Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

tia sua mortales fecit. Adiicit, cacodaeinonem non stetisse in veritate. In his . Iesus Christus duo dicit, I caco daemonem aliquando suisse in verItate ; nam qui non perstat in re aliqua, certe in re eadem antea fuit. li caco daemonem hanc veritatem deseruisse. Non stare in veritate dicere vult, caco daemonem in agnita veritate non perseuerasse. Per veritatem intelligitur vera ratio Deum colendi. Fuit ergo cacodaemon olim vera Dei cognitione praeditus eunaque recte colebat, s que vero ipse priuauit hoc beneficio. Pergit Christus: idorco veritas non est in eo l. e. idcirco nulla illi est voluntas vera loquendi, sed potius sallendi. Oτι hoc lo- eo non est particula caussalis, nec indicat rationem de-

fectionis Satanae a Deo. Nam si Christus rationem redderet, ob quam Satanas fuisset lapsus, causa omnis mali ad Deum deuolueretur. Si Satanas desecisset a veritate,

quia veritas in ipso non fuerit, Satanas haud suisset caussa lapsus a veritate, sed potius Deus, qui Satanam creasset .a veritate alienum. Sed habet στὶ hic vim illativam, et significat idcirco. Ex his cognoscimus, αὶ maloS angelos veritatem deseruisse ; atque β ex hac veritatis desertione euenilla, vi cacodaemon malus fieret. Quae in his Iesii Christi vctbis nondum satis clara sunt, ea binis reliquis locis, maxime ultimo, clarius enarra . tur. Accedo ad alterum dictum IVDAE vers 6. quod licet habet multum obscuritatis, nihilo tamen minus duo clare satis docet. I Angelos peccatum commi-

me; il ideo a Deo punitos esse. Negative de hoe

432쪽

SECT. II. CAP. II. DE ANGELIS. ' 4o9

peccato IVDAs ita loquitur: Angeli nox seruarunt prin-eipatum suum. Ex quo intelligitur , m/lis angelis a Deo principatum commissum fuisse, hunc autem malos angelos deseruisse. Maxime veto quaeritur, quid in hoc dicto sit principatus. Ueritimillime coniectant ,

qui sentiunt, locum quemdam, seu munus, malis angelis a Deo commissum fuisse. Graecum Vocabulum saepe ita usurpant LXX, e. g. GLN. XL, II. et auctorcs Novi Testamenti ; malis angelis orgo a Deo munus seu dignitas quaedam tradita erat, et hanc illi deseruerunt. Positive tum dicit IVDΑs: relique ' rant angeli domum suam. Ηje iterum aliquid est obscuritatis. O Μ τηρπν vel enim metaphorire positum est, et fgnificat munus, stationem, vel etiam proprie . de domicilio intelligi potest. Sed huic nos non suseficimus. Hoc nihilominus constat, malos angelo. rebelles ministros fuisse, qui non contenti erant munere, quod Deus illis imposuerat, sed desecerunt. De- inde IvDAs ad poenas m lorum angelorum pergit stidistinguit inter praesentes et futuras. Ex his cognoscitur 1 Deum statim post lapsiim malis angeli

graues poenas imposuisse; a maiores iis adhue re- .servari. De praesentibus autem suppliciis IvDAs ligioquitur : Deus seruauit maior angelos catexis peipetuis sub tenebris. Verba haec figurata sunt; subsigntia enim simplex in vincula coniici pecuit. IvDAs indu ' , care .Vult, Deum malos angelos in aeternum libatat sua privasse. Tenebrae apud populos Orientales stult

