장음표시 사용
491쪽
seu qualitas, per quam felicitas animae augeri et eonia seruari potest. Hinc enascitur propositio et In primis
parentibus fuit qualitas, per quam felicitatem animae
suae augere et conseruarepotuerunt. Haec primo loco' exponenda erit. 2 Progrediemur ad perfectiones nain turales. Quemadmodum homines habebant persectiones spirituales, ita etiam habebant perfectiones naim rates, seu habitus, per quos temporalis eorum feliciistas augeri potuit et conservari. Formamus ergo hane
propolitionem: In primis parentibus fuerant habitus. per quos illi naturalem suam felicitatem conseruare
et augere potuerunt, 3 Consideranda sunt comm da, quibus primi mortales utebantur. 4 Ossicia conis siderari hbent, quae Deus primis hominibus imposuit. Deus enim legem primis parentibus dedit, et mandariuit, ut actiones huic legi consentaneas redderent. Di putant Τheologi , num primi parentes paetum quoddam cum Deo secerint, an Deus leges illiis tulerit 'Unum idemque est; summus enim imperans, qui ciui-hus leges fert, et praemia poenasque opponit, is etiam pactum quoddam cum illis facit. Nunc quatuor haec momenta considerabimus.
Spirituales, quibus primi mortales praediti erant, perfectiones, Moses Vocat imaginem Dei. Gen. I. 26, 27. III, 2
492쪽
C. I. DE HOMINE INNOCENT. ete. 4ε
Ex qua formula loquendi manifestum est, primos mortales habuisse conformitatem quamdam et similitudinem cum Deo. Solet quidem formula imago Dei tam in diuinis libris Gen. IX. 6. Lac. ΙΙI, 9. sensu latiori interdum adhiberi, quam in scriptis Theologorum et in genere notat, quod Conuenientiam cum Deo habet. Sed praestat in hoc dogmate hac sormula sensu trictiori uti, vi omnis ambiguitas atque omnis confusio rerum distinctarum euite turis
In explicanda felicitate primi hominis incipimus a persectionibus spiritualibus. Per has intelliguntur habutus, per quos felicitas animae primorum hominum conse uari et augeri potuit. Haec media felicitatis spiritualis seu animae MosEs nominat imaginem Dei. NOsEs et ris verbis docet, primum hominem ad imaginem dies. nam esse conditum. Post historiam lapsus MosEs non amplius dicit, homines ad imaginem Dei conditos fuisto. Ex quo manifestum, id quod MosΕs imaginem Dei dicit, non amplius adfuisse, quum ADΛΜvs liberos gigneret. Imaginem alicuius habere signifieat similem alicui esse. . Dicit ergo Mosra, primos homines consormitatem quam
493쪽
eat, primos parentes felicissimos fuisse. Ex his apparet, I) primos homines persectiones quasdam habuisse, quas Deus habet; Il eos propter has infices fuisse. Solet vocabulum imago Dei sensu latiori et strictiori poni.
Solent enim diuini scriptores omne, quod Deo simile, Imaginem Dei nominare; et sub hac voce omnes felicitates comprehendere, quarum Primus homo in statu innocentiae particeps erat. Sic etiam hodie nos imaginem Dei haberemus, 'si non ex toto, saltem ex parte; nam anima nostra est spisitus; gaudet facultate intelligendi et volendi; anima denique nostra simplex et immortalis est. Deus quoque haec omnia habet. Plures Theolori, Philosophi et diuini etiam interdum scriptores per ima
ginem Dei intelligunt omnem similitudinem et conformitatem cum Deo, GΕΝ. IX, d. ΙΑΟ. Hi, 9 : at in hoc dogmate dictio : imago Dei, strictiori sensu sumi debet. Magnus ideo est inter Theologos dissensus, quando imago Dei in primis hominibus explicari debet. Haec dis,
ferentia ex eo nascitur, quia non unam habent notior m Hlius Vocahulii Ponamus ergo, per Voc bu
Ium imago Dei intelligi persectiones primorum hominum spirituales, seu perfectiones, quas illi cum Deo ante lapsum communes habuerunt. Sapientissime faciunt, qui vocabulum imago Dei sensu strictiori sumunt, et similitudinem et imaginem distinguunt ; duo enim alias nascuntur incommoda: Iὸ Sociniam nempe ad
494쪽
firmant, non amissam esse imaβinem diuinam; si in priori sumatur sensu, non omnino errant et ita occasionem in- 'de sumere possunt, sententiam Issiam porro tuendi. a Pontificit,ut meritum bonorum operum defendere queant, rudera imaginis diuinae superesse in nobis clamanti
Quum Moses definitionem imaginis di
uinae non suppeditet, opus est ratiocinatione quadam, Vt Vera indoles et natura imaginis diuinae eruatur. Verum enimvero I) ex comparatione naturae diuinae et humanae; ΙΙ) ex iactura imaginis diuinae, quam elare reuelatio docet; ΙΙΙ ex restitutione, imaginis diuinae, quae fit in hominibus sanctis et regenitis, commode
intelligi potest, quid per imaginem diuunam reuelatio intelligat, et quaenam ad hanc imaginem reserenda, quaenam Vero 'ab ea separanda sint.
