Aristotelis ... Ethicorum ad Nicomachum libri decem. Ioanne Argyropylo Byzantio interprete, nuper ad Graecum exemplar diligentissimè recogniti. Cum Donati Acciaioli Florentini ... Commentariis, denuò in lucem editi. ..

발행: 1544년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

711쪽

re, quia est ad repletionem deficientis naturae, & ideo talia

quae afficiunt voluptate ipsum corpus,per accidens videntur allicere: at ea sunt natura voluptaria,& iocunda quae faciunt operationem talis naturae, scilicet perfectae & constitutae in suo statu. Nam quando habitus est perfectus proficiscuntur ab eo faciles operationes,& cum voluptate, quae proprie est & simpliciter voluptas. Concluditur ergo, quod volupta tes mentis longe sunt praestantiores voluptat: bus ipsius corni porib. N vLL A autem res eadem. J Nunc Philosophus affert duo quae videntur copetere humanis voluptatibus. Primu est, quod hominibus no semper idem est iocundum,sed nunc unum, nunc aliud:&hoc euenire videtur quia natura nostra non est simplex, sed inest aliquid in ipsa quod corri pi po test, scilicet corpus. Nam ex parte una sumus mortales, scilicet secundum corpus,altera parte sumus immortales, id est secundum animam: quare cum haec duo sint contrariae naturae ex quibus fit unum compositum, scilicet homo, aliud dei ectat corpus, aliud animii,& praeterea nunc vertimus nos ad unam voluptate acc5modata animo,nunc ad aliam acco motatam corpo ii,& alia est praeter naturam alterius. quod si sumeretur aliquod utrisque commune,tunc illudneq; molestum, neq; iocundum esse videretur: verum si vertamuS nos etiam ad altera parte qua sumus corruptibiles, scilicet ad corpus, reperiemus ex eo etiam varijs rebus delectari,quia cor pus nostrum coponitur ex contrarijs, id est ex ipsis quatuor elementis quae inter se habent qualitates cotrarias, unde nucfrigidum & hutnidutu cum est 1itis, nunc calidum & siccum, cum est fames sibi est voluptati: ex quo varia nos delectant. quod si sit alicuius natura simplex,ei semper una & eademit3 operatio iocundissima erit. ex hoc infert obortum. ID CIRCO deus una semper. JOritur ex supradictis correlariuiale. Nam si id quod est simplex gaudet simplici voluptate,

deus cum sit simplex& simplicis naturae , semper una atque

simplici voluptate gaudere debet. Quod probari potest hac

ratione, Si diuersitas voluptatis fit ex diuersitate naturae,certe simplex natura gaudebit una & simplici voluptate: at primum est, ergo & secundum. Partes rationis declaratae sunt per supra dicta, itaque patet coii clusio: verum quia aliquis

posset dicere, V oluptas est in motu, leus est immobilis: ergo

712쪽

ὰeus non gaudet voluptate. Nani motus dicit imperfectio nem, deus est perfectissimus. Ad hoc res podet Philosophus, quod non omnis voluptas est motus,quia non omnis opera tio quae est subiectum voluptatis, est motio. Nam operationis omnes partes sunt simul,motionis autem non. Nam operatio proficiscens a natura & habitu perfecto, magis conii stit in quiete quam in motione, ut speculatio:&sic voluptas cum ea coniuncta: operaziones vero quae tendunt ad repletionem naturae,motiones dici post mi, cum sint imperfectae. Voluptas igi tur cosistit magis in quiete & im m obili tate.qua re deus gaudebit voluptate, nec tame mutabitur mec forsitan dicere possumus proprie quod quiescat ne tribuatur aptitu-tudo mouendi, sed quod est immobilis, dc operatio etiam est immobilitatis. sed haec ad theologiam pertinent ad cnius veritatem nos referimus. t M vTA Tio vero. J Zffert secun- ii dum Philosophus quod videtur copetere humanis volupta tibus,& id est varietas,& mutatio quae nobis videtur esse duta cis,ut ille poeta inquit,ex impei fel ione nostrae naturae. quare ut in homine vitioso euenit propter habitum peruersum, ut varia quaerat : sic nobis euenire videtur ex imperfectione naturae, quae componitur ex contrariis,ut vatijs delectemur. Post haec Philosophus utitur peroratione eorum quae dicta sunt, septimo libro finem impo nens.

