Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

CAPUT I. DE NATURA

nihilo tamen minus etsi nunc 1eparatae sint, inter illasaretissimum est vinculum. Dogmatica quidem, quum

contineat rationes illas, quae nos mouere debent ad ossicia Theologiae moralis implenda, satis oportet.i diuulsum inter illas icientias esse nexum, quom m. Inotiua Theologiae moralis ex dogmatica fluunt. Dein. de multae veritates, quae ad moralem pertinent, ex dogmatica . explicari ci determinari debent, et qua dam veritates dogmaticae iterum ex Morali explicari debent. Dogmatica ergo Theologia non potest cardire morali, nec moralis dogmatica. ldsoque, ut lorqvu atur rheologi , indiuulsus est nexus inter verit tem et pietatem. Haec est moralis, illa dogmatica. Id primo a nobis explicandum erat.

II. Nunc peigamus ad reliquas diuisiones. Praeter hanc diuisionem multae sunt aliae diuitiones Theologiae, quae passim in libris Theologorum leguntur, et de quibus nunc distincte agendum est. Omnes hae

diuisiones vel a principio, vel a Jubiecto, vel ab obiecto Theoloviae vel etiam a modo et ratione , Theologiam tradendi, sumuntur et derivantur. IJ Prima ergo divisio desumta est a prineipio Theologiae, a quo , Ut notum est, Theologia diuidus,ur in naturalem φt reuelatam. Quicumque naturami scilicet attente considerat, et in illa consideranda r tione sua recte utitur, is multas veritates inuenire potest de Deo, de attributia diuinis, et ita porro. '

42쪽

De liae naturali cognitione Dei loquitur clarissima PAVLLVS ROM. I, I9. Id quod de Deo cognosci potis, mani fum es in ipsi cientilibus ; Detis enim manfestam fecit: ipsius enim inobibilia iam inde a condito mundo , ex iis, quae fecit, mente perpensa

peruidentur, aeterna videlieet eius tam potentia tum diuinitas, ita ut sint inexcusabiles. Stibindicat Paulinius hisce in verbis, non naturaliter tantum gentibus, sotum esse, quod Deus aliquis sit, sed inuisibilia etiam eius et diuinitatem ac potentiam , h. e. pler que eius attributa, nempe quod spiritu3 sit, aeternus, omnipotres, incorruptibilis et re omni corruptibilic excellentior. Quando hae propolitionos, quas ex lumine naturae de Deo habemus cognitas, inter se com- . parantur et apta ratione connectuntur, tum nominamus complexum illarum Theologiam naturalem, eamque paucis describimus per Philosophiam de Deo et rebus diuinis. Huic opponitur Theologia reuelata. . Quid haec sit, in antecedentibus satis dictum est. ab Illae, quae a subiecto Theologiae sumuntur diuisiones, exiguam aut potius nullam habent utilitatem. Quum vero in nostris libris symbolicis adhuc legantur ac proponantur, mentio tamen illarum fieri

Subiectum Theologiae est ille, in quo. Τheologia est, aut qui sibi eognitionem theologicam comparat. aut comparare potest. Respectu huius subiecti. ustelio. . lastici

43쪽

ag CAPUT L DE NATURA

lastici Theolo iam diuiserunt in archetypam seu orsis ginuriam, et in derivatam seu ectypam. Theologia archetypa est illa cognitio, quam ipse Deus de se.

