Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

SEU SACRA SCRIPTURA. ian '

ritur scilicet: quo modo Deus inspirauerit scripturam dinc in hac propositione: S S. est a Deo iniserataptaedicatum rite determinari debet. . . .

Per sacram scripturam inspiratam plerique intelligunt non tantum mate- ,riam sacrae scripturae, sed etiam formam eius, id est, non modo veritates ipsas, quas sacra scriptura continet, Verum etiam signa. per quae veritates declarantur, et eXPrimuntur, quam sentemtiam ex dictis sacrae scripturae probant Matth. X, 19, 2o. et 2. T . III, I 6. Sed alii, qui LuΤΗΕRVM sequuntur eiusque socios, per scripturam, quae inspirata est, intelligunt tantum materiam sacrae scripturae, seu Veritates; et formam, seu signa veritatum, ab ingenio apostolorum et prophetarum prosecta esse statuunt, quam sententiam probare solent varietate stili, quae in libris diuinis cernitur.

Propositio haec: Sacra scriptura a Deo est inspirata. I rite determinari a probari et demonstrari , debet. Incipiamus itaque nunc a determinatione imius

142쪽

res CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

propostponis et quidem ais subiecti β' deinde etiam praedicati. Loquimur ergo primo loco de Subiecto huius propositionis. Theologi enim vocem sacraeseripturae modo latiori modo strictiori sensu sumunt. Exponemus a varias Theologorum hac de re 1ente tias fideliter et ingenue, deinde b) iudicium nostrum

Duae itaque sunt sententiae de vocabulo sacrae' seripturae. Multi, in primis doctores ecclesiae noris strae, hoc vocabulum sensu latissimo sumunt, et per id intelligunt omne, quod scriptum est, ut non modo materiam, seu res et veritates, sed etiam formam Spiritui S. tribuant D. Duo nempe in sacra scriptura distingui possimi: materia et forma. Materia sunt ipsae res et veritates; forma est stilus, vocabula, phrases, et constructiones etc. Nonnulli ergo tarn materiam quam sormam sacrae scripturae Deo attriis huunt. Hanc qui sententiam fouent concipiunt sibi

Deum vi magistrunt, qui omnia verba discipulis suis in calamum dictitat. At sunt tamen in ecclesia nostra nonnulli, qui secus sentiunt, et docent, Spiritum

sanctum tantum materiam sacrae scripturae inspirasse,

sed non formam. Esto propositio: fides sola iustificat; haee veritas a Spiritu S. proficilcitur, et forma eius a sancto PAVLLO. Qui ita sentiunt, Deum sibi coniscipiunt Historiam dogmatis de inspiratione dedit S. R. PPAPPIus de formula consentius P. 22. not. Cons. Lupus ad Tertuo. de praescript. c. IX. P. 24O.

143쪽

cipiunt tamquam principem, qui secretario suo, ut diei Q lent, qui a litteris principum funi, non ips, verba dictitat. sed laesitum sententiam, suusque con ceptus suppeditu, ipsique permittit, ut suo ingenit,

utatur, et pri i eius facultate hos conceptus suis verbii vestiat, et exprimat. Huius sententiae in postra eccleδsa auctor est ipsc LvvHRRus, qui in nonnullis loeis scriptorom 1liorum Egie fatetur, Spiritum s. modo materiam inspirasse, et in illos iuuehit, qui putant, verba et vocabula inspirata esse, hanccoque sententiam dicit ludaicam et rabbini eam. Praecipui Theologi saeculi XUl. hac in sententia Lu THRRVM scquebantur. Sed haec sente rila postea a Pontificiis in ilesen sonena errorum suorum trahebatur. Hanc enim pono

