장음표시 사용
401쪽
3 8 P. I. DE THEOL. STRICT. SIC DICT.
et ordinem obseruarii. Poterat uno actu omnia creare. Quare aliter fecerit, neque ratio neque reuelatio docet. Utrum Deus mediate an immediate materiam mundi in aruficiose constructam machinam redegerit,
Philosophi inter se disputant. Metaphysici mediate
egisse materiaequς certam vim indidisse, et leges m tus tribuisse dicunt. Mathematici immediate Deum egisse cum NEvTONo statuunt. Qui Metaphysicorum sententiam sequuntur, MosIs historiam non litteraliter accipiunt, sed per dies annos intelligunt, et sex annis omnia Iaccidisse arbitrantur. Mathematici non ex Iegia hus mechanicis vel vi materiae indita, sed per imm divum voluntatis suae actum omitia ex materia proinduxisse contendunt. Quaestio haec ad sorum theol gicum non pertinet. Hinc in desinitione, quae satia clara est,. actum Dei non determinavimus. Attamen posterior sententia eum sacris litteris magis conuenit. Respondent priori sententiae dediu , ea, quae me diate Deus secit, in sacris litteris tamquam immediata laepissime proponi. Atque hoc veritanum est. Optimum igitur est, si haec quaestio uti problema consideretur. Creationis historia ab innumeris inter pretibus Mosis declarata et exposita est. Itaque nihil industriae in illa explicanda ponemus. M generatim duo animaduertenda sunt:
et Ad litteram simplieiterque historiam crea nis secundae intelligendam esse, nec philosophice nee allegorica ae mystice : I quia quamdiu nihil abiur- dum
402쪽
SECΤ. II. CAP. I. DE CREATIONE. 37s
dum ex verbis scripturae sacrae sequitur, insensu vel horum proprio subsistendum. .At creatio MosIs, litte. raliter sumta, nihil vel incredibile vel absurdum con, tinet. Ergo omnino sensus naturalis et proprius retineri debet. 2 Quia qui historiam MosIs in allego. riam vel in systema physicum conuertunt, multattemere mouent, audacter praecipiunt, nullas solidas et sufficientes afferre possunt rationer. Qui autem nihil solidi afferre possunt, reiiciendi sunt. Duplicis generis sunt, qui hanc regulam negligunt, Philosophi et Mamstici cum Fanaticis. Interpretes Philosophi hypotheses suas physicas ad Mosis narrationes referunt. Ita Re natus Cartesius et assectae eius selent hanc historiam ex praeceptis Cartesii explicare. Ita quoque faciunt, Whistonum qui sequuntur. Ille enim idem in historia telluris i secundum Neutonum fecit. Corpusculares. philosophi historiam mosaicam ita explicant, ut Philosophia corpuscularis id patitur. Mechanici ut Philosophia mechanica permittit. Sunt alii, qui eam mystice et chymice explicant. Iacobus Boelimius eam . . Chymiae praeceptis interpretatur. Qui mystice eam interpretantur, eam sabulam moralem dicunt. Omnes.
hae interpretationes nullo iundamento nituntur, et infinitis dissicultatibus coniunctae laut. Sapientissime ergo
faciunt, qui in littera Mosis innient. D t Deser ratio: Mosaes distan historico utita Ηistoricus ita res. Mariat, quemadmodum in se inis baset currunt ζ Philolbphus , quemadmodum Iessera sele ' . habent
403쪽
habent. ΜosEs narrat mutariones materiae mundi ita, uti in sensu, incurrunt. Quicumque philosophice ergo naris rationem ΜosIs considerant, non attendunt, Mosin Historicum esse, minime vero Philosophum. Hinc in naris ratione Mosaica Varia crepant, quae reprehendenda non sunt. Reprehendunt e. c. in hac narratione totam istis herstatem in coelum et terram diuisisse. Dicunt hane
diuisionem parum iustam esse. Nam, addunt, coelum multo maius est terra, et haec respectu illius quasi punctum. Qui ergo ita diuidit, non aliter facere videtur, ac si qu diuidat hominem in corpus et capillos. Reprehendunt porro, quod Deus duo nominauerit lumina, solem et tuis ham, quum tamen luna Iumen per se non haheat. His opponimus, Mosen, ut Historicum, hon ut Philosophum, flarrare creationem. Magnum discrimen est inter Physicum et Historicum. Physicus res narrat secundum caussas et ut sunt. Historicus non sollicitus est de caussis rerum, et ita res narrat, ut in sensus et oculos incurrunt. Hebrael e. g. distinguebant Vniuersum in coelum et terram. Moses ergo ut Historicus apte loquutus est, quum ex gentis consuetudine loquatur. Si aliter loquutus sitisset, eum non intellexissent Iudaei.