de natura sua, de persectionibus suis et de decretis voluntatis suae habet. Solet haec etiam originaria, et quidem ideo dici, quoniam ex cognitione, quam Deus de se ipso habet, omnis cognitio nostra derivatur, L. COR. II, IO. II. ΜΛTH. XI, 27. Theologia ectypa, quam et derivatam dicunt, est illa cognitio Veritatum theologicarum, quae ex originaria derivatur . et in aliis extra Deum subiectis deprehenditur. Haee iterum diuiditur in Theologiam angelorum et hominum. Theologia angelorum est illa scientia de rebus diuinis, quae in angelis est; quum vero eorum alii sint boni. alii mali, haec iterum diuiditur in Theologiam angelorum honorum et malorum. Archangeli fortassis maiorem Dei cognitionem habent, quam ceteri, et forsitan diabolus maiorem Dei cognitionem habere potest, quam eius sitellites. Quot ergo diuisiones adhuc excogitari et addi possenti Ueteros Theologi magnas et inutiles habebant disputationes, quousque Theologia malorum angelorum sese extendat: qua ratione Theologia an- , gelorum a nostra differat: et quis ipsius sit finis. Haec omnia non satis liquide ab hominum ingenio definiri possunt. Ast veteres tamen multa de his incognitis dicςre ac disputare valebant. Theologia hominum diuiditur in Theologiam viae et visonis. Homines , qui adhuc vivunt, in seripturis sacris dicuntur

44쪽

ET INDOLE THEOLOGIAE. 2' .

viatores. mentia autem vitae aeternae ponitur in Vi- Ἀsione Dei. Hinc sata est illa distinctio in Theologiam vitae et visionis, Illa cognitio Dei, quam homines in hae sibi vita comparare possunt, Theologia viae dicitur. Eam vero cognitionem Dei, quam post hanc demum vitam in coelo habebimus, Theologia visonis dicebatur. Viatores iterum sunt duplicis generis. Alii sunt regeniti, alii irregeniti. Hinc Theologia iterum diisidebatur in theologiam regemtoriam et irregenitorum, et multi, saltim olim, existimabant, posteriorem ipsae essentia sua a Theologia regenitorum difforte. Sciendum vero est, ratione principii utramque esse eamdem, nec respectu essentiae differre. ' At effectus utriusquenna idem est. Nam homo irregenitus impedit fructum

ver:tatum reuelatarum; in homine Uero regenito veritates reuelatae fructum situm produnt. In hoc modo omne consistit discrimen. ν ι3 Sequuntur iam diuisiones Theologiae, quae Vsundamentum suum habent in Ohiecto. Ratione ob-

lecti nempe Theologi nostri solent eam diltribuere illi quatuor species, I in dogmaticam, ex qua cogno- stimus Deum et veritates ab illo reuelatas; in moralem, quae veritates complectitur, ad salutem hominum reuelatas, Per quas voluntas hominum dirigitur ' et gubernatur, ut ad Voluntatem diuinam lese consor-met; 3b in exegeticam, quae indicat praecepta, scripturam sacram rite interpretandi; vi in polemicam, quae salsas sententias de Deo et ordine salutis cona , Plecti.

45쪽

so CAPUT L DE NATURA I

plectitur. Pontificii immerant quinque sipecies; distina guunt scit. postiuamja dogm Itica , dicentes postiuam, quam nos scholasticam vocamus, et quae iubtilitatibus Scholasticorum repleta est, dogmaticam autem, quae sine Phtilitatibus Seholasticorum ex traditione et PM

Alia est diuisio. ratione modi Theologiam do cendi et tradendi. Vario enim modo una eademquestientia tradi potest. Diuiditur stilicet Theologia in x eatecleticam, quae est modus, Theologiam rudi ribus et infantibus per quaestiones et responsiones tradendi ;. 2 symbolicam, qyae modus . est, tradendi, Theologiam . qui conspicitur in symbolis librisque symaholicis; 3 c uisicam, quae est: adplicatio Theolorugiae moralis ad casu, contingentes in Vita communi.

