Ioh. Laur. a Mosheim Elementa theologiae dogmaticae, in academicis quondam praelectionibus proposita et demonstrata ... Volumen primum .secundum Volumen primum prolegomena, theologiam anthropologiam continens

발행: 1781년

분량: 644페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Deo tributh, adeoque falsa est, conci Udamys Meesse est, contrariam huic propositionem esse Veram, nempe imaginem diumam suisse naturalem in anima. primi hominis, seu innatam. Thesin hanc defendimus dontra Semipelagianob, scholasticos ι Pontificios, qui putanti imaginem divinam non fuisse naturalem D. iii omninstatuunt, animam primoriam huminum in eo statu, ea mentis ignorantia, ea voluntatis praua concupiscenti , iis infirmitatibus esse conditam, quibus hodie nascimur, Deum vero post creationem, ut medela adlithe , retur, homoque iustus sanctusque Coram Deo compareret, demum imaginem diuinam animae immisisse tamaquam donum quoddam supernaturale, donum gratiae, quod anima prima non habebat. Iesultae, et Semi. pelagiani tuentur lianc sententiam, ut meritum bonorum operum eo melius tueri queant. Nam si nostra anima similis est animae Adami, quam ipse Deus crea. uit, sequeretur inde, animam nostram non plene corriruptam esse. Si anima nostra non plene corrupta est. concludi debeti, posse nos opera naturae facere, quae Deo placent.

Thesis altera est: λνfectiones illae, quae imisgo Dei vocantur leti imago Dei erat limitata et limitabilis. Haec thesis in binis tonstat membris. I Imago Dei erat simitata. sensus propositionis

. hie

a Statum' naturalem Pontificiorum ex ipsis damnauit

CORN. IANSERIVs ς Vid. OLFARII diss de criteriis erroram circa religionem P. I 4. is

512쪽

C. I. DE HOMINE INNOCENTI ete. 489

lic est: omnes persectiones, quibus praediti erant prini homines, suos habebant terminos ae limites. Cois nitio primi hominis limitata erat. Iustitia et sanctitas dirimi hominis, Hos habebat te minos. Si illimitatinuissent frimi..homines , non potuissent peccare atque abi. Quicumque enim habet persectiones illimitatas,

is in peceatum non potest incidere. Pr eterea omnes' naturae finitae limitatas tantum habent persectiones. Spiritus Adami snitus erat. Itaque finitis et limitatis persectionibus tantum frui poterat. Erat ver6 imago diuina limitata I ratione formae. Homo non adeo clare sibi res repraesentabar, ac angeli. 2 Ratione materiae: non omnes cognoscebat veritates, sed quae ad finem sussiciebant, propter quem creatus er i Procedamus II ad alterum membrum: Haec imago. divina in primo tomine timitabilis erat. Nouum hoe est voca hulum, quod in scholis Τheologorum adhue non usitatum fuit. Sed licet nohis nouum VO Eabulum fingere, ut notiones mentis nostrae breuius exponere queamus, si modo voeabulum' ipsum expli.

cemus, Limitabile, si vocem ipsam spectes, id nominatur , quod limitari potest, seu quod imperfectiusseri potest, quam est. Dicimus ergo hic, imaginem

duilinam eiusdem masse generis , ut perfectio innata potuerid minor fieri, quam erat, et potuerint fines ac limites eius contrahi. Si ad rem iplam attendamus, clara est. Quod limitabile est, pendet ex causa sis, quarum vip per alias caussas impediri et contra illi s '. . hi