Machinam mundi siue mundum materialem, quemDeus produxit, optimum esse, nemo dubitare potest. Id enim clare
404쪽
Moses dicit Genes Ι,3 I. At quae hodie de
mundo optimo disputantur, illa non ad mundum illum pertinent, de quo Moses loquitur, sed ad mundum moralem, id est, ad seriem et nexum actionum omnium spirituum. A priori grauissimis rationibus probari potest, mundum moralem esse optimum at si aposteriori res consideretur, mundus optimus maximis dissicultatibus premitur. Hanc ob caussam quaestio illa de mundo optimo inter problemata referri debet, de quibus provide et caute in utramque partem disputari potest. Secta Ρlatonica pro mundo optimo pugnauit: Stoici eamdem sententiam so- Uerunt, pariter ac Veteres Theologi atque Philosophi. LEIBNITIVs sententiam de mundo optimo e sARAsAE libro de
sumtam defendit, sed alio sensu accepit. DEMONSTRATIO.
Multuin hodie disputat ir, utrum lite mundus fit, optimus. Paucis considerabimus hanc controuersiam. Alio sensu potest dici, mundum esse optimum, alio . minus. Si notio mundi rite constituatur, maxima controuersae pars sublata est. Alia stitieet notio est
philosophica, alia biblica. I Mundus optimus est, si
405쪽
si per mundum. illa rerum Vniuersitas intelligatur, quam MosEs coelum et terram adpellat. Per optimum id intelligitur, quod finibus alicuius conuenientissimum est; hinc sensus est, mundum cum omnibus animalibus et spiritibus finibus Dei conuenientissimum. esse. Si mundus naturalis. 1eu materialis, non esset optimus, Deus vel noluisset vel non potuisset optimum sacere. Consentit MO-sEs GEN. I, 3I. li Si de mundo morali sermo sit, certo sensu salsum est. Mundus moralis est series actionum
spirituum et hominum, a mundo condito quae contigerunt, et ad omnem usque aeternitatem contingent. Per vocabulum optimi hic id intelligitur, quod maximas prae . alio gignit et producit utilitates, quod alio pauciora habet mala. Est ergo haec tota sententia: Tota series omnium actionum hominum et spirituum a principio mundi in Omnem aeternitatem eius est generis, Ni nulla excellentior excogitari umquam possit. Qui mundum optimum statuunt, assuniunt, hunc nexum' et Copulam omnium rerum Deum elegisse et omnibus altis me'bibus praetulisse. Ita argumentantur: Deus est sepiemissimus; lapiens eligit optimum. Atqui serlam hanc Deus ele-
git. Ergo est optima. Opponunt Theologi tria: r
nexum hunc nondum de*onstratum este: contra, multas actiones nexum nullum habere, demonstrari pose nexus ille si verus sit, omnes actiones hominum praedestinatas esse a Deo, adeoque libertatem omnem
tolli; 3 demonstrari nullo modo posse, plurimas ex
406쪽
SECT. U. C. I. DE CREATIONE. 383
habet dictum, ex quo mundus moralis Optimus probari possit. Locus GEN. I, 3I. de mundo naturali agit, et nullo modo ad mundum moralem adplicari potest. Quum scriptura de nexu cogitationum nihil dicat, nec ex hoe mundo morali utilitates plurimas nasci commemoret, tota quaestio philosophica est. Optime faciunt, qui id retinent, quod scriptura sacra clare docet.