III. Ostendendum nunc nobis est, has diuisiones nostrae, subordinari non posse, quam S.I. dedimus, et illum , qui his diuisionibus uti velit, aliam desinitioia

nem dare debere. ViX Vero, vel potius nullo modo, definitio excogitari poterit, cui hae diuisioneri Theologiae omnes subordinari possent; ergo eas obliuiopi tradere praestat. Illustrabimus nonnullia exemplis, plerasque has diuisiones ad nostram non quadrare definitionem. Ita diuisonem in naturalem et reuelatam nostram facere non possumus. Habet scilicet haec di uisio fundamentum suum in principio Theologiae. Ian1 vero in nostra desinitione, principium Theologiae resiuela

46쪽

velationem esse, diximuR Hinc adparet, hanc diu sonem nostrae definitioni subordinari non posse. Si vero quis diceret, Theologiam ese complexu se dogma tum de Deo, de voluntate et natura diuina, diui sionem hanc illi accommodare posset. Maxime . Uero generalis est, nec determinat, principium cognitionis, Diuidebatur porro Theologia in dogmati mi 'mora' lem, exegeticam et polemicam. Ab obiecto sumtae sunt hae diuisiones; praeter dogmaticam Vero ei. mo ratem reliquae diuisiones iterum definitioni nostrae non subiiciuntur. Sunt enim obiectum Theologiae iuxta

. . a i

nostram definitionem veritares de Dei natura et volunoute ad salutetit hominum reuelatae. Obiectum Theo-

logiae exegeticae . seu hermeneuticae, non sunt veri

tates tales, sed leges interpretandi sacram scripturam. In pol emica etiam dogmata reuelata non inueniuntur. sed potius errores hominum circa dogmata salutis hominum caussa reuelata. Ergo haec diuisio in poletnicam et exegeticam nostrae deanitigni subiici non potest Diuidebatur porro Theologia ratione subiecti in ' ore ginariam et derivatam, in Theologiam angelorum et homillum. . Conliat ex definitione nostra, hominem tantum pro subiecto poni, adeoque hae diuisionys ad nos non pertinent. In reliquis diuisionibus in catecheticam, symbolicam, casuisticam etc. vox Theologiae imis proprie sumitur idemque significat, ac modus Theologiam ducendi. Quae quum ita simi, iuxta nos Theologia tantum diuidenda est in Theologiam dogmaticam et moralem.

47쪽

Theoloetis Dogmatica est complexus

artificialis veritatum reuelatarum, per quas intellectus hominis conformatur, ad recte de Deo cogitandum. Partes,

siue singulares Veritates Theologiae dogmaticae stilo Theologorum nominari solent articuli. Hi autem articuli, si ad principium respiciamus, Vnde deri-uantur, diuiduntur in articulos puros et mixtos. Si Vero hi articuli referantur ad finem suum, diuiduntur alia ratione in articulos fundamentales et non fundamentales. Fundamentales articuli habent neXum propiorem cum fine Theologiae, non fundamentaleS Uero remotiorem tantum nexum cum Ultimo Theo

logiae fine, DEMONSTRATIO.

Egimus huc usque generatim de omni Theolo gia. Iam autem de Theologia Dogmatica speciatim loquemur. Ppud Pontificios Theologia Dogmatica aliud quippiam significat, quam apud nos. Pontificii. diuidunt Theologiam in scholasticam, dogmaticam et mysticam. Ab his tribus iterum distinguunt moralem.

48쪽

Dicunt etiam: via scholastica, dogmatica et mystica, mee male; via enim apud Latinos idem est ac metho-

