장음표시 사용
341쪽
propositio : haec tamen personalis disiu- . stio non tollit simplicissimam unitatem na-
turae diuinae. Ρropositio prior probatur Ι ex clarissimis sacrae scripturae dictis, quorum praecipua exstant Alafth. ΙΙΙ,3 36, I p. XXVIII, 19. Dan. XIV, 16, II. α Cor. XIII. 1 3. I Ioan. V, 7. I Petr. I, 2; sed haec dicta provide sunt usurpanda: omnia enim sociari debent, quoniam eX sangulis non omnia sequuntur, quae ad koc dogma pertinent. Ρrobatur eadem II ex actionibus, quae Ρatri, Filio et Spiri- tui sancto tribuuntur, de quo argumento in sequenti paragrapho agam.
Prima propositio, quae a nobia iam declarari debet, haec est: In natura divina realis es distinctio, seu, tres sunt personae, Discrimen reale illo est, semeundum quod altera persona diuina aliquam affectionem habet, quam reliquae non habent. Haec vero propositio non hanc habet sententiam: Pater, Filius et
Spiritus sanctus eodem modo Inter se differunt, quo tres personae inter homines, e. g. PETRUS, IOAN- NES, PAVLLV εἰ ita enim tres Dii essent . ve-
Patres saee. IV. et U. ita hoc dogma proposuerunt et intellexerunt. Recentiores itaque eos Trithelmi
342쪽
rus 1ensus hic est: Pater, Filius et Spiritus sanctus tam realiter, certe ac vere luter se differunt, quam tres peris sonae humanae , licet noli eodem modo ac tres homines differant. Pater alio modo differt a pilio, quam vilius a Patre et Spiritu sancto. Spiritus sanctus alio modo a Filio et Patre, quam hi ab eo. Nostri Theo
Iogi personas diuinas dicunt pleruntque substantias: at Reformati omnes Vere tres modos tesse perhibent. Ex
utraque explicatione aduersarii periculosa trahunt con-nctaria. Hinc nostri Theologi dis linguunt inter substantias absolutas et relativas. Nempe substantiae rela Uuae vocabulum, cuius definitionem dare non possumus, 'deo inuenerunt, ne Tritheitae vocaremur. Pari modo formati distilictione usi sunt, et modos suos non ideales sed substantiales et reales dicunt, ne Sabelliani existimarentur. Sed reipundent aduersarii, quid quaeso est modus realis 2 Est in hac notione, dicunt, contradictio. Desinitionesti dare non possunt. Ex his concludimus, sapienti ligni e facere, qui ab omni defini tione perstinae abitinent, et hanc disput.1tionem lepO- inint. Possumus Vocabulum personae retinere, ut significemus, tres personas in Trinitate tam vere esse distinctas, quam tres homines certo inodo distincti sunt, at non definire illud. Dum cnsm dicimus, in/ Deo tres esse personas, tantum docemus distinctionem
343쪽
nem esse in Deo, non vero naturam huius distinctionis de scribendi animus est. Illa enim est mysterium. Quid ergo opus est definitione* MELAΝcI THON in Artic. I. Con fessionis Augustanae videtur vocem perinae definiuisse, dicit enim, personam non esse qualitatem, non partem, sed tem quae proprie subsistit. Ast haec omnia non explicant naturam personae in diuinis, id quod MELANCHTHON etiani bene vidit. Caute voce substantiae non vilis est. Prudentius est, libere profiteri, non nescire modum disserentiae. Hoc dogma vero dentonstratur partim per elara sacrae scripturae dicta , partim ex actionibus, quae Patri. Filio et Spiritui sancto adscribuntur. Eius enim sunt ge- heris actiones, ut in unam solummodo personam nul Io modo cadere possint. Horum argumentorum prius nominatur νerbale, posterius reale. i. Quod ad argumentum νerbale, seu ex ipsis verbis scripturae sacrae depromptum , spectat , obse uandum, dicta Ueteris Testamenti adhiberi prius non posse, quam per dieta Novi Testamenti veritas haec probata sit. Incipiemus ab his et sex dicta classica, ex quibus potissimum thesis nostra probatur, proseis remus, de quibus vero generatim obseruandum est: D haec dicta non esia unius et eiusdem virtutis et
Superiori saeculo grauissime inter nostros Theologos disputatum est, num ex Veteri Testamento dogma hoc demonstrari possit. DALIxTus illud negare. Saxonici assirmare visi 1unt. Denique Omnes con-Rntiebant, luculenter non ex lato Veteri Testamen
344쪽
3eto P. I. DE THEOL. STRICT. SIC DICT.
