Aristotelis ... Ethicorum ad Nicomachum libri decem. Ioanne Argyropylo Byzantio interprete, nuper ad Graecum exemplar diligentissimè recogniti. Cum Donati Acciaioli Florentini ... Commentariis, denuò in lucem editi. ..

발행: 1544년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

631쪽

LIBER SEPTIMUS. Fri

lari pro p ositione non v titur. itaque si hoc modo scire dicatur incontinens,non erit absurdum: sed illud absurdum esset si diceretur eum scire & uti scientia in singulari cum agit.1 PRAETs RE A fit ut homines.J Affert tertiam distinctio- rinem Philosophus, ex qua emergit tertia solutio . Nam dicta est superius quod scientes dici possunt & in habendo & in utendo,id est habitu&actu fecudo: nunc autem istud habere

scientiam, scilicet in habitu non utendo ea,bifariam dici potest aut quod habeat & non operetur, quia stet otiosus no impeditus aliqua perturbatione: aut quod habeat,& no operetur ob aliquam perturbationem,& huiusmodi.Sicut est dor miens, ebrius, furens, & alit eiusde generis. & isti videtur dita ferre,quia ille sine perturbatione est habitu sciens, tamen noeonsiderans actu,quia stat otiosus: hic ver o alter scietiam habet habitu,& impediri potest multifariam, aut somno , aut ebrietate,aut perturbatione,ne exerce*t operationes secundum scientiam quam habet:& huic similis ex quo innuitur solutio, videtur esse incontinens qui habet cognitione & scientiam in habitu,& cum superueniunt vehementes cupiditates, permittit se superari,& fit similis ebrio cu sit in illis perturbationibus constitutus, quae non solum exagitant animum, sed etiam corpus permutant,aut pallore,aut tremore,aut simili bus. OD ICERE autem incontinentes. JRemouere videtur is

obiectione quae fieri potuisset hoc modo. Tu dicis,5 Aristo teles incolinentem habere scietiam cum impedimento, ita ut non utatur ea cu agit. Nos tamen videmus aliquos incolinentes dicere & proserre sententias quae indicant eos esse costitutos in scientia,&ideo non videntur ignorare,sed percipere cum agunt. Respodet Philosophus quod fieri potest ut proferant talia . Verum haec tantu verbis dicunt,& non sequitur per hoc quod sint in scientia constituti: sicut etiam pueri qui profer ut orationes quas no intelligui,&histrio nes carmina in scena quae recitant,&tamen no intelligunt quod importatur per illa. quare no sequitur quod si incolinentes proferunt sententias ad scietiam & cognitione pertinentes quod sint inscientia constituti. Et sic erunt quodam odo scientes,& quo dammodo non scientes,eo modo quo dictu est. IN svpERhoeetia pacto. J Allatis distinctionibus illis & solutionibus, nunc eiusdem dubitationis aliam solutionem affert ex parte

632쪽

naturalis prosectionis scietiae activae,& dicit naturaliter,no quia a natura proficiscatur haec ratio,sed quia sic fit naturali ter in pr ofectione scietiae activae & opinionis. Na fit hoc modo quod quaeda est opinio uniuersalis,quaeda singula ris,quae est circa res agedas singulares, quarum est sensus. Ex ijs duabus opinionibus fit quandoq; una opinio ,&vna sententia, qua intelligit Philosophus este c5clusionem,& non minore propositionem, siciit aliqui dicunt expositores. Fit enim ex uniuersali& singulari conclusio hoc pacto, Omne animal est substantia Socrates est animai,crgo Socrates est substantia. Haec est opinio uniuersalis, scilicet omne animal est substantia:& est alia singularis, id est Socrates est animali&ex his opinionibus fit una, quae est conclusio, scilicet Socrates est si

stantia cui necessario assentitur mens,cum sequatur necessario ex praemissis secundum formam syllogi sint.Verum sicut fit in speculati uis, ita in activis: sed in speculatiuis hoc fit ut posita uniuersali & particulari secundum formam syllogismi,necessario sequitur conclusio: sic in activis posita uniuersali&singulari, statim sequitur operatio,quae est conclusio in activis, scilicet executio ipsa post discursionem factam: ut patet in hoc exemplo, ubi ponitur uniuersalis opinio & particularis,ex quibus fit una tertia: id est conclusio & executio ipsa hoc modo,omne dulce est gustandit: hoc est dulce.&statim fit executio & prosecutio illius quae est conclusio activa.

