Aristotelis ... Ethicorum ad Nicomachum libri decem. Ioanne Argyropylo Byzantio interprete, nuper ad Graecum exemplar diligentissimè recogniti. Cum Donati Acciaioli Florentini ... Commentariis, denuò in lucem editi. ..

발행: 1544년

분량: 968페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

861쪽

tia sua dolorem amicorum, dimittunt a se eo tempore tales amicos, & non sustinent eos, quia viri fortes nolunt in conspectu suo amicos muliebriter lugentes: exeminati vero a mant simul condolentes, sed imitandi sunt viriles tanquamg3 praestabiliores. O AT amicorum prosperis in rebus. J D

clarat nunc Philosophus praesentiam amicorum iocundam esse in rebus prosperis,& quia affert voluptate in omni ope ratione,& mente, cogitationem delectat amici, ut patet ing textu, quiavidet eu gaudente suis bonis. s Q v APROPTER videbitur oportere in prosperitatibus. J Haec est tertia pars . huius capituli, in qua Philosophus affert quaedam praecepta seruandatam in prosperis quam in aduersis erga amicos. &primo ex parte eorum qui vocat amicos ad se affert tria documenta.Primum, vocandi sunt amici in prosperis libenter& prompte ut bona eis quoque fiant communia.Secundum, in aduersisvocandi sunt tarde, ne amico simus causa doloris.& hoc probat sentetia Euripidis poetae dicentis nomine Horestis erga Pyladem,Sat est me esse infelice. Tertiuest, quod si in calamitatibus est opus vocare amicos, tunc praecipue voeandi sunt cum multu prodesse possunt afflictis cum parua sua molestia tales amici. sco NTRA aute fortasse. J Affert nuc Philosophus tria alia documeta ex parte eoru qui sponte accedui ad amicos,aut in prosperis,aut in aduersis. Primuest,quod ad calamitosos& in aer unis costitutos oportet accedere nonvocatu,sed sponte sua,&propte, non expectado ut voceris. Secundum quod ad eos qui sunt in prosperitatibus costituti propte accedere oportet ad operandii una cum illis.Nam tales in secundis etiam rebus indiget amicis, ut in octauo vidimus. pr5pte igitur eundu est ad operandii cu illis, sed pro beneficijs cosequendis lente & tarde:ergo repellere debet beneficia oblata dicet quispia. IdeoPhilosophus additrertium praeceptum. Cauendum ne repudiado simus eis molesti,ne illi existiment nos repudiarebeneficia sua, quia non simus contenti, & non gaudeamus sua prosperitate,& ob hoc non sunt omnino beneficia oblata illorum repudiada, sed in omnibus huiusmodi rebus seruanda medioeritas.Expositores quidam hoc in loco deviare videtur, iudicio meo,

a mente Philosophi. Ex dictis patet quomodo praesentia

amicorum sit expetenda.

862쪽

De praecipuo munere amicorum , ct bonorum &malorum amicitia. CΑpvT XII.

T est ne, ut adamantibus amabilimum est Ssi ipse aspectus,magisis huc sensum quam caeteros expetunt,propterea quod per huc maxime est atq oritW amor: iis ex amicis maxime expetibile conuersari, metuis uiuere s Amicitia nan ὀγque comunicatio est. Et ut adseipsum quisque is sese habet er ad amicum . Sensus autem cuis de seipsio est expetibilis: igitur Cr de amico. At operatio ipsis insimul uiuendo fit. Quaere non immerito uiuere simul affectant. Atque taquod tandem est fingulis esse, vel gratia cuius uiuere exis

petunt,in eo cum amicis uersari degeres uolunt. Quocirca abj compotant, alij talorum ludo fumi incumbunt,ali fimi sese exercent,σuna uenantur aut philosophantur: singuli totos dies id simul agentes quod maxime amant. Viuere enim simul cin amicis uolentes,haec sciunt. Creacum ijs comunicant,quibuscum una uiuere expetunt,quae maxime ipsos in uita delectant. Fit igitur amicitia quidem improbora flagitiosa. Communicant enim praua, suntq; instabiles, Cr peiores etiam fiunt moribus, fit rates euadentes. Proborum autem proba congressonibus fuscipiens Sup ca.

Mncremen. Videntur etiam tales cr praestabiliores euadeis s. ut ex re,iam Uendo quam se mutuo emendando. Eliciunt enim

ex sese mutuo ea quae placent' Unde illud dicitur recte, φ'

Disces ex siungi*ιr nimirum optima semper.

