장음표시 사용
221쪽
pturam esse integram. Si sacra scriptura non esset integi η, n Oh posse. pro principio unico haberi ; sed aliud principium er esset adiungendum. Omne enim id, quod'principitiin unicum alicuius scientiae est, id esse
debet integrum. Ergo nobis haec thesis: Sacra scriptura habet integritatem, est defendenda. Antequam id fiat , monendum est ut veteres Tl eologos intelligamus, omnes Theologos non solere perfectionem et integritatem scripturae saerae diltinguere, sed sub uno vocabulo persestionis comprehendero, tunc autem diuidunt perseetumem in persectionem essentialem et in
tegralem. Perfectio essentialis ipsis di. itur, quod nos simpliciter perfectio Mem appellauimus; et quod ipsis perfectio integra. is cst, id nos integritatem dicimus.
Integrum dicitur id, quod omnes suas partes habet, easdemque ranas et non corruptas. Quando itaque sacram scripturam integram nominamus, duo latelligismus: I nullam partem lacrae scripturae, seu nullum librum canonicum, iniuria temporis amissiam esse; a)nlius partes uanas, et non coa ruptas ae vitiatas esse. Negant utrumque pontificii. ' Dicunt I multas scripturae sacrae partes periisse ab libros, qui adhuc restant non amplius esse sanos ac interruptos, sed ho- mines imprudentes eos inultis in locis vitiasse et corrupisse, ita ut sensus librorum non possit erui. HOa ideo assumunt, ut traditionem exicili aut et necessὶ-riam reddant. Facile Vero videt Omnis, nos fontes
graecos et hebraicos ipsos intelligere, et de uniuersiali N a omnium
222쪽
umnium codicum corruptione loqni. Quod ad pro bationem huius Theseos attinet, ea quidem ex dicto scripturae sacrae non probari potest. Nusqum eniim scriptum legitur, selipturam sacram esse puram et immaculatam. Potest autem tam a priori, quam a post riori demonstrari. δε priori demonstratur ex perfc-
ctionibus diuinis sequenti lyllogismo: Quicumque Dispiens et bonus est, is conseruare debet inedia illa, quae ad snem suum consequendum sunt necessaria, s
aidem conseruare potes. Atqui Deus etc. Ergo construare debet etc. . Maior a nemine in dubium potest vocari, qui notionem sapientiae et honitatis ante oculos habet positam. Minor propositio intex Christianos omni caret dubitatione ; concedunt enim
Deum infinite bonum, sapientem et potentem esse. Iam quum sacra scriptura sit medium . Dei ad fines suos consequendos necessarium, nemo concedere potest, ut Deus permiserit, sacram scripturam non integram et vitiatam proferri. Si enim Deus finem vo-
Ivit, voluit etiam media. Nullum autem aliud meis dium fuit, quam conseruatio librorum sacrorum. Ergo Deus videre debuit, ne per negligentiam illi lihri corrumperentur. Deus nihil minus quam sapiens fuis set, si libros scripturae 3n litteras reserri curasset et deinde permisisset. Vt perirent et corrumperentur. Ponamus, patrem aliquem icribere librum, ex quo filii sui salutis viam discere debeant et deinde sine; ut liber hic corrumpatur et pereat; is sapientis patris
223쪽
nomen habere non potest. Deum igitur , qui dicit, scripturam sacram propter certum finem, nempe sal rem hominum, scribi curasse, et deinde addit, Deum eoncessisse, ut S. S. ex parte interiret aut deprauare tur; is lupremuin numen styltitiae et insipientiae postulat. Qui hoc argumentum, oppugnare vult, vel dicere debet, Deum non potuisse vel non voluisse si eram scripturam inuitiatam conseruare. Sed utrumque oontra proprietates Dei implicat. Nunc ad argumeneum a poseriori veniemus. Quieumque libram ali-
ωxem vitiatum dicit, is demonstrare debet, eom esse vitiatum, s noo potes, falsum est, quod dicit. Adiqui: Pontifcii non possunt demonstrare, scripturam sacram ese vitiatam. Ergo, falsum es, scripturam, sacram esse vitiatam. Maior non potest in dubium vocari; scimus enim omnes, qui aliquid factum esse assirmare vult. eum debere illud demonstrare, alio, quin pro salso haberi. In minori Pontificii quidem I volunt demonstrare, partes quasdam sacrae scripturae amissas esse; sed non magni est momenti, quod
dicunt. Dicunt in sacra scriptura libellos quosdam altari, qui hodie desint. v. gr. in Iosua libellas domini et qui sunt reliqui ' . Ex his conficere se possu
eredunt Pontificii, sacram scripturam non esse interram. Multa respondere solent Theologi, eruditionis plena. Placet breuitas. Nobis iussiciat monuisse,
224쪽
asg CAP. U. DE PRINCIPIO TAEOl OG.
