Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

propagaretur. Altera thesis haec'est: pinis creationis est gloria Dei. Quem vero qui statuunt fisem creationis esse, non repugnant sententiae nostrae. Gloria nI-hil est aliud , quam benignum aliorum de persectio-

nibus nostris iudicium. Qui gloriam appetunt, nihil aliud volunt, quam Vt benigne alii de persectionibus suis sentiant. Hoc sensu Deo gloriae desiderium tri-

hui nequit. Nam si gloriam appeteret Deus, vitium incurreret imbecillitatis. Pormula: gloria Dei, ex stu

lo scripturae sacrae explicanda est. Solet sacra scriptura omnes persectiones diuinas gloriam Dei adpellare.

Phrasis haec in utroque Testamento usitata est. Ratio

huius denominationis haec est quia ex cognitione

persectionum diuinarum gloria nascitur. Portitur In

hae phrasi effectus pro caussa, seu cognitio persectionum diuinarum pro ipsis persectionibus. Assumamus hanc notionem,' et nilui deprehendi poterit in propo-

sitione: Deus mundum ad gloriam suam creauit, seu Deus hanc uniuersitatem produxit, ut patefaceret perfectiones suas. DAVID PSALM. XlX, I. dicit: Coeli' enarrant gloriam Dei. Per coelum Ebraei totam uniis

uersitatem intelligunt: hos coelos, ait, gloriam Dei enarrare. Quid hoc sibi vult 8 nihil aliud, quam hoc : Haec rerum uniuersitas testatur de persectionibus diuinis. PROVERB. XVI, a. Salomo dicit: Deus omnia

412쪽

saepenumero pro σβέρ. ponitur a Graecis. Vis probandi in hoc dicto facile patet. Dicit pΑvLLUs, effectus operum diuinorum esse manifestationem persectionum Dei. Finis ergo creationis facile inite intelligitur.

Hinc perspicimus, eos non dissentire, qui dicunt, finem creationis eme gloriam Dei, et eos, qui communicationem felicitatis diuinae cum hominibus pro fine. creationis habent. Persectiones enim diuinae ad media felicitatis pertinent: quod si enim Deus perfectiones suas non manifestasset, homines Deum amare, timere, reuereri non potuissent; quoniam sine amore et reuerentia diuina neque homines. neque spiritus participes fieri felicitatis diuinae possunt. , Hinc etiam controuersia componi potest, quisnam horum finium sit vl-

- . . i

timus: Est communicatio felicitatis sinis ultimus Creationis. Gloria Dei est finis intermedius ,lseu medium ad finem ultimum obtinendum γ.

Sed obseruandum: si quaestio haec ad Deum reseratur, inanis est; nihil enim in Deo est prius et i posterius. At si ad nos reseratur, quaestio haee sensum habere potest. Nam nos homines prius hunc quam alium finem percipimus. Quaeritur hic tantum de conceptibus mentis nostrae, ide . que haec quaestio est metaph 3 sica, neque ad Theologiam pertinet. Certum eit enim, qui aliquem felicem facere vult. prius cogitat e de ipsa selicitate. quam mediis felicitatis, deinde ille consultat de mediis, per quae homo felix fieri debeat. Sequitur itaque, communicationem selicitatis diui- . nae Primarium, et gloriam Dei secundarium sinem

413쪽

Quaeritur adhue P num hodie continuetur creatio a Deo 2 Qui secus sentiunt, prouocant ad Mosis verba GEN. II, 2: Deus cessauit die septimo. Omnis controuersia ex vocabulo creationis pendet. Quodsi significat aliquid producere, quod antea non exstitit, nullum dusium est, quin adhuc Deus continuet ereationem. At si quis strictiori sensu vocem creare sumat, pro eo, facere per solum actum voluntatis suae, ut aliquid exsistat, nullo modo defendi potest.

Constat ex reuelatione esse spiritus

quosdam inter Deum et hominem medios, spiritus, Deo longe minore hOmine Uero maiores et perfectiores, qui Angeli seu legati et nuncii diuini appellantur. Numquam Vero horum spirituum plenam definitionem dedit reuelatio: at ex illis, quae de actionibus et attributish esse creationis; at quaestio haec est mere meU- physica. Deus upo actu mentis omnia Perspicit. Ergo in Deo nihil est prius et posterius. Vtrum ero nos miseri mortales illum finem primarium concipiamus vel non, nihil refert.

414쪽

hfrum spirituum passim leguntur, haec notio seti definitio angeli potest elici: An

gelus est spiritus creatus animis humanis nobilior et perfectior. Est vero hic totus lochs de angelis dogma purum, quod ex sola reuelatione cognoscitur, et land mentale secundi ordinis.

DEMONSTRATIO.