Sed hactenus de amicitia. Deinceps de uoluptate dicam LC O M M E N T. δετ p τ ne ut adamantibus amabiissimu.JHoc est ter- 86 tium capitulit huius tractatus, in quo philosophusata fert aliam quaestionem de societate amicitiae id est si in aulicitia proprie dicta est aliquid expetibilevehementer,iiciat h

863쪽

videtur esse in amore amatorio ipse aspectus. Diuiditur a tem in tres partes quae suis locis patebunt. Primo igitur Philosophus proponendo quaestionem dicit, ut in amatoria amicitia amantibus aspectus est vehementer expetibilis, estne elii aliquid timile in amiciti js proprie dictis quod amicum vehementer oblectet,& vehementer expetatur Z quasi dicat quod est,& declarat quod illud est simul viuere,& simul versata. Nat siecit sit in amicitia amatoria ut amans maxime gaudeat aspectu amati, lic in proprie dicta amicitia conuersatio &coinmunis vita maxime est iocunda & expetibilis. sicut enim in amatoria amicitia amor videtur maxime consistere in sensu visus: sic amicitia proprie dicta maxime consistit &conteruatur conium vita & conuersatione. Accommodate igitur Philosophus affert hanc dubitatione, Vtrum simul viuere S simul versari sit id quod maxime expetitur in amicitia proprie dicta:sicut voluptas quae sit per aspectum maxime expetiturrZ in amatoria amicitia. ONAM amicitia societas est &erga.JHaec est secunda pars huius capituli in qua soluit dubitatione allatam,& affert hanc coclusionem quod simul viuere S conuersari est maxime expetibilesn amicitia.& probat tribus mediis.Primo,id quod pertinet maxime ad societatem est maxime expetibile in amicitia: sed simul viuere &conuersari est huiusmodis ergo simul viuere & conuersari est maxime expetibile in amicitia . Nam ex tali conuersatione oritur societas & amicitia ,& conseruatur. Item sicut homo est affectus& dispositus ad seipsum ita ad amicum: sed cuique maxime est expetibile ut seipsum sentiat esse,& secti operetur, quia maxime hoc modo secu vivit,& secu versatur:ergo & ita erit asse eius ad amicum ut cum illo maxime velit vivere & versari. Patet ratio, quia sentire se vivere es iocundum,ut vidimus. Item id quod maxime communicant amici, vel cuius gratia praecipue viuere expetunt, est amabilissimum in amicitia: sed

simul viuere & simul versari est id ob quod amici commi nicant id quod sunt vel putant suum esse, & cuius gratia praecipue expetunt vivere: ergo simul ver sari & simul Miuere est amabilissimimi in amicitia. Nam id quod amant &expetiit, putant suum esse & suum vivere, & hoc est seu operari. Vnde

alii volui simul potare alii simulvenari,alis simul philosophari :& sie de alijs, ut dicit in textu. itaque ea communicant quae maxi

864쪽

maxime amant,&quibus maxime putant seviuere.Sic igituri Patet solutio, quod ii ut aspectus vehementer expetitur ini amore amatorio: sic vivere simul,& versari simul est amabi . Iisiimum in amicitia proprie dii a. sva L cuius gratia. J 88 Hoe addi ridetur,quia illud non est proprie illorum: sed est secundu viuere,id est operari. D p ir igitur amicitia quidem 3si improborum. JHaec estiertia pars huius capituli, in qua Philosopus affert quaedam correlaria siue sententias obortas exl solutione illa id est diras ex parte amicitiae improborum, de duas ex parte amicitiae bonorum. Prima ex parte improbo- ruui est, quod amicitia eorum fit flagitiosa, quia communi cant praua. Secunda, quod praui amici fiunt quotidie deteriores,quia simul conuersando augentur in prauitate &fiutinter se magis similes. prima quoque ex parte studiosorum, qu3d eorum amicitia fit quotidiano usu magis bona: & se eunda, quod simul rersando fiunt meliores, & monendo se inuicem, & comunicando ea quae sunt bona. & hoc cofirmat sententia Theognidis poetae.& sic nono libro fine imponit.

ARISTOTELIS STAGΙ-

AD NICOMACHUM,

hήςsequitur forsitan ut de utili pute i

ta Vidicamus. Naxime nos voluptis nostro generi semiliaris est . quapropter erudiuti uetus, gubernantes ipsos voluptate atq-- - dolare. V isti r autem ad consequendum :morιs uirtutem maximu esse , gaudere ijs quibuis oportet, cr odisse ea quae oportet conatantur enim haec tota in viata momentum Cr um ad uirtute habentia, filicems vita.

