diceret Plato 1e non p0suisse comune idaeam unam,sed de altera specie tantu, scilicet bonorum per sere
lictis bonis utilibus,& propter aliud quae n5 sunt proprie bona cum sint ad aliud. Itaque debebas distinguere o Aristoteles,& de omni bono differenter loqui & distincte. tu autem non loquutus es & de omni bono, cum bifariam sit. Dicit igitur Philosophus, ista est bona obiectio: itaq; dividantur bona,quia ex ijs quae dicta sunt a nobis,cum non distinxerimus bona, controuersia videtur suboriri, & obiectio qumdam: ad quam tollendam diuidainus bona, & videamus si est una comunis idaea. Bona bifariam dicuntur: quaedam per se: qu da ob aliquid aliud.per se aute bona rursu aut per se simplieiter&absolute sunt aut sunt partim propter se,partim ob aliud,quae sunt quasi media inter ea quae sunt per se simpliciter & absolute,& ea quae sunt ob aliud tantu. per se simpliciter sunt ut felicitas: per se vero bona,quae partim sunt propter se, partim ob aliud sunt,ut sanitas: ea vero sunt proprie ob aliud, ut in medicina potiores & temperati cibi,& alia huc 3
64쪽
iusmodi quae faciunt vel conteruant sanitatem vel remouent contraria : id est impedimenta sanitatis. Sunt enim ob aliud tantum, quia ob sanitatem. Quare sunt bona per se, & pro pter aliud,&partim propter se, & partina propter aliud. natura enim non transit ab extremo ad extremum sine medio
ut aiunt. Cum igitur tot modis dicantur bona, accipiamus alteram speciem bonorum, scilicet per se, posthabitis nunc bonis utilibus quae sunt ob aliud tantum: quia si debet esse idaea boni, magis erit de bonis per se. A ccipiamus igitur ista bona per se, de cosideremus,dicit Philosophus,litas copetit
una comunis idaea.Notandum circa illa verba ,non de omni Ioquebamur bono. In textu graeco qui reperitur, & etiam in traductione Leonardi no est ibi,non: traductio vetus & Io
annis Argyropyli habet, non. Et Eustrathius, & alij expositores exponunt,cunon,is uni textum. AT quaenam quispiam. J Facta distinctione bonorum,& postpositis utilibus
quae sunt ob aliud tantum, & sumptis per se bonis, ostendit Philosophus quod per se bonorum non est una communis idaea, & hoc modo videtur tollere icheas rerum. Si hic apud nos o Plato, sunt aliqua bona per se forma &idaea bonorum vana &su2erflua esse videtur. At primum est, ergo de secundum . quod autem primumdit,ostenditur. Sunt enini hic bona per se,ut sapere,& videre,&habere prudentiam,&alia huiusmodi: & quaedam voluptates, quia non omnes, sed voluptates Quae studiosas operationes sequuntur. haec enim quantiis conferant ad aliquid aliud ,tamen propter se expetuntur,&sunt bona reponeda,& numeranda inter bona per se.hoc ostenso utitur quasi derisione contra Platonem, quasi dicat,Videturne tibi o Plato,quod praeter tua idaeam,quam
tu vocas bonii per se, & separatum S nobis, sit aliud quicquabonum per se hic apud nos ZAd quid igitur fuit opus ponereidaeas superflua profecto esset species& idaea. Nam Platoliniebat quod idaeae differrent a rebus quarum erant idae si ergo ostensum est ab eo quod idaea boni est bonum per se,&nos habemus etia hic apud nos bona per se,& in eo quod per se sunt eiusdem rationis cumidaeis,& no differunt superflua, species erit,& idaea. Ex his omnibus cocluditur quod si non est una idaea comunis bonoru quae sunt per se de quo magis videbatur,nusto modo potest esse una idaea comunis omnisi
65쪽
norum vel ali quorum bonorum, ex quo sequitur n5 esie
idaeam. Verum litu dixeris quod neque tua quae enumerauI, nec alia sunt bona per se super flua auocue ellet idaea .nam si est bonum separatum per se, & debet esse exemplar eorum quae sunt hic apud nos: certe ea Quae sunt ex idaeisud est,exemplata ut ita loeua debent esse hic ut cori ei Pondeant suisidaeis.sed si non sunt talia exemplata per se ut sunt idaeae perse,frustra positae sunt idaeae eoru quae sunt, scilicet ut sit id bonorum, id quod vere est bonum per se i postea apud nos non sunt bona per se,de quibus ponitur idaea.
