Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

DEMONSTRATIO.

Malus angelus est spiritus, multis perfectionibus naturalibus praeditus, sed multis malis commotionibus

moralibus contaminatus. Quaecumque de malis anga

lis sacra scriptura nobis aperit, illa ad duo iterum capita possunt revocari, Quaedam pertinent ad statum eorum, quaedam ad occupationes: I statum hunc in selieissimum esse, multis dictis demonstrari potest. Quaemadmodumis fellat est, qui dolore caret, et perpetuam delectationum seriem sentit, ita ille contra infelix est, qui multis molestis, et doloribus asscitur, atque magnam seriem cessemitatum sentit. Quicumque I magnis malis premuntur, a maiora adhuc mala metuunt et exspectant, 3 molestissimis animi commotionibus agitantur, ii sine duhio sunt infelicissimi. Atqui mali angeli haec tria sentiunt. Ergo. Maior non indiget probatione. Minor eonstat ex tribus membris. α) Angeli mali summos dolores sentiunt. Hoc in superioribus talia demonstratum S. IV. β Maiora mala eos eXspectare pariter ex 2 PETR. II, 4. et ex aliis dictis ostendi potest. Dicit seruator MATTH. XXV, 4i: ite in ignem, qui paratus est diabolo et angelis eius. Exinde con- stat, haec mala maiora tum demum in iudicio supremo primordia sua capere. γ Molestissimis motihus malos angelim agitari patet, tam ex illis, quae reuelatio de- his angelis tradit, eos magno odio in Deum

et eius amicos flagrare . quam ex occupationibus eorum. Prima commotio est odium. Odium autem est

442쪽

mo Iectissima animi commotio, quae nascitur eX repraesentatione illius, qui nostram felicitatem turbauit. Quum vero Deus felicitatem malorum angelorum impediat, necesse est, ut hoc odio erga Deum agitentur, et inde maxima sentiant tormenta. Quum illud odium non explere possint, hoc illis eo molestsus fit, Altera commotio animi, quam mali angeli produnt, est metus. Hic est molesta animi commotio , quae nascitur ex repraesenta tione impendentis mali. Mali angeli scii mi, sibi magna mala impendere. Ergo necessario tequitur, ut angeli mali metuant. Tertia commotio est terror, qui est molestiIsima animi commotio, quae nascitui ex repraesentatione mali, quod propulsare non possumus, Hanc commotionem scriptura sacra angelis malis clarissime Tribuit IAC. lI, Io. Quarta est inuidia, quae est molestissima animi commotio, quae nascitur eX repraesentatione alienae felicitatis, Angeli ipsi sunt infelices

et aliorum felicitatem aegre viderit. Ergo inuidia anguntur et torquentur. QtPecuinque mentes Odio, metu, terrore et inuidia agitantur, illae sine dubio sust infelicissimae ' .

Nunc Il ad occupationes malorum angelorum

progrediemur. Possimi omnes occupationes daemonum ad Vnum negotium reduci. ' Student nimirum,

vi tantum malefaciant, quantum possunt. Cernitur' baec malorum angelorum malitia partim in animi3

D d a partim

De inuidia angelorum malorum ex mente orientalium, yid. RILANO De Reli. Arabam. P. 19Q,

443쪽

partim in corporibus. Sacra scriptura dicit eos influere in animos nostros et nos ad peccandum excitare. De influxu eorum in corpora testantur obsessionum exem--pla. Haec ostendunt, malos angelos corpora homi-- num ingressos suisse et eadem excruciasse. Sed, non possitnt haec omnia libere ab angelis fieri. Nam quum libertatem suam amiserint, Deoque sint subiecti. Deo etiam obedire debent. Dicit scriptura sacra, malos angelos in locum tenebricosum, .iem Petrus turistarum vocat, detrusos esse. ΕΣ altera vero parte e dem refert, malos angelos in orbe versari, homines - tentare, eos malis assicere, et id agere, ut hominibus noceant. Haec inter se pugnare videntur. Quomo- , . do enim, qui carcere inclusus et catenis ligatus est, in orbe versari et varia mala patrare potest 2 Hoc ut concilietur, statuendum est, malos angelos non ita vinetos