Nam in speculati uis satis est nosse conclusione, sed in activis non tantii est coclusio quae infertur , sed etia quae agitur,cum statim post discursio nem illam fiat executio.& ista processio fieri videtur naturaliter in rebus agendis, licet non animaduertatur. Primo enim habemus aliquam cognitione sub qua ponimus aliquam particulam, &postea infertur coclusio ex

18 illis,id est operatio & executio sino prohibetur. sc ubi igitur uniuersalis. J Praemisiis ijs quibus percipitur processio, quae naturaliter fieri videtur in rebus agedis munc Philosophus accedit ad solutione, qua intelligi possit quomodo incontinens operetur: i animaduertendum quod de eadem

re diuersae opiniones & propositiones esse possunt:quae di-

uersae cum sint,non tamen sunt contrariae,ut de aliquo dulcidicere possumus quod est turpe,& etiam quod affert voluptatem. Ponatur aute, ut dicit Philosophus, una cognitio uni

633쪽

LIBER SEPTIM VI.

uniuersalis vetans nos gustare, id est nullum dulce est gustan dumisit etiam alia quae dicat quod omne dulce affert voluptatem,tunc allato aliquo dulci ut hoc est dulce,quod est singularis opinio,& propositio statim incontinens, si adiit cupi ditas,collocabit illam propolitione singularem sub uniuersali amrmativa quam habet, scilicet sub hac uniuersali, quod

Omne dulce affert voluptatem :collocabit,inquam,istam singularem, hoc est dulce, & statim concludet operando &exe, quendo ii impedimentum abiit, requiritur primo ut sit uni uersalis opinio , deinde singularis alia,& rei singularis quae gi possit a nobis, & ut adiit cupiditas,& remotum sit ope randi impedimentum ut possit fieri executio : illa autem alia Vniuersalis negativa, id est, nullum dulce est gustandum, relinquitur ab incolinente. nam cum posset illam singularem, scilicet hoc est dulce collocar e sub ea negatiua bona qua ha ber, ipse collocat sub affirmativa uniuersali, etsi habet illam bonam negativam. quare dicit Philosophus quod ex uniuersali ratione.& singulari opinioni quae est contraria uniuersati,illi non per se, sed per accidens,quia coniungitur cum cupiditate,incontinens operatur: & sic ex uniuersali ratione non corrupta,quae dicit nullum dulce gustandum est,& opi nione particulari quae dicit hoc est dulce, agere videtur in continens: nam cupiditas est connexa huic singulari opinioni, quae cupiditas est contraria illi uniuersali rationi per se: opinio autem illa singularis est contraria per accidens, quia de se non esset contraria nisi esset cupiditas quae trahit rationem & mouet etiam partes organicas corporis.& sic incontinens permittens se superari operatur. A RATIONE 2squodammodo & opinatione. 4 Quia oportet vitam uniuersalis quam particularis adsint ibi in incontinente, sed ut clarius intelligatur sententia Philosophi, talis videtur fieri processus in ipso incontinente. Scit incontinens quod nul lum dulce, scilicet turpe est gustandum, scit etiam quod o naue dulce affert voluptatem : repraesentatur sibi aliquod dulce,& concupiscentia mouet , discurrit ille & negativa illa ratio vetans gustare dulce,quae dicit nullum dulce est gustandum, retrahic eum,& ii non es et cupiditas faceret bonam conclusionem, quia discurreret secum hoc pacto, Nullum