ARISTOTELIS ST AGI

R I T AE ET HI CORVM

AD NICOMACHVM,

Ost haec conseques est de amicitia perdidis ictae . Est erum quaeda uirtus,aut e fcu uirilite. R es est praeterea me necessaria in

utra. Nemo enim habens caetera omnia bo inasine amicis expeteret vivere . nam Cr

locupletes, er in principatu potestates costituti, plurimu

713쪽

σ6 ETHICORVM amicis tradigere videntur. Quid enim prodest talis proaesperitu beneficio sublato s quod quidem maxime fit ira

mucos, ac marime commendatur . Aut quonam modo

sine amicis custodiri,conseruaris potests quo nanque nurgis abundat, eo magis periculis subiacet. In paupertate quos caeterisque calamitatibuε unicum esse confugium amici putantur. Iuuenibus etiam conferunt ad compescenda peccata .Et senibus ad obsequium,atque ad eos actus perae

fciedos,quos ob imbecistitatem ipsi peragere nequeut. Et F ijs is qui sunt institv,ad actiones honestas .etenim s duo 3 fimi eant, intelligere magis atque agere possunt. Inesse etiam amicitia videtur natura ei quod genuit, ad id quod est ortum ab eo. Non in hominibus solum, sed isti plurimis etiam animalibus, cτ ijs inter sese quae sunt eiusdem generis. σ hominibus maxume. Quapropter amatores bomiant laudamus. cernere etiam quidpiam potest ex in ipsis erroribus miliarem omnem hominem homini,atque ana 4 cium essee. ciuitates etiam amicitia continet.Et legumlato res circa hanc magis quam circa iustiliam student concordia nanque simule quid amicitiae ese uidetur. hanc autem maxime asciant: seditionem autem ut inimicam maximes expellunt . Et si sint quidem amici: iustitia non est opus. Sin uere sint iusti, indigent anacitia. Et id quod maxime 6 iustum est,ad amicitiam attinet.Non sol m aute necessuis rium est, sed er honest . Laudamus enim eos qui amant amicos,copias amicorum honestum esse putatur . er quidani eosdem uiros bonos esse,atque anucos putant.Est au iem controuersia de ipsa non mediocris . Quidam enim fi litudinem quandam ipsam esse posuerunt, er se miles ese amicos. Vnde CT similem ad finalem pergeore inquiunt, cT monedulam ad monedulam, erit ilia.

714쪽

LIBER oc TAVVs. σει Quidam contra, singulos inter sese omnes tales inquiunt 8 se esse. cr de hs ipsis altius, turrit sue perquirunt. Evaripides quidem inquiens,

Cum eZi sicca tellus,ipse certe tum imirem amat. Cum turget aetber, imbre cum coelum tumet, . Assectat ut telluris infinins cadat.

Heraclitus autem,contrariu dicens esse conducens, er ex differentibus pulcherrimum cocentaem oriri,cτ per disricordiam omnia feri .sed his contraria complures alii sen

tiunt, ex Empedocles: qui quidem Male appetere simile

dicebat. Naturales igitur dubitationes onmttamus . non senim ad hanc sunt accommodulae considerationem. Quae uero furit h*manae, er ad mores afemsq; pertinent,eis confideremus. Ut sit ne hnter omnes homines amicitia, an

imposibile est prauos esse amicos . er utrum una species amicitiae sit,an plures. Qui nans unam esse putant,quia tomagis est atq; minus, non suscienti argumento ducumisiur. Nam er quae sunt diuersa ecie magis sunt atq; mianus. Sed de his antea diximus.