Inter ea, quae Deus fecit, principem locum angeli obtinent. Postquam ergo de ipsa creatione satis late disseruimus, necessarium erit, ut de praecipua parte creationis, de angelis, accurate agamus huiusque dogmatis principium et momentum, seu pondus, indie mus. Quod ad principium attinet, dogma de angelis est dogma purum. Ex ratione nihil demonstrari potest, nisi id unum, in dogmate de angelis nihil este, quod ratione labefactari possit. Ergo dogina hoc est purum, seu my- serium, si vocabulum hoc sensu latiori sumamus. Locum hahet inter dogmata fundamentalia secundi ordinis. Non est primi ordinis; nam sundamentum fidei dogma

Saeculo adhuc tertio hane doctrinam nondum satis expositam fuisse ex ORIGINE in Prooemio librorum περι αρκων patet. Quae de angelis umquam dicta sunt, legi possunt in Vasto, quem IACOB ODDE de angelis Traj. I739. 4. edidit, libro. Quam inepte veteres de illis philosophati sint, vel ex iis patet. quae LACTANTIVs divis. insit. libr. II. P. 2OS.

habet.

415쪽

hoe neque immediate praecedit, neque immediate se.itur: at secundi ordinis; nam per conclusionem quamdam' ex articulo fundamentali primi ordinis derivatur, ex articulo nempe de sacra scriptura. Quae in sacra sicriptura exstant, credenda sunt; ergo dogma hoc de angelis credendum est. Nune ad rem ipsana veniemus. Sacra scriptura testatur, esse spiritus Deo in seriores, et hominibus maiores et persectiores. Apud Hebraeos nominantur apud Graecos αγγελοι; sed haee non sunt nomina naturae, sed muneris. Esse ergo eiusmodi spiritus, certissimum ex scriptura sacra. Ratio non firmas demonstrationes nobis suppeditare potest de exsistentia angelorum. Nihil igitur nobis superest, nisi ut diista de angelis colligamus, conseramus, et ex his definitionem angelorum eliciamus. Hoc semper nobis licet, si scriptura sacra de re quadam definitionem nobis non dedit. Commemorat autem sacra scriptura I multas actiones angelorum; II attributa, seu viri tes angelorum. EX actionibus angelorum eorumque attributis generalis quaedam desinitio construi potest, quam in paragrapho dedimus. Dicimus, I angelos esse spiritus. Veritatem definitionis nostrae in sequentibus demonstrabimus, nunc modo explicabimus. Per

spiritus intelligimus substantias simplices, intelligefitia

et voluntate praeditas. De angelis ergo tria assii mantur: α angelos silbstantias esse limplices; eos intelligentia esse praeditos, γ voluntate; nam haec duo posteriora inter essentialia spiritus numerari debent. 2

416쪽

Angeli sunt spiritus creati. Legitur quidem nihil de creatione angelorum: at assirmare tamen nobis licet, an gelos .sex illis diebus creatos esse ' . Creatio autem angelorum satis apparet ex dependentia eorum a Deo, ac ministerio: si angeli essent spiritus non creati, necessario exsistentes,Deus nullam haberet in eos iurisdictionem.Dicimus porro in desinitione nostra, 3 angelos spiritus animis humanis nobiliores esse, et persectiores; hinc sequitur ἀ maiorem angelos habere vim intelligendi quam nostrae animae; a in angelis esse maiorem Vim et Potentiam, decreta voluntatis suae perficiendi; γ voluntatem etiam angelorum .maioribus perfectionibus esse praeditam quam hominum. Nunc ea, quae diximus, per dicta sacrae scripturae probabimus.

Omnia quae reuelatio de angelis tradit, vel Ι) ad naturam et essentiam eorUmpertinent, vel ΙΙ) ad statum, in quo Vi-UUnt et Versantur. Quod ad essentiam angelorUm pertinet, constat ex diuinis libris Ib angelos esse substantias simplices,

seu spiritus, Psac CIV, 4. Luc. XXIV,

ante mundum eos conditos esse volunt, Vid. EL

417쪽

quitur angelos immortales esse, atque β)non eo modo in loco versari, quo corpora versantur in loco, i. e. illo cales escte, ut Scholastici vulgo loquuntur. Docet Porro ab reuelatio, angelos magna perspicientia atque facultate nexum rerum in

spiciendi praeditos esse. G.VI, 3. Eph.III,

IO. I Petr. Ι, ΙΣ. Docet 3 angelos VO-Iuntate instructos esse, et idcirco assectus habere, Luc. XV, Io. I Petr. I, Ia et summa potentia valere tam in corpora,

quam in alios spiritus, PsaL CIII, eto. Matth. XXVIII, a. Matth. XII, 29. DE FIONSTRATIO.

