Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

501쪽

tiam certarum veritatum. Prima ergo persectio animae humanae, quae ad intellectum pertinet, est cognitio veritatum diuinarum. Obiectum huius scientiae non sunt omnes veritateS, sed illae tantum , quae nexum habent cum perfectionibus voluntatis nostrae, seu quae influxum habent in voluntatem nostram, et spiritualem felicitatem producunt. Sine dubio primus homo mutitas cognouit veritates, sed hic, quum de imagine dia uina agitur, nullae aliae veritates eonsiderantur, quam veritates spipituales, quae voluntatem nostram ita pos sint gubernare atque moderare, ut spiritualis felicitas in nobis nascatur. Quanta autem fuerit haee scientia

primi hominis: id nostris argumentationibus et come. Huris estici non potest. Disputantur multa de scientia primi hominis, sed omnia, quae hac de re disputantur. certis fundamentis carent ' . Neque enim diuini librinos doeent, quanta suerit scientia primi hominis. Erogo generatim tantum hac de re doceri potest. Cognoisuit primus homo illas veritates, quae influxum habent in voluntatem nostram, cognouit persectiones diuinas. voluntatem diuinam, cognouit sua ossicia, suum it tum, et fortassis multa alia, quae nobis non stini p tefacta. M Cum hae cognitione maxime intuitula

Cognitionem in Adamo perexiguam ex veteribus st tuit TIILOPII LVs ΛNTIOCHENUS Libr. II. 34. P. 1 XI. qui eum, ne altius saperet, ab arbore cognitionis . abstinere debuisse praecipit. Maximam statuehant Ebioni ae, qui ipsum ex eo Christum sa- - - αεbant, CL I. Hom. HI. IS. I9. P. οψε,

. . t .

502쪽

et a

coniunctum erat firmissimum propositum ad volunteistem Dei 1 e componendi. 'Nam omnis intuitiua re- praesentatio veritatum voluntatem nostram mouet; Obscurae Vero, nec satis clarae repraesentationes non possunt firmum ac constans propositum producere. Quum ergo in voluntate primorum hominum firmum ac constans propositum fuit, se obedientes Deo exhi-hendi, necesse est, ut credamus, possedisse primos homines Vim seu facultatem, veritates diuinas, quas illi cognoscebant, clare, distincte, et maxime intuitiue si hi repraesentaudi.

Nunc pergamus et ad perfectiones voluntatis , quae pariter per desinitionem nostram exprimum tur. Haec clara distinetaque repraesentatio veritatum diuinarum producebat et effciebat in voluntate primorum hominum immobile , constans et firmum propol, tum ad Dei naturam sese componendi. seu id faciendi, quod voluntati Dei consentaneum erat; β pote qam, et facultatem id propositum in effectum deducendi. Si quis habet firmum propositum bene agendi, sed non habet potentiam illud propositum exsequendi, inutile est illud proposixum. Iam ergo clara est definitio nostra: Imago Dei erat facultas, veritates cliuinas ita distincte ac clare sibi repraesentaudi, ut ex illa repra sentatione nasceretur in voluntate firmum et emcra pro Positum, ex mente et voluntate Dei agendi. II Transeamus iam ad alterum molneratum , et .stendamus. hanc nostram definitionem non nisi vocibua

503쪽

vocibus differre a vulgari definitione imaginis diuinae Naiores nostri generalioribus definitionibus tantum uti solebant. Exhibebant vocabula sacrae scripturae sine explicatione et interpretatione. At nostra aetas requirit , ut paullo strictiores et aecuratiores definitiones suppe ditemus, easque magis ad praecepta Philosophorum accommodemus. Differt 'autem nostra desinitio non nisi verbis et vocabulis a veterum definitionibus. 'Veteres Theologi et plerique etiani nostrae aetatis diis

ni, imaginem diuinam stricte sic dictam constitisse ab in lumine intellectus; et in sanctimonia et iustitia voluntatis. Rectissime haec se habent; neque enim nos aliud dicere voluimus. quam id , quod liisce Verbis docetur. Dicunt ergo Theologi, N imaginem diuinam eonstitisse in lumine intellectus. Si hoc lumen paullociarius definiendum est, dicere volunt, suisse in pnimi hominis intellectu α scientiam rerum diuinarum; β

