Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

Inter obiecta conseruationis Dei eteoncursus non postremum locum obtinet vita hominum, quam Deus quoque moderatur, regit, et conseruat. Quoniam vero Deus certo tempore a vitae conseruatione cessat, celebris illa hie quaestio mota est de termino vitae humanae, utrum is fixus et a Deo determinatus, an Vero mobilis et mutabilis sit 'Hanc quaestionem nos ita vulgo dirimi- mus, ut distinguamus terminum vitae humanae in naturalem et praeternaturalem; atque deinde addimus: naturalem terminum fixum esse atque decretum, non autem praeternaturalem; quem praeternaturalem iterum diuidimus in terminum' irae et gratiae. Haec Vulgaris doctrina emendationis cuiusdam indiget, et sententia nostra huc demum redit, vitae humanae terminum seu finem construationis vitae nostrae a Deo decretum et determinatum esse, solo illo termino ex

cepto , qui Vitio et culpa hominum contigit.

472쪽

DEMONSTRATIO.

In articulo de provideona diuina solet etiam a Theologis de termino vitae humanae vi , neque haec materia ad alium, quam hunc locum, meliori iure et commodius referri potest. Haec quaestio de vitae termino maioribus nostris planς ignota suit, nςc ante Conincilium Dordracenum saeculo XUll. habitum de termino vitae a Theologis quidquam commemoratum est. Nam h Theologi generatim tantum dςcerneb*nt, Deum conseDuare hanc rerum Vniuersitatem; at post rςformationem, quum Reformati rigidiores contenderenx, omnia absω- tute determinata ςsse , omnem etiam vitaς terminum absqlute decretum esse, tam Lutherant, 'quam Arminiani cum Resormatis de vitae termino grauiter di

putare incipiebant. Post conpilium ζrgo Dordrae num primum de vitae termino actum in omnibus systematibus theologicis bapc qu estio pertractata est,

virum vitae terminus fixus sir, an mobilis seu mutabilis 3 Arminiani adgrρlsi sunῖ Resormatos in prouinciis velgicis, et nos inflexi sumus hi h nc controuersam . BALTHΛsAt MEN2RRus in singdiari libro hane litem expotuit, qui nostris ita placuit, ut eius sententiam in systemata xpcipexς , sinς deliberatione.

Non Auctores dabit FABRICIvs Delestu argument. pro Ne rit. Rel. Chrs. p. 6 . ut 1. R. PrΛFEIus in hist.

473쪽

Non repudiari potest eius sententia, modo vellem, ut liquidius atque distinctius exposita esset. Operam dabismus, ut obscuriora sani satis clara. Hinc I fundamen. tum seu principium indicabimus, cui haec controuersia innititur; ab diuisionem Proseremus, quam Theologi vulgo de hac quaestione suppeditare solent; 3 ostendemus, vulgarem doctrinam emendationis et correctionia indigere.

IJ Fundamentum huius controuersiae sunt partim disputationes Resormatorum de decreto Dei absoluto, partim dicta sacrae scripturae, quae sibi inuicem repugna. re videatur. I Rigidiores Reformati, quia omnia ex

omni aeternitate per actum voluntatis diuinae fixa esse et determinata statuunt, adeoque omnes actiones a Deo deis terminatas esse ab aeterno credunt, etiam statuebant, finem vitae nostrae a Deo ab omni aeternitate determinatum esse. Quum finis vitae ab antecedentibus caussis pen deat, et Deus finem vitae determinauerit, sequitur, Deum etiam praecedentes caussas finis vitae, quales homicidia, libidines, aliaque scelera esse possimi, praedete ininasse. a Alterum fundamentum, cur haec quae stio in Theologia tractari coeperit, sunt dicta quae dam scripturae, quae inter, se pugnare videntur. In terdum sacra scriptura ita loquitur, ac si Deus omni-hus hominibus absolute terminum quemdam vitae fi- Risset, e. g. PsALΜ. XXXI, I 6. ΜΛTTH. X, 28: sed Ieguntur e contrario exempla quorumdam hominum , quorum vitain Deus amplificavit et produxit. ΕsΛ. - A Ulli.

474쪽

XXXUlli. HIsLIAL eXemplum legitur; PHILIPP. II. 27. .EpApHRODITI amicitia cum sancto PΛvLLo coniuncti exstat, de quo PAVLLVS commemorat, eum lethali morisho decumbentem a Deo mortis faucibus ereptum vitae. - que esse restitutum. Ex quibus dictis concludi potest. Deum terminum vitae proborum' interdum ex iustis et cum sapientia diuina congruentibus caussis producere. Leguntur quoque dictr, quae innuere videntur, Deum

' de eorum vita detrahere velle. Haee sacrae scripturaedicta inter se pugnare videntur. Resormati, qui fixum esse omnem terminum vitae contendunt. ad priora, nostri vero Theologi, qui non omnem terminum vitae fixum esse contendunt, ad posteriora dicta prouocant.