433쪽

symbolum miseriae et calamitatis, sicut lux laetitiae. Catenae sunt signum amissae libertatis. Dicit ergo IUDAs I malos angelos omnem libertatem amiste; li eos in statum miseriae et calamitatis detrvis; lil nullum finem. eorum futurum esse. Tertium di- ctum legitur 2 PETR. lli 4: Hoc dictum prorsus con- Aruit dicto IUDAE. Clare autem ex PETRI verbis

cognoscityr IJ angelos quosdam peccasse' d Deum

peccata eorum grauissimis poςnis Vltu in esse. Dicit hoc PETRVs negative et positive. Per tartarum Graeci poetae intelligunt locum infimum. PETRus hocsgnificare vult Deum malos angelos ex loco bono in alium locum plenum miseriae detrusisse. Constat etiam ex hoc dicto, angelos malos maiores adhuc poenas exspectare. Haec sunt dicta illa, ex quibus totum dogma de lapsu malorum angelorum: concludi debet. Omnia vero ad duo capita possint reserri I ad peccatum malorum angelorum; il ad consequens huius peceat seu, poenam. Quod ad peceatum malorum angelorum ipsum spe stat, quaeri I potest, quo tempore illi peccauerint. Ad hanc quaestionem nihil respondere possumus. ab Quot. Angeli peccauerint 2 Etiam hac de quaestione nihil constat. 3 Quodnam peccatus commiserint 8 Et de hac quaestione variae circum-

feruntur opiniones. De primo multa disputantur a Theologis Christianis variarum sectarum quae vero modo sunt coniecturae. Quae certo dici potant.

434쪽

ga nos proseremus. Quum scriptura sacra dicit, ange- los malos peccasse, sequitur, Deum angelis tam bonis quam malis certas leges sanciuisse; natu pqccatum linelege concipi non potest. Quales vero leges illae sint, reuelatio non dicit. At videntur hae leges suisse arbitrariae seu posititiae, quales primi nostri parentes hahuerunt. Lexpositiva est lex, cuius ratio tantum dari potest ex Voluntate legislatoris; lex naturalis est, cu-

lus ratio dari potest ex natura subiecti. Legem angelorum fuisse positivam, indicare Videtur IVDAs. Deus angelis certa munera yc negotia administranda tribue-

rat; hae crant leges positiuae seu arbitrariae. Possumus vero per ratiocinationes progredi. Quum omnis, qui peccat, spe maioris felicitatis obtinendae peceat. apparet, angelos malos sperasse, se per violationem 1egis maiorem felicitatem consequuturos fine. Generalis est regula r Qui peccat, is peccat spe maioris felicitatis obtinendae violatione sua legiε. Ex hoo porro intelligitur, imaginationis Vim sui illa caussam peccatorum angelorum. Imaginabantur, se per inobedien- . tiam erga Deum ad maiorem felicitatis gradum peruen-

turos esse. Rpparet porro, Deum hisce legibus san-

ctiones poenales et praemia addidisse. Si hoc non esset, Deus certe non iuste angelos malos poenis assedisset. Si mali angeli flesciuissent, poenas Decidaturos esse, non iuste certe a Deo poenis affecti essent, et angeli obedientes non iure praemia acceps senti Ast vero, quum multae sim felicitatis species .

435쪽

4Ia P. I. DE THEOL. si TRICT. SIC DICΤ.

quaeritur, quaenam haec species, quae illos mouit ad peccandum. Communissima sententia est, superbiam eos indexisse in peccatum. Haec sententia eX verbis Iv-DΑΕ et aliis scripturae sacrae locjs verisimilljma, sed sa-3endum tamen, hanc sententiam non extra omne dubium poni posse. Quum ignotae sint nobis leges illae, quas Deus sanxit, extam ignotum esse debet peccatum, quod mali angeli commiserunt; hinc Omnes illae disputationes prorsus futiles sunt. Haee, quae diximus, clarissitne fluunt ex tribus illis laripturae dictis. Quicumque depeecato ipso malorum angelorum dissςrunt, illi modo coniecturas proferunt, sed inter has verissimilljnaa est, peecatum illud esse arrogantiam, Nunc transimus ad secundum caput, consequens nempe lapsus. Quod ad malos angelos attinet, illi, postquam peccarunt, magnas et infelices mutationes sustinuere. Ι Animaduerti debet, essentiam malorum angelorum non esse mutatam. Nusquam hoc in scriptura sacra legitur, neque per Dei iustitiam et sapientiam facile fieri potest, ideoque spiritus mali multis adhue modis persectiores sunt nostris spiritibus. Λt 'li contigit mutatio status ; nam Ox felicissimo is infelicissimum statum delapsi sunt, et status hic eo miserior erit, Ouia nullum syaem habebit. Qua ratione mali angeli excrucientur, id captum nostrum superat. Ill Contigit in malis angelis magna mutatio qualita-

a tum

a De ERIANI HR-RI libello huius argumenti vid.