dulce est gustandum : hoc est dulce . & statim operatione

634쪽

concludereti ergo non est gustandii, & non gustaret, & non laberetur r verum cum sit ibi cupiditas praesens & urgens ipse ponit illam singularem opinione,scilicet hoc est dulce, sub illa alia uniuersali assirmativa, scilicet omne dulce affert 'voluptatem.quare si omne dulce affert voluptate, scit enim hanc propositionem prius uniuersalem, deinde,& hoc est

dulce, ergo &c. concludit operando,&gustando,&ex

quedo, quod si ipse collocasset sub illa prima bona, & negativa quae dicit quod nullum dulce est gustandum,bonam fecisset conclusionem,&non gustasset: sed cum habeat scientiam illius uniuersalis, non utitur postea cum agit, & ex hoc non habet scientiam actu, etsi habet in habituantemperans vero differt ab eo,quia habet corruptam rationem,&no putat illam negativam esse veram, ut incontinens qui eam percipit&non sequitur,sed intemperans putat potius oppositam illius negatiuae esse veram, scilicet quod omne dulce est gustandum,quia ex mala cosuetudine habet corruptum iudicium rationis: incolinens vero cum habeat & percipiat ii

las duas uniuersales propositiones, quod nullii dulce est gustandum, & quod omne dulce affert voluptatem, extemplo cum aduenit hoc dulce cupiditate urgente,quae est contraria negatiuae propositioni: quia illa vetat gustare,cupiditas sua det:incontinens ponit singularem illam sub assirmativa,&concludit assirmative operando ut potiedo illo dulci,& oblitus pene dum est in illa perturbatione primae propolitio

nis bonae negatiuae vetantis eum gustare,cuius scientiam habet in habitu,sed in operando eam non respicit.quare dici tur quod aliquo modo 1ciens,aliquo modo non sciens ope ratur. Et cum dicimus incontinentem habere scientia inha- bitu eo pacto&non actu, non sumtinus scientiam proprie

dictam, sed largo modo pro cognitione quadam quani ille habet uniuersalis illius propositionis,&huiusmodi. Nam loco suo Philosophus exactissime scientiam proprie dictam

declarauit,ut vidimus. Percepimus etiam expositione huiusmodi propositionum, & uniuersalis & singularis discursionem incontinentis, & procesi uia quem facit in operando. Verum discursionis & ratiocinationis eius ex uniuersali &singulari sequitur conclusio,quae non desinit in cognitionerantu, ut in speculaticis:sed in opere & executione rei secudum

635쪽

LIBER SEPTIMUS.

dum appetitum, a quo ratio superatur,ut dictum est. Et notandum quod fit pugna inter ista,quia scietia& cognitio illa

uniuersalisconiuncta cum ratione aduersatur opinioni par

ticulari non de se,sed opinioni coniunctae cupiditati, & sit

pugna,& in ipso incolinente superatur ratio. In eo vero qui est incolinens vincit ratio, ut patet. sed videtur Philosophus sententia sua tenere mediam viam inter superiores,quia non remouet omnino scientiam ab incontinente,ut faciebat Socrates, nec tribuit solam opinionem, ut illi prisci. O Q v A- 3oR Ε & propter hoc bestiae non sunt incontinentes. J Ex supradictis infert unum correlarium Philosophus,quo ostendit incontinentem esse non posse sine ratione,quia non suta ficit tantum concupiscentia:&ideo dicit quod bestiae non possunt esse incontinentes: quod probari potest hoc pacto, Omnis incolines habet uniuersalem cognitione cui aduerinsatur cupiditas: sed nulla bellua habet uniuersale cognitione cui aduersetur cupiditas: ergo nulla bellua est incolinens. Patet ratio,quia belluae habent imaginatione,&apprehensione,&memoriam rerum singulariu: non aute percipiunt uniuersale quod percipitur ratione, & intellectu tantu. Ex quo patere potest quod intellectiis tantu excedit memoria, phantasiam,&alias huiusmodi potetias instrumentales quae singularium sunt aut perceptiuae,aut retentiuae,quantum superat potentia rationalis irrationalem ,& intellectiva sensitiva,& omnino ea quae cognoscit uniuersale, illa quae nullo modo percipit uniuersale. Concluditur ergo quod belluae nullo pacto incolinentes esse possunt,cu non habeant rationem,& uniuersale existimatione. O vo modo aute solui- 3itur ignoratio.JRespsidet Philosophus obiectioni,quae fieri posset & oriri ex antedictis quia dictu est quod incontinens

