Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

scriptura Deo affectus tribuere solete Ε. g. homines, qui amant. eos, quos amanr, seliciores reddere cupiunt. Iam in Deo est studium humanam felicitatem promouendu hino, scriptura sacra Deo affectum amoris adseribere solet. Teneamus ergo: quoniam Deus id facit, quod tibi homines facere solent, qui asseetibus gaudent, ideo Deo affectus

tribui solent γ.

I. XVII.

Perfectiones voluntatis diuinae sunt vel naturales, Vel morales. Naturales Uoluntatis diuinae persectiones sunt illae, quae e ipsa voluntatis natura fluunt, libertas nimirum et potentia. Libertas diuina est vis interminata voluntatis diuinae, ea semper eligendi, quae ipsa placent. Omnipotentia diuina est vis voluntatis diuinae omnia illa essiciendi, quae vel physice vel moraliter possibiliasunt. Aratth. XIX 26. Luc. I, 37. Quoniam vero Deus hac infinita potentia sua non semper eodem modo Vtitur, ideo Τheologi et Philosophi diuidere solent potentiam diuitiam in absolutam et ordinatam. Quae diauissio non diuidit ipsam potentiam Dei, sed

Noua ratione explicat affectus, qui Deo tribuuntur. covRAYER in Examen des de uis Geoluiques TOm. I. P. 2SP sqq.

312쪽

sed diuidit tantum usum et mei citium

huius potentiae.

Tertium momentum voluntatis diuitiae sunt per fectiones voluntatis diuinae. Omnes persection es voluntatis spirituum diuidi possunt in naturales et morailes. Naturales sunt, quarum ratio eX ipsa natura volunt tis reddi potest. Tales sunt libertas et potentia. Per sectiones vero moralis non ex ipsa voluntatis natura ficiunt, sed sunt id, quod Philosophi rirtutes nominant. Tam per rectiones morales, quam naturales, sunt volutatatis nostrae realitates. Quoniam Vero omnes realitastes spirutuum finitorum Deo quoque tribui debent, naeesse est ut illas quoque persectiones Deo tribuamus. Id etiam clarissime saera scriptura docet. De naturali bus vero perfectionibus voluntatis diuinae, de libertam et pocrentia, primo loco hic agimus. ' i Libertas est facultas ea eligendi, quae nobis pia cent. Alia est flefinitio, quando de libertate morali agi- 'tur. Nunc de libertate tantum physica loquimur. Libertas diuina est infinita et interminata viri voluntatis diuinae, ea semper eligendi, quae ipsi placent. At Deo nihil placere potest, nisi quod bonum. Ergo es vis voluntatis diuinae, ea semper eligendi, qluae boninmt. Disputatur, num libertas in Deum cadat, sed saec tota disputatio pendet ex definitione libertatis; quemadmodum illa definitur, ita etiam de Deo prae-

ditari

313쪽

cari putest, Vel non. Absint vocabulorum tricae l. Si quis dicat, libertas est lacultas vel bona vel mala eligendi: is Deo libertatem abiudicare potest. Nain Deus per persectiones suas quodammodo cogitur hona eligendi. Si quis dicat, libertas est facultas ex multis rebus prorsus aequalibus ea eligendi, quae nobis placent, quae libertas solet libertas aequitibrii diei, dubitari potest, num tu Deo illa sit. Sunt enim, qui neean res sibi aequales esse. Sed hanc disputationem

nos dirimere uoti oportet; ad Metaphylicam enim, non ad Theologiam reuelatam pertinet. Si sunt res prorsus aequales, qua in re tamen nihil definiam, Deus liberta- tem aequilibrii habere potest, mihique magna esse vid tur illorum audacia, qui statuunt, Deum in eiusmodi casu non eligere posse. Tota sacra scriptura nobis Deum tamquam naturam liberrime operantem, eligentem ,

nobis sistit. Hinc de libertate diuina dubitare non pos.

