장음표시 사용
131쪽
stitui. Nam non potest accurate doceri; unde vocabulum
hoc Veniat. Haec autem diuisio ideo vitiosa est, quia
non cum definitione sacrae scripturae conuenit. Omnis enim diuisio, quae ex definitione sua deduci non potest, vitiosa est. Dictum est, sacrὸm iscripturam coninstare ex libris a Deo dictatis: at libri apocryphi non sunt libri diuini. Vitiosa itaque haec diuisio; diuinum enim non potest diuidi in id, quod diuinum, et in id, quod non diuinum est. Eaque de caussa diuisioliaee non congruit cum definitione sacrae scripturae: hinc si philosophice consideratur reiicienda est; . sed quoniam iam uiuata est, tolerari adhuc potest. Sunt, multae in Theologia diuisiones ortae, antequam phi-. ophia eXCOlebatur. Non ergo mirum s legibulphilosophiae et rationis non adaptatae sunt. Sed quivet rationem sequi praetendunt, saepius xamen aliam plane legem sequuntur, atque praeiudiciis inli erent.
si diuision . eiusmodi reiiceremus ex Theolo ia cla-.
Ores excitaremus, multosque ostenderemus. Hinc, ' inquam, ne offendamus quemquam, retineamus hanc diuisionem. Dissentimus circa originem horum libyo-- ab ccclesia Romana, quae eosdem, ex Iege concilii Tridentini, pro diuinis, ut reliquos, habet, et
illos damnat, qui hos libros pro canonicis habere nolunt. Sentiunt scilicet ita, quia I illis commode carere non possunt, tamquam Vestigiis errorum, quos errant. Composith enim sunt hi libri a Iudaeis, Platonisino deditis. ab Traditionis auelaritas altera estri 3 caussa.
132쪽
, eausia, cur mordicus diuinitatem eorum defendunt Nos vero ex graui stimis caussis negamus diuinitatem horum librorum. Nam i contradicunt illis, quae in canonicis libris exstant. E. g. in libro Sapientiae inrmatur praeexsistentia animarum et transmigratio. In libris Maccabaeorum dogma de inuocatione sanctorum et purgatorium occurrunt. De his doctrinis iii
eanonicis libris nihiI exstat , qui potius haee dogmati reiiciunt. 2 Quia reperiuntur multa, quae fabulissent similiora, quam veritati Ε g. in Tobiae librijae Iuditoae. 3 Iudaei , a quibus nos canonem accepimus, num litam hos agnouerunt pro libris diuinis; . quia me dubio omnium optime cognouern i, quinam prophetis aut sint exalati libri , aut non. Paulus nodi1. 11 i , et. pronunciat Iudaeis coii credita fuisse V. T. scripta. lam quum numquam illos libros, quos apoώeryphos dicimus, habuerint pro diuinis . nullum du-hium est, quin illi ex eanone sint reiiciendi. Nullos ergo. nisi XX l. illos libros, sub nomine canonicorum' omnibus notos sacrae kripturae lectorihus, a Christo es apostolis probatos, agnoscimus. Si vero sorte quis
Ex ipsis tamen Pontificiis AR AR MONTANVs libros apocryphos canone eiecit. Cons. ΜAsTRIcRT in Bisti Binem: Tom. Viti P. I. p. ς 3. Piura contra iapocryphos libros CovRAYRR in Defenfe du Conciter de Trente p. 99. qui apocryphos aute concilium Tridentinum numquam pro diuinis habitos essedi1putat. Cons. eiusdem Exa inenis Defatiis Theol. Tom. I. p. I 26. Vbi et Aunas LONGERVE dicitur. hos libros reiecissL
133쪽