tificii conclusionem secerunt: si Spiritus s. mate iam tantum inspirauit. fieri potuit, ut Prophetae et Apo stoli in enunciando et scribendo, errauerint, et satis 'luculenter propositiones et veritates a Spiritis S. in. spiratas non proposuerint. Inde concludebant : necesslarium ergo est, ut laripturae sacrae aliud principium adiungatur. Quum ita euncluderent Pontifieii, The logi 'nostri pontificiorum hoc arsumentum refutari non posse, putabant, nisi de tererent L UT HERI priorum , que Reformatorum eccletiae sententiam , et sub fine saeeuli XV i. et suo initium illecuit XVII. hanc sente sam assumserunt l. sacraui scriptiiram non modo quoad

materiam , sed etiam quoad sormam a Spiritu s. in spiratam esse. Haec suntentit primo in Saxonia orie

144쪽

,3o CAP. IL DE PRINCIPIO THEOLOG.

hatur . et deinde per totam fere ecclesiam dilatata est. At fuerunt tamen semper quidam Theologi , qui sententiam LuTHLRI dimittere noluerunt. in libris sym-holicis enim hae de re nihil constitutum est. Inter Pontificios innumerabiles stini, qui dicunt, modo ma teriam sacrae scripturae inspiratam esse. Tales etiam iunt inter Reformatos , Arminianos et Socinianos. Considerabimus nunc binas illas sententias. Qui et materiam et formam inspiratam esse dicunt, duo sacrae scripturae dicta ad sententiam suam pro .handam adferunt: Dictum primum legitur ΜΛTTH. X, I9,2O: suandocumque vero tradiderint vos, ne

solliciti sole, quomodo et quid loquuturi sitis; da,itur enim vobis in i illa hora, quid loqui debeatis, F. 2o. Non enim vos esis, qui loquimini, sed Uiritus patris mei est, qui loquitar ihi vobis. Si in

hoe dicto de sacra scriptura ageretur, res consecta esset, et sententia probata: ast in eo de sacra scriptura non agi euidens est, sed agi de orationibus Apostolorum coram iudiciis ethnicorum, in aprico est. I s Vs CHRIs TVs nempe pollieetur Apostolis suis, Spiritum sanctum et materiam orationum et formam orationum pro iudicio ethnicorum habendarum, illis suppeditaturum et inspiraturum esse. VOX Graeca πώς significat formam orationum, et τι materiam. Non

hoc loco Christus promittit, se verba Apostolis suppeditaturum esse in conficienda scriptura sacra, sed modo de orationibus Λpostolorum i coram iudiciis

145쪽

SEU SACRA SCRIPTURA: I3I

ethnicorum serino est. At nihilominus de hoc dicto argumentum sumunt Theologi, et quidem a minori ad maiuς. Argumentantur nempe hoc modo. Si Spiritus sanctus formam et materiam loquendi coram iudiciis ethnicorum apostolis suggessis nullio magis et formam et materiam illis suppeditate debuit, in conficiendo illo libro, ex quo omnes veritates ad sal tem hominum necessariae hauriuntur. Fatendum nobis est hoc argumentum non eiusmodi esse, ut nihil opponi possit; sicuti plerumque argumenta illa a minori ad maius sunt, quamquam magnum habeat probabili

tatis gratum.

Αlterum dictum legitur et TIΜ. III, I 6: Omnis scriptura diuinitus inspirata Per ellipsin hie omissa est copula est: Propositio itaque haec est: omnis scriptura diuinitus inspirata est. Ex hoc dicto putant probari posse, materiam et formam sacrae scripturae insipiratam est . Quoniam, dicunt, omn' quod icr, Poem, diuinum est, etiam sorma aerae scripturae inspirata sit nEcesse est. Sed etiam hoc argumentum hon pro inuicto haberi posse, euidens est, quod saepius in Nouci Teltamento γραφη denotet libros V. T. Ex hoc itaque solo Vocrbulo concludi non potest, Umne id quod scriptum est, diuinitus in1piratum esse.