Altera persectio naturae voluntatis diuinae est potentia. Potentia est vis aliquid essiciendi. omnipotentia est vis infinita omnia ossiciendi. Obiectum ergo Omaipotentiae diuinae sunt omnia. Per se clarum est, subintelligi possibilia, . seu quae fieri possimi. Omnipotentia diuina ergo est vis voluntatis diuinae. omnia ea perficiendi , quae possibilia sunt, seu est vis illimitata voluntatis diuinae, omnia illa solo voluntatis suae adtu emciendi, quae Vel physice , vel moraliter possibilia sunt. Desinitio nou postulat lon- gam -

314쪽

gam explicationem et probationem. Quum Deus sitens simplieissimum et independens, et infinitum, sequi--itur, in Deo inesse potentiam illimitatam solo volunta

. tis actu omnia est:eendi. Poteritia consistit in vi et virtute aliquid efficiendi: at potentia diuina differt ab omni birituum sinitorum potentia: hi enim nihil emeere pol. sunt, nec agere in res distantes sine mediis, et media non possimi adhiberi, nisi res appropinquat. Media '

stmper agunt per contactum seu impulsum. Uia veno inciendi illimitata, quae in Deo est, agere potest siqermediis, sine contactu, sed 1olo voluntatis actu. Seriis plura sacra boc toties probat. Deus ergo in res di-- stantes agere potest per solum voluntatis suae actum. . Quomodo vero hoc fiat, ea tum nostrum superat, . in ratio id inuestigare nςscit. Nunc hoc dogma vherillν

obiectum omnipotentiae diuinae sunt omnes res et quidem podibiles. Neque enim 1ς extendit ad imposia

sibilia. Sunt Philosophi et Theologi, qui puIant, se quoque d impossibilia extendere potentiam qiuinam' ; hi vero nesciunt, quid statuane. Impossibil non sunt res,

non sunt entia, sunt absurda, milia. Iam facias propo, stionem, et absurdum in illa senties. In Ecclesia tamen Romana strenue defenditur, Deum sacere posse contradi-- ctoria, seu in se impossibilia, atque rerum naturae aduersa.. ' Hane vid, PETAvivs Dum. Theoi, Torii. I. im, V. e. S. o. p. ala. Iq. LAVNovus de fortung Aristo. P. 213.

315쪽

Hanc enim senthntiam mittere non possunt, quia alias

transsubstantiationem defendere nequount. Quid quod'-lpse L VTΗΕRVs noster non valde ab hac sentencia alienus erat; dicebat enim, multa in Philosophia vera. tesse, quae in Theologia falla esse deprehendantur. Possibilia vero duplicis sunt generis vel physice vel ιmoraliter. Ab his distingitenda sunt naturaliter et mo-irciter impossibilia. Naturaliter impollibilia sunt, quae perinaturam rerum fieri non Possunt: moraliter vero, quae: per persectiones morales fieri non possunt. Excludii tui a potentia diuina I quae naturaliter impossibiliassint, seu contradictoria: si vero dicimus, Deum conis radictoria facere non posse, potentia diuina nullo mo- do limitatuta Reformati nobiscuin hic consentiunt. Excruduntur a potentia diuina , quae moraliter impossit bilia sunt, quae auersantur perfectionibus cli- .uinis moralibus Si Deus saceret moraliter impossibilia, esset imperfectus. et ita Deus non esset Deus. Deus ' g. innocentem non potest poenis afficere; naturaliter uidem possibile est, sed non moraliteri impeditur enimi iustitia. Deus non potest aliquem sallere: moraliter hoc est impossibile; impeditur enim a veritate sita D. Argumenta , quae hanc potentiam in Deo esse . probant, partim eX scriptura, partim ex ratione si

ConL PrAPPIVs de contradictoriis. in Primitiis Tubin-Ieobus. Stolidus est EvRToNus, qui Deum idcirco impossibilia sacere non posse ait, quoniam nolit,vid. cOTELERII Patres. Apostolici Tona. II. 'PAIl.

