Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

134 CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

Alii quum de inspiratione sacrae scripturae loquuntur, materiam modo sacrae scripturae intelligunt. Recentiores vero non modo veritates, siue materiam lacrae scripturae, sed etiam formam et signa, Per quae veritates illae exprimuntur, intelligunt. Iterum uero diuersae sunt sententiae eorum, qui statuunt,

materiam modo inspiratam esse. Hi sunt vel extrae esiam nostram, uel ex ipsa ecclesia nostra Euan, geli , et hi ipsum beatum LM THRRvas ducem hashςnt. Plurimi ecclesiae Catholicaς, Resurmqtae etpptissimum Arminianae et sociplanae hqpe itemetitiam defendunt. Qui extra ecclesiam nostram hanc sonten. tiain tuentur, putant Deum generales quasdam veritates scriptoribus sacris inspiras P. a) SIatuunt, Deum scriptoribus sacris libertatem reliquisse veritates illas inter te connecteddi, eloquendi, amplificandi etc. Exemplum dabimus. Quum β. yovLLO epistola ad pomanos esset scribenda, Spiritus sanctus paucas tantum Veritates generales P AvLLo suge Ist: sides in iesum Christum salvificat; ab lex non salvificat.

Has generales propositionςs Deus l*ncto P A V L L o suggerebat, ipse vero PAVLLus ex suo ingenio interpretabatur. amplificabat, defendebat, explicabat et proponebat in primis ergo Vndecim capitibu epistolae PAVLLI ad Romanos paucae sunt veritate a Spiritu saucto inspiratae. i

162쪽

. SEU SACRA SCRIPTURA. ras

Ilaec sententia per hanc similitudinem solet illuas rari. Scriptores sacrae scripturae comparantur cum secretariis. Eiusmodi hominibus rnagni viri generales tantum suppeditant propositiones, hi vero secretaru

illas deinde amplificant, ornant, etc. Quum itaque v. gr. Dauides Pialmum I in litteras reserre deheret, Deus duas illi tantum dictauit propositiones: I virpius est felix; 2 vir impius est infelix. Dauid eas amplificauit. Nunc hanc sententiam diiudicabimus. Haec vero sententia nude intellecta et ad verbum valde periculosa et ad sacrae scripturae auctoritatem adeo que etiam religionem ipsam labefactandam adhiberi potest. Si enim Apostoli et Prophetae similes suntaiusmodi secretariis virorum magnorum, facile errores Committere potuerunt. Saepius id fit, ut secretarii mentem dominorum non satis capiant, nec satis eurate

exprimant. Si ergo scriptores diuini similes sunt se-eretariis principum, omnino dubitari potest, num si rea scriptura unicum sit principium Theologiae et religionis. Haec itaque sententia de forma sacrae stria prurae non inspirat cum magno periculo sacrae scib. murae et religionis conneXa est. GROTIVs, Soe niani et Arminiani, qui huic sententiae fauent . ipsic utentur, multos quoad formam esse errores in sacra scriptura, ideo ine nulla eis iniuria fit, quando illis

obiicitur , sententiam eorum magno cum periculo con- iunctam esse. Ah horum vero sententiis multum abhorret sententia LVTHERI et eorum ecclesiae nostrae

163쪽

Theologorum,jqui eum Rquuntur. Exponam'itaque I dementias' Theologorum nostrorum: osteodaria hanc sententiam nihil habere periculosi. Qui in ecclesia nostra. statuin i, materiam modo sacrae scripturae inspiratam esse . propositionem hanc i non de tota facta scriptura, ut illi, is triligunt. Quando. for- mulae ρccurrit: sic Deus dixit, sic Dominus diuit,