Pars generalis dogmatis de angelis continet ea, quae secra scriptura generatim de illis spiritibus dicit, siue sint boni, siue sint mali: at pars specialis lapsum quorumdam spirituum indicat. Omnia, quae parte ge-

nerali traduntur, in nostra definitione angeli eontenta sunt. Constat autem haec definitio tribus partibus; I dicimus. angelos esse spiritus; 2 a Peo creatos; 3 hominibus nobiliores. His omnibus firmatis, ad ea progrediemur, quae sacra seriptura de numero et ordine angelorum tra- .dit. Quod in nostra definitione dieitur, angelos esse spi- Ilius creatos, ex eo elarum est, quia omne quod exsistit,

418쪽

ex Deo originem suam ducit; quum vero angeli ex materia non constent, nihil reliquum est, quam ut

credamus: Deum angelOS eX nihilo per actum volun ratis suae creasse; quumque Deus omnia sex dierum spatio creaverit, sequitur , etiam angelos in illis sex diebus creatos esse. i Diximus angelos esse spiritus. Per spiritum Intelligimus substantiam concretionis et materiae exper-.tem. Nominat autem sacra scriptura angelos GR. I. I 4. πνευροαπα. Solet autem scriptura sacra πνευμα opponere σαρκια, ex qua oppositione apparet, augelos esse si1bstantias corpore carentes ; hoc nos nominaui

mus substantiam simplicem. Sed hodie quaeritur inter Theologos et Philosophos, utrum sint angeli spiritus omni csrpore carentes, an Vern vehiculum quoddam tenue, seu corpus aethereum habeant. Omnes doctores ecclesiae antiquae, angelos Vehicula et corpora quaedam aetherea habere, usque ad saeculum Xll. statuebant. At Scholastici saeculo Xll. hoc impugnarunt , et contenderunt, angelos esse spiritus puros. Recentiores quidam ex nostris Theologis et Philoso- , phis statuunt, melius esse, ut angelis tribuamus su tilia quaedam corpora, eamque sententiam superiori saeculo, Cartesiani in primis, multis argumentis delam derunt ; sed haec ad fundamentum fidei non pertinent. Qui angelis vehiculum quoddam tenue tribuit, is nubium laedit fidei articulum ; ergo haec sententia tot darm

419쪽

b rai i potest. At si sacram scripturam stricte sequamur. nostra communis sententia obtinet. Sacra scriptura opponit πρeυμα πω σωμαFι; apparet ergo, angelo omni corpore carere ; quia dieit angelos πνευματα. Qui secus. sentiunt, illi his utuntur argumentis: Ange- .li percipiunt, nemo autem percipere potest sine sen-sbus. Ergo angeli sensus habent. Si hoc est, angeli etiam copora habere debent. Argumentum al- terum hoc est: Angeli operantur in corpora; necesse ergo est, ut etiam corporibus instructi sint: sine his enim minime in corpora Operari possent. Sed utrumque argumentum assumit aliquid , quod nondum demonstratum est. In primo argumento assumitur, sine sensibus nihil percipi posse. Hoc quidem dichur, sed non probatur; fieri enim potest, ut alii etiam snt perceptionum modi, quorum nos nullam ideam habemus. Praeterea Deus nobis obstat, qui sine auribus,

et oculis audit et videt omnia. Hoc etiam apud angelos fieri potest; distinguunt quidem inter spiritum finitum et infinitum. Dicunt angelos, tamquam spiritus finitos, sine sensibus percipere non posse; hic iterum aliquid assumtur, sed non probatur. Agumunt I spiritum sinitum non sine sensibus percipere posse; et modo spiritum infinitum sine sensibus percipere posse. In altero argumento assumitur, spiritum finitum non posse operari in alia corpora sine corpore. Memplum Dei hie iterum obstat. Deus sine corpore corpora mouet; neque sufficiet, si quis distinguat inter spiri-

420쪽

spiritus finitos et infinitos. Demonstrari debet, spiritus sinitos non idem sacere posse, quod spiritus infinitus hac in re facit. Praestat itaque, ut Oommuneni ecclesiae sententiam assiimamus, quamuis nos non intelligamus, quomodo angeli sine sensibus percipiant, et corpore carentes in corpora operari possint. Multa enim sunt in Deo et rerum natura, quorum mod nos fugit, et tamen sunt certissima.

Ex eo, quod angeli sint spiritus, duo sequun-

tur corollaria: I Ergo angeli sunt immortales. Anis

geli sunt spiritus; spiritus est substantia simplex; in substantia limplici non est principium corruptionis. Ergo angeli sunt immortales. Ιl Ergo angeli sunt illocales, hoc est, angeli non sunt eodem modo in spatio aut loco, quo spiritus humani. Angelos certo loco circumscriptos esse, certissimum est: at spiritus hi finiti non eodem modo loco sunt circumscripti , ut spiritus hominum, qui multum a spiritibus angelOrum differunt. At qua ratione spiritus illi in loco versentur, captum nostrum superat. Negative ergo

tantum hanc thesin intelligimus: augeli sunt illocales, at positive eam nullo modo capere possumus

Nunc sequitur secundum momentum desinitionis nostrae: Angeli sunt spiritus, humanis spiritis bus multo nobiliores et meliores perfectioresque, In humanis spiritibus binae iuui facultates , intelliis' gendi

SEARCH

MENU NAVIGATION