habet cognitione,&scientia: postea in operado obfuscatura perturbatione, qua sublata rursus reuertitur in pristinam scientia,qua habitu habet. Quaeritur ergo quomodo ex sciete fit ignorans,& rursus ex ignorante fit sciens:&quomodo

pellitur illa caligo. Ad haec respondet Philosophus, quod sit simili modo de ebrio & dormiente, quoru solutio a Philosopho naturali pete la est,qui de somno,& vigilia, & similibus doctrina tradit.&hoc dicit Philosophus ne videatur trasire de genere in genus,&permiscere scietias, quae&principiis

636쪽

subiectis distinguuntur. intelligendum est tamen: quod sicut

fit in somno & ebrietate,ita in ipsa incontinentia euenire videtur. Nam primo homo vigilat, postea accidit somnus, qui vigiliae quaedam priuatio est & operationis. Ligantur enim sensus, unde somnus ligamen sensuum externorum appellari solet: soluto deinde somno iterum fit vigilia .m ebrio

quoque ascendunt vapores, & perturbant spiritum vitalem& cerebrum,&instrumetum quo utitur ratio: soluto autem vapore illo rursus spiritus incipit meare purus, dc instrumetum idoneum reddere ad operationes exercendas. Simili

ter fit de incontinente qui primo habet scientiam &cognitionem illam uniuersalem,& scit nullum dulce estgustadunt,& hoc est dulce &ideo non esse gustandu. Sed pollea urgentibus cupiditatibus quasi ebrietate irretitus,& non respicies cognitionem illius bonae propositionis negatiuae collocat singularem sub affirmativa,& concludit affirmative potie- do dulci: sed deinde ut fit solutio ignorantiae generatae per ebrietate remoto vapore: sic soluitur ignoratio incontinentis remotis perturbationibus, quae non procedunt in infini tum : &sic redit ipsa ratio quasi quaedam lux,&sera eum pinnitentia capit quali secum dicentem, sciebam quod nullii dulce gustandum est,& hoc cum esset dulce non erat gustadum: ego tamen gustaui prohibente ratione. cubi autem vitima propositio. J Declarat Philosophus etiam magis quomodo incontinens dicatur & nesciens:& ex hoe emergit solutio dubitationis de 1cientia Socratis.duas diximus incontinentem habere propositiones, uniuersale&singularem,&li uc ultima est rei sensibilis opinatio, tuae dicitur domina re rum agenda ru,quia actio est rerum singularisii. nam si afferatur sola uniuersalisnuquam fiet actio: incolinens igitur cum agit adueniente cupiditate habet quidem sopitamulam uniuersalem,singularem vero quae est domi na reru agendarum aut lion habet,quia non utitur ea aut si habet non animaduertit secundum eam nec percipit se habere atque ideo abutitur, & ii profert eam facit ut vinolenti, qui profer ut Empedoclis carmina: dicere enini Sproferre ut supra etiam dixit, scientiam no indicat.& sic dici potest quod sit quodammodo scies,&non sciens,cum agit ipse in cotinens diuersis modis Vt patuit. Affert praeterea alium odum solutionis ipse philo-