scire vellet, quid caussae fuerit, quod aliqui Christianse dictos illos libros apocryphos hahuerunt olim pro ι
canonicis, sciendum est I hosce omnes libros in Aegypto esse exaratos a Iudaeis Hellenistis . Hinc patet, Iudaeos, Hebraice loquentes, hosce non ad- - probasse libros, sed modo Graeeos, in Aegypto degentes. Dudum compertum est, suisse moris Hellenistis, libros fingere eosque sub nomine heleberrrmorum Virorum in lucem edere, ut dignitatem gentis suae eo melius defenderent, Iudaeis aliisque sucum venderent, et nescio quid Oh tinerent. 2 Iudaeos extra Palaestinam viventes hosce lihros addidisse ver-
soni LXX. interpretum. Antiquos Christianos Irebraei sermonis non satis fuisse peritos, quare et LXX. versionem semper legerunt, indeque secerunt 'versionem Latinam, Italam vocatam. Hi autem quum viderent apocryphos adiectos canoni Graeco, quo utebantur, putabant, esse illos canonicos libros, quare et nonnullae ecclesiae eos receperunt, ut AIexandrina, in qua multi erant Iudaei, Romanaque, quae versi nem Latinam ex LXX. interpretum versione fecit. Idem ' 'quoque multae secerunt aliae ecclesiae '' . Omnes
Uid. cRogii Dis Tom. I. p. 33. Vbi BAVERVs maxime de libro Tobiae ac Iudith. At hebraice tamen, secus ac plerique Theologi volpnt, Primum scriptos esse putat. Confirmat hanc orationem ORIGENEs Dist ad ' Africanum T. I. O p. p. I 3. Vbi et P. I 6. aduerte, '
134쪽
autem patres, qui Hebraicum callebant sermonem, semper hos libros reiecerunt apocryphos, nec eos
Pro canonicis habuerunt ' ; qui vero huius linguae non adeo gnari erant, magno pretio hos libros habe.hant ' . Nunc id, in quo essentia dogmatis de sacra scriptura consistit, adgrediemur.
IV. Totum vero de sacra scriptura dogma, quatenus ad Theologiam pertinet, binis continetur thesibus, seu proposi1-tionibus, quarum quidem prima haec
est: sacra soriptura est principium Theolologiae et Mei; altera vero thesis haec est sacra scriptura es principium Unicum et
-hilio tigneorum noluisse hos patres Hebraica exemplaria Grae is praeferre. Adde ibi g. s. ubi anti. quitatis praeiudicium videbis. Exstat praeclarus liber IOANNIs RAINOLDI, A ngli, Censura librorum apocripborum Vete= is Testamenti . aduersus Pontocios V penheim I 6II., qui erudite disivitat eo utra pontificios de hil ce libris, ev vii hi ipsi talentur, omnium Optime eruditissimeque. ' nter paties, qui libros apocryphos eodem in pretio habueruiit, quo canonicos, perrinci 6RΙ- ΝΕs. Uid de historia Susannae, ab ORIGEM prodata, M LA RVE Tom. l opst Orig. p. 8. ubi contra WETSTENIVΜ disputat. At is iamen ORI GENEs hae litat. Uid. p. 4o ubi diserte omne id relicit, quod Hebraice non exstat. Mennonitis falso tribuitur, quod apocryphos libros e iam pro diuinis habeant. vid. fCΗMNII Praef. histo- . riae Mennonii. a. . .
135쪽
adaequatum theologiae et fidei. Primam
propositionem admittunt omnes Christiani : secundam propositionem non i
omnes Christiani probant, sed illi tantum qui Euangelici et Protestantes appellantur. Reliqui sacrae scripturae aliud principium adiungunt, Vel eiusdem dignitatis et auectoritatis, Vel etiam subsidiarium et secundarium.