Altera pars dissentientium argumentum suum gratiissimum siliuit ex diserepantia stili scriptorum sacrae

146쪽

CAP. U. DE PRINCIPIO THEOLOG.

Lerae scripturae inspirasset, stilus sacrae scripturae unus idemque esse deberet. Hi itaque argumentanis tur: Oratio seu stilus script ae sacrae semper accommodatus est ad ingenium scribentium. Ubi est vari tas stili, ibi elim est varietas ingenii. Atqui in sacra striptura est varietas stili. Ergo etiam est varietas ingeniorum; ideoque spiritus sanctus sormam eius non inspirauit. Ad hoc argumentum illi, qui secus sentiunt, respondent, Varium quidem esse librorum diuinorum stilum, negari etiam non posse, hanc UM

tietatem stili ex varietate ingeniorum ortam esse, at ex hoc non demonstrari posse, quod facrae scripturae forma a Spiritu sancto non sit inspirata. Spiritum sanctum dicunt, accommodasse inspirationem suam ad ingenium scriptorum. Addunt 2 aduersariorum sententiain magnis dissicultatibus in interpretanda sacra

scriptura esse coniunctam. Si, dicunt, Deus non res modo, sed etiam quae ad sormam pertinent scriptoribus sacris suppeditauit, necesse est ut creciamus, nullam vocem temere et sine caussa positam esse. Hoc vero multum dissicultatis parit interpretibus sa- eris. Sic enim explicandum est, cur vocabuli και hic vel illic omissa' cur interrogatio, cur exclamatio facta cur traiectio interdom admissa sit 8 Haecce omnia Vero non curant, qui res in scriptura sacra contentas tantum inspiratas contendunt. Sed hoc argumentum nihil valet. ' Prius grauius est. Multo plura argumenta in Utramque Partem adferri possent, sed

147쪽

SEU SACRA SCRIPTURA. a 33

sed necesse non est, ut diutius moremur; semper enim 'hoc problema manebit, nihilo tainen minus hae disesensiones dirimi possimi. Nos iudicium nostrum sequenti proferemus Paragrapho.

. , β. VII. Haec dissensio inter nos et inter homines, ab ecclesia euangelica alieΠOS, maximi est ponderis atque momenti; neque facile copeedi potest hominibus, extra ecclesiam nostram constitutis, ma- Aeriam tantum sacrae scripturae inspiratatu esse, Ex hac enim propositione, nude intellecta, consecutiones possimideriuari periculosae, et diuinae Veritati

sa, si agitetur inter nostrae ecclesiae Theologos, non magnum habet momen- , tuae. Nam ecclesiae mostrae Theologi ita sententiam suam explicant, Vt diuinae auctoritati sacrae scripturae nihil derogetur, sed de rebus tantum eXterniS, de ordine propositionum, de constrU-ctionibus, de particulis connectendis et declarationibus ab altera parte dissem

148쪽

a 34 CAP. .s. DE PRINCIPIO THEOLOG.

Alii quum de inspiratione sacrae scripturae loquuntilr, materiam modo sacrae scripturae qatelligunt. Recentiores vero non modo verit tes, siue materiam lacrae scripturae, sed etiam formam et signa, per quae veritates illae exprimuntur, intelligunt. Iteram

vem diuersae sunt sententiae eorum, qui statuunt, materiam modo inspiratam esse. Hi sunt vel extra ecclesiam nostram, uel ex ipsa ecclesia nostra Euan gelica, et hi ipsum beatum Lu THRRUM ducem harbept. Plurimi ecclesiae Catholicae, Reformatae etpptissimum Arminianae et socipianae hq pc iementiam defendunt. Qui extra ecclesiam nostram hanc inolentiam tuentur, putant Deum generales quassar 'eritates scriptoribus sacris inspirasse. ab S atuunt, Deum scriptoribus sacris libertatem reliquisse verit tesillas inter lς connecteddi, eloquendi, amplificandi etc. Exemplum dabimus. Quum S. PAVLLO epistola ad Romanos esset scribenda, Spiritus sanctus paucas tantum Veritates generales P Au o sugessit: fides Iesum Christum salvificat; a lex non salvificar.