637쪽

i sophus, scilicet quod duplex esse videtur scientia uniuersalis,& singularis. Vniuersalis est firma & perseueras, a qua nemo

dinio ueri solet,lamen non est domina rerum agendarii. Alia Vero est opinatio quaedam rei singularis & sensibilis. Cu haec ita sint dicere possumus quod illa icientia quae estu niuersalis, ct proprie talis no vincitur in ipso incolinente, nec illa praesente incontinens agit incontinenter,&hoc fortasse intelleis aut Socrates, inquit Philosophus um dixit quod nemo agit praeter scientiam suam,& sic accommodat proposito suo sententia Socratis. Intellexit, inquam,de uniuersali, cuius pro prie est scientia qua praesente no fit perturbatio, sed cum ex tremus est terminus id est singularis&praesente singulari opinati One,quae non est scientia proprie, sed rei sensibilis est, tuc fit perturba tio,& quasi caligine obfuscatur in cotines: & hoc pacto vidimus quomodo sciens & quomodo non sciens incontinenter agat incontinens ,& etiam quomodo intelligi possit sententia Socratis,quam Philosophus, ut cosueuit, accommodauit proposito suo. Solet enim refellere aliorum opiniones primo: deinde siquid est boni trahere ad sententatiani suam ut verior appareat, quando alia quaecunque ex ea parte qua sunt vera conueniant secum, &falsa discordent,ut fecit in primo,& in alijs locis.

Trum autem sit aliquis incontinens absolute, 33 an aliqua ex parte sint omnes, Cris sit, in qui 3 busnam fit, dicendum deinceps est. Patet uia

tur continentes atque constantes,Cr incontiae

nentes ac molles , circa voluptates doloresci; versari. Quoniam autem eorum quae voluptatem escit l, alia 3s

simi necessaria , alia per se quidem expetibilia sumi,

exuperationem autem habent. Atque necessaria quidem dico, quae ad ipsum pertinent corpus. alimentum, urra quam, Veneris usum, CT huiusmodi caetera, circa quae

temperantiam intemperantianis posuimgi. Non necessari

638쪽

ria uero,per se autem expetibilia, uictoriam,honorem,diuitias, er quae sunt inulis generis, quae bona sunt er deisiectant. Eos quidem qui in his praeter rectam ratione quae

est in ipsis, exuperant,absolute quidem incontinentes non dicimus .sed haec addentes,pecuniarum incontinenles, erlucri, er honoris, er irae dicimus, ut diuersos er noliti di me nomen idem habentes. ut homo qui ludo in Obmpiis eo vicit. comarus enim ratio parum ab istius ratione propria diserebat .attamen erat diuersa. Atque huius signum est illud. nam incontinentia quidem no solum ut delictui sed etiam ut quoddam aut simpliciter, aut aliqua ex parieuitium uituperatur. At horum nemo. Eorum aute qui circa corporis uoluptates uersantur, in quibM temperantem

intemperantem ponimia qui non eligendo , sed praeter electionem ac mentem, ejicientium quidem vos ritem exuperationes persequitur,dolorem aute immenlium Dgit, amissus, aetas loris, Cromnium quae ad tactura gustumque pertinent, is no additione circa haec, inquam ut circa iram sed absolute solum incontinens dicitur. c tuus

hoc indicium est. circa nanque has uoluptates, ex non circa ullam illarum intemperantes dici tur, er propterea in eodem incontinente ponimus er intemperantem, Cr co Anentem ac temperantem. Sed illorum neminem, quod Eroca uoluptates easdem quodammodo doloress versantur.

IC A is sunt quidem hi circa eadem, sed no eodem modo sedisti quidem eligunt, hi uero no eligunt. Quapropter poratiws eum intemperante dixerimus,qui non cupiens,qui reum se exuperationes voluptatura persequitur , ac medioα es fugit dolores,quam hunc qui ob uehementes cupidiutates eadem agit. Quid enim saceret ille si cupiditas adurunirct ingens, er circa rerum necessariarum indigentiam