Nunc ad ipsam quaestionem accedamus et vidω mus, quomodo Theologi nostri hanc quaestionem 2I-uant. Quaeritur autem, utrum vitae terminus, qui a Deo pendet, fixus sit, an mobilis seu mutabilis Τ Attendi hie debet ad vocabulum sxus et mobilis. Fixum interdum idem est , quod decretum et determinatum, interdum fixum dicitur, quod certum est. Potest aliquid certum esse, sed non abiolute simul determinatum. Omnia vero, a Deo decreta, sunt certa; sed quast certa sunt, non simul a Deo sunt deturminata. Si igitur Per vocabulum sxus id, quod certum est, intelligitur.

nemo sorsan negabit, terminum vitae nostrae fixum esse. Quum enim Deus omnes actiones videat, ab actio nibus Vero hominum ut plurimum terminus Vitae Dei

deat, Omnis vita. terminus respectu Dei certissimus

475쪽

est; s d si fixus pro determinato ponatur, negamua, omnem vitae terminum a Deo fixum esse. Ex ambi- .

. . / ε . . o . . . a

tuitate vocabuli fixus nascitur ambiguitas vocabuli mois bilis ; si fixum idem est, quod certum, sequitur, mutabile esse, quod incertum alioquin dicitur. Si vero vocabulum sxum pro . decreto et determinato ponatur, sequitur, mutabile idem esse, quod non absolute sed conditionate determinatum est. Decisio huius quae-

stionis non noua est et recens inuenta, sed saeculo nostro antiquior. Nam statim post concilium Dordra-cenum decisio huius quaestionis in systemata et co

pendia Theologorum illata est. II Distinauunt Theologi terminum vitae in natu Iem et praeternaturalem. Alii aliter diuidunt; iunt enim, qui terminum Vitae in antecedentem et consequentem distinguunt, sed illis antecedens idem est, qui naturalis ab aliis vocatur , et consequens Praeternaturalem ab aliis dictum exprimit. Terminus v

tae naturalis est ille, quem aliquis per vires naturae suae eonsequi ur. Deus enim cuique certam portio nem virium vivendi concessit, et ex hac portione virium naturalium terminus quidam vitae naturalis nascitur. Qηamdiu portio illa virium durat, tamdiu etiam vita ipla durare poterit. Terminus ergo naturalis est ille, quem homo per concessas ipsi vires agendi attingit. Terminus praeternaturalis dicitur, quem homines reuera attusgunt. Homines enim non tam diu uunt, quam naturaliter per vires ipsis a Deo concessas vlucri

476쪽

vivere possent. Alii per scelera , alii per malitiam, alii per vitia et libidines, suas vires naturales debili.

tant, ita ut terminum naturalem non attingant. Diuiis dunt porro terminum praeternaturalem in terminumis irae et gratiae. Terminus gratiae est, si beneficio Dei terminus naturalis vel producitur, vel contrahitur. Interdum Deus piis hominibus terminum vitae amplificat vel contrahit. Si Deus id facit, dicitur terminus gratiae ; interdum vero per iustissimas caussas Deus im

a 4 a

proborum Vitae terminum vel producit vel abbreuiat; id quando fit, dicitur terminus irae. Hac distinctione

praemissa, Theologi dicunt, terminum vitae naturalem

a Deo fixum esse; et id rectissime docent. Nam quum

Deus tantam portionem virium hominibus dedit, quantam voluit, et terminus naturalis portio illa virium sit. quam Deus cuique concessit, sequitur necessario, nat ratem vitae terminum fixum esse; at negant Theologi,

terminum praeternaturalem esse fixum, sed ex miserico dia vel iustitia Dei, vel a vitiis hominum Pendere.

IID Vulgaris haee sententia de vitae termino ferri quidem potest; neque ego is sum, qui Veterum Theologorum .doctrinam mutare velit, id tamen monendum est , hanc doctrinam paullo diligentius posse exponi. Vt id fiat , percurramus vulgarem Theologorum diuisionem, et Videamus, quid ex illa retineri queat., et quid emendationis indigeat. Quum Deus omnes omnino vires agendi, quae in tota rerum unu

477쪽

uersitate distributae sunt, conseruet, Vita autem nostra

nihil aliud sit, quam portio quaedam Virium agendi, credendum est, Deum etiam vitam nostrain conseruare. Ab hac conseruatione Vero DeuS certo tempore ces-

sat. Moriuntur homines ; quaeritur ergo : num illud tempus, quo homines moriuntur, ab Omni aeternitate a Deo absolute determinatum sit, an vero a eaussis

secundis pendeat 2 Vidimus iam per saeculum, et quod

, excurrit, a Theologis hac de re esse disputatum; ostendimus, quomodo hanc litem dIrimant. Distinguunt terminum vitae in naturalem et praeternatura. Iem. Statuunt, naturalem terminum ah Omni aeteris nitate a Deo determinatum esse, haud vero praeteris naturalem a Deo absolute csse decretum, sed a cause

sis aliis pendere. Iam docuimus , vulgarem doctrinam non esse spernendam, sed clarius posse explicari,

quam a Theologis explicata est. Ante omnia notiones vocabulorum fxas et mobilis rite debent determinari. Si fixus idem est, quod certus, et mobilis, siue mutabilis, idem, quod lucertus. fgnificat, nemo negare potest, omnem Vitae terminum fixum l. e. ce tum esse. Quod enim Deus piaecognouit, id certum est: praeeognouit autem terminum Iam naturalem,

quam praeternaturalem. Ergo Omnis terminus vitae fixus sen certus est. At si per vocabultim fixus id intelligatur, quod absolute per volimtatem diuinam de .eretum est, et mobile seu mutabile idem sit, ac quod non absolute sed conditionale tantum decretum est, an