316쪽

muntur. Primum scripturae sacrae dictum agit de omni- potentia physica; secundum de omnipotentia in regno

gratiae. illud exstat LVC. i, 37: Non impossibile est apud Deum utam verbum. Graece legitur ; hoc vocabulum nillil aliud significat h. l. quam res. Ex antecedentibus apparet, agi de conceptione virginis. mide hac conceptione dubitet Maria, dicit angelus haec verba, quorum septentia haec est: in rerum natura ni-bil est. tam dissicile, quod Dui potentia non possit laesre. Secundum dictum legitur MATTH. XIX 26: Apud Deum omnia possibilia sunt. ΕX antecedentibus patet. Christum agere de re quadam morali. . Dixerant discipu-- li. si haec vel illa res Vera esset, nemo fatuus fieri posset. Ad haec verha respondet: bomo locuples semet ipsum seruare aut saluare non potest: At, quod homo non potest, potest Deus. Omnipotentia diuina in animis homunum tales res producere potest, quas homo non potest. D s materiam huius uniuersi ex nihilo produxit. Iesus uno verbo homines aegrotos sanitati restituit. Haec sunt exempla omnipotentiae diuinae. Omnia mit acula' in Ueteri et Nouo Testamento ad probandam Omnipotemtiam diuinam conducunt. Theologi et Philosophi omnipotentiam diuinam in absolatam et ordinatum diuidunt. Haee diuisio non est in Deo, sed est plane ideatis et in nostra

mente. Vna eademque, et quidem infinita est in Deo' potentia, sed ea diuersimode sese exserit, hinc mox absoluta mox ordinata dici solet. Potentia vero ab-

317쪽

solata nihil aliud est, quam absolutus potentiae diuina. vius ordinatus vero usus est potentia ordinata. Deus enim nonnumquam per certum ordinem, ac per media agit, et Furii sh iit, dicitur uti potentia ordinata. Dicit Deus cin. I, 2: stat lux; dicti Iesus aegroto illi: ΜAR-c1 II, 9, ii : tolle lectum et abi; hic agit absolute. At blaeet interdum Deo, id, quod vult, per certum ordinem eertaque media seruare. Per diluuium potentia diurna ge- hus humandri, paucis exceptis, consumebat, et hoc est exemplum, non absoluta sed ordinatae potentiae diuinae. Agebat enim per media,adhibita nimirum pluuia illa,quam Fatate patiebatur tot dies, ad destruendos homines.

se omnes persectiones diuinae morales in sacra scriptura exprimuntur per Unum Vo- exbulumsanctitatis ED. UI, 3. I. Petr. I, 'Is, I 6. Sanctitas autem Dei immutabile., est propositum voluntatis diuinae, pers -ctionibus suis conuenienter agendi. HaeC sanctitas in certas species diuiditur. De enim sanctitatem suam demonstrat Dei per' verba Dei per facta .Quum sanctitas diuina' per verba sese patefecit, tum dicitur citas; quum Vero eadem per actiones per facta sese patefecit, tum dicitur val

bonitas, vel iustitia.

318쪽

αCT. I. Q. I. DE NATURA DEI &ti et I

Diximus de perfectionibus naturalibus diuinae vo-

luntatis, nunc ad morales accedimus. Morales istius

Persectiones sunt, per quas Deus legem quamdam in agendo obseruat. Harum quatuor solent numerare , Theolos, Bonitatem, Veracitatem, Iustitiam, Sanctitatem. Uerum sanctitas non est peculiare aliquod attributum voluntatis diuinae, sed generale, quod reliquas persectiones morales comprehendit. Id clarissime patet ex I PETR. I, 16. ubi vox sanctitatis primo de homi-