potestatis ; II sex dicta illa nihil aliud immediate probare, quam veram, personalem et realem distinctionem Patris, Filii et Spiritu, sancti, non vero, eos esse consubstantiales, Nunc ponderabimus sex illa dicta.
primum legitur MATTH. III. I 6, II. et sumitur ex historia baptismi Iesu Christi. Ex hac manifestissime patet, inter Patrem, Filium et Spiritum sanctum realem et personalem esse distinctionem pater a eoelo laudat filium suum , qui in Iordane baptizabatur. Spiritus sanctus specie columbae descendit a coelo super Filium et sepa at m super ipso apparuit. Patet erogo distinctio personalis, sed ex hoc dicto non firmiter potest concludi, tres has personas unam habere essemtiam seu esse consubstantiales 'θ. seeundum dictum legitur ΜATTH. XXVIII, I et eonstat ex baptismi' formula. Formula: ιaptizaje
in nomen Patris , Filii et spiritus sancti, significat
haptizare aliquem ad profitendum Patrem , Filium et Spiritum sanctum. Hoc dictum plura continet. quam antecedens. Primo ex hac formula patet, esse inter tres illas personas discrimen reale, sin minus. sutaeisset, ut Ieius dixistet in nomen Dei. Confi
pars ergo dogmatis de Trinitate modo hoc dicto probatur, qua in re ditantimus ab antiquae eccle-sae doctoribus, qui totum dogma, non distincti nem tantum realem, sed et conlubstantialitatem inde probare voluerunt.
345쪽
tentire omnes, per tria illa nomina Deum fgnificari. Nisi Pater, Filius et Spiritus sanctus inter se differrent seruator quamlibet personam non seorsim indicasset. Quid sibi volunt nomina patris, quid filii, quid Spiritus sancti, si unica substantia intelligens modo intelligitur8 si Filius et Spiritus sanctus non essent nisi mo
di Patris, e. g. Filius intellectus et Spiritus sanctus vo- luntas Patris ridiculum fuisset, Praecipere, quod in nomen ipsorum baptizari debeamus. Nam si modi sunt seu adsectiones Patris, iam Uo baptigari in eorum nonaei latet in praecepto baptigandi in nomen Patris. Si quia in humanis sacere quid iuberetur in nomine Caesari, et Caesareanae sapientiae, non neomnes hanc loquutio nem dicerent absurdam Quomodo vero disserant, ex hoc dicto non sirmiter potest prohari; attamen hoe probari potest, Patrem, Filium et Spiritum sanctum ae- quales dignitate et conlubstantiales esse; sine enim dubio Iesus hoc alias discrimen nobis indicasset. Sine omni enim discrimine obligamur Filium, et Spiritum sanctum aeque religiole profitendum ac Patrem. Foret hoc idololatria, nisi eiusdem dignitatis essent. Adeo momentosum hoc est argumentum, Ut ad eludendam eius vim nonnulli contra consensum antiquitatis dicerct haud erubuerint, hoc dictum ab Athanasio in Euangelium Matthaei ede interpolatum.