Navi eligui quide ea quae holuptate Ociu giat aute ea

865쪽

mu bonum volupme esse dicwni: quidam contra vehementer prauu:partim forfimn er credetessic esse,partim puα tantes ad uitam nostram melius ese,uoluptatem ostendere prauam esse,es talis non est. Plerique enim propensiores sint ad ipsam, uoluptatibus inseruiut. Quamobrem ad contrariti ipsos ducere oportere dicunt:sic enimi ad ipse mediam tandem peruenient. Fortasse aulem hoc non benedicitur. Sermones enim qui de allectibus fiunt ex actibi si minus creduntur quam opera. ciam igitur ab iis discreα

pani quae sensu percipiuntur, tum 1preti veritatem etiam ipsam interimi t. qui nanque uoluptatem vituperat , isti eam ui*s nonnunquam fueril affictare, ad ipsam iucundis

rividetur ut talem omnem. Distinguere nanque non est

ipsius multitudinis imperitae. Sermones igitur veri, nonpotum ad sciendum sed ad uiuendum etiam perutiles Ube via, dentur. creduntur enim cum 'nt operibus consentanei.

Quapropter hortantur eos qui ipsos intelligunt ad ita uetis uendum, ut ipsi definiunt. Sed de hu hactenus. nuc ea quα de uoluptate dicta sunt refer M.

COMMENT.

Po 3 τ baec sequitur for sitan ut de voluptate.J Hic est decicimus & vltimus liber Ethicorum, in quo Philosophus peracta iam tota materia quam declarare volebat, peruenit ad fine,quem in principio sibi proposuit.Nam ut architecti vel fabri in aedificanda domo fingere sibi exeplar ,& quavidaeam solent, deinde parare & disponere omnia necessarad ipsam domum construendam demum perfectam reddere formam domus: sic Philosophus ut peritissimus architectus per figuram quandam finem humanum designauit ,sem omnia declarauit quae ad talem finem consequendum perti uere videbantur : postremo in hoc libro formam perlicere

866쪽

videtur totius rei. Descripsit enim& quasi designauit in prininipio felicitatis figuram. Deinde declarauit virtutes tum morales, tum intellectivas , quae pertinere videbantur non solum ad declaradam definitionem felicitatis allata, sed etiam ad ipsam consequendam ripsa enim virtus, ut patefactum est antea, magna pars felicitatis esIe videtur. Docuit praeterea quaedam alia necestaria cognitu quae non sunt proprie vir tutes,vel vitia,ut est continentia& incontinentia, costantia,

mollities &iintilia, quae tamen habent magnam assim talein cum illis. Docuit insuper xactissime de ipsa amicitia, qua non visum est ei vir u perfectum atque felicem carere oportere. Demum nuncipiam felicitati, figuram iam dei natam coloribus depingit,& ornat,ut ex hac doctrina in omni parte exactissime tradita aperiatur nobis, &quasi ante oculos collocetur via quae ad ipsam felicitate humana consequenda perducit. Praeterea cum felicitas sit finis,&finis sit primum in intelione,& vltimum in executione, id eop Philosophus eam in principio proposuit ut primum in intentione, nunc ut postremum in executione Ugreditur. Medias autem virtute collocavit,quae fiant ad felicitate tanquam ad finem. Esta 'iper & alia causa qua Philosophus post doctrinam deti

bus traditam hunc x. librum aggreditur, &diligetissime de felicitate considerat, quia felicitas est duplex,activa,&conia replativa,&altera est praestantior altera. Verum&si defini- tio felicitatis, quam dixit esse animi operationem secundum virtutem perfectam,utrique felicitati accommodari possit, quia in activis accipi potest virtus perfecta pro prudentia, in speculatiuis prosapientia tamen de activa magis hucusq; videtur egisse Philosophus. Ex quo necessariu fuit cotempla tiuam felicitate, quam nondu explicauerat,in hoc decimo latissime declarare v t facit, multa enim de ipsa dicit eaque praeclara,& plura quam de ipsa activa ut infra videbimus. Diuiditur autem iste liber in duos tractatus. In primo ostendit&docet de voluptate, & dolore:de voluptate,inquam praecipue quae annexa est felicitati. In secundo de felicitate, primo in genere,deinde eam diuidit in activam &speculativam, ut . diximus. nec nos tur bare debet quod in septimo libro loquutus sit de voluptate,& nunc etiam loquatur de ea quia diuerso modo &diuersa ratione hic ipsam considerat. Ibi enim