Posτ haec coseques est de amicitia pertractare. J Hic est ioctauus liber Ethicoru in quo Philosophus doctrina

de amicitia tradere intendit,& etia in nono,ut patebit. Nain superioribus libris proposuit primo fine consequendum id est ipsam felicitate siue activam siue speculatilia: deinde cum descripsisset eam per virtute,successive doctrina ex actissima de virtutibus tradidit, tam moralibus quam intellectivis: & cum praeter haec essent aliqua ci rca mo res,quae non sunt proprie virtutes vel vitia,& tame sunt fugieda vel prosequenda ,ut continentia & incolinentia& huiusmodi, quae adeonsideratione moralis philosophi pertinebat,ea omnia in praecedenti libro declarauit. Relinquebatur consideratio de amicitia valde necessaria, quae si sumatur proprie dicta,continet honestatem, iocunditatem,& v tili talem: & est solum iv

715쪽

ter bonos:quare cum praesupponere videatur omnes virtutes,merito earum doctrina praecesSit, & nuc consentaneum est ut ista sequatur: pertinet etia ista magnopere ad felicitate praesertim activa. quare antequam de ea concluderet,ut facit in decimo, congruum erat ut de amicitia doctrina traderet. Haec autem amicitia proprie dicta ut est habitus in anima, videtur secundu opinionem quorunda collocari in voluntate, tanta est praeitantia eius: ut vero refertur ad alios,videtur esse bonum maximum externum.Itaque nunc virtus esse

videtur,nunc coniuncta cum virtute. Diuiditur hic liber intres tractatus. In primo considerat amicitiam quae est inter aequales. In secudo amicitia quae est inter inaequales. In tertio affert querelas quae oriri 1 olent inter amicos. Primus tracta

tus diuiditur in sex capitula quae suis locis declarabuntur,&asseretur ea quae necessaria videbutiar.Primum capitulit diuiditur in duas partes. In prima ostendit quod consideratio de amicitia ad morale philosophum pertinet. In secunda affert quasdam dubitationes & sententias priscorum de amicitia. Praemittendo igitur intentionem suam Philosophus, sex rationibus probat, quod consideratio amicitiae ad morale philosophupertinet. Prima ratio. Ad morale philosophii pertinet considerare de omnibus ijs quae sunt virtutes aut coniuncta cum ipsis virtutibus: sed amicitia aut est virtus,aut coisiuncta cum virtute: ergo considerare de amicitia ad morale philosophum pertinet. Maior nota. Minor quoque authoritate Philosophi,qui dicit quod amicitia aut est virtus, aut a coniuncta cum virtute sed quidna sit,postea patebit. DR Esest praeterea.JSecuda ratio: Illud quod est summe necessariuin vita, pertinet ad coliderationem philosophi moralis: sed amicitia est valde necessaria in vita, ergo amicitia pertinet ad consideratione philosophi moralis. Maior est nota. Minor declaratur a Philosopho,qui enumerat quelibet statum hominum & qualibet aetatem:& ostendit quod in omni tempore,&in omni conditione opus est amicis. Primo homines in prosperitate costituti indiget amicis,ut habeat quibus recte beneficia conferant . quid enim diuitiae quid externa bona sibi prodessent, nisi alijs comunicarent,praesertim amicis ξquos habere debent quasi delicias suas, ut liberalitate beneficentiaq: viantur ut decet,& erga quos decet. Habere etiaamicos

716쪽

amicos debent,ut sint quali fidelissimi custodes rer si suarum. Ii praeterea qui sunt in aduersi, costituti,maxime videtur indigere amicis,ut eos habeat quasi refugium,& praesidium vitae

suae.Hoc idem declarat Philosophus ex parte aetatii. Iuveni bus entin S 1enibus est opus amicis,ut ostedit aperte in textu. Viri quoq; ct iam constituti in aetate amicis inuigent,ut Ho merus indicare videtur,cu inquit de Diomede, qui proficisci