346쪽
H νobis mittat aliam paraclitum. Ex his perstnale et reale discrimen clarissime elucet. Petens est Christus, donans Pater, munus ipsum Spiritus sanctus. - Quicumque rogat aliquem, is realiter distinctus est ab illo. quem rogat. i Pariter quicumque mittitur, realiter diastinctus est ab eo, qui eum mittit. Hic locus maxime contra Socianos notandus est. Illi Spiritum sanctum qualitatem diuinam venditant, peribnalitatem eius negant. Si urgemus, Spiritui sancto in 1criptura sacra actiones personales tribui, excipiunt, id per prosop peiam fieri, quemadmodum charitati ΡΛvLLus actiones personaliter tribuat ICOR. XIII, 4. quod tamen falsum et malae cautae indicium. Sed sit ital probent viri boni vocem παρ ηλ υς alia re, quam persena pronunxiari posse. At ex hoc dicto non potest probari con- .substantialitas et aequalitas personarum. Ille enim, qui aliquem rogat, inferior esse potest illo, qui rogatur, hise qui sibi persuadet, se per hoc dictum Atia. nos posse refellere, maxime fallitur.
coartum dictum legitur 2 COR. XIlI, 13. gratia Domini Iesu Christi, et Charitas Dei, et Commuis uicatio Spiritus sancti si cum omnibus vobis. Hoc dictum votum continet. Quicumque vota facit . ille precatur. Precatur hic PAVLLvs I Filium, a P trem ; 3 Spiritum sanctum. Ex his apparet ab hos realiter inter se differre; alias enim non opus fuisset, , ut PAVLLus disti icte qumque nominasset: in P
347쪽
tre, Filio et Spiritu sancto aequalem esse dignitatem et maiestatem. Quicumque sine ulla nota discriminia' nobis repraesentantur, illi sine dubio aequales dignita te sunt. Verum discrimen inter Patrem, Filium et Spiritum sanctum etiam sic elici potest aut vera a/isque diuersa munera hominibus tribuunt, realiter a se diis stincti sunt. Atqui Pater, Filius et Spiritas sanctus dis uersa munera homninibus tribuunt. ideoque Pater, Fialius et Spiritus sanctus realiter inter se disserre. debent a
PΛvLLus distincte unumquemque nominat. .
Quinitim dictum exstat I IOAN. V, 7. Tres suntέ qui tesscantur in coelo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus, et hi tres νnum sunt. De hoc dicto maxima opere disputatur; nam in plerisque codicibus Graecis non legitur. Tres vel quatitor producti sunt Graeci non spernendae antiquitatis, in quibus dictum illud legitur. Sed non exstat in codicibus ERAsMI ROTE, RODAMI ; hine LVTHERVs in primis editionibus Nolii Testamenti illud omitii. Inter criticos magna iterum .' est controuersia, num veteres sint codices isti. Noa hoc dictum authenticum putamus ' . Ex hoe dictὁ duo probantur: esse I distinctionem realem in Deo. X et Non PRID. Ε RSTVs ΚΕΥΤNς Rus in Vinditiis dicti re-xatismi de tribus in eoelo testibus, ot in Historiadieti Ioannet de sanriti a Trinitate optime hanc
controueritant expotuit , et celeiserrimus Gallus, DAVID QRTINVs, Pastor Ultraiectinus, singularidissertaticanu eaque eruditissima veritatem huius di Qi demonstrauit.
348쪽
π4 P. I. DE THEOL. STRICT. SIC DICT.
' Non negari potest, Patrem, Filium et Spiritum sanctum, vere et realiter inter se differre, quum sicut tres testes inter homines spectandi sit it. Quicumque enim testatur, tamquam persona considerari potest. Argi mentamur : uuicumque ita disserunt, yti inter homines Des toles, illi realiter disser&nt. D tqui Ioannes hoc de Patre, Filio et Spiritu Iancto affirmat. Ergo illi realiter disserunt. Dicit IOANNes porro: hi tres reum sist. Constat ergo simul et mitatem quamdam iunctam esse Trinitati; at vocabulum ἐν plures habet misIestates. Indicat mox unitatem moralem; moX naturais, letin. Hinc ex hoc dicto consubstantialitas firmiter pro-hari non potest. , Unice ergo in Verbis IOANNIs haec la-tςt proposivio : P ter, Filius et Spiritus sanctus sunt di- mucti; attamen unitatem habent.
