Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

multa bonitatem Dei variis nominibus appellat, quae tracta sunt ae conditione obiectorum, in quae diuina bonitas cadit. i

i, DEMONSTRATIO

Acturi de veracitate Dei, ponimus hanc thesin et Deus infinitam habet veracitatem. Verax dicitiir is, in quo constans est propositum vera loquendi. Veritatis vox ambigua est. Non loquimur de veritate absoluteet ab sttacte spectata, seli philosophica, sed veritate sermonum.

Isaee diuidi potest in ver talem realem et personalem. Realis consstit in conuenientia sermonum nostrorum vel

cum natura rerum, Vel cum cognitione nostra de natura rerum. UeritasperjonaM est conuenientia sermonum cum

decretis, consilis et cogitationibus nostris. Quicumque v. g. promittit aliquid, et constans habet propnsitum, illud faciendi, is habet veracitatem per nalem. Quando ergo Deum veracem dicimus, praedicamus de eo veritatem tam realem quam personalem. Veracitas est virtus , et haec constans est propositum legi eonuenienter uiuendi; ideoque in definitione nostra diximiis, quod sit immutabile propositum. Essentia veritatis consistit in conuenientia selmonum Dei vel cum natura rerum, vel cum cognitione stili, vel cum emeretis suis. semper stera scriptura sim nobis. Deum

tamquam sermones sitos 'ad naturam rerum conuerae metes saetentem, et tamquam naturam, euia sernion cum

322쪽

SECT. M. C. I. DE NATURA DEI M. an

eum decretis suis conuennim.- dicit PAvLLvs t. coR. X. I 3. Deus ergo vera est, nec potest mentiri. NVM. XXIlI, I9. De reuelais' done nulla quaestio moueri potest. Ex ratione it . argumentamur: vhi omnes caussae deficiunt menda elorum, ibi est persectissima veracitas. Atqui in Deo Ergo. Maiorem nullus negat. Cessantibus enim caunsis, cessat etiam effectus. Minor facile probatur. Omnia mendacia nascuntur vel ex vitiis intellectus vel voluntatis. Atqui in Deo non est ignorantia propter omniscientiam eius; non est in Deo malitia, propter infinitam eius iustitiam atque sapientiam. Ergo in Deum nullum mendacium, sed persectissima veracitas

pergo ad bonitateae. Deus est Insinite honus. Misnus est is, in quo desiderium est alios selices faciendi. Sensus ergo propositisis: Deus est infinite bonus lest hic: Est in Deo immutabile propositum, Omnes , qui bonitate eius digni sunt, beatos et felices reddendi. Si res abstracte spectetur. obiectum bonitatis diuinae est unurersale; at in applicatione ad homines et spiritus terminos habet. Nam bonitas diuina non c dere potest in llos, qui ipsa indigiri sunt. Ideoque diximus: Bonitas diuina est immutabile propositum, omnes illos: beatos et selires faciendi, qui ea digniiunt. ' Haec diuina bonitas variis nominibus appellari

323쪽

' ritordia; 3 gratia; 4 beneuolentia, et quae sunt

Quando bonitas diuina spectatur tamquam studium alios iuuandi, tunc dicitur amor. Ouando homines

concipiuntur tamquam infelices, tunc diuina bonitas

η'minari solet misericordia. Quando bonitas diuina in homines cadit, et considerantur tamquam naturae, quae eam non meruerunt, tunc dicitur gratia. Quan- do ratio amoris reddi non potest ex homine , tum

amor dicitur beneuolentia. Est ergo bonitas inimutabile propositum Dei, eos beatos iaciendi, qui am rem Dei non meruerunt; is vero bene vult aliis, qui

aliorum selieitatem cupit. Bonitas haec diuina etiam ex ratione demonstrari potest. Nulla est in Deo caun' sa, ex qua negligentia vel odium alios felices reddendi nasci potest. Quia homines sunt redemti, cessat nunc caussa odii Dei in homines. 4' ' i g. XX. 'ε-- - ' .

Iustitia est immutabile propossitum V Iuntatis diuinae,sapienter hanc rerum vnia uersitatem gubernandi. Ea autem iustitia diuidi potest in legislatoriam Iac. I, 2S. IV, 1 a. in iudicialem et compensatoriam seu ae-simatoriam. Haec iterum diuiditur in iustitiam remuneratoriam et vindicatoriam

324쪽

sacra scriptura de iustitia Dei tradit, ea p

riter testimonio sanae rationis confirmantur; absunt edim a natura diuina Omnes illae causiae, ex quibus iniustitia summorum principum nascisur.