867쪽

eam praecipue considerabat ut est materia continentiae & intinentiae, constantiae& mollitudinis, 3 similium.&obhano causam cosideratio sua magna ex parte versari videbatur circa voluptates coi poreas.In hoc vero ex activis de ea loquitur considerando illam praecipue quae est felicitati coniuncta, at que ita annexa ut doctrina unius secum trahat consideratio Hem alterius. Praeterea cum de ultimo fine humano esset dili, entissime consideraturus,& quidam priscorii philosophorain eam finem ultimum posuissent , c5sentanesi fuit ut de ita Ia tractaret Philosophus, afferendo varias opiniones&des niedo&distinguedo ipsam ut eius materia postulare videbatur. Primus tractatus diuiditur in quinque capitula quae suis locis declarabuntur. Primum autem capitulum diuiditur in tres partes,secundum tres rationes quibus ostendit ad moralem philosophum pertinere considerare de voluptate. Prima ratio: Ad moralem philosophum pertinet de ea reconsiderare quae familiarissima est generi humano, & qua adole scentes erudiuntur: sed voluptas est huiusmodi: ergo ad mora philosophum spectat considerare de voluptate. Nam iui rebus iocundis incitantur ad virtutes,asperis reuocan- -- mj- sic patresfamilias qui habent curant liberorum, nunc per dolorem, nunc per iocianditatem eos erudiunt. Forsitan .quia nondum erant omnia declarata devsluptate quae α est annexa felicitati. fvi DE T vR autem&.J Secunda ratio,& pars capituli. De ijs quae maxime pertinent ad virtutes maxime pertinet considerare ad moralem philosophum: sed voluptas 3: dolor est hitiusmodi: ergo de voluptate &dolore pertinet considerare ad moralem philosophum. Vidimus enim in secundo quod actus nostri maxime reguntur per vo luptatem & dolorem, & quod virtutes & vitia circa ea versantur :&in septi ino inquit Philosophus, Insuper de neces sarium est de ipsis considerare, quia virtutem morum, &vitium circa dolores posuimus ac voluptates.

3 IpRA sERTixi cum magna. J Tertia pars,ubi ponitur tertia ratio, de his quae spectant ad vitam, & de quibus magna est controuersia inter philosophantes, pertinet considerare ad moralem philosophum : sed voluptas &dolor est huius modi ergo de voluptate & dolore pertinet considerare ad

moralem philosophum. Ad hanc rationem declaranda Philoso

868쪽

losophus affert duas opiniones oppositas de voluptate.Quidam enim dixerunt voluptatem esse summum bonum. Quidam vero eam esse rem prauam posuerunt,&eorum alii forsitan quia re vera ita esse credebant,alij vero fortasse non, quia ita sentirent: sed operaepretium esse putabant hanc sententia diuulgare ut deterrerent homines a voluptatibus ad

quas videbant plerosque esse proci Aes,quorum dicendi modum redarguit Philosophus, ostendedo quod & si illi ob hae

intentionem dicerent voluptatem prauum ut ab ea homines deterrerent,& in contrariu traherent, tamen considera

re debebant quod circa actus&affectus humanos minus creditur verbis & sermonibus, quam operibus & experientiae. quod si illi vituperates voluptatem ut rem prauam sine distinctione, postea repeliantur quod aliquam sequuntur veluti honestam quandam voluptatem, ut in geometria &astrologia,&huiusmodi scientiis, tunc minus creditur eorum sen tentiis: ideo merito sunt reprehendendi in eo quod sine discrimine loquaeur de voluptate , quia deberent distingue re, dicendo aliam esse bonam, aliam prauam,& non loqui confuse & indifferenter, quia multitudo nescit distingue re, sed indistincte accipitres ut sibi apparent . quare per di-'sinctionem elucescit veritas,& sermones veri &iplis operibus consentanei,quia fidem habent, non solum ad cognitionem nostram, sed etiam ad degendam vitam plurimum conferunt,dicit Philosophus.