513쪽

hi potest. U. e. memoria nostra limitabilis est. Penis det enim memoria ex certis caussis naturalibus ; hae vero caussae per alias caussas naturales et externas impediri possunt. Talis erat imago diuina. Pende-Dat illa certis ex caudis; atque hae caussae .Per ali a caussas poterant impediri: aut vis et actio illarum causis

sarum per alias caussas impediri et coarctari poterat. Probatio huius propositionis ex historia lapsus patet. Ex hac enim historia lapsus clarum est. actiones et vim caussarum illarum, ex quibus imago diuina pendebat, impediri potuisse ab aliis mussis. Potest id alia ratione etiam clare demonstrari. Sanctimonia et iustutia primi hominis pendebat ex eius facultate, verit res diuinas distincte sibi repraesentandi. Id demonstr tum est, nec a quoquam in dubium voc*tur. At haee facultas diuinas veritatcs sibi repraesentandi poterat per alias caussas externas impediri, per repraesentationea nimirum imaginationis ut sensuum. Spiritus ille te lator obiiciebat intellectui primi hominis δlias repraeis sentationes , imagin tionis V. c. ac sensuum; et haerepraesentationes sistebant et impediebant et facultatem veritates diuinas sibi diiuncte repraesentandi. Hae autem facultate fracta, non poterat non in volunt te primi hominis diminutio sanctitatis et iustitiae nais

sci. Nempe propositum illud Deo obediendi cessahat. Cessabat quoque lacultas, illud propositum exsequendi. Concludamus: Quum imago diuina in voluntate expersectionibus intellectus pependerit, quumque Perse

514쪽

iones intellectus per alias caussas externas impediriotuerint: ideo imago diuina in primo homine limitarioterat, seu limitabilis erat. Poterat aliquid deberistionibus suis amittere , ex qua iactura et amissione lapsus onsequutus est. Si non limitabilis fuisset imago, non ibi potuisset primus homo. :

Persectiones naturales primi hominisesidebant tam in eius anima, quam in eius Orpore. Anima primi hominis maiores labebat perfectiones, siue facultates aninae primi hominis perfectiores erant no- tris facultatibus. Ergo perfectiore in elligentia, persectiore ingenio, perfestiore imaginatione atque memoria Vale- Iat primus homo. In sorpore Adami ) erat immortalitas, quae nascebatur eX ossi fructuum arboris vitae. Ex hac au- em immortalitate non poterant non ΙΙ Iriri aliae perfectiones corporis, acutio es nimirum sensus, Viuidiores perceptiores et delectationes, absentia morborumitque dolorum, aliaque quae ad corporis elicitatem pertinent.

515쪽

DEMONSTRATIO. '

De spiritualibus perfectionibus primi hominis, vise in saera scriptura per vocabulum imaginis Dei exprimuntur, adhuc pluribus egimus. Nune ad reliquas, seu naturales persectiones primorum bominum, nobis descendendum est. Quum omnis homo. ex binis compositus sit partibus, exanima et corpore, et Utraque pars capax sit certarum perfectionum: nemo dubitare poterit, quin persectiones naturales primorum hominum partim .in eorum

animis quaerendae sint, partim in eorum corporibus. Ergo paucis explicandae et probandae erunt perfectiones naturales animae primorum hominum. Deinde ad Persectiones naturales corporum Veniendum erit.

I Quaenam persectiones naturales animae sint, facili negotio poterit intelligi. Anima illa perfecta est, cuius saeuitates plus valent, quam facultates aliarum animarum. Quo persectiores sunt facultates animae cuiusdam , eo persectior est illa anima. It que facultates primorum hominum persectiores erant facultatibus animarum illarum, quibus hodie instrum nos sumus. Habent autem animae nostrae hinas δε- eultates . intellectum et voluntatem; et hae hinaeneultates intime inter se connexae sunt, ita, ut una acultas respectum quemdam habeat ad alteram. Si una deficit, altera quoque deficit , et impersectior sit; et e contrario, 'quo persectior est altera harum facultatum, eo persectior quoque est reliqua.

sectis.