DEMONSTRATIO.

s Iustitiae diuinae definitiones , quas Theologi et

Philoisphi dant, inter se diserepant, sed in omnes non

attendunt, iustitiam Dei non esse communem, seu priu tam iustitiam, sed rectoriam, quae in reges cadit. Iu- . stilix enim vel est priuata, quae in omnes omnino h mines cadit, vel publica, quae in magistratus et reges -eadit. Quando dico: Caius est iustus; et quando dico: Princeps est iustus, haec valde inter se differunt. Pr uata seu naturalis iustitia est propositum , suum cuique tribuendi. Haec non cadit in Deum, Deus enim nulli aliquid debet. RoΜ. XI, 3s. 36. At iustitia publica est constans propositum regis alicuius, ciues suos sapienteret ne gubernandi. Deus eo sensu iustus dicitur, quor rex. Iustitia ergo Dei non eo modo potest definiri, quo communis; sed ita definiri debet: Iustitia diuisa est -immutabile tapropositum voluntatis diuinae rem' publi- . eam suam sapienter gubernandi . Qui scire cupit

) Assonymus, quem ex stilo KARLIVM auctorem

325쪽

quid haec in Deo iust:tia inuoluat, is conserat rustistiam publicam, et inde concludat. Λd iustitiam regis, seu gubernatricem tria requiruntur, I ut leges serat ho-nas et salutares. Inde nascitur iustitia legislatoria. II Vt de actionibus ciuium suorum semper secundum leges suas iudicet, easque custodiat et tueatur. In his consistiti itia iudicialis. III Vt actiones ciuium suorum tam honas quamim las compenset. In his eonsistit iu tia gubernatrix. I. Deus itaque habet iustitiam legislatoriam. Est vero iustitia legislatoria immutabile propositum v Iuntatis diuinae actiones ciuium suorum secundum legea suas gubernandi. Hanc iustitiam in Deo esse, et No

uum in Vetus Testamentum probat. Sunt dicta, in quibus Deus diserte legislator dicitur, ipsique lex tri-ibuitur. IAC. I, 2s: Uai vero transpicit in legem pre fectam, quae est libertatis, cet. Apostolus Deo tribuit legem. Hanc I nominat perfectam. Lex persecta est lex, in qua omnia insunt, quae ad bonam legem

requiruntur. Ad eiusnv idi legem requiritur, ut utiliast ciuibus et accommodata naturae iuuium. Tales leges

sunt leges diuinae. Dicit Iacobus G legeni Dei esse Iegem libertatis. Homines in statu naturae serui sunt libidinum suarum; lax diuina a seruitute hae homines liberat, et essicit, ut per bona opera resistamus libidiniis

puto in Biblioth. Brem. Τom. VII. P. I. P. 149. Vul iustitiam eamdem esse, quam ipsam Dei voluntatem, cui sapientiam non videtur pro norma dare. Prouocat et ad LVTHERUM, duriter loquutum.

326쪽

hus. In eadem IACOBI epistola Deus apertissime legislator dicitur cap. IV, 12: Unus es legislator, qui potes saluum facere et perdere et tu quis es, qui iudD 'νas alteram' Ex his verbis iterum I potest probari iustitia Dei legislatoria. Deus unus est legislator. Nostri principes sunt tantum legislatorcs seeund:1rsi, qui auctoritatem suam traditam habent a Deo. ab Potest exinde probari iustitia Dei compensatoria. Detcit I

coavs: qui potes saluam facere et perdere.

II. Altera species iustitiae est iudicialis. Index est is, qui de actionibus ciuium secundum legem cognoin scit, et Reundum illam iudicium fert. Iustus dicitur. 'qui siue partium studio secundum leges iudicat. Deo ergo quum tribuitur iustitia iudicialis, hoc sgnifieatur: Deus omnes actiones ciuium suorum secundum leges, ab illo latas, sine omni partium studio inquisiti

me multis locis sacra scriptura eloquitur. T. gr. Deus iustus est iudex PsAin. VIlI, Ia.

III. Tertia species diuinae iustitiae, iustitia nim- eum compensatoria, disributisa , rectoria , saeptime potest intelligi. Quicumque bonas actiones piraemiis afficit, et malas poenis, et tribuitur iustitia conlpens toria. Λtqui Deus cet. Ergo. De poenis, praemias et legibus alibi uberius agetur. De iustitia quidem compensatoria systemata theologica loqui solent tamquam de rota iustitia diuina. Totam enim iustitiam diutis

327쪽

diuinam diuidum modo in vindicatoriam et remu-

neratoriam. Haec tamen diuitio non cit uiuisio iu-

stitiae in genere sed compensatoriae.

Ad probandam vero hane iustitiae speciem hina solent adferri dicta scripturae sacrae. Primum legiturnoM. ll, 6 7. Dicit Paulus: Deus tribuet unicui e secundum opera 'fus. Haec verba generatim notionem tultitiae diuinae iudicatoriae continent. Post hanc uniuertatem propositaOnem PAVLLV s diuidit iustitiam Dei compensatoriam I in . . remuneratoriam: Deus da-

Hi νitam aeternam illis iuxta patientiam boni operis

etc. et ab commate 8 in iustitiam vindicatoriam:

Indignatio Pero et ira iis, qui ex contentione fiunt, cet. Ira h. l. pro poenis ponitur. Et tandem coin-

mate Io. redit PAVLLVs ad iustitiam remunerato-

Iusam es apud Deum retribuere a lentibtis νos Uictionem Ex his clare apparet iustitia Dei vindicat ria. Renrunerativa proponitur commate 7: At bis, qui assigimini, recreationem nobiscum cet. Et comis R. iustitia vindicatoria reperitur etc.