nibus adhibetur. et omnes eorum persectiones mora

les subitidicat, deinde eodem modo tribuitur Deo. hinc generale est nomen. Non oinnes ergo Theologi de sanctitate diuina uno eodemque modo sentiunt. Λlii enim particularem virtutem sui, ea intelligi putant, et ex ratione tantum, non ex saeris litteris, notionem huius vocabuli eruere volunt. Dicunt hine alii sin-

ctitatem esse amorem ordinis, quo Deus vult, Vt omnia

ordine peragantur. Alii sanctitatem dicunt consistere

in perpetua obseruatione sapientiae. Alii eam esse constans propositum sapientςr omnia gubernandi. Si Deo

sanctitatem tribuimus, oportet non sequi scripturam.

Potestas vocabulorum sanctitas et sanctus ex sacris litteris unice potest optime intelligi. Sanctitas idem est ac virtus. Haec autem constans propolitum eX Praescripto legis agendi, seu constans propensio, ea quae hona et recta sunt, semper agendi. Dictum nullum

319쪽

dum et demonstrandum, Deum esse sanctum, quam ad definitionem nωstram de Tanctitate extra Omne dubium ponendam. Exhortatur I PRTRus : estote sancti atque adiicit 2 exemplum lanctitatis, nempe sanctissimi Dei: Sicut Deus sanctus est. Constat ex his verbis, ἄγ sanctitatem diuinam et humanam, quoad essentiana, inter se non differre; constat inde β) eum, qui de sanctitate diuina recte iudicare vult, sanctitatem hominum sibi ob oculos ponere, ut ex illa lanctitatem Dei, concludere debere. Constat γ sanctitatem consistere in consormatione vitae ad legem diuinam. Lex illa de-elarat, quid conλrme sit persectionibus nostris. Sanetia

tas ergo diuina est immutabile eius propoutuna persecti nibus suis conformiter agendi. Deus non habet Iegem extra se, sibi ipsi lex est et regula. Persectiones ipsius sunt ipsi instar legis. Deum vero sanctum esse etiam ratio confirmat. Si Deus non haberet sanis ctitatem, et persectionibus suis noni semper conuenienter ageret, ei vel intellectus vel voluntas Ismitata eL set. At neque ille, neque haec lites habet; ergo eaussa non adest desectus sanctitatis, sequitur ergo,

Deum esse sinctissimum. Ex his corollarium sequitur. Sanctitas est vocabulum generale, quod omnes persectiones eius generales complectitiir. Sanctitas in Deo est idem, quod virtus in Deo. Virtus autem est vGeabulum generale, quod omnes perfectiones generales denotat, et quia sanctitas idem, quod' virtus, sequitiit,

320쪽

vocabulum sanctitatis esse vocabulum generale. Ex his manifestum est, omnes persectiones morales esis species sanctitatis Dei. Omnis sanctitas vel per verba, vel per laeta sese exserit. Illa virtus, quae sanctitas dicitur, quum

ad verba refertur, est veracitas, quum ad facta, duplex habet nomen; dicitur enim vel bonitas vel iussitia.

Veracitas est immutabile propositum voluntatis diuinae, sermones suos ad na-tUram rerum, et ad decreta sua accommodandi. Hinc virtutem reuelatio Deo multis in locis tribuit. e. g. Muni. XXIII, I9. Ebr. VI, I 8. Ad scripturae testimonium accedit rectae rationis testimonium. Desunt enim in Deo omnes illae caussae et rationes, ex quibus aberratio sermo-nUm humanorum a Veritate nasci potest. Bonitas est immutabile propositum Voluntatis diuinae, omnes illos beatos et felices ,

essiciendi, qui hoc studio diuino digni

sunt. In hac virtute diuina probanda it rum Concurrunt reuelatio et ratio. Desunt enim in Deo omnes illae causae, ex quibus vel odium vel negligentia alios iuuandi nasci et oriri potest. Sacra scri-T4 ' Plura

SEARCH

MENU NAVIGATION