Mosgs imaginem quidem diuinae generarim meminit, et Nouum Testamentum speciatim de restitu-
495쪽
hione eius loquitur; attamen nec vetus nec Nouum Testamentum definitionem imaginis diuinae suppeditant. Hinc ratio adhibenda est, ut natura impginis Dei, si uti omnium rerum illarum cognoscatur, quarum deώfinitiones sacra 1eriptura non exhibet. Ex effectibus . et accidentibus notio metaphoricae hilius adpellati nis euoluenda est. HOC Vt iuste fiat, tres regulae obis seruandae erunt. I quidquid neque in naturam Dei. neque in naturam hominis cadit, id a conuenientia Dei et hominis in statu innocentiae remoueri debet.
II Perfectiones illae, quti homo post lapsum retinuit, ad illam non spectant. IlI Quidquid 'in regeniris
non restauratur et renouatur, ad primorum parentum
imaginem nullo modo referri potest. Quidqgid vero restauratur id ad eam spectat. Tria ergo sunt, ex quibus datura imaginis diuinae cognosci potest. 1 Dei et hominis natura eonferenda et comparanda est. Ex hac comparatione mulsa iam possunt eliei, quae ad imaginem diuinam pertinent. Δ, Ex iactura imaginis diuinae, ae 3 ex restitutione imaginis diuinis ipsa intelligenda est. IJ IJomo primus Deo fusi similis. Constat horno
ex anima et corpore : Deus autem est natura simis plex et corrore carens. Ex hac comparatione apparet, imaginem Dei non posse quaeri in corpore Ii minis. Haec obseruatio multos iacia errores tollit. Errant, 'qui immortalitatem corporis ad imaginem Dra. reserunt. Statuunt quidam, nec tamen probare possum,
496쪽
C. I. DE HOMINE INNOCRNΤΙ ete. 47
ADAMvas habuisse corpus aethereum lucidum, corpus
nostro multo clarius excellentius et persectius, et in haeeorporis luce et persectione positam fuisse imaginem
Dei. Multi Iudaeorum et Boemistarum fabulam rectis
tant, Adami corpus radios emisisse ' . Hi impingunt contra primani regulam. Deo quum tomis non competat, ad corpus imago diuina non extendenda est. Ηiue vero sequitur, amaginem Dei quaerendam esse in anima hominis, in qua sunt facultates superiores et inferiores. Superiores stini facultates intelligendi et volendi, inseriores sunt vis sentiendi, phantasa, memoria etc. Atqui Deus propter infinitam tuam perfectionem non potest praeditus esse facultatibus illis inserioribus , sed modo superioribus. Hinc imago non potest poni infacultatibus animae priorum hominum inferioribus. Clarum ergo est , imaginem Dei nihil aliud fuisse. quam persectionem quamdam facultatum maiorum, superiorum, animae primi hominis. Homo est nat Ta finita , Deus est infinitus: natura vero finita Non capax est perfectionum infinitarum. Ex quo appaIet, primos homiues modo certo quodam gradu Deo similes ruisse. Quum homo natura finita et Deus infinitus sit, sequitur , attributa diuina negativa ad irna-
veteres scilicet hunc eanonem ponebant: Talis erat homo innocens, qualis erit rellurgens. Uid. GLYCAsian IO. LAMI Deliciis eruditor. Tom. I. p. I 23. ep. II. et ili. passim. Hic vero canon multas peperil fa- hulas. Hinc e. g. Adamo corpus fulgens et splendidum tributum est. l. c. El. Ill. P. I96.
497쪽
ginem Dei in homine Ron pertinere. V. c. Omnipotentia, aeternitas cet. Capax est humana anima scientiae, sanct talis, iustitiae; haec est conformitas primi hominis cum Deo. Hoc igitur intelligimus, imaginem Dei ponendam esse in superioribus facultatibus animae, et pertinere modo ad positiva Ivi attributa. Sed haec nondum sufficiunt ad omnes sententias de imagine Dei diiudicandas.
II Ad iacturam imarinis diuinae quod attinet, ex qua ipsa intelligi potest, haec fluit regula : Quid
quid homines adhuc habent, non pertinet ad imaginem Dei. Ex hoc canone sequitur, spiritualitatem animae' , rationem, Moluntatem, immortalitatem animae nostrae, quae omnia adhuc habemus, ad imagianem Dei non referri debere. III Denique restitutio imaginis diuinae nos ed eet, quae ad eam reserenda non sint. Quidquid n his non redditur in conuersione et Tegeneratione, non pertinet ad imaginem diuinam. In regeneratione non redditur noliis vetus illa sapientia. cognitio rerum naturalium et humanarum, paradisus, dominium in bruta. Ergo haec non pertinent ad imaginem Dei. Ad haeetria principia facile omnes sententiae de imagine diuina examinari possunt; quaecumque eis non conueniunt, ea Vid. GENNADIvs MASSILIENSIs e. 88. p. 4 . Ita etBAsILIus in FABRICII Bibl. Gr. VOl. Vlli. P. I 2I. cons. BALVZIVS ad Servat. Lap. p. 48 I. sq.