esse, ut non possint interdum ex illo loco, in quem inclusi sunt, egredi. Qua Vero lege, quaque ratione id fiat, quibusque conditionibus illis id permissiim sit, id nusquam traditum est. Quando mali genii a Deo

facultatem et veniam eX careere suo egrediendi et in trunc orbem perueniendi accipiunt: tunc in aere, qui orbem nostrum cingit, Versari solent. Testatur id

, Paullus EPH. UI. I 2. Paullus multis agit de inlidiis malorum angelorum. 'Dicit primo: nobis non pugnandum es eam carne et I anguine. Solent Hebraei hominem carnem et sanguinem adpellare, quia homo ex carne et sanguine constat. Mens ergo Paulli haec est: nobis

. non Ditisti Coral,

444쪽

non pugnandum est cum hominibus. Loquitur de Christianis aetatis suae, qui jutabant, sibi tantum cum Iudaeis pugnandum esse. Hoc negat Paullus et dici: sed eum principe tenebrarum huius seculi. Tenebra in scriptura sacra indicant inscitiam, ignorantiam et superstitionem, sicuti lux est signum scientiae. Dicuntur

li I. mali angeli principes tenebrarum, quia superstiationem tunc alebant. Clarissime.id Paullus explicat verbis sequentibus. Per ποπους επινρανιους intelligitur sine dubio aer. Coelum ipsum intelligi nequit, quum mali angeli versentur apud inferos. Uersantur ergo, quum carcere suo egrediuntur, in locis aereis. Id B. Tumus bene expressit in sua versione. Nunc qua rendum est, unde haec cupido perpetua hominibus noeendi veniat 3 Haec occupatio mala perpetua nascitur ex odio in Deum. Quoniam ita sunt animati angeli

mali, necesse est, Vt i finibus atque consiliis Dei tam- per repugnent ; II alios mali sui participes factarit. Omnis enim, qui infelix est, putat se solatium perci-cipere, quum socium quemdam haheat. - Ex hoc ergo capite omnia possunt explicari, quae

I de tentationibus et operationibus daemonum passim loquuntur. Docet nos seriptura sacra, angelos malos agentes in corpora improborum id agere , ut histmines sibi quam simillimos reddant. Hoc fit partim ex odio Dei; quum Rimirum odio Dei flagrant, hesminibus tamquam instrumentis utuntur, quibus Deum oppugnant; Partim communionem miseriae intendunt;

445쪽

quia putant miserias et calamitates suas leuiores fieri, si Mids aeque in selices reddant. Legitur 2 malos angelos plostentire, et ex statu gratiae in statum peruersitatis prae espites facere velle. Id ex iisdem caussis explieari potest. Illud α ex bdio in Deum suscipiunt, existimantes odio suo satisferi, si Deo ciues et subditos auertant; si ex stu elo alios iniseriae suae participes faciendi, putantes, eos, si mi merum mathrum augeant, et socios infelicitatis is ciant, sese mala tua minus cre sensuros.

, CAPUT III. DE PROUIDENTIA DEI.

prouidentiae Dei nomine intelligimus

omnes Dei operationes; sane quibus fines illi obtineri non possunt, propter quos hanc rerum uniuersitatem condidit. Est autem hoc dogma mixtum et fundamentale partim primi, partim secundi or hinis. Esse prouidentiam, tota scriptura secra docet, et recta ratio scripturae doctrinam confirmat, Ast. XVII, 2 - 28. Deseruim prouidentiae sunt res OmneS,utiam minimae et contemtissimae, Omnesque .

446쪽

QUE huius uniuersitatis partes. Matth.V, S. VI, 26. 29, 3O. Ex ipsa prouidentiae natura intelligimus, eam ad omnes tres diuinitatis personas pertinere.