dus. re methodo ergo oritur haec distinctio. Via scholastica est illa methodus Theologiam tradendi, quam Scholastici 1equuti sunt, et adhuc in Romana ecclesia sequuntur doctores: Scholastici apud Luis T BERvM idem sunt ac hodie prolatares. Omissa est semper in voce scholastici vox doctoris. Ante reso mationem plures in Europa erant Academiae, et qui- eumque in his docebant ι scholastici vocabantur. II ius autem Theologiae principium non tam sacra sabptura, quam potius philoibphia est: explicabat enim veritates diu mas praeprimis ex Philoibphia Aristoteli- ea, neglecta scriptura sacra. Scholasticus itaque est, qui ex praescripto Philosophiae Aristotelicae Theolariam explicata Dogmatici sunt illi . qui omnes theses suas vel ex sacra scriptura, Vel ex verbo non scripto et Patribus explicant et demonstrant. Hi scholastici et dogmatici semper tecum inuicem rixantur. Maxima pars Theologorum eccletiae Romanae . addicta est Theologiae scholasticaea Mystici Theologiam explica re et demonstrare volunt ex lumine quodam interno.' Sed mittamus haec; et ad ipsarn enodaticinem veritatum illarum . quas breuiter in thesi nostra complexi . istinus, accedamus. Dedimus vero in illa I) claram 'at distinctam Theologiae dogmatteae desiuitionem, et 2 duplicem diuisionem:Theologiae dogmaticae ad. iusximus.

' - -

49쪽

e. Diximus Theologiam dogmaticam compinxxvii l

artificialem Veritatum reuelatarum per quas intollectus Iinominis conirmatur ad recte de Deo cogitandum. Quicumque generalem Theologiae dosinitionem intelli- git S. I. , is iacite etiam hanc specialem intelliget. Quid sit complexus artificialis, supra g. I. abundς declarauimus. Facile praeterea intelligitur, nos Thς dogiam dogmataeam, non quatenus in animo hominis., clue formaliter et subiective, sed quatenus extra animum hominis est, siue materialiter et obiective, plicare. Obiectum Theologiqe simi veritates in . scriptura sacra de Deo saluteque hominum reuelatae S. I. Ast vero harum Veritatum aliae erudiunt intellectum ominis, eumque informant ad recte de Deo cogitaikdum, et hae, quae etiam theoreticae nominari solent. obiectum Theologiae dogmaticae . constituum. , filiaψveritatum illarum gubernant volvvtatem nostram camisque voluntati diuinae conformant; hae practicae nominantur, et obieetuin Theologia: moralis constituunt. Non omnes ergo veritates reuelatas Oblactum Theoloriae dogmaticae esc. Dcile perspitatur. illas scilicet tantum colligit peritates, quibus intellectus noster colla formatur ad recte de Deo cogitandum. Uarias com . plecti pur veritates, eaeque stilo Theologorum articuli

dicuntur, sicini partes Theologiae moralis nominantur ieges. Motapliorida haec est denominatio, nata ex=comparatione Theologiae dogmaticae cum corpora humano, eiu5quc Partium cum membris huiuisi cordi

a . Poris.

50쪽

poris. proprie, arti AIi vox in LULI adlublieuti discorpori, hutnani liuembris, aretissum iuxa cohaereti tibus. Quum uero uniuersum iretistiande doctrinaeseurpus. Vt toturn ieta partihus inter se conderia chni anhconfideratur, ideo et quaelibet pars iustiis articuiust nominari .potuit. Quemadmodum autem vastes porpo tis non uno eouemque modo se habeut , ita ieιians pa ites Thmlogiae sqgmati Pe idiui Mur, , i licet init .

ad finem , cur vςrita es, quas Titsologia. Quia Prehem. dit, revelatae linI, consequendum. t Reip ictu principii cygnitionis diuidulatur in articulOS. yuros et mixto . Pisas est dogma reuelatum, cuius ratio ex sola reue-

latione reddi potest; mixtus est dogma reuelatum.

cuius ratio tam ex reuelatione quam ex ratione dari

potest. Si artacrii co si 8emnuiri re des necessitatis ad finem diuiduntur in articulos fundamextales et noufundamentatis. Generatim tantum has diuisiones subia in ii cauimus; iam paullo dilertius de ea re et de clivi sione articulorum in fundamentales et nou iuudamem itales loqueuntr.

puri articuli solent etiam a Theologis nominari mysteria, quod vocabulum biblictim et scripturarium est. . Est Vero. Usterium, si vocabulum genera tim et in uniuersum sumatur, nihil aliud quam

SEARCH

MENU NAVIGATION