Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

omnia eius attributa per iustam conclusionem deriventur. Id iam veteres ΜΕ- taphysici et Τheologi animaduerterunt, qui praeceperunt, tres esse vias inuestigandi attributa Dei: Viam negationis, caussalitatis, et eminentiae. Repetunt/ haec omnes nostri Theologi, neque falsae sunt illa; at potest tamen haec res Commodius et euidentius explicari. Omnium attributorum Dei negativorum rationem continet independentia Dei, et omnium attributorum Dei positivorum rationem Continet caussalitas, siue alter conceptus Dei cum independentia coniunctus. Negativa vero haec attributa plus habent dissicultatis aut minus clare a nobis intelliguntur, quam attributa positiva. Haee. enim simile aliquid habent cum nostris perfectionibus et idcirco ex comparatio. ne cum illis intelligi possunt. sit negativa attributa nullam habent conuenientiam aut similitudinem cum nostris persectio. nibus, et adeo captum nostrum longisi. sime superant.

Constituendum est nobis Ib principium, ex quo omnia attributa Dei derivari debeat. Hoc vero est

essen.

262쪽

essentia Dei. Effenua id est, quod rationem continet illarum rerum, quae in re quadam insunt.- Εssentia ergo Dei in se habet rationem attributorum Dei omnium. Quodcumque rationem continet omnium attributorum diuisorum, id es principium cognoscendi atteibuta. Atqui: essentia Dei continet rationem omnium attri-

katorum. Ergo es principium illud, ex quo cognosci potes, quid infit in Deo. Duo indicantur in defini-aione nostra de Deo, I independentia: Deus nullam exsistentiae suae caussam habet. 2 Caussalitas: est cauta omnium rerum. Ex his binis differentiis omnes perfectiones Dei concludendae sunt. Veteres Theologi eamdem .ingressi sunt viam docendi de Deo, ac nos. Tota Theologia nostra naturalis, Vt hodie traditur, .non differt a veteri materialiter, sed aliis tantum v rabulis a nobis proponitur, et melius omnia explorantur. Omnes Ueteres Metaphysici tradunt, tres esse vias, per quas dicunt cognosci pota omnia attributa Dei. Hae tres viae fundamentum habent In estentia Dei, seu primo Dei, quem nobis formamus, conceptu. .Prima viae est via negationis, et est ratio demonstrandi

attributa diuina ex independentia. Dicitur vero inaneeathonis, quia negat inesse in Deo illas imperfecti nes, quae indicant, rem aliquam rationem exsistentiae suae extra se habere. Si Deus enim non independens est, sequitur,lut caussam exsistentiae suae in alio habeat. Hanc vero non habet, sed est independens.

δις-ia via est via causalitatis , qui hac via utuntur,

. . ex

263쪽

ex altera notione, quam desinitio Dei continet, nempe. eum esse cautam insisterilae omnium rerum, ConcI

dunt: quodcumque in essem reale es, id in caussa quoque ita esse debet , quia ex nihilo nihil fieri potest.

et omnis rex rationem iussicientem habeti Quodcumque honum, persectum realiter in caussa quoque esse debet. Nihil boni sine caussa si exustere potest, a lardum est . bonum ex nihilo ortum et tantum in effectu esse. Si Deus caussa omnium rerum, sequitur. Omnes in Deo esse Persectiones reales, quae in Op rilaus suis cernuntur, et Omi s Perseetiones, quae sunt in spiritibus finitis, in Deo quoque esse conci .dimus; nam Deus est caussa omnium rerum. Est is spiritibus finitis scientia, sapientia, iustitia, Bonitas, . etitas; itaque haec omnia in Deo, tanquam caussa rerum omnium , hinc edam spirkuum, quoque esse detient. Tertia via dicitur via eisnentiae. qui hac muntur via, hoc principium metaphysicum affulset:

caussa est nobilior effectu suo. Guiacumqme is essedis bori .', id nobilius in causa esse debet. Deus est

prima caussa ominium renum. Ergo omnes perfinisnes,

quaa sunt in spiritabas finius, in prima caussa, me emeo, nobiliori omnino Modo My aebent. spiritus' finiti e. gr. scientia instructi sunt. Deus vero eorum est eaussa. Ergo scientia diuina multo eminentior elis estet scientia spirituum finitorum, et nullos habene debet linives. 'Constat Mune, tres has vias vcm esse ineptas. sed istudamentum habere an esstutia Deux Atta