Finis creationis est communicatio seli- 'citatis, quam ipse Deus possidet, cum aliis Gen. I, 3I. Psal. VIII, 7. I Cor. III, 22. Huic sententiae id non repugnat, quod multi dicunt, finem creationis esse glo- , riam Dei, Psal. XIX, I. Prou. XUI, 4. Rom. I, 2o. Nam quum per gloriam Dei nihil aliud intelligatur, quam complexus
perfectionum diuinarum, et earUm manifestatio unum sat ex illis mediis, per ouae homines et spiritus participes fieri debent felicitatis diuinae, sequitur, eos, qui finem creationis dicunt esse gloriam Dei non differre ab illis, qui communicatio nem felicitatis diuinae hunc finem esita statuunt. Quaestio illa: Numereatio Dei
adhuc hodie continuetur, quaestio tantum est Verbalis, et eX notione et definiritione creatiouis pendet.
407쪽
Diximus de caussa essiciente, de materia et forma reationis. Caussa esliciens est Deus trinus. Forma
creationis consistit in productione rerum omnium. . For-
ma creationis primae In productione materiae ex nihilo. Forma secundae in distributione maturiae produciae. Materia, s creationem primam spectas, est nulla, ast se-
cundae est rudis in i gestaque moles, quam Deus ex nihilo produxit. Restat, ut de sine creationis dicamus. Hodierni Theologi et Philosophi duos fines creationis statuunt: eommunicationem felicitatis diuinae et gloriam. Dei: Distentium tamen in eo, quis horum finium styltimus ' Osteiidemus, has duas sententias coniunctissi' mas, atque illam distinctionem vanam et inutilem esse. Totam disputationem ad duo momenta reuocabo. I Demonstrabo, Deum habuisse sinem, quum erearet. Il ostengam , qualis sit finis creationis. omnes fines Dei non intelligimus: Dauca tamen scimus, quae nobis patefecit. Finis dicitur ratio illa, propter quam aliquis aliquid agit. Sensiis propositionis est: Deus certa quadam caussa impulsus est, ut hunc mundura; crearet. Ratiocinamur: Quicumque sine fine agit, ille vel cogitur ad agendum, Vel consilio et rationet ret, Atqui Deus cogi non potest; est enim inde- i, pendens; summa porro gaudet iapientia. Ergo sine consilio et ratione ad cun dcudam hanc Vniuersitaritem accedere non potuit. Deus ergo certum finem. ' ha-
408쪽
habuit, quum crearet. Quem finem autem habuit Deus Haec quaestio ex parte ex ratione potest demonstrari; reuelatio tamen magis illustrat, quae ratio non satis , cognoscit. Neque enim tam Valida est ratio nostra, ut in diuinam sapientiam penetrare et caussas ex illa eruero . queat, propter quas Deus aliquid susceperit. S. Scri-' t plura vero nusquam plene et perspicue de fine disseruit, quam ob rem haec res aliquid obscuritatis habet semperque retinebit. Ante seruatorem nostrum inter Philosophos Graecorum PLATO primus de fine creationis' disputa tabat: reliqui enim vel ex Deo emanasse, vel este aeternum mundum statuebant. Quum igitur PLATO, Deia
um sapientissimum esse, statueret, necesse erat, ut de si ne creationis cogitaret. Dicit in Timaeo, bonitatem Dei finem suisla, qua inductus Deus hunc mundum crea- uerit. Argumentabatur: omne bonum est communicatiuum sui. s. e. quae natura benigna est, quaerit, ut diuitias quas habet, ad alios etiam transferat. Atqui . Deus summam tenet honitatem. Ergo non potuit non felicitatem suam cum aliis communicare. Id quod ut potuerit essicere , statuit, homines creare et materiam in ordinem redigere. Ita rectissime ratiocinatur PLΑΤ9 , reuelationis nescius Placuit haec sententia ad Xll. usque Aeculum Theologis et Philosophis. At saeculo Xll. scholastici infensi PLATO-
NI, ARIsTOTELIsque cultores abiiciebant hanc' PLATONIs sententiam , dicentes. Deum propter gloriam suam mundum condidisse. Ante Reformationem ne- .
