Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3ω P. I. DE THEOL. STRI . SIC DICT.

etiam imperfectiones humnas Deo tribuebant. ROM. III. 23: Omnes homines carent gloria Dei. In his verbis illae perfectiones diuinae intelliguntur, quarum imago inpriinis hominibus erat. Ex his dictis obseruatio nostra exegetica clarissime patet. Antequam rationem huius ain bellationis demus, gloria eli definienda. Haec est testimonium publicum conuictionis nostrae de aliorum perfectionibus. Nascitur igitur gloria ex persectioribus alleuius. Effectus interdum ponitur pro caussa. Gloria, tamquam effectus persectionum ponitur pro caussa, hoc

est, pro persectionibus ipsis. Sed quaenam est utilitas huius dogmatis In Τheologia saepissime de gloria

Dei loquimur; ad quam vero intelligendam multum aDieri adiumenti obseruatio nostra. Dicimus: Deus o ratem turrarum in gloriam suam condidit, seu ut homines persectiones eius ex contemplatione mundi et huius viai uersi eognoscant. Recentiores Philosi,phi, RINGI v Ma AvLE aliique hane propositionem ferri pose in Tlieo-

do a negant; studium enim, dicunt. gloriae esse vitium: at hi Philosophi non intellexerunt senstina huius proposi- etlonis. Ex hac obseruatione intelligi potest, quando P.AVLLVS I COR. X, 3I. dicit, facienda nobis omnia esse in gloriam Dei. Senius est: Nos sic loqui et agere debere; ut alii ex his cognoscant, nos conuictos ese de persectionibus diuinis, etiamque incitentur ad gloriam diuintu.

332쪽

CAPUT II. DE DEO, QUATENUS EX SOLA

REVELATIONE l NTELLI GITUR, SE v

DE TRINITATE.

Reuelatio dogmatibus illis de Deor,

Uae ex ratione etiam cognosci et demonstrari possunt, unum dogma addit, quod in se quidem euidens et perspicuuna est: at euidentiam modi non habet, sed

omnem rationem superat et solo testimonio reuelationis nititur. Docet enim, in

Deo, tamets Ampliciter Unus sit, e se tamen partitionem, fieu diuisitonem quam Iam, quae

tamen ternacium numeTum non excedat,

. et realiter in eflentia diuina distii ui debere Patrem, FIlium, et Spikitum sanctum.

Theologi hoc dogma his verbis enuncia

re solent: In ima e sentia diuina tres sunt personae consubstantiales, Pater, Filius et Spiritussanctus. Ab his vocabulis, maXime

333쪽

3os P. I. DΕ ΤΗΒOL. STRICT. SIC DICT. a vocabulo personae omnes imperfectiones humanae remouendae sunt. Neque nos per haec Vocabula naturam huius mysterii explicare volumus, sed ideo tan- tum his nominibus utimur, quia meliora et aptiora non habemus ad sententiam scripturae sacrae indicandam. Propositio haec, tametsi generatim capiatur et intel

ligatur, haud tamen demonstrari, sed solo testimonio diuino firmari potest, neque

omni ex parte capitur et intelligitur. At nullo tamen modo haec propositio eX rebus repugnantibus constat, seu contradictoria est. Est autem hoc dogma articulus fidei purus et fundamentalis primi ordinis, sine quo fundamentum fidei saluum esse nequit.

DEMONSTRATIO.

Considerauimus articulum de Deo, quatenus mixtus ost; nunc ad illa progredimur, quae ibio testimonio diuino nituntur, seu ad dogma de trinitate. Dogma autem licei generatim et uniuersaliter, II speciatim consideran dum et dictis scripturae sacrae firmandum est. Articulus hie est maximae dignitatis,'et articulus purus sundamentarius primi ordinis. Articulum hunc purum esse, nemo m

uua negat; nullus enim dogma de Triuitate ex ratione d

334쪽

. H. . . .

demonstrare valet. Est vero hoc dogma sumtamentale primi ordinis, seu est dogma, quod necessarium nexum eum illa propositione habet, quae fundamentum fidei no. minatur. Dogma enim hoc de trinitate immediate praeiseedit fundamentum fidei, quod ita se habet: Iesus Chrisstus est Dei filius et seruator totius generis humani. Hoc autem dogmae supponit dogma de Trinitate. Supponit enim I Deum habere Filium; a hune diuinis persectionibus praeditum esse; 3 eum totum genus humanum redemisse. Negemus dogma de trinitate, sequeretur Deum non habere filium naturalem - β hune perfectionibus diuinis haud praeditum esse; ν genus humanum ab ipso non esse redemptum. Ergo dogma de Trinitate est articulus fundamentalis prismi ordinis. Nunc ad rem ipsam veniemus. Reuel. tio illis rebus, quas ratio nos docet, addit quoddam, quod ratio nullo modo capit. Reuelatio addit, I in uno Deo, quem ratio etiam intelligit, esse diuisionem quamdam et quidem realem. Doeet 2 hanc diuisi nem non excedere numerum ternarium. Docet 3 hane realem diuisionem essentiae diuinae non tollere unitatem essentiae diuinae. Theologi, dogma hoc ve his ecclesiasticia proponentes, ita dicunt: In una essemita diuina tres sunt personae consubstantiales. Paters Filius et Spiritus sanctus. Hoc dogma accuratius considerandum est. SONlerter vero attendi debent I vocabula; II res. quae per illa voeabula enuneiantur. Vocabula, qui-