Has generales propositionςs Deus Ianeto PAVLLO suggerebat, ipse vero PAVLLUs ex suo ingenio interpretabatur, amplificabat, defendebat, explicabat et proponebat. In primis ergo undecim capitibu epistolae PAVLLI ad Romanos paucae sunt Veritate a Spiritu faueto inlPiratae. i. ' . Haec

149쪽

. SEU SACRA SCRIPTURA: ras

Haec sententia per hanc similitudinem solet illus strari. Scriptores sacrae scripturae comparantur eum secretariis. Eiusmodi hominibus magni viri generales tantum suppeditant propositiones , hi vero secretarii

illas deinde amplificant, ornant, etc. Quum itaque v. gr. Dauides Psalmum I in litteras referre deheret, Deus duas illi tantum dictauit propositiones: I virpius eis felix; et vir impius est infelix. Dauid eas amplificauit. Nunc hanc semen tiam diiudicabimus. Raec vero sententia nude intellesta et ad verbum valde periculosa et ad sacrae scripturae auctoritatem adeo que etiam Teligionem ipsam labefactandam adhiberi potest. Si enim Apostoli et Prophetae similes sunt Musmodi secretariis virorum magnorum, facile errorese mittere potuerunt. Saepius id fit, ut secretarii mentem dominorum non alis capiant, nec satis eurate exprimant. Si ergo scriptores diuini similes sunt se-eretariis principum, omnino dubitari potest, num 1 cra scriptura unicum sit principium Theologiae et religionis. Haec itaque sententia de forma sacrae stria prurae non inspirat cum magno periculo sacrae scri- , '. pturae et religionis conneXa est. GROTIVS, Socis ianiani et Arminiani, qui huic sententiae fauent. ipsi

utentur, multos quoad formam esse errores in sacra scriptura, ideoque nulla eis iniuria fit, quando illis obiicitur, sententiam eorum magno cum periculo con iunctam esse. Ab horum vero sententiis multum abitariet sententia Lu THERI et eorum ecelesiae nostrae

150쪽

reta CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

ponitur, maxima ex parte Pontificiis oppositum esse. LvTHERus enim eiusque adiutores dixerunt, scripturam sacram esse unicum principium religionis et Theologiae. Sed Pontificii aliud adhuc principium addendum esse contendunt. Hac de caussa hio de sacra scriptura locus in systematibus theologicis ita est formatus, Vs eum videmus. Quaecumque nos de integritate sacrae scripturae disputamus, ea omnia Pontificiorum caussa dicuntur. Est ergo hic locus te sacra scriptura maxime Polemicus et dogmaticus. Nune ad

rem ipsam Veniemus.

Dogma de sacra scriptura, quatenus ad Geolo. giam pertinet, seu quatenus immediatam et proximam cum ea relationem habet, binas comprehendit theses: IJ Seriptura est principium Theologiae et fidei. a Scriptura est Theologiae, et fidei principium uni m. Prima. thesis per se clara est. Quid sit principium, Iam exolicauimus. Principium Theologiae est id, ex quo ratio reddi debet omnium earum propositionum, quae ad Theologiam et ad religionem pertinent. Senius ergo primae thesis Τ hic est: M sacra scriptura

omnium veritatum theolo earum ratio reddi debet. 'Hoc nemo Christianorum negat. Altera vero thesis multos habet aduersiarios, quae est: Sacra scriptura est pr*ncipium Thoulogiae unicum et adaequatum. Hoc nominatur illud principium, quod lassicit ad omnes veritates religionis et Theologiae ex illo ex-

plicandas, determinandas et demonstrandas. . De hae i . . thesi

SEARCH

MENU NAVIGATION