suo o D si haec quoque per se sunt bona. J sequitur in 3 redarguendo Platonem,& ostendit quod si sint hic bona
per se. non est necesse ponere aliud bonum separatum per se. Nam ii per se bonorum est una communis idaea, tunc omnia quae sunt hic per se bona, erunt eiusdem rationis, sed hoc est falsum:ergesialium est ponere unam comunem idaeam esse per se bonorum. quod autem hoc sit falsitin, scilicet hic per se bona esse eiusde rationis,probatur a Philosopho,&osteditur quod sunt diuersae rationis. na sapientia est bona per se tale ut perficiat habente,&est in eius potestate cuius di. citur esse:honos dependet abalio. at haec competunt his, di- . uersa ergo sunt diuersae rationis bonaquod si esset una coni munisi a bonorum per se: tila omnia bona per se,quae sunt hic conuenirent incommuni ratione formali,ytnix,&ce rusa in albedine. albedo enim niuis, &ipliusce ruta est eiusdem rationis .sed cum non coueniant in una comuni ratio ne, ut ostensum est, profecto non erit eorum una communis idaea.quare siue sint bona per se hic apud n os,sive no sint: nullo modo erit idaea: quia si non sint hic bona per se, nec' etiam esset idaea quia Plato posuit idis,ut per eas tanquam per exemplaria producat ea quae sunt hic. si ergo exemplata hic non essent:frustra essent ibi exemplaria & formae. si vero sint talia bona per se hic apud nos etiam non erit idaea, quia ista bona erunt eiusdem rationis cum idaea, & etiam inter' se . sed ista sunt diuersarum rationum, quia non est eadem ratio prudentiae & honoris, ut probauimus: ergo non est, una communis idaea bonorum per se. Ex quibus concluditur quod siue non sint hic bona per se , siue sint: non est una communis idaea . At quonam pacto bona dicuntur rc Α
66쪽
Ex supradictis oritur quaedam difficultas, quam soluit Plii
losophus, scilicet quomodo bonum dicatur praediceturque de omnibus bonis, nam cum superius dicebatur quod bona habent diitersas rationes,statim exclusa est praedicatio vnnuoca: neq; etiam videtur,quod bonum praedicetur aequi uoce
de bonis,cu non sint similia ijs quae fortuito dc a casu eodem nomine appellantur. Restat igitur quomodo sit dicendii bonu praedicari de bonis interioribus ii nec univoce nec aequi- uoce praedicatur ut diximus,& apparet.Notandum quod est differentia intex praedicationem univocam, Sc aequivocam.
Vniuora est quado aliquid praedicatur diciturq; de pluribus
secundum unum nomen,&unam rationem,ut homo dicitur univoce de Socrate&Platone. Aequivoca est: quado aliquid praedicatur de pluribus secundum unum nomen tantum:r tiones vero eius sunt diuersae secudum illud nomen ut canis dicitur de cane terrestri .dc de marino de coelesti. omnes eniniisti, licet sint diuersae rationis,habet tamen nomen comun
Restant duo alij modi duaeq; naturae:quarum una est quadoles habent idem nomen,&aliqualia rationem comunem,sed non ut uni uoca.veru dicuntur conuenire,vel quia profluunt
ab uno vel quia pergunt ad unum exemplum primi ut incisio venaeanstrum enitim medici : ito irem & alia quae inter se sunt diuersa, tamen dicuntur medicinae, quia ab uno scili . cet a medico originem habent. exemplum secundi, ut fana dicuntur velut conseruatiua sanitatis uiuexercitatio corpo - ris: siue recuperativa, ut medicinae, & talia quae tendunt ad unum terminum, & eundem finem , id est sanitatem. Altera est natura media inter univoca pura,& equivoca pura,&ista sunt analoga id est, quae habent proportionem, dc similitu dinem rationis inter se: de hoc modo vult Phibosophus vidi caritur bona id est per analogiam, de similitudinem rationis: δ ipsemet ponit exemplum,ut sicut visus in corpore est bonum:ita mens Sc intellectus est bonum in anima. de ista est proportio, dc analogia secundum quam bonum dicitur de
bonis non univoce neque aequivoce, sed analogice . Nam qualis est oculus in corpore, talis est mens in anima. sed utru-Que est bonum per se, dc dicentur bona per se secundum simi litudinem rationis. l san haec in praesenti JHaec est quartai pars prinSpalis talius terthsepituli:in qua ostedit,quod non f pertiaee
67쪽