264쪽

Attamen aliquid habent obscuritatis et ambages quasdam. Modo breuiori id potest tradi, quod veteres Metaphysici per has tres vias proponere Voluerunt. omnia scillaei attributa sunt vel negatiua, vel positiva, ut diximus. Illa fluunt eta independentia: haec vero partim in primo, partim in secundo conceptu funda. mentum suum habent, hoc est, tam independentia, quam in caussalitate. Ex caussalitate ipsa attributa positiva cognoscuntur, iuxta hoc axiomae quidquid realitatis est in effectu, id in caussa est; sed modu* horum attribuistorum pendet ex independentia Dei. Hanc ergo viam

sequemur, ut ex independentia deducamus omnia attributa negativa, e binis hisce conceptibus, nempe ex in dependentia et caussalitate simul, postiua derivemus. Negati attributa dissicilius cognoscuntur quam positiux. Illae res, quarum conceptum iregativum tam tum habemus, non plene, non perspicue, non euigenister cogno cuntur. Qui arctat rem quamdam hoe vel

illud nosti habere, ille naturam rei non statim intelligit. Sed Miributorum postiuorum longe paeniorem cognitionem habemus . Verbi gratia : Infinitas Dei est attΗ- hutum megativum. Negamus Deum finitum esse, et - nouimus, quod Deus Non sit finitus, nouimus , Deum non habere Enes. Ast nescimus, quid infinitas sit. Nam noster intellactus finitus est, et omne finitum non

est rapax infiniti. Iustitia est attributum Dei positivum. noe attributam facile capimus, quia aliquid similitudinis habet eum iustitia humana. Plenum huius persectionis

265쪽

ctionis diuinae conceptum in animis nostris formaro

possumus. Attributa negativa sui nihil simile habent. solum in Deum cadunt. Ouicquid.nihil habet sui simile, aut cum nulla alia re comparatur, id non pol, est ab hominibus intelligi. Λst attributa habent ci gnationem quamdam cum nostris perfectionibus. Quamobrem plenius illis intelliguntur.

Deus ab omnibus aliis naturis distinguitur, ex independentia nimirum, seu exitiastentia necessaria, sequitur λ)tam unitas

D ei; quam 2) spiritualitas et simplicitas

Dei; quae duo attributa, licet positive ienuncientur, reuera tamen negativa sunt. Omnis enim multitudo rerum supponit caussam quamdam; et omnis 'compositio seu concretio pariter causam requirit. Deus vero nullam habet exsistentiae suae

caussam; itaque et multitudo et comp stio a Deo remoueri debent. Sacra scriptura utrumque hoc attributum Deo disertissime tribuit. Unitatem innumerabilibus in locis Deut. VI, 4. Ies XXXXIV, 6. I. Cor. VΙΙΙ, 6. L. m. ΙΙ, s. spiritualitatem et simplicitatem, Dan. IV, 24. 2. Cor. III, I p. Iari I, I

266쪽

DEMONSTRATIO.

Inter attributa diuina et quidem illa, Per quae om- . . nes a Deo remouentur imperfectiones, et quae vulgo negativa appellantur, Primum locum oceupat unitas diuinae naturae. Quamuis enim hoc attributum vide qtur esse positiuum, tamen si eius idea et notio euoluatur, perspicuum erit esse negativum. Negativum attria

butum est illud, per quod imperfectio quaedam a Deo . remouetur. Vnum dicitur, quod nullum habet socium. seu simile. Quando ergo dicimus, Deum esse unum, negamus, Deum habere socium, seu simile. Propositio:

Deus est unus, propter ambiguitatem Vocis unus uberius explicanda nobis est. Hoc vocabulum non semper eo dem modo sumitur. Distinguunt Metaphysici unitatem in speci am et numericari. Interdum significat unita, speeiri unitatem, interdum unitatem numeri. Deus dicitur unus non specifice, sed numerice. Tres homi- nes habent specificam unitatem, continentur enim sub uno genere et unam habent speciem. Tali rationatres in Deo personae non sunt unae, alias enim tres Distinenti meo competit unitas numerica. Si dicimus t Deus est unus. dicimus, praetur Deum nulla est natura, quae sibi hoc nomen vindicat.

i Haee unitas stipremo numini multis laeis saeraeseripturae tribuitur'. at illa tam nota ut clara sum, ut interpretatione noli egeant. idem attrihutum fana ratio cognoscit. Multa vcro adstrunt Philosophi argumen. Q M . .

267쪽

ta. Alii unitatem Dei ex Vitate huius uniuersi, alii ex

unitate regularum probant. Nos simplicein tantum demonstrationem dabimus. Omnis numerus determiis natus signiam est caussae aut dependentiae, cuiusdam; ubi enim numerus est quidam, ibi etiam caussa concipi debet, quae numerum illum determinauit. Ponamus v. gr. tres vel quatuor homines in uno versari loco; simulae hic numerus concipitur, etiam caussa concipitur , quae effecit, Vt non plures substantiae in illo loco versentur. At Deus est ens a se, hoc vero nullam liqvbet exsistentiae caussam; ergo omnis numerus et mutilitudo a diuitia natura remoueri debet. Exemplum da-himus : Veteres Persae duo ponebant principia, bonum et malum Deum. His positis, statim caussa quaedam eoncipienda est, quae effecisset, ut bini tantum essent dii.

Hoc sapientiores Persae videbant; ergo statuebant, haee principia subordinata esse uni Deo. Ex hoc inanise. stissimum, concipi nullo modo posse numerum quenudara, seu multitudinem , nisi simul caussa concipiatur eius.