436쪽

tum moralium. Nam quum antea inclinarent ad hω .num, post lapsum prorsus moraliter mali sunt facti. Hac autem de re caute nobis diserendum est. Multi putanti, Deum essecisse, ut diabolus ex bono angelo fieret malus; sed hoc iniuriosum est erga Deum. Malitia illa malorum anselorum est fructus Odii, quod illi erga Deum habent. Omnis infelix odio habet auctorem ma lorum suorum; quoniam . igitur Deus caussa est et auctor poenarum malorum angelorum, necesse est, ut Deum odio habeant. , Qui aliquem odio habet, is omnia, quae illi molestiae et odio sunt, facit. Ergo non mi- .rum, cacodaemonem ea facere, quae hominibus pus noxia sunt. . Qui aliter ha8 de re loquuntur, illi Deum auctorem sadunt malitiae caeodaemonum. Iam videbimus consequens honorum angelo m. Hi praemia obedientiae suae aceeperunt. De his ita

vulgo loquimur: Boni angeli confirmati sunt a Deo. rheps haec recte intelligenda est. Physice hi kngeli piceare possunt: at non moraliter. Physice possibile esse seniscat, in se et naturaliter possibile esse , ut angeli boni peccent. Omnis enim spiritus finitus pec. eare potest; at quod naturaliter possibile, moraliter

saepius impossibile est. . Deus enim angelis bonis lavi 'les perfectiones tribuit, Vt amplius Peccare non POD . sinit Dus auxit cognitionem eorum. Tliesis autem haec totidem verbis in reuelatione non legitur: concludimus tamen eam ex illa, qua angeli boni faciem

437쪽

414 P. I. DE THEOL. STRICT. SIC DICT.ficat sis premam felicitatem, seu vitam aeternam. Qui autem Deum vident , illi tantum habent luminis, ut moraliter peccare non amplius possint. Quum angeli mali a Deo magnis poenis assecti sint, necesse est statu thiis bonbs angelos magni praemia accspisse, et nutilum aliud potest concipi, quam liberatio a periculo peccandi, seu confirmatio in bono. Haec ut omnia recte concipiamus, status angelorum ante lapsum concipien-dΗs est, uti status primorum parentum. In paradiso Deus primis parentibus legem quamdam dedit et poenas atque Praemia adiecit ; erant enim primi parentes in statu explorationis et tentati pilis. Postquam vero legem violarunt, magnas dederunt poenas. Σodem mo-

do conripiendus est status angelorum.

f. V.

Quae de angelis bonis speciatim in re

velatione leguntur, ea pertinent vel austatum eorum, Uel ad occupationeSet negotia eorum. Statum bonorum angelorum perfectissimum, et idcirco beatissimum e1se, multis ex reuelatione locis testatissimum est Mattii. XVIII, Io. Constat etiam haec felicitas eX immutabili eorum proposito bene agendi, atque ex amore erga hominest, quo flagrant, 'ac

438쪽

SECT. II. CAP. II. DE ANGELIS.

Quae ad occupationes et munera eorum pertinent, clare significat reuelatio, eos ministros esse prouidentiae diuinae, et idcirco mandata Dei perferre. bonos et pios homines custodire, sines Dei producere et tueri, consiliis et insidiis malorum geniorum resistere. Ebr. I, 14. Ast. XII, II, IS, Gn. VII, Io. Inde efficimus de-. sinitionem boni angeli: Angelus bonus est spiritus beatissimus , peccandi periculo prorsus liberatus, et diuinae prouidem tiae minister.