volebat exploratum hostium castra,si duo simul eant intelligere magis atq; agere postulat.&sic patet ex parte aetatis,&coditionibus vitae quod amicitia valde est necestaria: ex quo ad moralis consideratione per tinet. Notandu quia dixit amicitiam esse valde necessaria in vita,quod necessariu sumi potest aut large,aut stricte: necessariu sit icte est sine quo homo non potest vivere, ut respirare:large est id sine quo homo sanae mentis,& perfectus no potest feliciter vivere. Itaq; alter a necessariu esse videtur ad vivendu, alter u ad bene vivendum. INESSE etiam amicitia videtur. J Tertia est ratio ad idem sprobandu ,in qua loquitur de amicitia largo modo suinpta, Id quod homini naturaliter copetat& cotueri vehemeter ad vitam humanam,pertinet ad consideratione philosophi moralis: sed anficitia est huiusmodi, ergo pertinet vehementer adconsiderationem philosophi moralis. Maior est nota. Minor probatur. Nam est quaedam amicitia naturalis veluti inter patrem & filium,quae licet non sit amicitia proprie dicta, quia est inter inaequales,&non requirit reciprocum ain Oxe,& non praesupponit mores,tamen amicitia quaedam est naturalis competens non homini solum, sed etiam reliquis animalibus,quae quoquo modo diligunt prolem suam .verum hoc praecipue hominibus competit:ex quo eos laudare solemus qua erga alios benevoli sunt.& ad hoc co firmandu dicit Philosophus,quod experientia percipi potest,quanta naturaliter beneuolentia homini ad hominem insit,cum errantibus ostenditur iter praebetur hospitium,&alia eiusdem generiS,quae nunquam fierent niti naturalis amor inesset. Notandum quod amicitia habet magnam latitudinem,& multifariam dicitur. Nam quaedam proprie dicta,quaedam per similitudinem,quaedam utilis,quaedam iocunda,quaedam honesta,quaedam naturalis ut inferius patebit. DCIvITAT Es etiam amicitia continet.JQuarta est ratio. Id quod continet

717쪽

ciuitates pertinet magnopere ad consideratione Philosophi

moralis: sed amicitia continet ciuitates,ergo amicitia pertinet magnopere ad consideratione Philosophi moralis. Maior est no ta.Minor declaratur,quia id maxime videtur conseruare ciuitates in quo magna curam adhibent legulatores,& id est,ut ciues sint benevoli & cocordes inter se. Cocordia enim videtur esse aliquid ipsius amicitiae, discordia econtra: quare ea expellunt quoad fieri potest tanqua labem,&perniciem ciuitatu. Nacocordia, ut Sallustius inquit,paruae res crescunt: discordia maxime dilabutur.& veritas Saluatoris quae

metiri no potest,Omne,inquit,regnii in se diuisum desolabis tur,&domus supra domu cadet,&c. ET si sint quide amici.J Quinta ratio. Id quod magis ciuitate coseruare videtur quam iustitia,ad morale philosophum pertinet: sed amicitia est huiusmodi: ergo amicitia ad morale philosophum pertis inet. Maior nota.Minor declaratur a Philosopho. N a si amicitia adest,n5 est opus iustitia. Na amicitia est aequalitas quaedam inter amicos.quod & si adest iustitia, tame opus est amicitia, quia licet tribuatur cuiq; suum in ciuitate,tamen si ciues non habet amicitia inter se,nec in prosperitate nec in aduer sitate habebunt refugiti ullum,nec alia aderunt ni praenumerata,quae ad bene degenda vitam requir utur. Et ad hoc con- 'firmadum addit Philosophus,quod id iustum quod maxime est tale,ad amicitia spectat. quasi dicat,cii multa dicatur iusta, scilicet paternum, herile, uxorium, ciuile,id quod est maxime&proprie iustum, id est ciuile,videtur pertinere ad amicitiam,quia consistit in quada aequalitate:&amicitia proprie disti est inter aequales.quare magna ob hac causam similiti do esse videtur vel etia quia sicut iustum ad alios videtur oriri ex iustitia quadam interna quae iustitia est potentiae ad potentiam secundu Platone,ut in fine quinti libri diximus, veluti cum obediente reddimus appetitu,& tribuimus imperium rationi quod suum est : sic ex amicitia interna sui ad seipsunt

videtur oriri amicitia ad alios cu vertitur vir bonus ad amans dos eos qui sibi similes sint ut patebit infra. DNON soluautem amicitia. JSexta ratio.Hoc modo, Consideratio rei non modo necessariae, sed etiam honestae in vita ad morale philosophii pertinere videtur: sed amicitia est res non solu necessaria eo pacto,ut supra ostedimus:sed etia honesta in vita erga

718쪽

ea,&eius consideratio ad moralem philosophum pertinet.