DEMONSTRATIO.

Creationem sequitur necessario Prouidentia Dei. Sunt vero dogmata illa de creatione et prouidentia tam arcte inter se connexa, ut alterum sine altero demonstraricequeat. Quicumque credit, Deum creasse, is etiam credat necesse est, Deum prouidere, et qui vicissim credit. . Deum prouidere, eum quoque credere oportet, Deum creasse. Prouidentiae dogma diuidi potest in partem ge neralem et specialein. Generali parte explicabitur, quid sit prouidentia, eius cauisa efiiciens, obiectum. Speciali parte actus prouidentiae considerat,inius, stu notionem generalem prouidentiae in membra sua partiemur. Ante vero quam id a nobis fiat, necesse erit, ut de momento huius articuli quaedam moneamus. Dogma hoc de prouidentia est mixtum. Mixtum esse non indi- .get probationis; apparebit hoc ex ipsa nostra tractatione. Est dogma fundamentale primi et secundi ordinis. Notiones horum dogmatum iam saepius ἀω

dimus. Constat prouidentia ex gubernatione et conseruatione. Prius dogma est fundamentale primi, alterum secundi ordinis. Dicimus ergo: a articu- lum de prouidentia, nempe dogma de gubernatione

Dd 4 esse

447쪽

esse dogma sundamentale primarium. Ergo probanis dum erit, hunc artieulum vel a fundamento fidei supponi, vel immediate ex eo deduci. Quodcumque a funis damento fidei supponitur, Vel immediate ex eo sequitur, id est dogma fundamentale primarium. Nisi Deus hanc uniuersitatem gubernaret, credi non posset, Iesum Christum in liunc mundum venisse, illumque redis

emisse; hinc at fundamento fidei supponitur. h Dogma de conseruatione est articulus fidei secundarius; nam ex primario, ex articulo de Deo, nascitur. Qui credit, Deum hunc mundum creasse, is credat necem est, Deum hunc mundum conseruare. Nune ad rem ipsam progrediemur. Quatuor m menta generatim a nobis sunt explicanda. Suppeditari I debet generalis notio prouidentiae; II demonstrandum est, in Deo locum habere prouidentiam. Ill) Caussa efficiens prouidentiae et IV obiectum proinuidentiae expendi a nobis debet.

Inuestigabimus I quid sit providere, et 'statim patebit, quid sit prouidentia. Prouidere est prospicere,

ne fines, quos nobis proposuimus, euertantur, hinc curare, ne res, quam saluam volumus, detrimentum

capiat. Id facile ex vulgari sermona constat. Dicimus v. g. in communi Vita: Providebo, ne paupersam. Sensus horum verborum test: Quoniam hune finem mihi proposui, Vt paupertatem fugeret velim, ideo curabo, ne quis mihi hunc finem euertat. Omnes sormulae, in quibus Nocabulum Prouidentiae occurrit.

448쪽

SECΤ. II. C. III. DE PROUIDENT. DEI. 4etshunc significatum habent. Providet, qui finem sibi

proponit; qui curat, ne quis fini suo noceat. Per prouidentiam diuinam intelligimus Omnes operationes, quibus Deus curat, ne finibus suis, quos in creatione sibi proposuit, excidat, vel omnes operationes ad fines Dei necessarios obtinendos. Nos non ignoramus, hanc definitionem a vulgari Theologorum et Meta- physicorum definitione prouidentiae discedere, quibus prouidentia diuina est decretum Dei aeternum hanc rerum uniuersitatem gubernandi et conseruandi. Nos non Qtuperamus hanc Vulgarem desinitionem ; sed. 'nos ideo eam non adhibemus , quia prouidentiam diuinam non inter decreta, sed inter opera Dei hoc loco. reserimus. Definitio Theologorum vulgaris est realis: nostra vero nominalis. Quicumque dicit, prouidentiam Dei esse decretum diuinum de rebus gubernandis et conservandis, is materiam prouidentiae explicat Haec autem definitio nimis specialis est, nec fini nostro satis conueniens. Nominalem igitur prouidentiae definitionem tamquam fini nostro magis conuenientem elegimus. Attendimus ad notionem generalem prouidentiae ; nunc Il demonstrandum est, esse quasdam operationes, quas Deus sibi necessarias ad finem suum in creando Proposuit. Quum vero dogma de prouidentia sit do-

gma mixtum, partim ex reuelatione, partim ex ratione probari rotest.