516쪽

ectiones facultatum animae nimirum primorum hominum fabebant maiorem perspicientiam, seu maiorem intelleisium. Intellectus est facultas res sibi distincte reprae-entandi. Ergo animae primorum hominum distinctius es sibi repraesentare poterant, quam nostrae animae,ossunt. Maior ergo erat Vis perspiciendi. Si maior uit vis perspiciendi in anima primi hominis, . necesse , st, eum quoquo maiori et feliciori imaginatione praelitum fuisse. Nam ope imaginationis nobis repraeia lentamus res in primis eOrporeas. Si ergo maior fuit

perspicientia intellectus in anima primi hominis, necesse quoque est, Vt maior Vis imaginandi in anima ipsius merit. Itaque maiori quoque acumine ingenii praediista fuit anima primi hominis. Hanc ipsam ob caussam anima primi hominis quoque feliciori et persectiori memoria praedita fuit. Nam, hae lacultates nexum quemdam inter se habent, Vt, si Vna harum debilis sit, reliquae quoque infirmae esse debeant. Hae sunt perfectiones intellectus primi hominis. Seo hie qua stio quaedam nascitur, de qua Veteres dii utarunt et adhuc disputant Theol*gi: utrum anima primi licis minis amplam et magnam etiam scientiam et cognitionem habuerit 8 Id conceditur ab omnibus, primos . homines facultatem habuisse amplam cognitionem sibi acquirendi. Nam qui feliciori et persectiori imtelligestia , imaginatione, iudicio , memoria valet. is magnam sibi acquirere potest scientiam. His 4utem omnibus valebat anima primorum bomiqum. Quar.

517쪽

' c. I. . DE HOMINE INNOCENTI ete. 49s

t eruditionem sib acquirere potuit 2 Quomodo iuris-onsultus inter arhores paradisi potuit fieri Τ Id quiem nemo mortalium assequi et intelligere potest. Ut

aec Vero res clarius intelligatur , duo attendendarat, I nostras scientias omnes, saltem plerasque, inaradiso nullam utilitatem habuisse, sed tantἴm post ipsum inuentas esse, ad sedandas miserias mortalium. innis scientia nullius fuisset utilitatis, si nos in st i integritatis.mansissemus. At postquam lapsus h

linum consequutus est, inuentae sunt scientiae ad mo-erandas calamitates et aerumnas vitae nostrae. heologia v. c. nostra nullam habebat utilitatem. rimus enim homo per se cognoscebat veritates di-inas, quae ad felicitatem erant necessariae. Nequelm pemporis erat sacra scriptura, quae hermeneuli. im desiderabat, neque erat polemica, neque historia eclesiastica. Namque praeter Adamum nulli erantiortales, qui pugnare inter se atque historiam striaendi occasionem suppeditare poterant. Iurisprudena prorsus nullam habebat utilitatem; neque enim ribibantur primi homines, neque iudices erant, neque ibunal, neque aduocati. Medicina carere poterane

imi homines; namque usus arboris vitae quotidiestaurabat valetudinem ipsorum. Medicina demum,st lapsum inuenta est, ad sedandas quodammodo i serias, quibus corpus post lapsum subiectum est. ut hoc modo pensitauerit, intelliget, nugas Pro rre, qui statuunt, Adamum polyhistorem, atque

518쪽

omnes nostras scientias animo competexum fuisse. Λttendendum est ab omnes scientias hominum non pota aequiri, nisi longiori Vm et experientia. Omnis nostra eruditio longiori texercitatione acquisita est; Atqui primus homo diuturna illa exercitatione carebat. Ergo in primo homine eruditio illa esse non potui. Concludamus t Habebat primus homo facultatem maωgnam sibi acquirengi scientiam; valebat enim intelleis ctu, imaginatione, iudicio, memoria: at nondum lia. hebat magnam scientiam et eruditionem, quae tum temporis nullam plane praebebat utilitatem, neque aliter nisi experientia et usu diuturno acquiri potest ' . Quod ad voluntatem primi hominis attinet, nullum est du-hium, Iuin eius Voluntas multis perfectionibus praedita suerit. Summa perfectionum voluntatis est libertas. Libertas moralis ψst facultas, rationi et praece. pus rationis obtemperandi. Illa voluntas versina est. quae saeuitatem babet id exsequendi, quod intellectui, quod rationi consentaneum est. Quum illo tempore primi homines perspicacis limarum babuerint intellectum, atque per vires intellectus voluntatem regere potue-vint , eertissimum est , primos homines actiones suas suosque motus semper ad ductum rationis et intellectus componere et gubernare potuisse. Ilas persectiones fuisse in anima primi hominis, dubitare ille . non poterit, qui tantum cogitauerit, quantae sue