Maior est clara. Minor declaratur,quia laudamus eos,qui amant anticos suos,&comparant sibi copiam amicoru, veluti optimam & pulcherrima supellectilem. Praeterea sunt etiam qui tantii tribuunt amicitiae,ut eosdem viros bonos atq; amicosesIe existimet. Ex quibus omnibus patet quant u sit neces saria cognitio amicitiae,& eius consideratio ad morale philosophum merito pertinea t .N oland ii quod Philosophus dixit superius amicitiam esse virtutem quanda aut coniunctam cum virtute,& ob hoc non videtur absolute appellare virtutem. Nam nunc videtur esse virtus,nunc non videtur. P rimo videtur,quia omnis virtus Mut circa actus versatur,aut circa affectus:at amicitia est huiusmodi,&c. Praeterea quoquo modo ei videtur c5petere definitio virtutismam amicitia pro

pria dicta est habitus,est etia electivus,in mediocritate quoq; consistit eum habeat excessum atque defectum,& reperiatur plus & minus amare quain oportet, & etia mediocriter quoad nos:&item determinata ratione,quia prudens erit,dc studiosus habens huiusmodi amicitia proprie dictam.quare videbitur amicitia esse virtus,& nonullis placuit eam redigi ad iustitiam.quida vero eam coniuncta esse putauerunt cu qua libet virtute, & pullulare ex ipsis virtutibus veluti affectus quida,quorum sententia non est contenenda. Nam prius videtur esse amor sui ad seipsum,deinde ad alios: sed tum videtur amare seipsum maxime atq; simpliciter, cu est simpliciter bonus de studiosus. unde oritur sentetia illa,quod vir prccstas virtute dolet cum obit morte:&si eam subeat propter honestatem dc comune bonum,dolet tamen,quia percipiedo vir in

tutes suas, vehemeter seipsum diligit, dccognoscit se maxime dignit vita. Talis igitur amor sui ad seipsum videtur oriri ex summa tacunditate persectionis suae. Amat enim seipsum eo quo studiosus est,ac etia alios studiosos amat, simile enim fer tur ad simile,unde ortu habere videtur amicitia proprie dicta:inci tatu r nanq; studiosus ad amandos eos in quibus virtutes esse cognoscit,&primu fit beniuolentia, postea couersatione cosuetudineq; frequenti fit habitus,& reciproca beniuolentia. ex quo ortum est de sale prouerbiu.quare ex ijs infertur quod amicitia videtur quoquo modo pullulare ex virtutibus veluti quida affectus qui sit coniunctus cum illis.Huic

719쪽

sententiae illud Ciceronis consonare videtur, Qui in virtute, inquit,sumum bonum ponunt, praeclare illi quidesu. sed haec ipsa virtus amicitia & gignit & cotinet, nec sine virtute amicitia ullo pacto esse potest. Concluditur ergo quod nunc virtus nuc coniuncta cum virtute esse videtur. Sed si sumatur ut est habitus,videbitur esse virtus,& bonum internui si ut ad alium refertur,& est reciproca beneuolentia, videbitur esse

externum bonum,& no virtus,coniuncta tamen cum virtute quoquo modo. Sed utrum sit bonum internum an externa,& nunc internum nunc externu, inferius inuestigabitur diligenti us, ut late nobis patere possit natura ipsius amicitiae.