tam quoad formam, quam materiam, sermosem illum inspiratum esse censent, et stηtuunt. idem putant de dictis Christi, obseruandum zJ nosti e ecolosae The 'iugos nou styluere, generales tantum veritates saeraescripturae a Deo suggestas esse, sud omnes omnino propositiones a Spiritu sancto dictatas esse. Hoc sententiam Tbeologorum nostrorum in primis distinguit a 'sententia eorum, qui tra ecclesiam nostram sunt. 3 Confitentur et confiteri debent: Deum, quum propo sitiones ricrae scripturae suppeditnierit, etiam ligna propositionum suppeditare debuisse. Neque enim propositio aliqua ab alio intelligitur et intelligi potest sine signis propositionis, v. gr. quum Spiritus sanctus hane proposuionem suppeditaret: ἐν σαρκις, Decusse erat, Una cum Propolitione etiam signa pro, posivionis suppeditaverit. Denique 4 in omnes fheo- logi ecclesiae nostrae concedunt , Spiritum sanctum seriptoribus sacrae seripturae superadfuisse , quum stri4

herent. ne sensum corrumperent, aut errorem quem- '. dam committerent. Quum haec qi tuor a Theobogis ecclesiae nostrae concedantur, euidens est, eorum senten-

164쪽

SEV SACRA SCRIPTURA. 137

sententiam longo interuallo a sententia eorum . qui extra ecclesiam nostram sententiam si aena defendunt, abesse, quippe qui haec omnia non adlumunt. , Si ergo nostri Theologi formam non inspiratam dicunt, hoe tantummodo volunt: I ordinem et connexionem propositionum non esse Spiritus sancti

Dicunt 2 particulas et formulasi per quas propositiones inter se connectuntur, non esse Spiritus sancti, etsi primaria vocabula a Spiritu sancto veniu0t. 3 Dicunt, positum et situm verborum ab ingenio scri-

ptorum sacrae scripturae, non a Spiritu sancto k esse. Hoc ex eo probant, quod interdum subiectum pro praedicato positum sit, et contra: quod interdum: aliquid per ellipsin omissiun sit etc. Nunc videtis. auditores, quaenam sit sententia Theologorum ecclesiae nostrae. Apparet ex his, quae diximus. in hResententia nihil esse, quod sacrae scripturae auctoritatu noxium sit. At ii, qui contrariam sententiam affirmant, dicunt, Spiritum sanctum ad ingenium seribentium facram scripturam se accommodasse. Ab initio epistoJae PAVLLI ad Romanos tres simi parentheses. Qui materiam et sormam sacrae scriptu. rae inspiratam esse censent, dicunt, etiam has Spiritum sanctum inspirasse, et quoniam P ΛVI. Lus adparentbeses promtus fuisset, Spiritum sanctum hie se ad ingenium PAVLLI accommodaste. Altera vero

pars, has parentheses ah ingenio PAVLLI proscisci. statuit. IIaee dissensio exigui momenti' est, et si

165쪽

G8 CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

quis statuat, Spiritum sanctum se accommodasse actingenium PAVLLI, seu PΑvLLVΜ ex suo ipsius ingenio has parentheses protultile, reuera non magni, est momenti.

Nunc iudicium nosthim proferemus : Quum I

eorum sententia, qui dicunt, materiam et formam

saerae scripturae insipiratam esse, in nostra ecelesia Vbique fere valeat; ab magnilis habeat prohabilitatis 'gradum; quum 3 altera sententia Dontificiis inserviat, ad periculosas suas propositiones demonstrandas, is optime agit, qui cum tota fere eeclesia tam materiam quam formam inspiratam esse assumit.

Quamquam enim haec sententia extra omnem dubi- tionem poni non potest, nullos tamen abusus, sed magnam contra habet probabilitatem. Nunc perge- mus ad praedicatum propositionis: sacra scripturai pirata est.

Inspiratio est actus Spiritus saneΗ

immediatus, per quem ille sacris scri, Ptoribus partim consilium et propositum

scribendi suggessit, partim ipsa scribendgsuppeditauit, partim mentem eorum inscribendo gubemauit et rexit, E. Pere.

I, 2I, Haec inspiratio dividi potest

quodammodo ratione obiecti. Obiectum nempe inspirationis sunt vel veritates iam

166쪽

lassi SEU SACRA SCRlPTVRA. I3 iam notae, Vel ignotae; hinc inspiratio diuiditur in reue latio nem et inspiratio, num stricte sic dictam. Reuelatio est suggestio veritatum ignotarum. Inspiratio stricte dicta vero est suggestio veri' '

tatum iam antea cognitarum. Haec diststinctio in recentioribus controuersii de inspiratione sacrae scripturae non exiguam utilitatem habet.