Iustitia haec diuina etiam ex sana ratione proba- tur: Vhi caullae vitiorum desunt, bibi ipsa desunt vitia. Λtqui in Deo desunt caustae iniustitiae. Ergo ete. Minor : Omnis iniustitia nascitur vel ex ignorantia seu errore intellectus, vel ex malitia volunta-

328쪽

tis. In supremo numine non est error intellectiis propter omniscientiam eius; neque est in Deo malitia voluntatis, propter persectissimain eius beatitudinem et sanctitaten, Concludamus ergo: Quum nulla caussa iniustitiae diuinae sit, sed potius multae caussae iustitiae perfectissimae. sequitur, Deum perlectissime esse iustum. '

Perfectiones quaedam voluntatis diuinae, tametsi in se invitae sint, limitationes tamen quasdam, seu detqrminationes internas admittunt. Nam vel a persectionibus intellectus diuini limitantur

vel etiam inuicem sese limitant et deterr , . minant. Hoc dicere volunt systematiqi nostri, quando de harmonia attributorum iuinorum loquuntur. Totus autem complexus omnium perfectionum et attribu-Horum diuinorum stilo sacrae scripturae per synecdochen nominatur gloria Dei PDLXIX, i. Ioari. I, P .R- I, 23 Ilam. IlI, 23. Ex qua obseruatione multa dicta sacrae scripturae egregie intelliguntur, quae de gloria Dei et de ossicio nostro, gloriam Dei promouendi, agunt.

329쪽

DEMONSTRATIO.

Absoluimus dogma de attributis diuinis, cui binas nunc obseruationes addam, quarum altera est theol gica, altera exegetica. Prima pertinet ad harmoniam attributorum Lainorum. Solent hanc systematici omnes animaduertere. Omnes Theologi dicunt hanc harmoniam in primis spectari in opere redemtionis; in hoc concurrere iustitiam et misericordiam diuinam. Sed qui de his tam multa verba iaciunt, Non cXPIicant, qualis sit harmonia. Dogma de harmonia aducr-sari videtur dogmata de infinitate attributorum, sed modo pugna est ficta. Attributa quaedam voluntatis diuinae tametsi infinita sint. tamEn limitationes qua dam, quae ab internis caussis oriuntur, admittunt.

Huiusmodi sunt i libertas diuina; Id potentia; ID

iustitia; IV honitas. ' Libertas per sepientiam limitatur. 3 Mon enim Deus eligere potest ominν, quae P sibilla simi. Deus modo id facit, quod eum sapientia 'eius conuenit. Potentia diuina. I per sanctitatem di- ulnam; ab per sapientiani diuinam limitaturi postulas

. enim ea interdum, Ut Deus non absolute agat, ad per eert media et certo ordine. Bonitas diuina limitatur

per iustitiam diuinam. Bonitas est immutabile propositum voluntatis diuinae, omnes beatos reddendi, haec. mero Bonitas limitatur per iustitiam. et iustitia limitatur pex bonitatem et misericordiam Dei. Haec est harmonia attributorum diuinorum. Hic potest quaeri: si omnia attributa diuina infinita sunt, quomodo limi

330쪽

limitari possunt 3 Attributa diuina, quaecumque limis

tantur et se inuicem limitant, non quoad naturam suam , sed modo in actu et exercitio suo limitantur. iustitia diuina e. gr. in na: ura sua insinita manet; at limitatur in actu et exercitio suo. Ponamus, virum quemdam doctum, qui maxima pollet scientia, loqui cum rustico. Accommodabit ille scientiam suam ad captum rustici: et sic scientia stia limitatur per sapientiam suam, quae requirit, ut ad captum rustici loquatur: at vir ille doctus ideo non indoctior sit, quam ante fuerat. Ad alteram obseruationem pergo, quae exegetica est. Scriptura sacra totum complexum attributorum diuinorum nominat gloria Dei ; et sic multis in locis sacrae

scripturae vocabulum gloriae sumitur. David P sΛL. XIX, I. his verbis utitur: Coeli enarrant gloriam Dei. Per hane gloriam Dei significantur perlaetiones Dei. Se sus est: Ex contemplatione coeli et uniuersi huius pedi .fectiones Dei luminae cognosci possunt. Ilute testim nio Veteris Testamenti luccedant dicta Novi Testame

cat unigeniti a patre. in his verbis per gloriam Iesu Christi significantur attributa seruatoris nostri. Senissus hic est: Cognouimus ex verbis et actionibus seruatoris nostri diuina ejus attributa. ita PAVLLVs ROM. I, 23 : Ethuici commutarant gloriam incomuptibilis Dei. Senius est : Ethnici. exillimarunt. Deum tales habere persectiones, quales homines. IIi enim. V euam

SEARCH

MENU NAVIGATION