Sextum ac vitimum dictum exhibetur I PETR. I, 2. Dicit hic PETRus: l udaeos a Deo electos esse, fecundum praecognitionem Dei Patris a sanctiscationem Spiritas, ad obedientiam et aspersionem sanguinis Iesu Christ. Constat ex his, igna Patrem, Filium et Spiritum sanctum realiter inter se differre,. quam es s cta consubstantia, les. Patri enim tribuitur praestuentia; sanctificatio Spiritui, Filioque expiatio hominum cum Deo. Alterum argumentum , quod idicitur reale , est demonstratio , quae non ex dictis sacrae scripturae, sed ex actionibus, quae Patri, Filio et Spiritui sancto
349쪽
tribuuntur, desumta est, quae actiones personales diei solant. Iam hoc uberius pertractabimus.
Alterum argumentum reale pro discrimine vero inter Patrem, Filium et Spiritum sanctum ducitur ex actionibus, quae
Patri, Filio it Spiritui sancto in diuinis libris tribuuntur. Quas quidem actiones Theologi propterea actiones personales
nominare solent. Numerantur autem vulgo binae actiones personales, genera.
tio a tua et jiratio; quae quidem actio
nes eius sint naturae, ut personale discrumen indicent, et in Vnam et eamdem Personam cadere nequeant. Ex his actionibus personalibus Scholastici et nostri etiam Theologi elicere solent proprietates pers0nales, paternitatem nimirum, fliationem etproces nem. Ex his proprietatibus Scholastici iterum cogitando eliciunt notiones personales, quarum hinae sunt, in
nascibilitas et spiratio activa. DEMONSTRATIO.
Illa argumenta iure nominantur realia, quae exactionibus sumuntur , quae per Verba indicantur. SO-lent saeri scriptores Patri actionem quamdam tribuere,
per quam ille a Filio disertissime distinguitur. Patri
350쪽
si Filio simul etiam a tio quaedam tribuitur, per quam hi a Spiritu sancto distinguuntur. Ex his argumentamur: auibuscumque tales a4iones tribuuntur, quae in et nam personam cadere nequeunt, idipersonaliter disserudit. At-qui: tales actiones tribuantur Patri, Filio etspiritu ancto. Ergo person liter disserunt. Ilas actiones omnes Theo-
Iogi nominant actiones perinales. Actio personalis est actio Patris, Filii et Spiritus sancti, ex qua clare
cognosci potest, eos aeque Vere ac certe inter se disserre, ac uere et certe personae inter homineo. Legimus in plurimus systematibus hisc definitionem : Actio pedisonalis est actio, per quam persona personae naturam suam seu essentiam communicat. Sed haec des nitio non
est fundata. Binae autem nominantur a Theologis eius. modi actiones perinales, quas generatim tantum tonsid
rabimus. Prima dicitur generatis. Per hanc distinguitur Pater a Filio et Spiritu sancto. Secunda dicitur stratio: haec communia Patri et Filio, et distinguit eos a 4pio vlancto. Sed potest etiam tertia actio personalis addi praees o nempe. Quando generatio active spectatiir. pertinet ad Patrem,p-φέpqctata, pertinet ad Filium,par est ratio vocabuli processionis. Processio, passive spectata, est correlatum spirationis. de quo in sequentibus; acti te spectata est actio Spiritus sancti, qui a Patro et Filio proeedit. Si quis itaque velit, potest tres actiones Personales st/tuere. At nolo ego circulos Theologorum