Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

x Syiritus sanctus spiratur a Patre; 2 spiratur a Filio. Omnes Christiani Crientales et Graeci negant posterius membrum, et volunt, eum non a Filio, i ed meis

re a Patre procedere' . Multi Theologinutant; hanc disputationem ultimo ad logomachiam redire, sed de hoc nunc nobis non loquendum. Nos propositionem nostram Dodo probabimus. Iesus Christus ipse IOAM XV, 26. clarissime dieit, Spiritum sanctum procedere a Patre. Vox spiritus h. l. non denotat dona spiritualia, quia εκειυς malaulinum adiicitur. LXX. si de persona sermo fit et praecedit neutrum, masculinum subiiciunt, ut persona notetur. Idem hoo loco laetum est. De modo processionis iterum disputatur, sed de his in sequentibus. Propositio ergo nostra prima est: Spiritus sanctus a Patre procedit, quae totidem verbis in sacra scriptura exstat; at non clare exstat, spiritum sanctum quoque a pilio procedere. At hoc probandum adhibemus id ipsum dictum , ex quo processio 4piritus sancti a Patre demonstrata est. In hoc dicto Iesus Christus paullo ante ita loquitur: quando veniet paractetus, que u ego mittam vobis de Patre. In his verbis letus Christus dicit, se mittere Spiritum sanctum, et paullo post dicitur, Spiritum sanctum a Patre vr cedere; hae binae autem plarases sunt aequipollentes, et eius deus potestatis. Ergo ex hoc dicto prohatur

etiam

362쪽

etiam processio Spiritus sancti a Filio. Hic excipi potest, letuiti Christum I loqui modo de temporaria missione Spiritus sancti, vel ab Iesum Christum loqui modo de donis Spiritus sancti, non de ipsa persona. Ast haec duo tamen siue dubio fundamentum suum habent in praecedente aliqua caussa. Haec tempora ria missio rationςm suam habet in alia re, ea quidem aeterna. Nulla vero alia res, ex qua Christo potestas fieri potest, Spiritum sanctum mittendi, est, quam aeterva Spiritus sancti a Filio processio. Ergo etiam ex hoe dicto propositio seeunda ; Spiritus sanctus a Filio procedit, probari potest. Sed fieri hoc etiam l culenter potest ex aliis dictis scripturae. IOAN. V, Is. haec generalis legitur sententia : quaecumque pater facit. ea etiam Filius bimiliter facit. Ex his manifestum, omnes actiones aeternas Patris etiam Filio communes esse. Inter has vero merito locum habet spiratio Spiritus sancti. Si negamus, spirationem Sp, ritus sancti etiam ad Fili Fm Pertinere' diceremus, Christum non verum loquutum esse, et a patre essentialiter differre. Nam pater non spirat, quaten rest pater. Latenus enim gignit; sed quatenus Deus est. Tertius locus legitur IOAN. XVI, I 3, 24, is, In his verbis Iesus Christus dicit, Vcritatcs, quas Spis

ritus sanctus apostolis annunciaturus sit, ab ipso lumi tas dare, atque haec Iesus Christus ita confirmat: omnia quae Pater habet, mea sunt. Ex hoc se. quitur, infinitam scientiam et sapientiam , quas Fpi.

V a ritus

363쪽

ritus sanctus cum 2postesis communicaturus sit, ege communem scientiam et sapientiam Patris et Filii. Si Spiritus sanctus infinitam scientiam et sapientiam suam a Patre et Filio accepit, sequitur necessario Spiritum sanctum et a Patre et a Filio procedere. Addo unum adhue dictum ad prohandam proeessionem Spiritus san.