di nitentes aliquid assumere, quod adhuc in magna est controuersia. Assumunt scilicet, eos libros, qui in . sacra scriptura citantur, et non amplius exstare di-I cuntur, puri es fuisse iacrae scripturae, et ad canonem pertinere. Hoc velint probare; sed id minime possunt, Volunt 2 Pontificii, maxime ex quo Concilium Tridentinum veruoni latinae auctoritatem authenticaria tribuit, demonstrare, quasdam partes saerae scripturae eorruptas esse, ut iam certitudo eorum haberi nequeat. quae Deus suo nobis verbo scripto reuelauit ' . Oniniat aeero, quae ad hanc sententiam probandam a erunt, exigui sunt momenti. Dicunt a) Iudaeos perdidisse Vetus Testamentum. Sed hoc dicunt, non vero probant. Incredibile etiam est quum tanta semperveneratio Iudaeorum et ga codicem Ueteris Testamenti fuerit. Dixerunt quidem Patres nonnulli, Iudaeos hoe sedisse, sed boni illi viri non multum de lingua Hebraica sciuerunt, ideoque non in lingua illa Uetus Testamentum potuerunt legere, hinc testimonium il-
larum nihil valet; nec illi urgo in bac controuersia possunt esse iudices competentes, Vt Iurisconsulti lo- . quuntur' . Dicunt b haereticos triuis priorum saeculorum
DisIdntiunt tamen ex ipsa ecclesia Romana nonnulli. quorum dux est ROBERTvs BELLARMINVs de verbo
. Dei libr. II. c. I l. et VII. Opp. to m. l. P. TO. sq. . 8 . sqq.
Fusus Vetus Testamentum a corruptione vindicauit cΑM Zomus in Critica sacra.
225쪽
, culorum corrupisse Nonum Testamentum, atque ad testimonium patrum magno clamore prouocant. Sed haec nihil ad rem. Haeretici quosdam codices Novi iTestamenti corruperunt; hoc non negamus, ipsisque non probandum est. Ηωc probent, Novum Testa. mentum corruptum esse, nec nos habere N. T. libros, nisi vitiatos. Probent, inquam, omnes codices Vitiatos esse, ita, ut iam nullus inuitiatus haberi queat. Hoc numquam probabunt, nec ex patribus, nec alis unde ' . Sed solent etiam c) ad variantes lectiones Novi Testamenti prouocare. Hoc iterum exigui est momenti; nam ex variis lectionibus libri cuiusdam hoc modo pr9bari potest, omnes descriptores et li-
hrarios non uno modo descripsisse; sed non demonstrari potest, ideo totum librum esse corruptum. Critici id omnes concedunt. s iptores in describenduerrores commisisse. Hi enim homines a Deo non inspirati sunt, sed homines manserunt. Exinde Vero, quod incuria scriptorum hoc vel illud exemplar iustam non habeat lectionem, nion sequitur, i. nullo veram et authenticam laetiovem superesse. Praeterea variae illae lectiones maxima ex parte non magni sunt momenti. Si v. gr. iin uno dice Novi Testamenti l
226쪽
aoo CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.
contrarium, haea varietas maximi momenti esset. et quae sunt reliqua. Sed eiusmodi variae lectiones nu quam reperiuntur. Praeterea habemus certax leges eriticas, quibus verae lectiones a falsis discerni possunt, mi et hoc adiicimus: Nouimus in codicibus CICRRONI s et LIVII innumeras esse varias lectiopes: at nemo tamen dicit, LIVIVM et CICERONEΜ ita corruptos esse , ut ex illis nullus certus tensus possit erui. Si variae Lectiones LIVII ct e ICERONI anon impediunt, quominu3 ex Liv Io historiam Romanam et ex CICERONE res philosophicas cognoscamus: certum esit, varias ieetiones N. T. non obstare. quo minus ex N. T. historia L C. et religionis chris stianae natura ac indoles possit cognosci ' . Ergo partim a priori, partim a posteriori sacrae scripturae integritas probata est. Nunc PergemuS ad reliqua. - .
, Perspicua dicitur oratio, cuius sensus facile intelligitur, si debita attentio
adhibeatur. Certam nominamus illam orationem, quae, rebus omnibus accurate consideratis, unum tantum sensum admittit, aut cuius sensus, debita attenis . tione
227쪽
tione adhibita, determinari potest. Ex his definitionibus apparet, quonam se m sacrae scripturae perspicuitas et cer-.titudo attribuatur. Possunt autem hae duae affectiones sacrae scripturae partima priori, ex notione sapientiae et boni. 'tatis Dei, partim a posteriori, per Clara , sacrae scripturae dicta, demonstrari.