478쪽

E . II. C. III. DE PROVIDENT. DEI. -

aliter est pronunciandum; et boc sensu nee mus, fixum esse omaem vitae terminum et immutabilem. ratuimus enim, multorum hominum terminum 3b aliis caussis externis pendere. Dicimus ergo I naturalem vitae terminum a lolute a Deo esse decretum, i. e. Deum ex sapientiΩsimis caussis unicuique mortalium certam quamdam ubllium portionem pro libera sua voluntate concessisse ἔ

idque certissimum est. Praeternaturalis terminus 2 di. uidi debet in illum, qui a Deo et qui ab homine nascitur. Terminus vitae interdum contrahitur vel pro- , rogatur a Deo, interdum hominum studio vel abbr uiatur vel prorogatur. Terminus praeternaturalis, qui a Deo pendet, sine dubio ab omni aeternitate decretus est, non vero absolute sed conditionate. Deus v. c. honis atque piis hominibus maiorem annorum num ruinaddit, quam per vires naturales consequi potuissent, vel etiam vitam naturalem contrahit, e contrario Deus interdum impiis propter iustitiam suam longiorem Vbiam concedit, ut maiores poenas semiant, vel contrahit, aut, si ita loqui licet. abbreviat improborum vitam. Hic praeiernaturalis vitae terminus, quem pii et impii attingunt, sine dubio a Deo ab omni aeternitate decretus .est, non absolute, sed sub conditione pietatis vesimpietatis hominum. Multo aliter praeternaturalis termi

nus, qui a studio hominum pendet, considerari debet. Multi interdum vitiis, peccatis et delictis naturalem' terminum eontrahunt. Malefici v. c. qui a magistratae . . . ' ' Ff

479쪽

tapitali poena infliguntur, per scelera sua, libidinos aut

qui aliis vitiis indulgent, vires agendi labefactant, et br Uorem; quam natura constituerat, vitae te minum stareddunt. De hoc termino praeternaturali inprimis dire. trius, eum non esse decretum a Deo. Potest quidem reris sensu diei, Deum etiam hunc terminum determinasse, si eamquam poena spectetur, quam homo peccatis suis sibi iistiuit. At si illa contractio vitae tamquam actio homi sus spectatur, non dici proprie potest, Deum hunc vitaeterminum decreuisse; et hoc sensu sumitur, si eum Refor malis nobis est disputandum. Sententiam nostram ita

probamus Quicumque finem quemdam sibi proponit, aut finem decernit , is quoque media decernit ad finemneressaria. si Deus rito interitum hominum decreuit, Deus etiam media decreuit, quae ad malusorem interitu ducunt. At haec media maturioris exitus evita sunt interdum scelera et vitia hominum. E. Deus etiam scelera et vitia hominum decreuit; et hac ratione fieret Deus auctor criminum. Ergo Deus non potest determinare terminum Vitae matutiorem, qui eulpa hominum aecidit. Latro V. e. magistratus auctoritate truci dxtur. quod si ergo Deus finem vitae huius latronis decreuit . liquimii etiamὸ criminx Deum decreuisse, propter quae latro umcidatus est. Deus ergo illum non decreuit terminum vise

tae, qui culpa hominum conti it ; et qui contra statuunt, omnem terminum vitae fixuin esse vel decretum, illi Deum amflorem criminum faciunt, et leges diuinas et humanas

480쪽

8ECT. II. C. III. DE PROVIDENT DEI.

Gubernatio Dei est sapientissima dire

ctio virium agendi, quae vel innatUra re rum, vel etiam in hominibus et spiritibus sunt, ad salutares illos fines, quos Deus sibi proposuit, consequendos. De hac gubernatione testatur non modo tota sacra scriptura, sed etiam recta ratio. ΜΟ.idus autem huius gubernationis varius est pro ratione Virium agendi, quas Deus distrigit et determinat, et pro ratione finium, quos Deus consequi vult per gubernati nem suam. i Diuiditur autem illa guber. inatio in mediatam seu Ordinatam, et in immediatam seu extraordinariam. , ΕΚΓtraordinaria vel immediata gubernati6 Dei nominemiraculorum indicari solet.

Nunc ad alterum prouidentiae actum deicendimu 'qui gubernatio dici solet. Duae de gubernatione diei' possunt, ad quatuor capita redeunt. I Noxio guberrnatiosis, explicanda est. 2b Guhernatio diuina demonii stranda. 33 Modus gubernationis diuinae illustrari debet. 4 Gubernatio dinina diuidenda a nobis est.

SEARCH

MENU NAVIGATION