cti a Filio. IOAN. XX, 22. legitur, Iesum Christum spirasse Spiritum sanctum. Haec verba vero agunt de spiratione temporaria, non autem aeterna: non agunt de persona Spiritus sancti, sed de donis eius. Ex his vero per iustam ratiocinationem probari potest pro .eesso spiritus sancti a Filio. Si quaeratur , unde lueespiratio temporaria orta sit, non alia ratio dari potest. quam quoniam Spiritus sanctus ab aeterno procedit a Filio. Solent Theologi his dictis aliud addere argumenis tum , sed omittimus, quia est metaphysicum, et variis modis potest oppugnari. Caueamus, subtilitates meta-

physicas adhibere ad mysteria. Demonstrata itaque stenerationis aeternae Iesu Christi et processionis Spiritus sancti veritate, progredior ad naturam et indolem harum actionum pertinnalium. Usque ad saee. XR. nemo Christianorum ausus est definitionem generationis et processionis dare. Antiqui ecclesiae Doctores , quod testatur Dionysius Petauius, Iesulta, in dogmatibus Theologicis, uno ore latentur, se ignorare, quid in diuinis sit generatio et processio. Se hoc unum intelligere assirmant, per, generationem et Processionem personas db

ulnas .

364쪽

uinas realiter distingui. In hac sententia Christiani. Doctores permanserunt ad saec. Xli. Nec quisquam eorum ausus est, definire generationem et processionem diuinam. Existimarunt enim veteres Theologi nais

turam et dignitatem harum actionum personalium exte-

auatum iri, si hae actiones humano ingenio subiicerentur , arteque humana definireptur. Et in hac sententia confirmati sunt, quia nulla distinctio generationis et processionis diuinae in S. S. legitur. At quum saeculo XIl. orirentur Theologi metaphysici, et quidem Aristotelici, qui Theologiam ei Philosophia interpretari volebant , tum fuerunt nonnulli, qui tantum habuerunt temeritatis, Ut processionem et generationem definire et determinare Voluerint, quorum vero definitiones prudens LVTRERV reiecit. Ab isto ergo tempore duae classes exstiterunt Theologorum, qui has adtiones personales interpretandas susceperunt. Alii has adtiones diuinas cum actioni ibus naturalibus, quae generatio et processio adpellantur, compararunt. Alii eos figurate et allegorice explieant. Dicunt, banc generationem et processionem diuinam nihil similitudinis habere cum generatione naturali. Ex quo errore fluit generationem non esse actionem , sed modum tantum. Binae hae sententiae in Trini-

, talem iniuriosae sunt. Scholastici compararunt h. g. generationem eum generatione humana. Dicebant, generationem hane consistere in aeterna communieatione essentiae Patris

eum Filio. Spiritus sancti processionem pariter dice- ' , c Y3 bant

365쪽

. Bant eonsistere in communicatione essentiae Patris et Filii eum Spiritu sancto; sed processionem tamen quoad modum differre a generatione; et hunc modum etiam desini, re volunt. Sed ab altera parte alii hanc comparationem generationis et processionis diuinae reiecerunt, et allego-xiee atque figurate has actiones interpretati sunt. Dixerant, enim, hanc generationem diuinam nihil similitudinis habere cum generatione Maturali, et sic cum processiorii ne. Hoc dato et concesso consequi debuit, generationem et processionem vocabula esse figurata et metaphorica ,. quae non actionem sed modum in diuinis significent. Binae hae sententiae in Trinitatem iniuriosae sunt. Nam qui generationem et processionem cum naturali comparant, illi subordinationem inducunt in trinitatem et . aequitatam trium personarum tollunt. Attamqn de-

finitionem illam scholasticorum in nostris systematibus retinuimus, easque ΜLLANCHTHON in systemata nostra introduxit. Quum autem hae definitiones iii sacra scriptura non legantur, extra. Omnem dubitationem eaώrum veritas poni non potest; hinc nemini illae obtru-

di possunt. , At possunt tamen retineri: l quoniam, semel receptae et per multa iam saecula in ecclesia Christiana adhibitae sunt; modo Π teneamus, has dinfinitiones esse humanas, ideoque non plura iura demnitionibus hisce tribui posse, quam vocabulis spira.tionis, processionis, easque lil quidem adhiberi pop

se inter orthodoxos, qui idem, quod nos, de Trinitate sentiunt; at nulli suadendum, qui has definitio