Ad perapieuitatem et certitudinem sacrae sicliptu. 1ae probandam nunc accedimus. Si enim scriptura cra non perspicua ae certa essset. non posset pro principio Theologiae unico haberi. Explicabimus I thesin: Saera seriptura est perspicua; adi partim a
priori, partim a posteriori probabimus, hanc thesin veram esse. Quod ad subiectum propositionis norissiae attinet. obseruandum est, hic poni totum pro parte. Synecdochice tota enim sacra scriptura poni- tur pro parte sacrae scripturae, in qua contineuturdogmata it praecepta ad salutem necessaria. Nos porro hic non loquimur de perspicuita e rcrum et modi illarum, sed stili. Respectu enim rerum prop
sitariun sacra scriptura non ubique est perspicua, sed N e habet
228쪽
habet inulta abscondita. Sie mysteria non sunt perspicua ratione modi. Etlamsi vero eaustas et natu- .ram eorum ignoremus, illa ipsa tamen verbis pr*priis et perspicuis enarrata sunt. Sunt alia, quae acl l Chronologiam, Geographiam, Antiquitates spectant, phicura. Tantum dicere volumus. sacram scriptu- .ram dogmata cuiuis ad salutem scitu necessaria ver-his planis et claris proserre. Oratio autem perspichrae illa dicitur, cuius sensus facile perspici potest. Subiectum huius perspicuitatis non est omnis homo; multis enim hominibus sacra scriptura semper obscura manebit. Desideratur enim I homo sana ratione praeditus; 2 linguarum peritus. zn quas sacra scriptura vel verta, vel in quibus exarata est; 3 homo a tentus; quicumque enim attentione caret, is libros eruditi Ismos minus recte intelligit. Hae omnes determinationes probe obseruandae sunt, propter iIIos, qui perspicuitatem sacrae scripturae negant, nempe Pontificios. Hi, ut scripturae sacrae aliud principium ad latus ponerent, dicunt, magnam pars
tem sacrae scripturae obscuram reis. Dicunt i in s era scriptura sunt mysteria; ergo non est perspicua. Mittunt statum controuersiae. Nos non loquimur
de claritate rerum et euidentia modi, sed de euiden- . tia verborum, seu perspicuitate testunonii. Potest oratio quaedam perspicua esse in verbis, quae tamen obscura est in rebus. Mathematieus utitur verbis
planis et perspicuis, sed in rebus ipsis oratio eius c obscura
229쪽
obscura ess. Nos loquimur tantum de perspicuitate
Demonstrabimus antem thesin nostram I a prio-ι ri, ex persectionibus diuinis; 2 a posteriori, ex dictis sacrae scripturae; ae 3b eX experientia. Argu - . mentum nostrum a priori sumimus ex notione sapientiae diuinae : Omnis sapiens, qui alios vult erudire et instituere, mentem suam planis et perspicuis verbis proferre debet. Atqui Deus, qui voIuit in eriptura homines erudire, est fasiens. Ergo me tem suam planis verbis proferre debuit. In hoc argumento nihil est, quod homo sanae mentis impro-hare possit. Maior est euidens. Quicumque eru-
dire vult, et ita loquitur, ut alter eum non intelligat, is profecto insipiens est. Minor pariter certis. sima. Deum infinite sapientem esse, nemo negat, et I. TIM. III, I . clare exstat, nobis illum voluntatem suam in sacra striptura proferre voluisse. A posteriori
idem per clara dicta probatur: v. c. PSALΜ. XlX. 8, 9. ALΜ. CXIX. Ios. in quibus rex ille diuinitus illuminatus verbum Dei inim Iuce et lucerna comparat. 2. PETR. I, I9. pariter sacra scriptura Veteris
Testamenti cum luce comparatur et his te similis inh' dieitur. Argumentamur ergo : Quicumque liber eam luce comparatur, eique similis esse dicitur, is perspicuus esse debet. Atqui: saera scriptura cum luce comparatur. Ergo perspicua else debet. Maior nihil habet eum uersiae. Quemadmodum lux ocu-- . - .lla
230쪽
a , CAP. II. DE PRINCIPIO THEOLOG.
las nostris. facultatem suppeditas, res extra nos pos itas videndi; ita lacra scriptura pariter intellectui nostro1 acultatem praebet, verum peripiciendi et cognoscendi eiusmodi autem liber dicitur perspicuus. Minox 4Qst euidentissima. DAvID quidem tantum verbum J ei lucem nominat, et per hoc non potest nostra sacra scriptura intelligi; tempore enim D AUI DKarnodo libri Mos Is erant scripti; ergo verbum . de quo DAVID loquitur, et, quod dicit, non primo sensu ad nostrum codicem potest trahi. At nostra
tamen scriptura complectitur verbum Dei, et DAVID simpliciter dicit verbum Dei. Ergo hoc etiam ad nostrum codicem Ueteris Testamenti mediate potest duci et trahi. 2. TIM. III, sanctus PAVLLus diiscit: Sacram scripturam nos erudire milie ad salutem.
Ex his concludimus: auodet que erudire nos potes ad salutem, id euidens esse debet. Atqui sacra scriptura erudire nos potest ad salutem. Ergo: euidens osse debet. Quod enim obscurum est, id neminem Potest erudire, multo minus ad salutem. a Per experientiam denique demonstrare possumus thesin n Astram. Trademus modo homini simplicissimo Nouum Testamentum, ut legat illud in aliquod tempus, et interrogemus eum, num intellexerit. responsum certe mlaetum feremus. Sunt quidem loci quidam, qui ab eo ' intelligi non poterunt, sed ea non proserunt Gisgmata ad salutem neccssaria.