Mientiam. Rectissime iterum haec tradita sunt, nos quoque ad intellectum reserimus cognitionem rerum

diuinarum , et sapientiam. Illa autem sapientia inhil est aliud , quam id, quod diximus. Quoad i tellectum ergo nulla est dissenso inter veterem re nostram definitionem. Dicunt a in voluntate prat- morum hominum suisse iustitiam et sanctimoniam. optime hqc dictum est; ita ipse loquitur PAVLLvs. sed quid est iustitia et sanctimonia Τ Hoc ergo clarius a nobis definiendum est. id quod veteres Theologi nominant iustitiam et lanctimoniam, id noa voia

504쪽

camus α potcntiam, id propositum exsequendi. Is sanctus est, qui firmum habet Propositum, suam Vplum . tatem ad legem et voluntatem diuin m componendi. Et

is iustus dicitur, qui propositum exsequitur, qui Poten- . tiam habet, hoc propositum voluntatis exsequendi. Sive ergo cum Veteribus dicamus, imaginem diuinam constitisse, ratione intellectus, ex lumine illius et sapientia, et ratione voluntatis ex iustitia et sanctimonia , siue philosophice hanc rem exprimamus, atque nostrudefinitione viamur, unum idemque dicimus. Nostra definitio vprba sacrae scripturae clarius tantum eXpri-'mit, ut videant homines illi, qui dogmata Theologiae reprehendunt, nos nihil tradere sanae rationis princia piis aduersarium, Vivunt innumeri homines nostra aetate, qui dogma Thςologiaς rident, et statuunt, nos ocabula prolarrς sin' potest te, nos sonos proserre potestate vacuos. Vt huic hominum generi occurramuS, atque doceamus, nos pariter habere distinctas notiones. necesse est, Vt id, quod sacra scriptura ge- . neratim tradit, distinetius explicemus, Hoc secimus per definitionem nostrain,

Iam Ill ostendendum nobis est, definitionem

nostram eum sacra scriptura consentire . . Duplici illa

modo probari et demonstrari potest, I vel ex instauriatione imaginis diuinae in hominibus, vel an eligo ex claris sacrae scripturae dictis, Argumento, ab instauratione imaginis diuinae in homine sumto, defini o nostra probatur g posteriori, Instauratur in regR . II h nitiδ. -

505쪽

,6 et P. II. ANTHROPOLOGIA.. nitis, . id ira ago fuit diuina in primo homine. Nam

si illa imago Dei tu nobis restauratur, qua primi h

minas gaudebant, non dubitari potest. quin id, quod in nobis restauratur, illa ipsa sit imago Dei. Quid ergo in nobis restauratur, si regeneramur Quum regeneramur et conuertimur, accipimus facultatem, veriditates diuinas distincte nobis repraesentandi. Io vinuam Theologi illuminationem. Illuminamur, i. e. f eultatem accipimus per Dei gratiam veritates diuinas

clare nobis repraesentandi; et ipsae veritates diuinae t cem nobis asserunt. Habent ergo diuinae veritates insitam virtutem, per quam veritates illae clare et distincte eognosci possunt. α intellectus illuminatur; instaurablue β in nobis propositum Deo Obediendi et potenis

tia id exsequendi. Id nominant Τheologi sanctitatem. Quicumque potestatem et voluntatem habet Deo ob diendi, is dicitur sanctus. Ex hac ergo instauratione imaginis diuinae liquet, veram, certam ac iustam esse definitionem nostram imaginis diuinae. Sed nune proferamus dicta sacrae scripturae, ex quibus ea, quae diis ximus, firmantur.