335쪽

haec vocabula admittat, hi falluntur. . Ceterum quum haec vocabula vinnocentia, ab perantiqua sint; iam

enim faec. IT adbibita sunt; 3 quum, si recte explicantur. sint apta ad sententiam dogmatis nostri exprimendam, nostramque sententiam ab aliorum sententia distinguen. dam, et hostium insidias depcllendas, iure eadem retine ea sunt. Tantum de vocabulis.

Ad dogma ipsum quod attinet, omnes Theptor eoncedunt, in illo contineri mysterium primi ordinis, hoc est, dogma theologicum, quod per rationem ne que cognoses, neque comprehendi potest. Huiusmodi dogma quidem clare percipitur, quia clare reuelatum est: at modus illius non cognosci potest. Ergo dogma de Trinitate quidem habet perspicuitatem rei, sed non modi. Hoc iam declarabo, quo facto ostendam, hoc dogma, licet comprehendi non possit, tamen contradi- Elarium non esse. Et hoc quidem maxime necessariun i est; nam quicumque dogma de Trinitate oppugnam, illi eontradictorium ideoque salium id esse dicunt. Na Igitur ostendendum, dogma nostrum p*rspis stultatem habere generalςm. 1eu verborum et ipsius rei, generatim spectatae. Dogma nostrum has continet pro. postiones speciales: I Deus est unus; a in uno tamen

Deo est diuisio quaedam; 3 haec diuisio est realis; 4

haec diuisio non excedit numerum ternariom. Verb3

tm clara sunt et perspicua, ut quid in Verbis obscuri

fit, sciam nihilo .

336쪽

. et M.

At I Ostendendum est, hanc propositionem no habere euidentiam modi, id est, nos non percipere.. omodo id, quod simpliciter unum, certo tamen min do triplex esse possit. Ratio, quamobrem haee pro istio obscuritatem. modi habot, in eo posita est. qu . uiam nos neque subiectum , neque praedicatum ipsi persecte intelligimus. Μysterium ergo est dogma, quod quidem perspicuitatem habet verborum et rei, . sed non modi. Res clara est, sed modus rei rationem fugit.

Addo itaque hoc corollarium; quum haec propositio non habeat euidentiam modi, sapientissime illi faciunt, qui

e definiendis vocabulis, pesnae, essentiae, consubsantialii abstinent. Statim enim illi, qui haec vocabula

definire volunt, vel Sabelli nismi vel Tritheismi accus

ri possunt. Nemo nostrum plenam notionem horum vorabulorum habet; si enim hanc haberemus, Prosecto nulla esset obscuritas in hoc dogmate, nullum mysterium. Sunt vero Theologi. qui voeabula illa de finith volunt, valde inter se discordes. Alii essentiam diuinam definiunt per complexum persectionum diuinarum, et perinam per suppositum intelligens. Hi propositioni illi hunc tribuunt sensume In uno cons. plexu perfectionum diuinarum tria mi supposita pedisonalia, seu intelligentia. At hic posci potest definistio suppositi personalis, et huius certe definitionis rur sus alia definitio; numquam enim ita definiri poterie, ut nulla dissicultas supersit. Et hostis acutus semper obieetiones . lacere poterit, et facile ex hac definitio

337쪽

ex hae definitione Tritheismus elici potest. Sic enim tres essent in trinitate substantiae ablolutae, si, ut illi definiunt, tres essent in uno Deo substantiae, quae separatim agunt. Λlii dicunt: Essentia est substantia communicabilis; persona est substantia incommunicabi. si sic esset, non unus esset Petis, sed tres Dii essent. Concipiamus substantiam corninunicabilem; ponamus in hac tres substantias incommunieabiles, sequeretur, tres esse Deos. Alii, ut LRIBNIZIVs, . dicunt: Essentia druina est eomplexus persectionum diuinarum; persona est sub. stantia relativa; sed quid sit stibstantia relativa 2 non e plicatur ab ipsis. Hoc voeabulum ergo nouam postulat definitionem, et haec dari non m est. Alii ita dicunt: In una substantia absoluta sunt tres modi subsistentes; si hoc esset, sequeretur, non esse realem distinistionem in Deo, sed modo idealem. Ex lige sententia sequeretur Sabelliani simus. Breuthus: quicumque determinationes metaphysicas ad dogma de trinitate applicant, illi in dimeultates sese immittunt insuperabiles, quae

vel ad Tritheismum, vel ad Sabellianismum deflectunt. Quamobrem qui sapit, is hase vocabula, essentia, persona, consubstantialis non definiet, et omnes deteri. nationes metaphysicas seponet. Nulla adhuc definitio deprehensa est, quaev non et Tritheismi vel Sabellianismiaecusari potuerit. Ego in me recipio, me semper hoc

alicui ostensurum esse. Si haee voeabula tin diuinis Ithris legerentur, opera nobis esset danda, ut sensui ieorum perstrinaremur. Tantum uos scimus I unum

V s esse

338쪽

esse' Deum ; et nihilo tamen minus in Deo esse par, titionem quamdam realem, non idealem, moralem et apparentem; 3 hane numerum ternarium non excodere. Haec scriptura nobis reuelauit. In his maneamus; nec scientiam affectemus, quae hominibus

non data est l. . -- - . I . .