DEMONSTRATIO.

Diximus in praecedentibus ff. de subiecto propositionis : S. S. est inspirata. Iam ad alteram quae'

stionem accedimus: quomodo Deus inspirauit Sacram . scripturam 8 quae quaestio formam inspirationis spectat. Explicabimus primo loco vocem inspirationis, et actus quos haec inspiratio inuoluit enumerabimus,'

notionemque nostram probabimus. Deinde ad diuisoncm inspirationis accedemus. I sierimus, Deum inspirasse illam. Quid ergo doceamus, si sacrae iseripturae inspirationem dicimus, iam uberius decla. prandum erit. Spirare proprie dicitur aerem immitte re: inspirare dicitur aerem in rem aliquam immittere. De instrumentis pneuma icis, de iidiis, labiis etc. quemadmodum v. gr. ventus in vela nauium spirat, proprie vocabulum inspirare usurpari solet . Compa- .ratur ergo Spiritus sanctiis e9m homine, qui aerem in i instrumentum quqddam musicum imminit. Apostoli

167쪽

i o CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

vero et Prophetae comparantur cum eiusmodi instrumentis mulicis ' . Hoc modo Spiritus sanctus certis quibusdam hominibus verba sacra inspirauit, ut illi ea in litteras resurrent. Inipiratio est actus Dei, hic vera actus ad tres di Hinitatis personas pertinet, quod insta explica himus: at in libris sacris Spiritui sancto tribuitur, pes a rpropriationem, ut a d heologis vocari solet. Hic vero actus , qui per appropria tonem Spiritui sancto tribuitur , non est simplex, sed compositus, et pertinet tam ad intellectum quam ad Voluntatem. Nam inuoluit 1 uppeditationem instinctus ad scribendian; nisi nempe ESAIAS , Μ OS ES, MATTHΛΕVs a Deo excitati et commoti fuissent, ut scriberent, numquam sorte scrip ssent, a Suggestionem scribendorum. Spiritus sanctus enim intellectui sacrorum scriptotum repraesentabat eas ideas et signa idearum, quae generi humano communicari debebant; 3 gubernation qna scribentium, Hic tertius actus ad binos actus priores pertinet; si enim

1criptores sacrae scripturae sibi rolicti fuissedi, fieri po. tuisset,

J Hae similitudine ab organis musicis petit δ inspirationem explanat ATHENAGORAs in Apol. c. Vi. p. 32. ι VII i. p. 36. Ceterum de ut e dogmate praeter 'PFΛFFIVM l. cit. colas. ISAAC IAQVEιοτ de Pinyi-ratron. GAsTRELL. de verit. relig. Chris. P. lI. . sect. 1 Il. p. I9ῖ. sq. scrupulos permultos diuinae S. codicis ini pirationi obiectos tollit RV ET 4 moires dia Com te de Rochester P. 47. 1q. / At veteres Christum in U. T. dixerunt per vates loquutum. THEOPHaLVs ANTIOCHRNVS libr. Il. I 4. p. III. RIPPOLYTus de antichristo Tom. l. opp. p. 6.

168쪽

. SEU SACRA SCRIPTURA.

tuisset, ut multos errores committerent. In his tribus , actibus consistit id, quod in nostra ecclesia inspiratio se nominatur. i Quaelibet etenim fere sine a Christianorum aliam habet notionem inspirationis, et hoc ma Xim pere attendendum. Nunc hanc notionem Probabimus

ex sacra scriptura. Dicitur I. PETR. I, 2I : Non enim volun ate

hominum allata est olim propbetis, sed a Uuitu sancto impubi loquuti sunt sancti Dei homines. Vocabulum

Graecum. gνΘ.,ωπος idem est ae seruus apud Graecos. et hunc significatum etiam saepe in Nouo Testamento hahet. Dictum hoc constat ex propositione positiva et negativa. Haec est: nulla vaticinatio allata estiolantare hominum. In his verbis patet primus ille

actus inspirationis, suppeditatio nempe instinctus scribendi, siue mandatum scribendi. Altera propositio .