pertinet ad moralem Philosophum trite inquirere, utrum bonum dicatur univoce an aequivoce: & item de idaea boni, quam posuit Plato: sed talis consideratio diligens pertinet potius ad primum philosophum & metaphysicum. Nam primus philosophus considerat de omnibus quomodo dicuntur,&si conueniunt vel non conueniunt in ratione formali r& talis consideratio praesertim diligens non pertinet ad moralem:similiter de idaea. nam moralis non considerat de his, quae hic aut agi,aut acquiri a nobis non possitnt:visunt id cum sim in mente ipsa diuina,vi vult Plato.N os autem quaer imus nuc dicit Philosophus bonum humanu. FORTAs SE autem. J Affert obiectionem quanda,&eam soluit. Tu Aristoteles remouisti sententiam Platonis, primo refellendo ea ut falsam:postea dixisti, quod si etiam est talis idaea boni:tamen non pertinet eius cognitio ad moralem:& hoc non vi detur verum . nam si sit idaea boni, certe videbitur quod eius cognitio pertineat ad scientiam morum,&cognitionem bonorum quia exemplar valet ad hoc ut fiat diligenter id quod dependet ab ipso exeplari, facilius enim illo cognito, & discernemus dependens,&sicut sagittarij signo posito consequemur bona quod quetrimus. OH AE c igitur ratio. J nunc
soluit obiectionem duabus rationibus. Prima,cognitio illius boni non pertinet ad Philosophum moralem, quam nullae artes nullaeq; scientiae considerant & praesupponut: at bonum Platonis separatuin est tale:ergo eius cognitio non pertinet ad moralem, & est inutilis eius cognitio . omnes enim artifices dirigunt suas operationes ad perficiendum Quin opus,& siquid eis deest non contemplantur idaeam separatam a nobis, cuius cognitio si conferret, profecto non praetermitteretur ab omnibus artibus. Notandu quod Plato concessisset non poni illud exemplar:ut nos intuentes illud faciamus ea que sunt hie ad imitationem illius sed ut d us opifex uniuersi intuens exemplaria & idaeas quas habet in se, producat deinde has res quae nihic, sint veluti ex emplaria. fova iv M autem est.J Secuda ratio. Eius rei co σgnitio non pertinet ad scientiam moralem que non prodest scietijs,&artificibus ut evadant peritiores in sua arte:sed cognitio boni separati est huiusmodi, ergo non pertinet, &c. Hoc probatur inductione discurrendo per singulas artes,&c:
68쪽
facultates,quae de nihilo magis vel melius operari posita si
cognouerint idaeam boni separata quam si eande ignoraue rint. DE ORTAsss. J Quia licet medicus tuo perado vers tur circa lingularia, tamen cosideret etia sanitate,& hominuin uniuersali.cu Philosophus vellet defini re telicitatem: attulit opiniones multor ur quorum alii digerunt este voluptate, alij honore alii virtutem vel aliquid eoru bonorii quae sunt hic.Plato vero praeter haec aliud summu bonu cestit elle se paratum a nobis penitus, & ab his bonis quae sunt hic: cuius opinione refellit Philosophus,ostende, pluribus rationibus non esse ponenda una idaeam comunem omnibus istis bonisquet sunt in vita humana. na Philosophus loquitur in doctri nasua de summo bono quod acquiri potest ab homine per operationes suas, ita Hiiijs1sepositum.sed ut videamusqu- fuit sentetia Platonis paulo est altius repetendit,ut intelliga
mus rationes Philosophi no procedere contra mente Platonis,sed contra eam 1ententia quam vulgus credebat vel dicebat esse Platonis. Plato igitur ex cognitione haru rer u ,& ordine eoru quae sunt hic,& partibus mundi,ascendit ad cognitione opificis uniuersi.na cognitio nostra ortu habet a sensu,& tandem ascendit ad uniuersale,&raiiones rerum:&sic inuentae sunt artes, & scientiae. sic igitur Plato ascedit ad cognitionem primae causae eoru quae sunt, cui tribuit rationem causae efficietis,&causae formalis & finalis . primo efficientis:
quia ea quae sunt, ab aliquo sunt producta,&ne fiat procensus in infinitu veniendum est ad unum quod sit produces tantum,& no productum, & talis sit causa prima quae habet esse ex se ita quod nullo modo ab alio. & ista causa prima est efficiens omnia quae sunt hic, &ab ea profluunt,&coieruantur omnia.&est ut quidam paterfamilias.ideo Plato ipsum vocavit patrem huius uniuersi. Propterea dicitur causa formalis ob multas rationes: primo quia est semotus ab omni materia,& quicquid ipse est,forma est,& etiam quia complectitur formas omniti quae suntmam cum ipse sit causa efficiens,necessario dicere oportet,quod cognoscens efficit,& intelligit ea antequam sint: quia si secus esset,ignoraret ea antequa produceret,&sic ageret sine cognitione, quod est absurdum. Etenim deus antequam produceret mundum intellexit eum,er go erat inudus,& crat in eo ab aeterno non ut accides quod-
69쪽