DEMONSTRATIO. -

Illustranda iam nobis est definitio bonorum angelorum, quae omnia breuibus conisnet, quae in scriptura sacra de bonis angelis exstant. Bonus angelus est I spiritus ; hoc commune habet cum angelo main Io.- At bonus angelus tib est felicissimus , uti malus infelicissimus. Haec felicitas honorum angelorum ill ex parte quadam in eo consistit, quod ii heri sint a peccato. Generatim scriptura sacra ΜΑΤΤΗ. olli, Io. dicit angelos videre faciem Dei. Diximus iam, maximum hoc selicitatis gradum significare, quem potest spiritus finitus capere. Quicumque enim I circa Deum semper versantur eudique Vident, i eum constanter amant, 3 isticitatem aliarum naturarum deside-

439쪽

is P. I. 'DE THEOL. STRICΤ. SIC DICT.rant; illi sunt persectissimi, ideo etiam selicissimi.

De veritate maioris propositionis nemo rectae rationis compos dubitat. Minor itaque probanda. Angelos circa Deum esse, eugnitionemque persectionum diuin

rum habere ex Matthaei loco allato patet. At eos Derium amare et constans Propolitum habere bene agendi ex eo patet, quia angeli Deum constanter laudibus efferunt. Quicumque alterum laudant, conuicti esse debent de persectionibus illius, que In laudant, ea eX. hac conuictione amor sequitur. Angelos aliarum naturarum Riicitatem appetere, clare ex sarlpturae verbis apparet. 1 etc. XV, Io. QVi gaudet Pr ter conuersionem peccatori . certe illum amat. Concludamus itaque statum angelorum honorum esse persectissimum. Denique lU honi angeli hoc a malis disserunt, quod ministri sunt prouidentiae diuinae. . Nittit prouidentia diuina honos angelos, ad mandata sua perferenda, ad bonos custodiendos et insidias malorum angelorum depellendas. PAvLLus hoc EBR. I, Iq. clarissime dicit, angelos esse spiritus ministratorios. Illaic generali propositioni addit Uecialem; Angeli eorum caussa sunt milli, qui haereditatem salutem accipiunt. Dicuntur praetet ea angeli MATTH.XXIV, 3I. ho ines aliquando in extremo iudicio

congregaturi et bonos a malis segregaturi. Sed inenarratione ista ' est quaedam metaphora a Iudaeis lumia. Memorat Christus aliquando tubam inflaturos esse. Qui Vero tubam. inflat, is pectore, pulm nibus etc. instructus este debet. Sed hoc tantum addi.

440쪽

addimus, honos angelos sine dubio plures oceupationes habere, quam in lacra scriptura iudicantur. Dei enim re-grium infinitum est. Scriptura sacra eas modo occupatio. Des nobis describit, quae ad homines pertinent.

De malis angelis, quae reuelatione nota sunt, ea pariter Vel ad statum eorum, vel ad occupationes eorum Pertinent. Quod ad statum attinet, nouimus, eum infelicissimum et miserrimum esse, Iudae versu 6. et tanto infeliciorem, quoniam maiores poenae malis angelis imminent.

tamen hi mali angeli ad certum tempus speciem quamdam imperii, et facultate, valde licet limitata, Utuntur eX Carcere suo egrediendi, et naturalibus suis facultatibus abutendi. Quod ad occupationes eorum attinet, constat eX reUelatione, eos id agere, ut odio suo erga iustum iudicem, a quo puniti sunt, Omnibus modis satisfaciant, et Ut alios, quos modo possunt, infelicitatis suae participes faciant, quam- obrem nihil boni, sed tanto plus ali face- re ipsi possunt. Iob. I, 6. Luc. XXII. 3I- . iE 'L VI, II, Ia. I Peis A. 2TM.ΙΙ,26. .

SEARCH

MENU NAVIGATION