366쪽

SECΤ. I. CAP. II. DE TRINITATE. 343

aes adhibeat contra aduersarios. Si e. e. ARII discit Elorespondemus: generatio est actus personalis Patris, per quem ille ab aeterno essentiam suam cum Filio communicat, is quaeret, quid est essentia 2 Nos respondemus rest subiectum perfectionum diuinarum; at is postulabit Iquid est subiectum perfectionum diuinarum hic tacebimus. Porro aduersarius ita argumentum strueret: Quicumque communicat, est maior, quam ille, cui commu-

nicat. Ergo Pater maior est Filio. Cuicumque aliquid communicatur, is illud antea nondum hahuit. Ergo Filius tempore quodam nondum habuit essentiam Patris. En ergo, quot dissicultates. Qui altera ex parte vocabu-Ia generatio et processio tantum metaphorica et figurata esse putant, atqui omnem comparationem harum actio. num cum humanis reiiciunt. illi tollunt discrimen trium personarum. Inter h3ec extrema prudens Theo- Iogus medium tenere et veterum doctorum vestigia premere debet, qui has actiones definire noluerunt, et unum inde constare dixerunt, esse verum discrimen

inter patrem FiIium et Spiritum sanctum. γIelius ita-.que nihil , nisi ut hanc desinitionem in disputationi-hus cum aduersariis remittamus et illis respondeamus I nos quidem scire , generationem et processionem analogiam quamdam habere cum actibus

V illis,

Ueteres itaque abstinuerunt a definitione huius mysterii, et ingenue professi sunt, se, quid sit nasci et processus*nescire. Ita saeculo Vlli adhuc BENEDICTvs ΛRIΛ- , mus in BALVNI Misce . Tom. V, P. S9.

367쪽

illis, qui inter homines generatio N processio nominantur; alias enim his verbis scripturae sacrae nullus sensus tribui

. . .

posset; quinam vero sint termini huius analogiae, et qua in re tertium comparationis consistat, nos ne1cire ' ;tamen ex verbis scripturae sacrae nos intelligere, inter personas diuinas tam verum esse discrimen, quam inter homines differt pater a filio, et ille, qui procedit, ab eo, qui eum mittit, licet non eodem modo. Caue allus modo nobis a definitionibus.

' Altera thesis dogmatis de Trinitate nempe veram hanc distinctionem non tollere Unitatem essentiae diuinae fi miter ex eo demonstratur, quod Filius in diuinis libris clarissime Deus adpellatur Dan. I, I. M. XX, Rom. IX, S, I. Tim. III, 16, I Dan. V, 2O: nec non

Spiritus sanctus Ast. U, 3, 4. I Cor. III,

1 6. Nam quum ratio et reuelatio nos doceant, Deum tantum unum esse, et nihilo tamen minus Pater, Filius et Spiritus knctus Deus adpellentur, sequitur neces-

Quomodo veterea doeuerint, quod generatio Filii struitum a generatione humana distet, vid. in Reco .gnitionibus CLEMENTIs Libr. lli, S. 2. sqq. in CoTELERII l 'atr. Apos. Τona. l. p. Sas. 1q. FI AVSO pis Histeire des Manichies Toin. l. p. 647.

368쪽

ceuari , Ρatrem, Filium et spiritum sanctum unam essentiam diuinam Communem haber6, et idcirco maiestate, gloria, dignitate prorsus: inter se aeqUales esse. Id veteres Theologi per hanc propositionem eXprimere solent: Pater, Filius et

Spiritus sanctus sutit amat, seu carisubsantiales

DEMONSTRATIO.

Nunc sequitur altera propositio, nempe discrimen

iliad personale Patris, Filii et Spiritus sancti, de quo h

cusque egimus, non tollers licissimam unitatem naturae diuinae. Haec thesis diligenter et adcurate est proo

banda. Differt Pater a Filio, et Spiritus sanctus a Patre et Filio vort realiter, Iam quum Pater, Filius et Spiritus sanctus in sacra scriptura clare dicantur Deus, tres vero Dii esse nequeant, sed unum tantum Deus esse possit, sequitur, ut unam inter eos essentiam communem ponamus, nul- 'lam eorum esse subordinationem, eosque inter se esse similes dignitate et maiestate, id quod patres ita enunciarunt: ater , Filius et Spiritus sanctus sunt consubsantiales, seu ομον ρε ' . Habemus auxem qua-Y s tuor Vide de hac voee PEFAVII Dum. Theol. Tom. ll. lib. ε .lV. c. V. p. 2O4. sq. De hac et aliis Graecorum vocibus in mysterio Trinitatis Vid. PsRLLus variis quas. in FABRICII Bibl. Graeca Vol. V. P. II. 77. Num Concilium Antio clienum spreuerit contra