Postquam de sacra scriptura generatim quaedam obseruauimus et monuimus, nunc ad ipsuna dogma de sacra scriptura probandum, declarandum et demonstrandum accedimus. Obseruandum autem primo. in theologia non omnia tradi, quae de sacra scriptura
dici possunt. Quaeri v. v. potest de linguis, in quihus sacra scriptura exarata est: quaeri potest de recta lectione Veteris et Novi Testamenti, de stilo sacraescripturae et de auctoribus. . Ast in Theologia non totum dogma de sacra scriptura solet proponi, sessi sacra 1criptura modo tamquam principium Theologiae, . quatenus ad Theologiam pertinet, consideratur, et hoc respectu unice in Theologia de sacra scriptura agitur. Ad Theologiam vero unice haec quaestio Pertinet, num scriptura sacra unicum principium Theologiae sit. Secundo obicruari debet, dogma de sacra, scriptura, Me Madmodum is nostris systematibus pro
136쪽
xeta CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.
ponitur, maxima ex parte Pontificiis oppositum esse. LvTHER Vs enim eiusque adiutores diXerunt, scripturam sacram esse unicum principium religionis et Theologiae. Sed Pontificii aliud adhuc principium addendum esse contendunt. Hae de caussa hic de sacra scriptura locus in systematibus theologicis ita est formatus, Vt eum videmus. Quaecumque nos de integritate sacrae scripturae disputamus, ea omnia Ponistificiorum caussa dicuntur. Est ergo hic locus de sacra scriptura maxime Polemicus et dogmaticus. Nune ad
Dogma de sacra scriptura, quatenus ad Geolo. iam pertinet, seu quatenus immediatam et proximam cum ea relationem habet, binas comprehendit theses: 'I Scriptura est principium Theologiae et fidei. a Scriptura est Theologiae. et fidei principium unicum. Prima thelis per se elara est. Quid sit principium, tam explicauimus. Principium Theologiae est id, ex quo ratio reddi debet omnium earum propositionum, quae ad Theologiam et ad religionem pertinent. Sen-1us ergo primae thesis hic est: G sacra scriptura omnium veritatum theologicarum ratio reddi debet. Hoc nemo Christianorum negat. Altera vero thesis multos habet aduersarios, quae est: Saera scriptura est pi suci tum Theologiae Unicum et adaequatum. Hoc nominatur illud principium, quod sussicit ad omnes veritates religionis et Theologiae ex illo explieandas, determinandas et demonstrandas. . De hae
137쪽
thesi magna est disputatio inter sectas Christianorum. Euangelici et Protellantes lia Ic theta defendunt: reliquae vero sectae illam improbant. Hae autem du-
plicis sunt generis. Aliae adiungunt scripturae sacrae principium aeque diuinum et pari auctoritate et dignitate. nliae vero scripturae sacrae quidem principium quoddam adiungunt, sed non eius/em auctori ratis. Pontifieii adiungunt scripturae principium eiusdem auctoritatis, nempe traditionem. Haec apud Pontificios eamdem hahet dignitatem, quam Verbum scriptum
lacrae scripturae, i inmo multi inter eos verbum non scriptum seu traditionem scripturae sacrae praeserunt. Eadem est sententia Christianorum Graecorum et Orientalium, qui traditioni septem priora concilia uniuersalia adiungunt. Denique Quakeri, sic dicti, adiungunt verbum internum verbo externo. In eo ergo consentiunt Pontificii et Quileri, quod duo habeant principia fidei. Per verbum externum Mystici, seu Quakeri, intelligunt sacram scripturam, per internnm reuelationem quamdam internam, quae reuelationi externae respondet, et eamdem habet dignitatem. Videmus ergo, esse inter Christianos sectas quasdam, quae sacrae scripturae allud principium adiungunt eiusdem alictoritatis et dignitatis. Alii vero non principium eiusdem auctoritatiε sacrae scriPturae adiungunt. Statuunt bi quidem, sacram foripturam esse principium Theologiae, sed hoc non ubique satis clare determinatum esse , ideoque aliud principium adiungendum esse
138쪽
1: CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOS . l
esse existimanti confitentur hi, omnia dogmata ad salutem necessaria in sacra scriptura reuelata esse, adeoque suffcientiam sacrae scripturae ad salutem concedunt. Putant tamen quaedam dogmata ad salutem necessaria in sacra scriptura non satis clare reuelata esse, ideoque opus esse alio principio. Plurimi horum, inter quos Theologi Anglici, scripta patrum, qui quinque primis saeculis post Christi natiuitatem vixerunt, tamquam alterum principium assumunt, dicentes, dictu non satis clare reuelata, ex illorum consensu explicari debere. Hoc etiam a CALIX To eiusque asseclis defensum est. Sed alii Concilia, ut principium s sidiatium, libris diuinis adiungunt. Docςnt hanc ob caussam, concilia generalia a spiritu sancto fuisse gu- ibernata, et ideo haec concilia id, quod in scriptura sacra OhIcurum, inspiratione spiritus sancti determinasse. Ex his exemplis adparet, alteram thesin non ab omniis hus Christianis assumi. Nos vero probamus I scri-
pturam sacram esse Theologiae principium a 2 hoe principium sussiciens esse ad veritates theologicas ex illo demonstrandas, explicandas et determinandas.
