Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

SEU SACRA SCRIPTURA.

thesi magna est disputatio inter sectas Christianoruin. Luaugelici et Protestantes hanc thesin defendunt : reliquae vero sectae illam improbant. Hae autem duplicis sunt generis. Aliae adiungunt scripturae sacrae principium aeque diuinum et Pari auctoritate et digni-

tate. Aliae vero scripturae sacrae quidem principium quoddam adiungunt, sed non eiusdem auctoritatis. Pontificii adiungunt scripturae principium eiusdem auctoritatis, nempe traditionem. Haec apud Pontificios eamdem habet dignitatem, quam verbum scriptum

Iacrae scripturae, immo inulti inter eos verbum non scriptum seu traditionem scripturae sacrae praeserunt. Eadem est sententia Christianorum Graecorum et Orientalium, qui traditioni septem priora concilia Uniuersalia adiungunt. Denique Quakeri, sic dicti, adiungunt verbum internum verbo externo. Ita eo ergo consentiunt Pontificii et Quileri, quod duo habeant principia fidei. Per verbum externum Mystici, seu Quakeri, intelligunt sacram scripturam, per interniam reuelationem quamdam internam, quae reuelationi externae respondet, et eamdem habet dignitatem. Videmus ergo, esse inter Christianos sectas quasdam, quae sacrae scripturae allud principium adiungunt eiusdem auctoritatis et dignitatis. Alii vero non principium eiusdem auctoritatis sacrae schoeturae adiungunt. Statuunt hi quidem, sacram soripturam esse principium Theologiae, sed hoc non ubique satis clare determinatum esse, ideoque aliud principium adiungenduine esse

152쪽

esse existimant. Confitentur hi, omnia dogmata ad salutem necessaria in sacra scriptura reuelata esse, adeo-

que suffcientiam sacrae scripturae ad salutem concedunt. Putant tamen quaedam dogmata ad salutem necessaria in sacra scriptura non satis clare reuelata esse, ideoque opus esse alio principio. Plurimi horum, inter quos Theologi Anglici, scripta patrum, qui quin

, que primis saeculis post Christi natiuitatem vixerunt,

tamquam alterum principium assumunt, dicentes, dicta. non satis clare reuelata, ex illorum consensu explicari debere. Hoc etiam a CALIXTO eiusque asseclis

. defensum est. Sed alii Concilia, ut principium s sidiarium, libris diuinis adiungunt. Docent hanc ob caussam, concilia generalia a spiritu sancto fuisse gu-. hernata, et ideo haec concilia id, quod in scriptura sacra obIcurum, inspiratione spiritus sancti determinasse.

. . . o

' Ex his exemplis adparet, alteram thesin non ab omniis hus Christianis assumi. Nos vero probamus I scripturam sacram esse Theologiae principium; a hoe principium lassiciens esse ad veritates theologicas ex

illo demonstrandas, explicandas et determinandas. Nunc primam propositionem uberius declarabimus. . t

Prior propositio, seu thesis, hoc argumento a nobis demonstrature Quicumque liber ab ipso Deo dictatus est,

i ex

153쪽

SEU SACRA SCRIPTURA. Ias'

ex eo libro omnis vera, solida et certa cognitio de Deo et rebus diuinis sumi debet. Atqui scriptura sacra a Deo inspirata et dictata est. Ergo ex ea omnis Vera cognitio de Deo et rebus diuinis duci debet. In hoc argumento maior propositio nullam habet dubitationem; minor Vero propositio partim determinanda et eXplicanda, partim demonstranda et probanda est.

DEMONSTRATIO.

Accedimus iam ad primam propositionem, quam omnes Christiani concedunt, probandam et explicanindam , quae illis est opposita, qui Veritatem et diuinitatem religionis Christianae negant. His hominibus

opponimus hanc thesin: Ex sacra scriptura omnium verisiatum Theologicarum ratio reddi debet, seu: seriptura sacra est prineipium Theologiae. Hane vero propolitionem hocce probamus argumento: Quicumque liber ab Um Deo dictatus est, ex eo libro omnigvera, certa et solida cognitio de Deo et rebus diuinis sumi dehet. Atqui saera scriptura a Deo inspirata et dictata est. Ergo ex scriptura sacra omnis vera cognitio de Deo et rebus diuinis duci debet. Ex his immediate sequItur: scriptura sacra est principium Theologiae et fidei. Maior huius argumenti hreuitet potest demonstrari. Concedunt omnea, Deum perin

154쪽

sectissimam, optimam et meliorem, quam omnes alii, sui ipsius cognitionem notitiamque habere. Quum hoc verum sit, sequitur,' neminem praeter Deum nobis tam certam, tam solidam et veram cognitionem de Eet rebus diuinis dare posse et praebere; quoniam vero Deus hane in sacra scriptura nobis patefecit; certum est, saeram scripturam esse principium Theologiae, et ex illa omnem veram cognitionem de Deo et rebus diuinis duci debere. Nihil huic argumento objici potest, nisi quis dicat forsitan: Deus sesellit, Sed ex Theologia naturali hoc refelli potest. Qui Deus est, ille nos fallere non potest; hoc enim contra propri tates et Maturam Lius esset. Hoc clarum est, et ex

Theologia naturali supponitur. Omnia itaque rede,

unt ad propositionem minorem, quiue nunc rite detex minanda et demonstranda est. Propositio minor haec est: Sacra scriptura a Deo est inspirata, Ast vero eirca hanc propositionem duplex orta est controuersia; altera respicit materiam inspirationis, Quaeritur scilicet, sum Spiritus Sanctus tantum materiam Sacrae Scripturae an etiam formam illius inspirauerit. Itaque in hae propositume subiectum decerminandum est; quia hac in re non omnes Christiani consentiunt. .