dam, quia in deo non est accidens vllum, sed super eminenti quodam modo. Plato igitur voluit, quod omnia antequam producamur essent in deo: non eo modo quo sint hic cum materia, & cum existentia, sed supereminenter, & ipsa tan tum iid est ratio formalis latum uniuscuiusq; rei.Ideo appellabat ipsas cum hac additione ipsum hominem, id est ratio nem hominis & ipsum aequum, id est rationem aequi,& sic de alijs. sunt autem haec in deo perpetua ,& sine materia,& idem cum deo re: nec est inconueniens unum esse idem re, habere tamen plures rationes, ut ascensus, & descesus in scala,& via ab Atheius Thebas, & a Thebis Athenas. licet idem sit spatiit, tamen alia est ratio ascensus, & alia descesus:&alia ratio viae ab Athenis, & alia ad A thenas.& sie id eas rer u esse idem recum deo,disserre tamen ratione dicebat Plato.declarabat etiam & ostedebat has id raecessarici M3 pori ἀνοῦ in 'seo exemplo artificum, Qui cognoscunt id quod facere debent antequam fiat .sicut faber &architectus cognoscunt domum a se faciendam,& habent eam in mente,quae quidem est sorma & ratio domus sine ulla materiae respicit igitur artifex ad illam domum quam habet in mente, cum operatur e sic pictor aspiciens ad idaeam quam habet in mente, manum &penicillu dirigit. sed hoc interest quod artifex acquirit illam formam nec semper habuit eam: deus autem ab aeterno habet rationes, & exemplaria omnium rerum ,&sicut artifex producit suos effectus respiciedo ad rationes quas habet in mente:sic deus producit res distinctas respiciendo ad ratio nes quas habet distinctas in mente: distinctas inquam ratione,non autem re. & ideo quando deus vult,producit hominem,& non equum,quia ratio &idaea ad quam respicit est distincta,ratione inquam n5 re.deus igitur habet formas &rationes rerum ideo potest dici causa formalis omnium rerii secundumsidronem quia ipse est dator formarii necessario habet formas,& sine materia,& superemineti modo. Est etiadeus causa finalisclionisium enim ab ipso omnia profluunt: sed etiam ad ipsum omnia referuntur tanquam ad verissimum finem. Nam cum sitiumnium bonum, expetitur ab O mnibus , & omnia ad ipsum tendunt tanquam ad ultimum, S perfectissimum finem. Sic igitur summum bonum cen
fuit esse Plato, id est, ipsum deu cuius participatione sint alia
70쪽
bona,id est, reliqua quicquid habent boni inde habeant tan quam a sonte & causa.In cuius essentia posuit idaea boni quae
comunis esset omnibus bonis,quae ex illo exeplari veluti ex emplata ducta bona appellaretur. hac opinione Aristoteles quae subrilissima erat, & fama celebrata,multis in locis labefactare enititur. hoc aute loco ea multis rationibus refellit, ostendens quod haec bona cu inaequalia sint, & diuersae rationis,no debent habere comunem idaeam. Nam si accipiamus inquit substantiam, qualitate,& alia huiusmodi: reperiemus substantiam per prius esse bonu quam qualitatem vel relationem,&huiusmodi. non erit ergo quaedam comunis ratio boni ad quam aequaliter referantur ,& quae aeque copetat omnibus bonis. hoc idem dicere licet de ente.Substantia enim per prius est ens,quam qualitas vel relatio vel alia praedicamenta accidentili,quae posterius entia esse videtur. ubi igitur prius,& posterius est,c5imanis ratio esse no potestaeque copetens illis. A Platonicis multa responderi solent. Primu quod haec bona eo quod bona sunt ad unam comunem rationem eque referuntur. nam substantia in eo quo bonu est, non prius est bonu quam quantitas,aut qualitas,&alia huiusmodi. sin autepostea comparentur inter se,certu est quod substantia est nobilius,&perfectius bonu quam qualitas ,&huiusmodi:notamen magis,&prius est bonum inquantum est bonu .nam se eundum Platonicos, bonii videtur debonis uni uoce predicari: quod autem substantia sit nobilius ens vel nobilius bonii, istud videtur euenire posterius. veluti accidit quod homo sit nobilius animal quam equus, tame n5 est magis animal quam
equus, nec prius animal in eo quo animalia sunt,cu eiusdemst rationis, scilicet inquatum animalia. Erit igitur comunis idaea boni ad quam omnia alia bona,tanquam ad causam sua aeque debet pariteri referri. Ad hoc ide clarius ostendenda tale exemptu afferri in medium potest:Si argetarius sit faber qui magnum cumulu fecerit annulorum,quorum alij aurei,
alij argentes, alii aenei & huiusmodi sint, dubiti non est quin faber ille idaeam,& formam habeat in mente ad cuius simili tudine fabricati illi annuli sint.Illa igitur idea quae est in mente artificis ex qua omnes illi annuli ducti sunt,c5munis omnibus erit,& causa ut illi annuli sint. erit autem exemplar illud, ct alia idaea aeque omnibus annulis,pariteri communis, nec