369쪽

tuor argumenta, ad demonstrandam veram diuiηitatem

Filii et Spiritus sancti. Haec aviumenta sub duas classea possunt reserri. Primam classem argumentum essicit verbale. hoc est eiusmodi demonstratio, quae ex clarisscsipturae sacrae verbis ducitur. md secundam vero classem reseruntur tria argumenta realia. Haec sunt eiusmodi argumenta, quae ex rebus ipsis, in scriptura sacra patefactis: sumuntur. Haeς paragrapho sequenti trademus. Iam argumentum νerbale proponemus. Consi-derabimus autem primaria, quae sunt in Nouo Testamento, dieta classica. Alia quidem adhuc dicta secundi

ordinis addi possent, quae tamen, ne longiores simus, omittimus. Primam dictum exhibet exordium Euangelii IOANNIs cap. l. I. in quo IOANNEs dicit, τυ Λογον fuisse apud Deum, et τον Λεγον eme Deum. Uerla I . videnrus, quid intelligat IOANNEs per Ληγον nempe Iesum Christum Filium Dei. IOANNEs ergo primo dicit, νοῦν Δργεν fuisse apud Deum ab aeterno. Per Deum Pater significatur. Secunda

PAVLLO SAFOsΑΤΕΝ- hoc vocabulum, inqui-Tit et negat PRUD MARANVs dissi fur les Semiariens. voIGT Bibl. haeres Tom. ll. p. i ςs sq. Docta est commentatio IO. Ivs PI RAv de historia νocis ομ σιας , adiecta ad diatriben de Philas Lactantii is, Syri quomodo exprimant hanc vocem, vid. in AssEMANNI Bibl. Orient. Vatic. Tom. I. p. III. Da. Latina Uoce consubsantialis primus usus est MARIVs VICTOR, ante thunc Latini dixerunt unius subsantiae vid. BELLERINI Dissi l. ad Ze.. non. meron. seel. II. S. II. p. 39.

370쪽

propositio : δυς φ Αργος, nobis sic inuertenda, ο Λογος ἐν Θρος. Ex horum verborum propin , sitione prima intelligitur IJ lesum Christum distinctum esse a Deo Patre. Dicitur ille enim suisse, apud Patrem. Qui est apud aliquem, is est ab eo distinctus apud quem est. Ex altera cognoscitur, ii eamdem illam personam, quae apud Deum est, este etiam Deum. omnes autem sciunt, Vnum tantum Eine Deum; concludi itaque potest: Iesum Christum participem esse eiusdem essentiae,cuius Pater D.

Secundum dictum legitur ACT. XX, 28. - - ad paseu- iam ecclestam Dei, quam acqui'uit per proprium sanguinem. Ex his verbis oritur haec propositio: Is, qui ecclesiam sanguine liso redemit, Deus est. Iam nec Pater, nec Spiritus sanctus ecclesiam redemit languine suo,, sed Christus. Ergo Christus est Deus. Aduersarii pi irumque dicere solent, in posterioribus huius dicti veris his ellipsn ecte subiecti, nec repetendum Vocabulum Deus, sed nouum subiectum, qualia Filius Dei redemitetc. substituendum esse. Αst, qui ita loquuntur, primas grammatices regulas nestiunt, quae iubent, subiectum in eiusmodi propositionibus ex praecedentibus repeten- dum esse. Ipsa series eogitationum PAVLLI indicat, hoe loco non adesse ellipsin. Quicumque ecclesiam sanguine 'suo redemit, ille est Deus. Λtqui, Christus. Ergo.

Areumentum ex hoc dicto adeo manifestum est, ut Soeiniani nesciant, quo 1e vertant. Hodie statastuust, hunc locum esse corrisplum. Volunt lege. re: hoc verbum erat Dei. Haec correctio de--. 1Peratam caussam indicati

SEARCH

MENU NAVIGATION