Opinio Eudoxi de voluptate. cΑΡvΤ II. Udoxus itaque uoluptatem ex eo furem bonum esse putabat, quia cernebat, milierissa ipsum abbrmire, quae rationem habent, er quae expertia sunt eiusdem. Ais in cunis res quod est expetibile, bonom esse: er quod maxime est expetibile,opimum esse. Universa uero ad idem ferri declarat,omnibus illud optimum esciunt quodq; enim id quod est bi bonis inuenire dicebat, quemadmodum eralimentum . Quod igitur uniuersis est bonum, quodq

cuncta allectant, id essee s mum bonum aiebat. Huius

869쪽

81o ETHIco RVM autem uiri rationes ob moris magis virtutem, quam propter seipsus credebantur. ualde enim videbatur ese modestus. Non igitur vi uoluptatis amicus haec dicere uidebos tur,sed quia uere res ita se habet. Non minus aurem hoc manifestum esse censebat, Cr ex contrario. Dolorem enim

etiam dicebat lugiendum per se omnibum esse. itas contras rium expetibile ese simili modo. Maxime aute id expeti. bile esse,quod no ob aliud,nes cuiusquam expetimus gratia. A is tute ipsam esse sine controuersia uoluptate . Nounem enim interrogas ,cuiusnam gratia capiat volπtalam,

propterea quod per seipsum expetibilis est ipsa uoluptas, 1 eres ipsam quodvis bonu expetibile magis, i illi addar tur. ut iustus operationes temperulas,e er incrementas 'scipere bonu ipsum seipso. videtur autem haec ratio voluptatem ostendere bonum esse, ex no magis quam aliud bonum. Omne enim bonu expetibilius est cu ullo bono,quain 8 solum.Tali itas ratione ex Plato tollit uoluptate sommilesse bonum. Vitam enim iucudam cum prudelia dicit exis

petibiliore ese,quam si sitsola. QAbd si mixtum est prae

stabilius, uoluptatem summum bonum no ese. nusso enim s addito summum bonum se expetibilius feri. constat autenes alluc quicquam summum esse bona , quod clim αram aliquo quae sunt per se bona, expetibilius fit. agit igitur est tale,cuius er nos participes Mamus nam tale quae io ritur bonum. Qui vero negant bonum id esse quod omnia oppetunt, ii nihil omnino dicunt. Quod enim uniuersis uidetur id esse dicimus. qui aute fidem hanc tollit,non valde credibiliora dicet. nam si ea solum quae mente caret ipsam cppeierent, esset aliquid quod dicitur. Sin uero Cr ea quae prudentiam habent ipsam afficiant, qui sit, ut a quid dia ni Fortasse autem cris prauis est aliquod naturale boa

870쪽

num praestabilius quam ipsa per sesunt, quod propriuap

petit bonu. Non videtur etiam Cr de contrario recte dici. ii Inquiunt elim, non si dolor sit malum, voluptatem contiaenuo bon esse. Aduersatur enim Cr malam malo: π ambo ei quod neutrum est. At haec non male dicunt: non tuae rem uere in qs quae sunt dicta. Si enim ambo essent mala, oporteret ex sugi eda utras esse. Sin neutra, neutr m. aut Iinaliter.numc vero illum quide fugere si malit, hanc aute petere tanqua bona videntur. Sic igitur ex opportulum

EVDOxus itaque voluptatem ex eo summu.J Hoc est se

cundum capi tu ludiuius primi tractatus, in quo Philosophus affert opinione & etiam rationes eoru, qui dixe runt voluptate esse si inlinu bonum humanum. Dividitur auistem in duas partes. In prima affert dictam opinione & rationes eiusde . In seclida affert rationes quasdam illis aduersantes. Primo igitur Philosophus affert 1ententia illa iam dicta, que fuit Eudoxi,&quatuor rationes quibus ille probabat suu propolitii de voluptate. Prima ratio ad quod omnia appetuitam rationabilia quam irrationabilia, est summa bonu: sed voluptas est huiusmodi: ergo voluptas est summu bonu .ct addit Philosophus quod homines vitae magis adhaerere videbatur huius Philosophi, qrationibus, ut patet intextu. DNON Sminus aute id ipsum.J Secunda ratio: Id omnibus expetendia esse videtur cuius contrarii si est per se omnibus fugiendit: sed voluptas est huius in odi respectu doloris si ponantur ut con traria immediata: ergo voluptas videtur esse omnibus per se expetenda. fM Ax t M E aute id expetibile. 4 Tertia ratio. Id si quod est expetibile gratia sui non ob aliud videtur esse summu bonis: voluptas est huiusmodi ergo voluptas videtur esse summu bonii. Nam id quod expetitur gratia sui.& non alterius, videtur esse ultimus finis. & Eudoxus dicebat voluptate , esse talem,quia nemo interrogat cur aliquiS sumatvoluptate, quasi ob seipsam sumatur. l F A C E R. Ein v si ipsam quodvis r

bonu. J Id quod additu bono facit illud niagis expeti bile, est summu bonu: sed voluptas est huiusmodi: ergo voluptas est

SEARCH

MENU NAVIGATION