639쪽

LIBER SEPTIMUS. sis

vehemens dolorescis autem cupiditatum ac voluprum, 37

aliae genere iit honestae; ludios aes, aliae non sint eor enim quae voluptatem escii t, quaedam expetibilia sunt

natura,quaedam hisce contraria,quaedam media,quemadα morim prius distinximus: ut pecuniae lucrum,honor, viaeloria in omnibus talibus atq; mediIs no ex eo uituperantur homines,quia his asciuntur, ctipiunt als amant:sed ob modum, er quia exuperant. Quapropter qui praeter rationem aut uincuntur aut sequvntur quippiam eorum quae natura sunt honesti cr bona,non laudantur. ut ij qui circa honorem magis quam oporteat student,aut erga fialios, Cyparentes. Etenim bona sunt haec: laudantur qui circa haec student. Attamen est in his exuperatio quaeradam,si quid iam ut Niobe er aduersus deos cotenderet, aut sic erga patrem asceretur, ut Savrvi ille qui patris

creator appellabatur. insanire nanque nimium uidebatur.

circa igitur haec nussa est pravitus,propterea quod linuri quodque per se ut diximus natura est expetibile: exuperationes tamen ipsoris improbae sunt, ac fugiendae. SimiliteΥ nec incolinentia. etenim incontinentia non solii est fugiendased etia vituperanda. Ob perturbationis aute imilitudinem adiungentes singula incontinentiam circa uniim quodque dicunt: ut malum medicum, aut malum histrioanem,quem absolute non dicerent malum. Vt igitur neque

hic absolute dicitur malus, quia non est uitium quicquam ipsorum,sed rationum comparatione finale:' cr illic solum existimandum est incotinentiam Cr cotinentiam esse, quae in ijs est circa quae temperantia intemperantias verra satur. circa autem iram per imilitudinem dicimus. QMopropter er ipsam addentes, incontinentem dicimus irae, quemadmodum er honoris er lucri.

640쪽

C o M M E N Τ. UT R. V M autem sit quispiam incontinens &c.J Hoc est uuartum capitulu huius primi tractatus a quo posteaquam soluit primam dubitationem politam in principio antecedentis capituli,si inc5tinens agat sciens,necne:& si sciens agat quomodo sciens, & eam pluribus modis declara uit nunc declarat aliam quaestionem etiam ibi secundo loco positam, scilicet utrum sit absolute incolinens, & circa quam materiam fit proprie ille qui simpliciter est incolinens. Diui ditur hoc capitulum in quatuor partes quae patebunt. I n prima parte videtur proponere duas quaestiones. Prima est,utruquis simpliciter sit incontinens, an omnes Incontinentes sint secundum quid,& aliqua ex parte ita quod nullus lit limpliciter incontinens & absolute. Secunda est, si aliquis lit simpliciter & absolute incolinens circa quam materiam proprie lit.

UA T E T igitur continentes. J Haec est secunda pars sum '' quarti capituli, in qua Philosophus incipit declarare illas

duas quaestio nes, & primo afleri materiam in genere ipsoru habituum vel dispositionum, scilicet continentiae&incont nentiae constantiae & mollitudinis,& dicit eam esse circa voluptates,&dolores. Et accipit hic non tantum voluptates,&dolores corporis: sed in genere & communiter. Notandum quod omnis virtus & vitium versatur circa voluptates&dolores,& propterea cum cotinentia dc consantia sin p pH- quaevirtuti: incontinentia vero & mollitudo sint prop' vitio,ideo habitus isti siue di spositiones videtur versari circadix eandem materiam. vo NIAM autem eorum quae vola' ptatem. l Hxe est tertia pars huius capituli,in qua primo

it materiam circa quam in genere versatur incompς'

inde ex diuisione illa Anatur incontinentem & coli lateri simpliciter,& dicit quod asserentium voluptate quaedam sun

t εἴ ia i tau ZY petenda per se. sed suscipii te et

tionem & excess. in vituperandiani, ut honores &dialia huiusmodi circa quae excessus fieri potest,& detectus, vantea vidimus. Et haec dicuntur de se expetenda, non ut felicitas vel virtus quae non suscipiunt excessiim vel detctum,ut in praecedotibus declarauit Philosopx excessus ipsius,&excessus,& defectus,&posset fieri processus

SEARCH

MENU NAVIGATION