498쪽
C. I. DE HOMINE INNOCENTI ete. 47s
ea nou ad imaginem diuinam pertinent . Nunc pro-
grediemur ad definitionem imaginis diuinae.
Ad haec tria, quae diximUs, qui attenderit, is facili intelliget negotio, quid reuelatio per imaginem Dei intelligat,quam primis mortalibus ti ibuit. Erat haec ima- go nihil aliud quam maior persectio superiorum animae humanae facultatum. Definiri autem haec imago ita potest: imago diui ia est habitus naturalis, veritates sal lares tam solide, clare et distincte cognoscendi et sibi repraesentandi, Vt per eas voluntas efficax et immutabile propos1-- tum concipiat, legi diuinae conuenienter agendi. Haec definitio Verbis tantum dinfert a maiorum nostrorum definitione, qui dicere simpliciter solebant, imaginem di- 'Uinam compositam fuissse ex binis partibus, ex lumine in intelleetu, et ex iustitia et sanctitate in voluntate, Eth. IV, 2 Col . III, IO.
Varias de imagine diuina sententias collegit ri TAvivs Dum. Theol. Tom. III. Libr. Il. c. l I. p. - Is7. sqq.
499쪽
Quemadmodum ex legibus, de quibus praecea denti paragrapho diximus, eruimus, quae remoueri de-heant ab imagine Dei, si vox illa stricto sensti lumitur; ita nunc ope horum eanonum, quae Proprie ad
imaginem diuinam referri debent, declarabimus. No ma nostra maxime sit alterum memhrum quarti canonis: auod in regenitis resauratur, ad imaginem di mnam primorum hominum referendum es. Ita vero agam in hac re, Vt I notionem seu definitionem imaginis diuinae distincte tradam et exponam. 2 Ostendam , nostram definitionem a vulgari definitione non nisi vocabulis et vocibus differre. 3 Nostram definitionem dictis sacrae scripturae firmabo. I Quod ad definitionem spectat, qui breuiter et paucis verbis imaginem diuinam desinire vult, hac definitione uti potest. Imago Dei est consormitas per-
sectionum humanae animae cum persectionibus intel- Iectiis et voluntatis diuinae. Imaginem diuinam ad animam pertinere in antecedentibus demonstratum est. Anima autem nostra non est capax illorum attributorum diuinorum, quae negati ta dicuntur. Ergo con formitas haec unice collocari debet in intellectu et voluntate diuina. Intellectus Dei habeti claram cogntitionem veritatis, et per hanc claram cognitionem veritatis voluntas diuina determinatur, ut illa sit bona, iusta et sancta. Pari ratione sese habebat imago Dei in homine. Est in intellectu nostro quaedam conformiis
500쪽
C. I. DE HOMINE INNOCENΤΙ ete. . 477
aas cum persectionibus intellectus diuini. Et haec conia formitas intel lectus nostri determinat voluntatem nostram, ut persectiones habeat diuinae voluntati similes. Teneamus ergo hanc breuem definitionem, quae per illam, inparagrapho traditam, extensa paululum et clarius ex posita est. Imago Dei est lacultas sibi rapraesentandidistinete veritates illas, quae nexum habent cum felicitate nostra spirituali, et in voluntate non modo conis stans et essicax propositum, totam se ad Voluntatem Dei componendi, verum etiam potentia id propositum exsequendi, nasceretur. Hanc definitionem nunc explicabimus.
Continet haec definitio partim persectiones intellectus, quae ad imaginem Dei pertinent, partim perinfectiones voluntatis, quae ex persectionibus intellectus proficiscuntur et oriuntur. Sistit itaque I perfectio. nes inteluctus, quae ad imaginem diuinam pertinent. Imago Dei quoad intesiectum est facultas, istas veritates sibi distincte atque essicaciter repraesentandi, quae iniluxum habent in voluntatem nostram, et nexum hais hent cum felieitate nostra spirituali. Haec descriptio duo iterum continet. αὶ Omnis facultas certas sibi veritates distincte repraesentandi supponit cognitionem certarum veritatues. Neque enim aliquis sibi verit,tes distincte repraesentare potest, quas ignorat. Ergo quum dicimus , primum hominem habuisse facultatem sibi distincte repraesentandi celetas veritates , supponi mus, piimum hominem habuisse cognitionem ac scien itiam