Duo iunt pAvLLI dicta, quae sedes veluti sunt

dogmatis de imagine Dei. Illud dictum EPH. IV, 2 ita sese habet: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus es in iustitia et sanctitate veritati Nouus homo in diuinis libris denotat illas qualitates,

quae animae nostrae in regeneiatione donantur. Pau-

ais: nouus homo nihil est aliud, quam quod imago Dei

506쪽

Dei dicitur, seu homo, qui per regenerationem imagine Dei praeditus est.' Tradit autem PAVLLvs I nouum rominem conditum esse ad imaginem Dei. Quidquid s1d imaginem Dei conditum est, id Deo simile est. Nam quod ad exemplum Dei, quod secundum Deum factum est, id sine dubio Deo simiis est. Novae vero illae aualitates animae sunt illa imago Dei, quam primi homines habuerunt. Addit II hunc hominem creatum esse secundum Deum ad iustitiam et sanctimoniam se, licet in nobis producendam. Haec ergo est mens apostoli. Dicit, Deum amissam imaginem diuinam in renouatione nobis reddere , et propterea hanc imaginem nobis reddi , ut veram habeamus unctitateniet veram iussitiam. Sanctitas est firmum propositum Deo obediendi. Iustitia est potentia, hoc propositum exsequendi. In hoc loco non commemorantur Perseo

mones intellectus, quae ad imaginem Dei pertinent: at in altero loco persectilines illae mtellectus, quaqad imaginem Dei reseruntur, diserte indicantur, et e contrario persectiones Voluntatis omittuntur. Duo ergo illa loea. quae nude nsideramus, coniungi gisociari debent, ut plena notio seu definitio imaginta diuinae inde essiciatur. Inquit PAVMI L. III, Io: Induite novum hominem, qui renouatur in cognitionem secgndum imagivem eius, qui creauit illum. In

hoc PMLLI dicto latent hae veritates seu propositi0nes : Ia In regeneratione animae hominis nouae qua. litates tribuuntur, quas illa antea nondum habuit. Nam

507쪽

si nouus homo in nobis gigni debet, quis dubitat, in regeneratione animae nostrae nouas qualitates. suppeditari 2 l Ib Hae nouae qualitates animae non producuntur nostra virtute, sed Virtute Dei. Haec propolitio latet in iis verbis, in quibus Det conditor noui h minis dicitur. Ergonouae qualitates animae non nostra, sed Dei virtute producuntur. Quemadmodum Deus totam rerum naturam Produxit: ita etiam nouas qualitates animae in regeneratione producit. III Dicit νMLLus, hic nouus homo idem est, quod imago Dei. . Docet enim apostolus, nouum hominem ad imaginem Dei exprimi. Ergo nouus immo non differt ab im, gine Dei. IV ille nouus homo consistit quoad i tellectum in cognitione. Elliptice bic νψLLus loquitur; omittit enim obiectum cognitionis. Quale illud obiectum vero sit, id ex tota strie sermonis intelligitur. Obiectum simi veritates reuelatae, quas Deus, Ieliis Christus et eius apostoli orbi terrarum proponebant. Per nouum ergo hominem Producitur cognitio veri. tatum, reuelatarum. Per ἐπιγνω ν autem non omnis Intelligitur cognitio, sed cognitio emtax, viva eiusmodi cognitio, quae eum clara et disti iusta .veritatis cogitiistione coniuncta est. Coniungamus illa bina dicta: et ex binis his dicti, omnia, quae nos diximus, probari possunt. Addunt alii s PBTR. I, 23; sed hie locus ηon adeo luculentus est; quare illum omittimus.

508쪽

C. I. DE HOMINE INNOCENTI etc. 43s .

f. IV.

Hae persectiones, quae imago D ei stricte nominantur, erant I concreatae cum anima hominis, siue erant naturales, et idcirco sine dubio per generationem naturalem ad posteros translatae fuissent, si lapsus non contigisset. Id Theologi nostri significant, quum dicunt, imaginem Dei suisse naturalem. Hae perfectiones IIJ non modo erant limitatae, sed etiam limitabiles. Ρerfectio enim voluntatis pendebat 'ex usu perfectionum intellectus. Hic vero usus per caussas externas, per repraesentationes sensuum et imaginationes, suspendi et cohiberi poterat, et ex hoc ipso nascebatur lapsus primorum

hominum.