449쪽

426 P. I. DΕ ΤΗΕΟL. STRICT. SIC DICT. . N Ad reuelationem quod attinet, tota scrip irastera est exemplum prouidentiae diuinae, et si Deus non prouidisset, tot tantaque miracula fieri non potuissent, quae in seriptura sacra leguntur. Qui ergo dicta probaritia prouidentiae postulat, ei totam sacram scripturam proserimus. Locum vero specialem si quis postulat, egregius certe et praestantissimus est ille, qui ACT. XVII, 24, 28. exstat. Ex hoe dicto ita ratiocinamur. Qui I genus humanum

condidit; a) eertum vivendi genus ei praescripsi; 3 omnibus hominibus sua domicilia assignauit; 4J per quem omnia, quae ex suAEt, ex stere pergunt, C per

quem et cuius virtute diuina omnia mouentur; 6 a quo omnia , quae ex fiunt, ex sentiam suam habent, Ade prouidet. At ΡAvLLus haec omnia Detim facere erit. Ergo Deus prouidet. Ex ratione pariter prouidentia Dei demo strari potest, et quidem duplici argumento, quorum

alterum ex natura Dei eiusque persectionibus, alterum ex natura mundi desumitur. Qui in natura et

persectionibus Dei prouidentiam concludunt, illi ita ratiocinantur : Quicumque ea negligit , quae ad Inem obtinendum sunt necessaria , is vel ignorantia , vel insipientia , vel impotentia uis sorat. At Deus neque ignorantia, neque insipientia, neque impotentia laborat, quia infinitam habet scien-totiam et dentiam. Ergo ea facis, quae ad finem ,

quem Fbi proposuit. sunt necessaria. M operationes, quae ad finem , quem Deus in creando sibi propo-

450쪽

suit, requiruntur, vocantur prouidentia. Ergo Deus

prouidet. Naior propositio nulla caret dubitatione.

Multi a non habent tantam scientiam, ut sciant, quid ad finem obtinendum requiratur; alii h negligunt finem ob stultitiam ; multi .c negligere debent finem, quia imbecilles sunt, et non tanta valent potentia, ut ea curent, quae ad finem iunt necessaria. Deus vero summam habet scientiam. Ergo Deus optime videt,

quid ad finem requiratur. Deus summam habet sapientiam. Qui sapientissimus est, is propositum tibi facit, ea curandi, quae ad finem aliquid conferunt. Deus γγ infinitam habet potentiam. Ergo nihl est quod Deum impediat, quo minus ea curet, quae ad finem suum necessaria sunt. Ergo Deus prouidet. 2 Ex natura mundi nariter demonstratur, Deum prouidere Ita vero ratiocinantur: Euaeciamque machina ad certam fnem et ex rebus composta es , quae se ipsar conseruare et gubernare nequeunt, illa prouidentiae . indiget. Atqui mundi, cuius Deus certum foem 'flbi proposuit, machina' ita comparata est. Ergo Deus prouidere debet. Maior omni caret dubitatione. Quod ad certum finem conditum est, nec per se finem potest obtinere, illud prouidentia diuina indiget. omnis a tifex e. g. in condenda machina certum finem sibi pro- ponit; si ergo finem, quem sibi propositit, obtinere, Uult, eanflednsereare et gubernare debet. Nulla est pars in toti rerum Vniuersitate, quae non ex certis caussis pendet. Quod vero ex certis caussis pendet

SEARCH

MENU NAVIGATION