Nunc primatia propositionem uberius declarabimus. -
β. V. Prior propos tio, seu thesis, hoc a gumento a nobis demonstrature Quicumque liber ab ipso Deo dictatus est,
139쪽
ex eo libro omnis vera, solida et certa cognitio de Deo et rebus diuinis sumi debet. Atqui scriptura sacra a Deo inspirata et dictata est. Ergo ex ea omnis vera Cognitio de Deo et rebus diuinis duci debet. In hoc argumento maior propositio nullam habet dubitationem; minor Vero propositio partim determinanda et eXplicanda, Partim demonstranda et probanda est.
Accedimus lain ad primam propositionem, quam omnes Christiaiai concedunt, probandam et explicandam, quae illis est opposita, qui veritatem 'et diuinitatem religionis Christianae negant. Ilis hominibvs
opponimus hanc thesim: Ex sacra scriptura omnium .eritatum Geologicarum ratio reddi debet, seu: scriptura sacra est principium Theologiae. Hane vero propolitionem hocce probamus argumento: Quicum-
que liber ab ipso Deo dictatus est, ex eo libro omniuvera, certa et solida cognitio de Deo et rebus diuinis sumi detiet. Atqui stera scriptura a Deo inspirata et dietata est. Ergo eX scriptura sacra omnis Vera cognitio de Deo et rebus diuinis duci debet. Ex his immediate , sequitur: scriptura sacra est principium Theologiae et fidei. Maior huius argumenti hreuiter potest demonstrari. Concedunt omnes, Deum pem
140쪽
1:6 CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.
fectissimam. optimam et meliorem, quam omnes alii, sui ipsius cognitionem notitiamque habere. Quum hoc verum sit, sequitur, neminem praeter Deum nobis
tam certam, tam solidam et veram coginitionem de stet rebus diuinis dare posse et praebere; quoniam vero Deus hane in sacra scriptura nobis patefecit; certum est, sacram scripturam esse principium Theologiae, et ex illa omnem veram cognitionem de Deo et rebus
diuinis duci debere. Niliti huic argumento obiici potest, nisi quis dicat forsitan: Deus sesellit, Sed ex Theologia naturali hoc refelli potest. Qui Deus est,
ille nos fallere non potest; hoc enim coutra propri tates et naturam eius esset. Hoc clarum est, et ex Theologia naturali supponitur. Omnia itaque reddi,unt ad propositionem minorem, quae nunc rite dxit minanda et demonstranda est. Propositio minor haec est: Sacra scriptura a Deo est inspirata, Ast vero eirca hanc propositionem duplex orta est. controuersia; altera respicit materiam in pirationis, Quaeritur scilicet, num Spiritus Sanctus tantum materiam Sacrae Scripturae an etiam formam illius inspixauerit. Itaque in hae propositi ne subiectum deterinjuandum est; quia hac in re non omnes Christiani consentiunt. Sunt scilicet, qui sub vocabulo sterae scripturae modo materiam sacrae scripturae intelligunt: sunt, qui sub
eodem vocabulo non materiam modo, sed etiain for-
mam illius intelligunt. Altera controuersia ad formam inspirationis spectat, seu modum inspirationis . Qua ritur