rint facultates spirituales primi hominis. Nam qui

519쪽

tantam habet facultatem, vi potuerit sibi veritates spirituales distincte repraesentare, is multo magis habet . facultatem, res naturales sibi repraesentandi. il In corpore primi hominis pariter persectiones naturales erant pereximiae. Inter illas primum locuni obtinet immortalitas, ex qua ceterae persectiones primi hominis per se fluunt. Immortale fuisse corpus primi hominis, saera scriptura diserte tradit. Ergo haede re dubitari non poterit.' Sed hic obseruandum est, hanc immortalitatem non fuisse natui seni, sed arbitrariam. Corpus Adami non per se et sita natura immortale erat, sed arhitrio diuino. Nisi mortale fuissetnse, Deus mortem primis parentibus minari non potuis. ei. Corpus primi hominis quoad essentiam non din erebat a nostro corpore Neque enim Iapsus. esseniam vel animae vel eorporis mutauit. Constabat jorpus prinai hominis ex materia. Omnis autem ma eria constat ex partibus. Quod ex variis partibus

onstat, id dissolubile est; quod vero ditalubile est,

d mortale est. Atqui corpus primi hominis consta, at ex materia; ideo erat mortale. Per se itaque et ita natura corpus Adami non fuit immortale. Atrat illus corpus immortale per voluntatem Dei. Deus iiiiiii qm corpus primi hominis perpetuo conseruaretatuebat. Hoc contra Socmianos obseruandum est. ἰocinus docuit, hominem in statu innocentiae non

nodo mortalem fuisse in se, quod concedimus, sed ii etiam actu fuisse moriendum, mortemque, quam

520쪽

hodie patimur, non esse stipendium peccati, sed sequelam

naturae. Medium Vero, per quod corpus Adami coim, iser ianantur, et a morte liberabatur, erat ulus fructuum arboris vitae, qui Vim habebant, vitam .hominis conseruandi, vires quotidie instaurandi, et vigorem corporis renovandi. . AIbor ergo illa vitae medicina erat, per quam vires Adami quotidie instaurabantur. Ex hac immortalitate corporis Variae aliae sequuntur perfectiones corporis. Corpora immortalia non possunt dolores, morbos, molestias sentire. Omnes enim dolores, omnes molestiae , Omnes morbi sunt signa mortalitatis. f. Vbi nulla mortalitas metuenda est , ibi quoque signa. mortalitatis , dolores et morbi, esse non possunt. Ergo primus homo carebat doloribus, morbis, iisque molestiis, quibus i corpus nostrum aflicitur. Id natu raliter 1ςquitPr ex immortalitate. . Ex hac immoris talitate aliae qΠoque perfectiones nascebantur. Corpus immortale sensus acutiores babere debet, quam corpora mortalia. Omnis sensuum nostrorum debilitas oritur ex mortalitate. Vbi sensus sunt perfectiores

ae feliciores, ibi etiam maiores sunt delectationes atque voluptates. Quo persectiores sunt sensus nostri, eo maiores sunt voluptates illae, quae per sensus orse

tur. Quamobrem quum sensus primorum hominum

multo feliciores fuerint, eorum quoque Perceptiones, eorum voluptates multo inlidiores, multo maiores fuerunt, quam nostrae delectationes esse possunt. Vbi, immortalitas , ibi perpetuus vigor et robur corporis

SEARCH

MENU NAVIGATION