positiva ita .se habet; sancti Dei serui a Spiritu sancto iimpubi loquuti sunt. In his bini reliqui actus inspirationis latent. Si prophetia nulla est voluntate hominum prolata, necesse est, I statuamus, spiritum sanctum scribenda protulisse; et ab credamus, esim factos scriptores in scribendo gubernasse; nam si unum horum deesset, non dici Posset, Prophetas et Apostolos a Spiritu sancto esse impulsos. Dicitur hoc quidem modo de parte sacrae scripturae ; loquitur enim PETRus tantum de Prophetia ; non tota Vero scriptura sacra prophetia est. Errare ergo illi putantur, qui hoc diis ctum de tota sacra scriptura adhibent; at nihilo tamen

minus

169쪽

r et CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.

minus ilIud notio iem inspirationis datam probat. P AUL Lus enim v. TIM. DI, I 6. clare dicit, totam faciam scripturam a Spiritu sancto dictatam esse; Quum tota sacra scriptura inspirata sit , dictum illud etiam ad generalem inspirationis notionem declarandam adhiberi potest. Nune ad ' diuisiones inspirationis progrediemur. Existimabant maiores nostri, pie et simpliciter cre-

dendum esse, S. S. esse librum a Deo inspiratum, nee rixandum esse, quomodo Deus in mentibus diuinorum hominum egerit' fit hae simplicitate maiorum nostrorum nostra aetas ι quae subtilior est et sagacior non est contenta. Hinc de inodo inspirationis grauissimaelites sunt excitatae, et hae lites effecerunt diuisiones

inspirationis, de quibus diximus: Arminiani primo in modum inspirationis inquisiverunt . et inter PontificibsRICHARD sΙΜΟΝ, Gallus ι multa de forma et modo inspirationis in medium protulit ; partim absurda, partim impia. Respondebat ipsi Io: CLERICus, sed . parum provide. Et nostri Theologi responderunta variae autem sunt sententiae de modo inspirationise Arminiani arbitrantur, moduna inspirationis consistere tantum in sanctis piisque motibus , qtios Deus in f, cris scriptoribus excitauerit, ut scriberent. Uerum 'haec sententia valde periculosa est, et religioni Clirinianae inimica. Potest enim aliquis pios motus se tire, et tamen emare. Hinc Arminiani et Sociniani agnoscunt in s. S. vitia chronologica et geographicae

170쪽

Et sc dicexe debent, quum statuant, Deum nihil fecisse, nisi quod pios motus in, scriptoribus S. excitauerit. . Dicunt alii , constare inspirationem in dire stione cogitationum, conceptuumque suggestione. Haec sententia non omni periculo caret. Etiamsi enim Deus cogitationes hominum ad certam rem dirigat, per liane tamen directionem homo non fit infallibilis. Exemplo hoc facile intesigetur. Reges et principes dirigunt cogitationes scribarum suorum. Mandant scribis et secretariis 1liis hoc vel illud in litteras referre; At secreta ius tamen per hane directionem non supra periculum errandi ponitur. Supra haec iam monuimus. , Alii existimant, Deum laselum adstitisse scriptoribus ne errarent. Ira ponunt inspirationem in externa adsistentia , s. in externo auxilio diuino et dicunt. Duum iuuasse e. g. PAVLLvΜ in scribendis epistolis suis. Hae . sunt praecipuae sentcntiae . quae de forma et modo inspirationis nostra aetate in meis dium productae sunt, ab aliis defensae, a nostris auia 'tem reiectae et repudiatae. Firma sententia de modo inspirationis in nostra ecclesia nondum constituta est,

potest aliquis hae de re sentire, ut vult, modo ita , sentiat, ne vis scripturae sacrae adseratur, et auctoritati illius noceatur. In eiusmodi rebus, de quibus Deus nihil clare et diserte praecepit, homines siems Iuni agere, ut Volunt, modo ne veritati diuinae aliquid detrimenti accedat. Recentiores interim ae-

curatius hane rem determinarunt, quam maiores nostri.

SEARCH

MENU NAVIGATION