CONTROvERsIA tamen de ipsa. 4 Haec est secunda pars huius capituli in qua Philosophus posteaquam ostedit quod

ad moralem philosophii pertinet consideratio amicitiae,nuc more suo incipit afferre opiniones priscorum de ipsa amicitia,& refellere ea quae sibi videntur,& ea quae sunt recte dicta, trahere postea ad 1entetiam suam. Priscorum igitur quidam dixerunt amicitiam esse similitudinem quandam, pone tes eam subsimilitudine tanquam sub quodam genere, vide bant enim hunc habitum fieri inter similes, S sentetiam suamcofirmabant prouerbio quo dicitur, Simile adsimile ferri,&monedulam ad monedulam pergere.& talis opinio non videbatur nimium aberrare a dictis Philosophi: quia amicitia quoquo modo in similitudine videtur consistere,no tanquain genere, nec etia simpliciter, quia sequeretur quod amicitia posset fieri inter colores: sed est quidam respectus similia ludo, qui respectus fundatur in amici tia: quidam vero alij dixere contrario modo, scilicet quod amicitia consistit in contrarietate & dissimilitudine , cum viderent quosdam similes inter se, & in arte sua non habere amicitiam, sed aemulationem potius. quidam alii dicunt contra quam dixerint illi superiores.dicunt enim isti, omnes tales qui sunt similes esse ad se inuice figulos, id est aduersantes vide figulis dicit He

3 & figulus figulum odio habet,& faber fabrum,&e. DE T de

his ipsis altius naturaliusve. Affert Philosophus causas altius repetens a rebus natu ilibus,quibus illi ostendebant amicitiam constarealij in contrarietate,alij in similitudine.qui dieebant amicitiam consistere in cotrarietate,afferebat exemin

720쪽

sum rerum naturalium,quod sicut se habet in rebus natura libus sic & in amicitia:sed in illis multa conueniunt ad unuin,& conferunt sibi inuice: ergo & sic erit in amicitia .Maior vi detur valere per similitudine sufficietem,quia in multis imitamur natura,veluti in ijs quae fiunt per artem. Minor declaratur aut horitate Heracliti & Euripidis,qui dixit terra arefactam expetere imbrem ,& aerem praegnantem imbre asse ctare ut effundatur in terram.& Heraclitus quoq; inquit,contrarium conferre suo contrario,& ex dissimilibus oriri pulcherrimum cometum uniuersi,vt dicit in textu. Postea affert

ratione eorum qui dicebant ipsam esse similitudine, Sicut fit in rebus naturalibus, sic sit in amicit ja: sed in illis fit ut i psae consistant in similitudine,sic erit in amicitia. Patet ratio authoritate Empedoclis, qui dicere solebat quod sintile appetit simile,& res habentes similitudinem habent inter se concordiam quae est quali quaedam amicitia. Notandum quod Philosophus affert istas sentetias priscorum de amicitia inter se contrarias,non tamen assert ullam solutione, quia haec in processu suo etiam patebunt. Dicere tamen possumus pro

maiore declaratione quod simile appetit simile per se: iugit vero simile per accidens, Nam si faber odit fabrum vel figulus fgulum id non est per se, nec ea ratio ne qua uulus est aut faber, sed quia impedit alter alterius lucru:quod ii remouea tur impedimentu lucri vel honoris &huiusmodi,amabit alter alterum propter similitudine &conuenientia quae est in ter eos. Similiter dicendu est de contrarijs.Nam contrarium fugit cotrarium suum per se,quia alter u alterum corrumpit. sed quando dicimus contrarium pergere ad cotrarium non per se, sed per accides videtur appetere, ut in medicina. Nam

qui sentit ossensionem per calorem, appetit frigidii non per sesed ut per calidum expellat id quod sibi affert nocumentu. Bene ergo dicimus quod simileappetit simile per se,fugit autem per accidens: onuerso autem dicitur in contrarietate:

amicitia ergo cosistit in similitudine&aequalitate.vnde si alter alterum amicorum excedit, oportet ut talis inaequalitas

redigatur ad quadam aequalitate si debeat constare amicitia. Ατ enim naturalis quidem. J Nunc Philosophus postha- sbitis opinionibus eorum qui de amicitia loquebantur seeundum res naturales, perquirit eas quae accommodatae erant

SEARCH

MENU NAVIGATION