Nunc a ostendendum , dogma hoc non egesontradictorium. Loquimur vero de boς Mysterio ,

prouti in scriptura sacra, non vero in patrum et Theorlagorum veterum et recentiorum libris doceturis Proinpositiopes contradictoriae runt illae, quae ex testis commnt, quarum altera destruit et euertit alteram, e. g. quum dicp: triangulum est quadratu . Talum propositionem contradictoriam Sociniani dipunt esse nostram propositionem de Trinitate. Quum postulamur, ut iaprobent, ita ratiocinantur et Idea unit iis et idea Trinitatis 1lint ideae repugnantes: quodcumque vuum est, non potest esse trinum, et viest Vqrsa. Ergo haee pro

positio vestra consistit ex ideis repugnantibus. idpoque ea contradictoria. Haec obiectio facile dissolui phtςst. Me, rum est sophisma. Assumunt Sociniani, nos e istimare. Deum eodem stlim unum esse, quo trinus qst,t i Si ita diaceremus , propositio nostra contradictoria esset. Ast numqu3m ita docuimus. Dicimus ; Deum certo quodam sensu unum, alio ustro sensia trinum es.. In hac propositione nulla est contradictio. Dabo si mile v. gr. Triangulum unum est , et nihilominus

339쪽

id tria habet latera, ideoque certo sensu trinum est. Haec propolitio nihil habet contradictionis, et talis pro positio nostra de Trinitate est. Docemus: Deus es unus, nempe quoad essentiam. Deus es trinus, nempe r spectu permonarum. Non ergo cx eadem caussa Deum dicimus linum, qua trinum eum esse adserimus. Si

. . . . . '

. diceremus: Diuinae Personae, Pater, Filius, Spiritus iunctus sunt una, aut si diceremus, unica essentia est triplex, tunc contradictoria doceremus. Sed obiiciunt Sociniani, nos re Vera docere, tres personas esse Vitam personam. Ratiocinantur: Unicus Deus est trinus in personis. Quaevis persona est ille Deus unus. Ergό quaevis persona est trina. Impingit hic syllogismus contra regulas syllogisticas primae ut dicunt figurae. Μ ior est particularis. Mutanda erge, est. Omne id quod Deus ille unus est, est trinum in personis. Haec propositio falsa est. Pater est Deus. Sed nemo dieit, patrem osse trinum. Addo et hoc: Quaecumque Propositiones contradictionis debent argui, earum plenam perspicuamque notionem habere debemus. Seu: Ad demonstrandum hanc vel illam propositionem contradictoriam esse, neeesse omnino est, ut intelligamys notiones terminorum subiecti et praedicati. Atqui de unitate et Trinitate diuina non plenam habemra notionem. Ergo laon possunt contradictionis . argui.

Hoc concedunt omnes Logi , quod nos terminos subiecti et praedicati intelligere debeamus, si propositionem - aliquam contradictionis arguere velimus:

Alias

340쪽

Λlias enim ostendi non potest, ita ter subiectum et praeis

dicatum non esse nexum. . Ita si circulum dico quadratum, contradictionem statim cuiuis monstrare possum, habemus enim circuli et quadrati notiones. Quando vero Christiani dicunt, unum esse Deum, et tres in Deo esse personas, non pari ratione argument/ri possunt Soc, niani, quia illi ipsi, qui personae vocem adhibent, fa-

tentur, se vocem hanc non eo sensu usurpare, quo id communiter fieri solet, neque se huius vocis claram noti nem suppeditare posse. Non docent tres has personas tales esse, quales personae humanae, sed modo indicare volunt, tam Veram inter patrem filium spiritumque sanctum esse distinctionem, quam Inter personas humanas. Sabelliani nominantur, qui personalem et realem distinoctionem inter Patrem, Filium et Spiritum sanctum tollunt. Hodie etiam Modalistae nominantur. Sed tamen hi non uno eodemque modo sentiunt. Tritheitae vocantur, qui dogma de Trinitate ita explicant, Vt conclusio haec ex eorum interpretatione elici possit: ergo tres sunt Dii. ADque ita multi olim et hodie non pauci sentiunt.

Vnica vero illa propositio β. I. ex qua dogma de trinitate constat, in binas theses, seu enunciationes, resolui potest. Quarum prima haec est: in diuina visentia tressuntpersonae, seu, est vera et personalis distinctio in natura diuina. Secunda' pro

SEARCH

MENU NAVIGATION