DEMONSTRATIO.

Explicuimus notionem imaginis diuinae; iam eius adfectiones paucis confiderandae sunt. Thesis prima est: Fuit haee imago naturalis, non praeternaturalis. Sed vocabulum naturalis explicationem quamdam d siderat, idque eo magis , quod multi sentetitiam no- stram secus accipiunt. Nempe vox naturalis duplici

509쪽

eo sublato res ipsa tolliitur. e g. durities est natura. lis lapidi hac enim destructa tota natura lapidis d structa est. 2 Naturale dicitur, quod in essentia rei huiusdam inest, sed non ita inest, ut ipsa essentia destruatur, si illa res tollatur. Priori sensu imaginem Dei naturalem minime dicimus : at sensu post glori dicimus, imaginem diuinam naturalem milli, scilicet scisist in anima, quum illa crearetur. Non dicimus, imagi.hem Dei ipsam ellentiam hominis constituisse, aut necessaria lege ex natura eius fluxisse. Sic enim sequeretur, destructa imagine diuina hominis essentiam aut mutatam aut destructam esse, qualis- est sententia F . Naticorum, qui nos hodie post lapsim Enge alios homines esse dicunt. Aed per vocabulum naturale imtelligimus, eas Persectiones A quao linam Dei nominantur , in anima humana innatas fasse , nec illas perfectiones demum pos ereationem, sed animae

hamanae adiunctas et inditas esse, quam illa crem retar. Naturale itaque idem est quod innatum, id quod eum.Ipa anima humana natum est. Hinc conis

ludimus : i ab a Perse ctiones ilias , quae mago Dei nominantur ι naturali propagatione ad pseros primorum hominum translatas fuisse , nis Miniues peccassisti Nam quod in ipsa anima hominis innatum est , id sine dubro etiam ad poster homines transfertur. Si anima ipsa transfertur, quis dubitet, qua intates animae simul etiam propagari 3 Ergo persectio. res illae quae imago Dei nominantur , naturali O, l: Pr

510쪽

C. I. DE HOMINE INNOCENTI ete. 437

ropagatione ad posteros propagatae fuissent, nisi pec

Non licet nobis dicta sacrae scripturae hic pro-erre; nullum .exstat dictum, in quo dicitur, imaginem iuinam primi hominis fuisse naturalem. At thesis haee posteriori solidissime potest demonstrari, et contramnes exceptiones firmari. Posito nimirum eontrato, absonum nascitur; cuius propositionis contratum absurdum est, ea ipsa propositio vera et certa est. Ontrarium nostrae propositionis est: Imam diuina ominis non fuit naturalis. Si persectiones illae, quaenago Dei vocantur, animae nostrae non fuerunt inatae, Deus post creationem animae demum has per-Hiones tamquam donum quoddam gratiae addidit.

t adiecit. Ast ex hae sententia nascuntur propositio- es, in Deum iniivriae. Si nimirum perfectiones illae, uae vocantur imago Dei, non fuerunt in anima ΛἐL. ii, quum crearetur, sine dubio Deus animam primo-um hominum in eo statu ereavit, in quo est nostra. Iam si anima primi l minis sinc imagine Dei eondhast, necesse est, ut credamus, animam Atlami nostraemnino similem fuisse. Atqui nostra anima corrupta,nperfecta et vitiosia est. Ergo si Deus animam prims ominis sine imagine sua creauisset, si talem creasset, ualis nostra est. Deus aiator foret omnis vitiositatis,mnis eorrullionis, quae nune est in anima nostra. uum ergo sententia illa , quae putat, .imaginem ei non esse n uralem, culpam vitiositatis hominis

SEARCH

MENU NAVIGATION