Ponamus, tres esse Deos unius generis et naturae; statim caussa concipienda, quae illum numerum deteris minet. Quoniam ergo numerus caussam exsistentiao suae determinantem habere debet; eus autem inde-

pendens nullam habet exsistentiae suae caussam; ergo necesse est concludamus, illud ens unum tantum esse. Si enim hoc non esset, caderet eius independentia. Unitas ergo diuina et per rationem et per reuelati nem omni dubio liberatur. Vnl-

268쪽

L Vnitatem excipit spiritualitati Hoe attributum iterum videtur positiuum: at si notio eius euoluitur, uarissime e stad. hoc attributum pertinere ad attributa negativa. Spiritus stilicet est substantia, corpore carens, intellectu, et si Vobu'tate pragdit . ,. Prima pars ius Prop tionis j ad negatiua , secunda ad postiua attributa Pertineti. .De.poseriori itaque parte agendum erit, quando ad attributa positiva Venerimus. Quando spiritum negative consideramus, nihil est quam sub- Ipum Car r. . . Quando ergo dicimus, Deum

esse spiritum, dicimus, Deum corpore carere. ' Hoc

attributum demonstrabimus primo ex reuelatione. Deum

esse spiritum, sesus Io Λ N. IV, 24 idemque 'P ΑvLLusa pOR. III, i7. dicit. ' in diuinis libris spiritus opponi. tur corpori; hinc apparet per spiritim intelligi substantiam corpore carentem. Εns, corpore pra0Atum, vartes habet. Quod has Bahet, non potest 'sine caussa exsta

stere. Ergo si corporeum quid animo. hostia propont-mus, statim percipimus ; illam rem mori esse ens a se.

Iam vero Deus est ens a se, et nullam exsistet tiae suae habet caussam; hinc Deus corpore cater-

Nunc sequitur sviplieitasP Ustodcuriiqtie corpore caret, id etiam simplex est. simplicitas etiam attribu

tum positiuum esse videtur, sed non est. Simplex dicimus id, quod, partes non habet, seu quod composi-mm non est. Positivam ideam 'liniplicitatis rQn habe.mus. Quam rem quum naturam diuinam simplicem dicimus, hoc indicare volumus in Deo. nullas Partes,

269쪽

nussim eompositionem et coagmentationem esse. I Nam quum spiritus sit substantia corpore earens, et omne, quod, et eorpore, simplex sit, Detis autem corpore careat, etiam simplex esse debet. Corpus opponitue spirituuAtqui corpus est res composita. Ergo simplicitas spiris inesse debet. Iam sacra seriptura dicit, Deum ess hiritum. Ergo Deus simplex esse debet.

Ex eadem notione exsistentiae neeest sariae et aseitatis sequitur infinitas Dei. Illa autem infinitas optime potest distribui in absolutam infinitatem, seu insinitatem

essentiae, et infinitatem relativam. Infinitas e sensiae, seu absoluta infinitas ex notione aseitatis diuinae necessario conia AEluditur; quod enim nullam habet sui caussam, id etiam terminos, fines et limites nullos hahere potest. Omnes limitationes et determinationes ex caussis de aluantur, quare si in Deo essent limites et fines quidam, caussa quaedam vel extra Deum, vel in Deo concipienda esset,quae diuinam essentiam eiusque persectiones limitasset et determinasset. Atqui vero

aseitas omnem omnino caussam excludit quamobremnecessario natura diuina tan quam

270쪽

quam infinita, et omnium terminorum Relimitum expers, animo concipi debet. A

DEMONSTRATIO.

De infinito infinita disputantur. Notionem infiniuu O capere potest, quia mentes nostrae finitae sunt. Recentiorum quidem Philosophorum aliqui definiti nem positium infiniti dare voluerunt: at definitiones illae obscuriores sunt definito. Habemus tantum invniti notionem negatiuam. Infinitum dicitur id. quod fines non habet. Ex hac definitione Apparet, nos reis mouere a diuina natura finitatem. Infinitatis vocab Ium est genericum, habetque tuas speetes. Indicabo' illas, et tum demonstrabo, singulas species infinitatis in naturam diuinam cadere. Duae sunt species infinniatis. Possumus illam considerare tam in se, quam in respectu ad rem aliquam aliam. Possumus enim ideam infinitatis cum alia quadam idea eoniungere. Si cogitamus infinitum numerum, cum conceptu infinitatis coniungimus aliam quamdam notionem numeri. Pari ratione infinitas naturae diuinae eonsiderari potest, et quidem tam in se quam eum respectu quodam ad tem-Pus, ad spatium, ad locum. Relatione horum diuid tur iterum in infinitatem temporia, spatii et loci. Infini. res spatii et loci nominatur taurensiati Infinitas temporia dicitur in sacra scriptura et a Theologis aeternitas.

SEARCH

MENU NAVIGATION