Sunt scilicet, qui sub vocabulo sacrae scripturae modo materiam sacrae scripturae intelligunt: sunt, qui sub eodem vocabulo Non materiam modo , sed etiam formam illius intelligunt. Altera controuersia ad formam inspirationis spectat, seu modum inspirationis. Qua ritur

155쪽

SEU SACRA SCRIPTURA. in '

ritur scilicet: quo modo Deus inspirauerit scripturam 8 Hinc in hac propositione: S S. est a Deo inspirais praedicatum rite determinari debet. - . i

j. VI.

Per sacram scripturam inspiratam plerique intelligunt non tantum materiam sacrae scripturae, sed etiam formam eius, id est, non modo veritates ipsas, quas sacra scriptura continet, Verum etiam signa. per quae veritates decla-

rantur, et eXPrimuntur, quam sentemtiam ex dictis sacrae scripturae probant Matth. X, 19, 2o. et 2. T . III, 16. Sed alii, qui Lu THERVM sequuntur eiusque socios, per scripturam, quae inspirata est, intelligunt tantum materiam sacrae scripturae, seu Veritates; et formam, seu signa veritatum, ab ingenio apostolorum et prophetarUm prosecta esse statuunt, quam sententiam probare solent varietate stili, quae in libris diuinis CernitUr.

Propositio haec: Sacra scriptura a Deo in insipiarata. I rite determinari 2 probari et demonstrari , debet. Incipiamus itaque nunc a determinatione lvitus

156쪽

cipiunt tamquam principem, qui secretario suo, ndici sole sit, qui a litteris principum lunt, non ip sti

verna dictitat, sed ta itum sententiam, suUsque con deptus suppeditat, ipsique permittit, ut suo ingeni 6 utatur, et pr eius facultate hos conceptus suis verbii vestiat, et exprimat. Huius sententiae in nostra eceisδsa auctor est ipse Lum ΗΕ Rus, qui in nonnullis loeis scriptorum litorum Eat e fatetur, Spiritum s. modo materiam inspirasse, et in illos i si uehit, qui putant, verba et v jeab Lila inspirata esse, hancceque sententiam dicit ludat eam et rabbini eam. Praecipui Theoloo saeculi XUl. hac in sententia Lu THERV11 sequebantur. Sed haec sente ita postea a Pontificiis in desen sonem errorum tuorum trahebatur. Hanc enim Pontificii conclusionum secerunt: si Spiritus S. imateriam

tantum inspirauit. fieri potuit, ut Prophetae et Apo tali in enunciando et scribendo errauerint, et satis 'luculenter Propositiones et veritates a Spiritu S. in . spiratas non proposuerint. Inde concludebant: neceDiarium ergo est,'ut scripturae sacrae aliud principium adiungatur. Quum ita euo cluderent Ponti sieti, Theologi 'nostri pontificiorum hoc arsumentum refutari non posse, putabam, nisi de tererent LVTHERI priorum- . que Resormatorum ecci eliae sententiam, et sub fine saeculi XV i. et sun ifilium taeduit XVII. hanc lente tiam assumserunt: sacraui seripturam non modo quoad materiam , sed etiam quoad formam a Spiritu s. in hiratam esse. Haec sententist primo in Saxonia ori I batur.

157쪽

hatur, et deinde per totam sere ecclesiam dilatata est. At fuerunt tamen semper quidam Theologi , qui sententiam LVTHERI dimittere noluerunt. in libris symholicis enim hac de re nihil constitutum est. Inter Pontificios innumerabiles sunt, qui dicunt , modo misteriam sacrae scripturae inspiratam esse. Tales etiam sunt inter Reformatos, Arminianos et Socinianos. Considerabimus nunc binas illas sententias. Qui et materiam et formam inspiratam esse dicunt, duo sacrae scripturae dicta ad sententiam suam pro .handam adferunt: Dictum primum legitur ΜΛTTH. X, I9,2O: auandocumque vero tradiderint vos, ne