409쪽
mo de hac re dubitauit. Neque LVTHERVS, neque MELAΝcHTHON et alii Theologi ad finem usque saeculimit, hanc sententiam missam fecerunt. PETRUS KIN-cius, archiepiscopus Dubliniensis in Hibernia ree piam hanc sententiam Primus oppugnauit ita: Quicumque gloriae suae cauila aliquid sacri seu agit; is vitiosus est. Atqui Deus est phrsectissimus. Ergo non potuit propter gloriam suam hunc mundum construere. Subiiciebat aliud argumentum: Quicumque gloriam tamquam honum appetit, iis non est persecte felix. Λt- qui Deus persectissime beatus est, neque eius felicitas summa vel minui Vel augeri Potest. Ergo propter eloriam suam hanc mundi machinam construere non potuit. Hae MNGII rationes valde placebant PETRO BAYLIO, qui acerrime hinc dogma vetus Theologorum perstringebat BAYMvΜ plurimi sequebantur, Ra- tuentes, dogma de gloria Dei nullo modo defendi posse: saeculo ergo XVlli Theologi PLATONIs senteniatiam reuocarunt; quum Vero communis ob resistentes multos fieri non potuerit, coniunxere Platonicum Aristotelicumque finem, iamque quaerunt, quis horum finium sit ultimus 2 Exposui Historiam. Iam D theses explicabo, ID ostendam, commodissime posse hinoaillos sines coniungi. Prima
In libror de origine mali. c. I. sect. Ill. p. 44.
Reponse aux quesions P an Provinciari, Tom. II, c. LXXlV. p. 78 - 84. Contra quem lege WoLTII Manish. ante Manichaeo1 P. 384.
410쪽
SECT. II. C. I. DE CREATIONE. 387
Prima thesis haec est: Deus ideo mundum con
didit, ut selieitatem suam cum aliis communicare possit. Haec sententia per se clara est; notiones enim vocabulorum perspicuae sunt. Demonstrari haec thesis vel ex ratione vel reuelatione potest. Ex ratione iam demonstrauimus, ex infinita scit. Dei bonitate. Qui infinite bonus est, solus felix esse nequit, sed defiderio trahitur, alios quoque selices reddendi. Deus ergo, quum infinite bonus sit, homines et spiritus et hunc mundum condidit, ut cum illis felicitatem suam communicare possit. Huic sententiae scriptura sacra respondet. Tria potissimum sunt dicta. Primum GEN. I, 3I. eXstat. Dicit Moses, Deum, quum contemplaretur mundum a se conditum , eumdem Valde bonum cognouille: quod autem valde bonum est, id etiam valde utile est.
Vnde sequitur, Deum ideo construxisse mundum, ut plurimis hanc utilitatem impertiretur. Alterum di- inim legitur PsAL. Vill, 6. Ibi DAVIDEs poetice Deum laudat, quod hominum caussa mundum condide- rit: ex quibus Verbis conclusio sequitur: Deus mundum condidit, ut felicitatem suam eum aliis commuis niearet. Tertius locus I COR. ill, 22: Omnia ιυtra sunt. In his verbis propositio latet I Mundus est hominum caussa factus. Per mundum sensu primo haec
uniuersitas intelligitur, hoc est, mundus propter ho- mines factus et conditus est. Deus ergo ideo condidit homines, ut honitiem suam cum hominibus comin municaret. ab Ut felicitatis suae pars ad homines. B b a Pr