Iolliciti sole, quomodo et quid loquutari sitis; dabitar enim vobis ini illa hora, quid loqui debeatis, v. m.3 Non enim vos sis, qui loquimini, sed spiritus patris mei est,) qui loquitur in vobis. Si inhoe dicto de sacra icriptura ageretur, res consecta esset, et sententia probata: ast in eo de sacra scriptura non agi euidens est, sed agi de orationibus Apostolorum coram iudiciis ethnicorum, in aprico est. 1Εsvs CHRIs TVs nempe pollieetur Apostolis suis, Spiritum sanctum et materiam orationum et formam orationum pro iudicio ethnicorum habendarum, illis

suppeditaturum et inspiraturum esse. Vox Graeca πώς significat formam orationum, et τι materiain. Non

hoc loco Christus promittit, se verba Apostolis suppeditaturum esse in conficienda scriptura saera, sed modo de orationibus Apostolorum i coram iudiciis

Diuili se by Coost

158쪽

SEU SACRA SCRIPTURA: I3I

ethnicorum sermo est. At nihilominus de hoe dicto argumentum sumunt Theologi, et quidem a minori ad maius Argumentantur nempe hoe modo. Si Spiritus sanctiis formam et materiam loquendi coram iudiciis ethnicorum apostillis suggessit; multo magis et sormam et materiam illis suppeditate debuit, in con- , ficiendo illo libro, ex quo omnes veritates ad sali tem hominum necessariae hauriuntur. Fatendum nobis est. hoc argumentum non eiusmodi esse, ut nihil opponi possit; sicuti plerumque argumenta illa a minori ad maius sunt, quamquam magnum habeat probabili , raris gradum.

Alterum dictum legitur et TIΜ. III, I6: Omnis scriptura diuinitus inspirata Per ellipsin hic omissa est copula es : Propositio itaque haec est: omnis scriptura diuinitus inspirata est. Ex hoc dicto putant probari posse. materiam et formam sacrae scripturae inspiratam esse. Quoniam, dicunt, Omne quod scri-prem, diuinum est, etiam sorma sacrae scripturaei islpirata sit necesse est. Sed etiam hoc argumentum ton pro inuicto haberi posse, euidens est, quod saepius in Nouo Testamento γρα denotet libros V. T. Ex hoc itaque solo vocabulo concludi non potest,dmne id; quod scriptum est, diuinitus in1piratum esse. Altera pars dissentientium argumentum suum grR- dissimum immit ex discrepantia stili scriptorum sacrae,ripturae: Hi dicunt, I s Spiritus sanctus formam I a saerae

159쪽

132 CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

s crae scripturae inspirasset, stilus factae scripturae unus idemque uo deberet. Hi itaque argumentanis tur: oratio seu stilus script ae sacrae semper accommodatus est ad ingenium scribentium. Ubi est varistas stili, ibi etiam est varietas ingenii. Atqui in sacrastriptura est varietas stili. Ergo etiam est varietas ingeniorum; ideoque spiritus sanctus formam eius non inspirauit. Ad hoc argumentum illi, qui secus

Rntiunt, relpondent, Varium quidem esse librorum diuinorum stilum, negari etiam non posse, hanc va-

rietatem stili ex varietate ingeniorum ortam esse, at ex hoc non demonstrari posse, quod sacrae scripturae forma a Spiritu sanino non sit inspirata. Spiritum saninum dicunt, accommodasse inspirationem suam ad

ingenium scriptoruna. Addunt 2 aduersariorum sententiam magnis dissicultatibus in interpretanda sacra scriptura esse coniunctam. Si, dicunt, Deus non rea

modo, sed etiam quae ad sormam pertinent scriptoribus sacris suppeditauit, necesse est Ut creciamus, nullam Vocem temere et sine caussa positam esse. Hoc vero multum dissicultatis parit interpretibus sta- eris. Sic enim explicandum est, cur vocabula hie vel illic omissa ' cur interrogatio, cur exclamatio facta cur traiectio interddm adnaissa sit 8 Haecce

Omnia Vero non curant, qui res in scriptura sacra contentas tantum inspiratas contendunt. Sed hoc argumentum nitul Valet. 3 Prius grauius est. Multo plura argumenta in Utramque Partem adferri possent L sed

160쪽

sm SACRA SCRIPTURA. 333

sed necesse non est, ut diutius moremur; semper enim hoc problema manebit, nihilo tainen minus hae dissensiones dirimi posIunt. Nos iudicium nostrum se.

- . .

quenti proseremus Paragrapho.

q. VII. . . Haec dissensio inter nos et inter homines, ab ecclesia euangelica alienos, 'maximi est ponderis atque momenti; neque facile concedi potest hominibus, extra ecclesiam nostram constitutis, materiam tantum sacrae scripturae inspiratam esse. Ex hac enim propositione, nude intellecta, consecutiones possimi derivari periculosae, et diuinae Veritatinoxiae. Eadem vero lis et controuer

is ru

ssa, si agitetur inter nostrae ecclesiae Theologos, non magnum habet momen- tum. Nam ecclesiae Yiostrae Theologi ita sententiam suam explicant, ut diuinae auctoritati sacrae scripturae nihil derogetur, sed de rebus tantum eXternis, de ordine propositionum, de constrU-ctionibus , de particulis connectendis et declarationibus ab altera parte dissem

SEARCH

MENU NAVIGATION